Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə204/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   200   201   202   203   204   205   206   207   ...   250


testatem filios Dei fieri, & 1. Ioan. 3. Videte qualem

charitatem dedit nobis Deus, vt filij Dei nominemur,

& simus, & 2. Petri 1. Magna, & pretiosa nobis pro-

missa donauit, vt diuinæ efficiamur consortes naturæ; &

Rom. 8. adoptionem filiorum Dei, & pluribus aliis

locis, nec sine apparentia id ei adscribitur, & præ-

ter superiora scripturæ testimonia est illud Galat.

4. testamentum vetus in seruitutem generans: & quod

ibidem dicitur, Christum in orbem venisse, vt ado-



ptionem filiorum reciperemus. Item in veteri testamẽ-In veteri te-|stamento non|erat regenera-|tio per aquam|& spiritum|Sanctum.

to non erat regeneratio per aquam, & spiritum

sanctum, vt modò in baptismate: vbi autem nō est

regeneratio, non potest esse filiatio: ergo iusti ante

legem gratiæ non erant verè filij: sed figuratè, &

nomine tenus.Vbi non est re-|generatio, non|est filiatio.


  Deinde multi tenuere, cùm homines in veteri

lege per circuncisionem iustificabantur, non ac-

cepisse gratiam inhærentem. Ita expressè docet

Magister 4. dict. 1. §. penultimo. Varro. 1. dist. 41.

quæst. 2. & glossa, cap. quod autem, de consecrat.

dist. 4. ergo tunc paruuli sine gratia inhærente

iustificabātur, ac proinde etiam adulti; quia quan-

tum ad hoc par ratio est de vtrisque.

  Aliqui etiam cum Soto 4. dict. 2. quæst. 1. art. 4.

docuere, cultores legis Mosis, etiam iustos, non

plenè, & perfectè meruisse nomen filiorum Dei,

& ita gratiam illorum non obtinuisse absolutum,

& perfectum nomen gratiæ.

  Tenendum tamen omninò est, iustos ante le-52

gem Christi iustificatos fuisse per gratiam habi-Secunda &|vera sentẽtia.

tualem inhærentem, & fuisse verè filios Dei, &

participes diuinæ naturæ: ita docet Barrad. lib. 1. inIusti ante|legem Christi|iustificati sunt|per gratiam|habitualẽ in-|hærentem.

Euangel. cap. 6. post medium: & probat, quia id

sacræ literæ prædicant, & ratio ipsa docet. Nam

Isai. 1. ait Dominus, Filios enutriui, & exaltaui. Et

Exod. 4. populum Hebræum filiũ suũ primogeni-

tũ appellat: Et Deut. 32. in Cantico Moses ait: Pro-

uocauerunt eum filij sui, & filiæ. Item: Deum, qui te ge-

nuit, dereliquisti: nónne ipse est pater tuus? Sapient. 12.

Ronæ spei fecisti filios tuos. Eodem cap. Cùm quanta

diligentia iudicasti filios tuos. c. 16. Filios tuos nec dra-

conum venenatorum vicerunt dentes: Eodem cap. Dul-

cedinem tuam, quam in filios habes, demonstrabas. Ad-

dit verò Barradas, In his autem locis crediderim non



solùm dici filios viros probos, verùm etiam improbos: lo-

quitur enim Scriptura vniuersè de toto populo. Dicun-

tur improbi filij Dei, quia ab eo sunt procreati,

quomodo Iob 38. dicitur pluuiæ pater; prætereà

quia Deus vt filios, illos nutrit, curat, & benfieciis

afficit, iuxta id Isai. 10. Filios enutriui, & exaltaui: ipsi

autem spreuerunt me. Probi autem viri tum ob eas-

dem rationes filij Dei appellantur: tum vel maxi-

mè, quia à Deo per gratiam sunt adoptati, & cœ-

lestis regni hæredes effecti. Quæ ratio filiationis

non solùm Christianis, verùm etiam Iudæis iustis

congruit: per gratiam enim à Deo adoptati sunt

etiam ante Christi aduentũ, & cœlestis regni hæ-

redes constituti. Hæreditatem tamen ante Chri-<-P>@@



<-P>stum adiri non erat fas: erant enim pueri: hęredi-Hæreditas nō|traditur ante|prouectiorem|atatem.

tas autem ante prouectiorem ætatem non tradi-

tur. Testimonia verò illa Pauli, quæ spiritum ser-

uitutis Iudæis tribuunt, de statu legis intelligenda

sunt: nam Iudæi secundum statum legis serui

erant, & spiritum seruitutis accipiebant: gratia ve-

rò filij erant, quod indicat Paul. Galat. 3. cùm le-

gem pædagogum vocat: pædagogus enim filijs

datur, sed quia paruuli erant, vt serui habebantur

iuxta id Galat. 4. Quādiu hæres paruulus est, nihil dif-



fert à seruo, &c. vsque ad præfinitum tempus à Patre.

Cùm verò, ait, misit Deus Filium suum, vt adoptionem

filiorum reciperemus, loquitur de adoptione filio-

rum quoad statum: & sic explicantur alia testimo-

nia. Regenerabantur autem Iudæi per Circumci-

sionem, in qua illis gratia dabatur. Hæc eisdem

ferè verbis dicit Barrad. Vazq. etiam disp. 183. c. 3.

nu. 14. refellit id quod ex Soto retulimus num. 51.

in fine, & ait, iustos antiquos verè fuisse filios Dei,

adoptiuos, vt ostendet 3. part. quæst. 23. art. 1. & eos

qui inter illos fuere perfectissimi, habuisse perfe-

ctissimam gratiam adoptionis filiorum.

  Suarez autem 3. p. to. 1. q. 23. art. 3. in commenta-53

rio, docet, Angelos esse filios Dei adoptiuos ex

D. Thom. ibi, ad 1. & Iob. 1. & 2. vbi appellātur filij

Dei. Quod etiam concedit Athanasius Orat. 2. cō-

tra Arian. loquendo de filiatione adoptiua, quæ est

per gratiam: quod verò, inquit Chrysostomus, ho.

22. in Genes. nunquam in Scriptura appellari filios

Dei, licet esset verum, non obstaret, quia satis est,

rem ipsam in Scriptura doceri, cùm dicitur Matt.

22. homines futuros esse similes Angelis, & Matt.

18. videre Deum: nam si sunt participes diuinæ

hæreditatis, filij sunt Dei adoptiui. Deinde docet

Suarez, Adam fuisse filium Dei, adoptiuum: quia

fuit creatus in gratia, & cum iure ad æternam hæ-

reditatem: vel si non fuit creatus in gratia, vt sen-

tire videtur Magist. 3. dist. 10. & Alen. 3. par. qu. 10.

in 4. in fine: tamen illam paulò post habuit. Tan-

dem docet etiam iustos, qui præcessere aduentum

Christi, fuisse filios Dei adoptiuos. Quod ait aper-

tè probari: quia iustificatio ipsa est adoptio: sed illi

fuere iusti, & sancti, vt patet Roman. 2. 3. & 4. &

Hebr. 11. & tota Scriptura: ergo verè, ac propriè

fuerunt filij Dei adoptiui: & ita loquitur Chry-

sostomus hom. 22. in Genes. de Patribus, qui ante

legem naturæ extiterunt, explicans id Genes. 6. Vi-

dentes filij Dei filias hominum. Est aperta sententia

Pauli, Galat. 4. vbi comparat Patres veteris testa-

menti filio hæredi sub cura tutorum existenti, &

& Roman. 9. dicenti, quorum est adoptio. & in vtro-

que testamento passim Iudæi vocantur filij Dei,

& filij regni, vt notauit Cyprianus in Orat. Domin.

& Athanasius Orat. 2. contra Arian. & Fer. de pas-

sione, ferè in fine, Cyril. 1. in Ioan. c. 14. Chrysost.

hom. 13. in Ioan. & 14. super ad Rom. August. 3.

contra duas epist. Pelagia. cap. 14. Dubitat autem

Cyrill. ibi, Si adoptio filiorum Dei communis est

hominibus vtriusque testamenti; cur per Christi

aduentum dicatur specialiter data potestas homi-

nibus, vt possint filij Dei fieri, Ioan. 1. & ad

Galat. 4. dicatur missus filius, vt adoptionem

filiorum recuperemus? Et respondet, antiquorum

Patrum adoptionem solùm fuisse figuram, &

typum verè adoptionis nobis conferendæ per

Christum, & eandem doctrinam habet Chry-

sostomus locis suprà citatis. Est tamẽ, inquit Sua-

rez, accuratè explicanda. Nam sicut in illis Patri-<-P>

@@0@

@@1@590 Q. XCVIII. vsque ad CII. Tract. XIV.

<-P>bus fuit vera iustitia, eiusdem speciei, & perfectio-

nis essentialis cum nostra: ita etiam fuit vera ado-

ptio; nec de hoc potest vllus Catholicus dubitare.

Tamen est differentia, quòd illi Patres, vt bene Au-

gustinus notauit, ex vi legis veteris non habebantLegalis ado-|ptio veteris|Testamenti,|erat figura|iustitiæ per|Christum dā-|da.

veram iustitiam, & adoptionem: & hoc modo illa

legalis adoptio, & iustitia erat figura iustitiæ per

Christum dandæ, quam etiam illi consequebantur

per viuam fidem eiusdem Christi venturi, & vt sic

magis ad legem nouam, quàm ad veterem pertine-

bant. Deinde illi licèt essent verè filij: tamen non

habebant statum filiorum, sed seruorum, quia erāt

sub lege, & spiritu timoris ducebantur. Vnde erant

tanquā paruulus, qui quandiu sub actoribus & tutori-



bus est, nihil differt à seruo. Deinde nō poterant adi-

re hæreditatem, donec Christus veniret. Erat ergo

adoptio illa vera, sed imperfecta: & hoc censerunt

Cyrillus, & Chrysostomus. Ideò etiam Christus

dicitur missus, vt adoptionem filiorum recipere-

mus, id est, ius ad gloriam accipiendam statim post

mortem, & purgationem: imò etiam nunc expe-

ctamus adoptionem filiorum, Rom. 8. id est, con-

summationem, & perfectionem adoptionis per

possessionem hæreditatis. Hæc ex Suarez.

  Bellarminus etiam lib. de gratia primi hominis,

cap. 3. tom. 3. docet Adamum in statu Innocentiæ

gratiam inhærentem habuisse, imò cùm illa crea-

tum fuisse, vt contra Mag. 2. d. 24. Scotum, & alios

tenuere D. Thomas 1. p. q. 95. art. 1. Alber. & alij 2.

d. 24. Id verò probat ex Ephes. 4. Renouamini spiri-



tu mentis vestræ, & induite nouum hominem, qui secun-

dum Deum creatus est in iustitia, & sanctitate verita-

tis. Et Coloss. 3. Expoliantes vos veterem hominem

cum actibus suis, & induentes nouum, eum, qui renoua-

tur in agnitionem, secundum imaginem eius, qui crea-

uit illum. Et 2. Cor. 4. Sed licet his, qui foris est, noster

homo corrumpatur: tamen is qui intus est, renouatur

de die in diem. Idem probat ex Concil. Araus. 2. can.

19. & Trident. sess. 5. in decreto de peccató origin.

Irenæ. Cyprian. Basil. Ambros. Nazianz. Chrysost.

August. Cyril. & Leone Magno. Vnde colligit Au-

ctorem quæstionum noui, & veteris testamenti

non solùm nō esse D. Augustinum, sed neque ho-

minem Catholicum: tametsi S. Thomas 1. part. qu.

95. art. 1. ad 2. piè eum interpretari conetur: nam is

Auctor. c. seu. quæst. 123. disertis verbis refellit eos,

qui dicunt, Adamum accepisse Spiritum sanctum,

& fuisse filium Dei adoptiuum. Quæ sentẽtia non

est, vt ille Auctor dicit, Patrum quorundam sim-

plicium, sed doctissimorum, tum Græcorum, tum

Latinorum: & ex Paulo colligitur, inquit Bellar-

minus, qui etiam alios errores enumerat, qui in eo

libro continentur: ergo non est Augustini. Tan-

dem explicat Bellarminus locum Pauli, cui innite-

batur auctor illius libri.


@@

  Confirmatur nostra sententia ex Basilio, lib. de

Spiri. sanct. ad Amphil. cap. 16. generaliter asse-

rente, Sanctos non fieri nisi Spiritu sancto per gra-

tiam inhabitante corda hominum: & ex Concil.

Trident. sess. 6. cap. 7. vbi etiam genetatim dicit,

homines iustificari per gratiam inhærentem: &

constat loqui etiam de antiquis patribus: nam de

illis etiā intelligitur, quod immediatè præmiserat,

Sinefide nulli vnquam contigit iustificatio, & in fine

cap ait, Itaque veram ac Christianam iustitiam ac-



cipientes, eam ceu primam stolam pro illa, quam Adam

sua inobedientia sibi, & nobis perdidit, per Chri-

stum Iesum illis donatam, &c. Sentit ergo Con-

cilium, Adam iustificatum fuisse gratia inhærente:

quod etiam de reliquis Patribus credendum est, &

de paruulis. Vnde opinionem illam Magistri, &

Glossæ pro contraria sententia relatam, quod in

Circumcisione paruulis remittebatur culpa, &

pœna, non autem conferebatur eis gratia habitua-

lis, & inhęrens, referemus, tract. de gratia, & tract.

de sacramentis in genere. Vide interim Azorem

tom. 1. lib. 4. cap. 34. De Montano, si fuerit prioris

sententiæ, parùm curamus, satis eam insinuat: ta-

men adhuc potest piè exponi, sicut Pradus, & Pa-

tres, & Scripturæ pro prima sententia adductæ,

vt tantùm velint, antiquos Patres non habuisse

gratiam inhærentem, aut filiationem adoptiuam,

aut spiritum ex vi legis naturę, vel scriptę, aut suo-

rum sacramentorum, sed ex fide Christi explicita,

vel implicita, cum qua applicabantur, & ex meri-

tis Christi ad legem nouam pertinentis, & in mi-

nori quantitate gratiam illos accepisse: quia mi-

nora auxilia habebant, quàm iusti legis nouę; item

ductos illos communiter magis Spiritu timoris, vt

seruos, quàm amoris vt filios. Vide Sotum lib. 2.

iust. quæst. 7. art. 1. & 2. vbi concedit, in lege natu-

ræ, & scripta collatam fuisse gratiam, non ex vi il-

lius, sed ex fide, & meritis Christi ad nouam legem

pertinentis.

------------------------------------------------------------



Remissiones quarundam quæstio-

num ad alia loca.




CIrca quæst. 100. art. 8. inquirere iuniores so-

lent, an præcepta Decalogisint dispensabi-

lia: sed de hoc abundè diximus disp. de lege na-

turali.

  Circa quæst. 100. art. 9. & 10. tractari solet, an



modus virtutis, & charitatis cadat sub præcepto:

sed de hoc disseruimus disp. de materia legis hu-

manæ. Vide Medinam, & Vazquez his duobus

articulis.

@@0@

@@1@591

#(IMAGE)


DISPVT. VIGESIMATERTIA,

DE CESSATIONE VETERIS LEGIS.

#(IMAGE)


Quæstio centesimatertia, de duratione cæremonialium præceptorum.



Artic. 1. Vtrùm cæremoniæ legis fuerint ante legem.


Artic. 2. Vtrùm cæremoniæ veteris legis haberent virtutem iustificandi

tempore legis.



Artic. 3. Vtrùm cæremoniæ veteris legis cessauerint in aduentu Christi.

Artic. 4. Vtrũ post paßionẽ Christi legalia poßint seruari sine peccato mortali.

VIde Vazquez disputatione 180. Valentiam disput. 7. quæst. 7. punct. 7.1

Felisium in exposit. decalogi capit. 5. & sequentib. Radam tomo 2. con-

trouersia 20. quæ est vltima. D. Thomas, Medina, & alij hac quæst. 103.

artic. 3. & 4. & quæst. 104. artic. 3. Iuniores 3. part. quæst. 37. artic. 1. ad 2.

cum Caietano ibi, & iidem in materia de baptismo, 3. part. quæst. 66.

artic. 2. Barradas tomo 1. in Euangel. lib. 1. cap. 11. & sequentib. Sotus

2. iust, quæst. 5. art. 3. & 4. Salmeron, Seripandus, Ludouicus Legion. Galat. 2.


------------------------------------------------------------

SECTIO PRIMA.

Vtrùm lex vetus per dispensationem olim cessauerit se-

cundùm quid, & respectu alicuius.



REspondeo in primis, nunc dispensa-

tionem in ea lege locum non habe-

re, cùm iam fuerit abrogata. Olim

ante aduentum Christi; quando lexNemo petuit|olim dispen-|sare in lege ve|teri, quia erat|lex Dei.

alia obligabat, nullus homo poterat

in ea dispensare: quia erat lex Dei: in lege autem

Dei nullus potest dispensare sine eius facultate,

quam tamen nulli concessam legimus, vel cum

fundamento tribuere possumus; vt etiam de lege

noua dicemus, nullam puram creaturam in ea dis-

pensare posse. Potuit tamen Christus in lege vete-

ri dispensare, quantum ad præcepta positiua, sicut

potuit eam abrogare. Mat. 12. Dominus est filius ho-

minis etiam sabbathi, sic quidam interpretantur id

Galat. 3. ordinata per Angelos in manu mediatoris,

id est, in potestate Christi, qui eam, quando vo-

luisset, abrogare posset, Barradas lib. 1. cap. 11. cum

Ansel. & Theophilact.

  Habuit tamen locum in illa lege interpretatio;

quæ in omni humana gubernatione necessaria est.

Et interpretatio obligans pertinebat ad Pontifi-

cem illius temporis, iuxta id Deut. 17. si quid ambi-

guum, & difficile occurrerit, &c. & in casu necessitatis,

cùm non posset facile adiri Pōtifex, fieri à iudici-

bus, & à doctis, & prudentibus poterat. Quomodo

Christus Matt. 12. intellexisse videtur factum Da-

uid, quando panes propositionis comedit, 1. Reg.

21. quod (ait Christus) non licebat, nisi solis sacerdotib.

Et interpretatio vnius præcepti potissimè fieret

per aliud: sic Christus eodem loco dixit, non legistis,



quia sabbathis sacerdotes in templo sabbathum violant,

scilicet secundùm apparentiā, & sine crimine sunt,

videlicet quia faciunt secundum aliam legem,<-P>@@

<-P>Leuit. 24. sic etiam Exod. 12. præscribitur dies, &

mensis celebrandi Pascha: licebat tamen mutare

illum diem secundùm aliam legem, Num. 9. sic

etiam Machabæi, qui prius nuda corpora obtule-

runt hostibus, ne violarẽt sabbathum, interpretati

sunt, per pugnam in propriam deffensionem mini-

mè violari, & sabbatho cùm ad bellum prouoca-

rentur, vlti sunt innocentium fratrum suorum

necem.

------------------------------------------------------------



SECTIO II.

An lex vetus iam cessauerit.



NOn loquimur de lege veteri, vt est in di-2

uino intellectu, vel voluntate: quia sic1. Sen$unclear

cessare non potuit, cùm Deus sit immuta-

bilis: sed de cessatione eius quantum ad

obligationem, quæ, vt superiùs diximus, est de

essentia legis in communi: siue ergo lex vetus sup-

ponat pro dictamine, aut volũtare Dei obligante,

siue pro verbis, & scriptis, quibus expressum est

dictamen Dei, & voluntas obligandi, quærimus,

an cessauerit quoad istam obligationem. Ita ferè

terminos, & statum huius quæst. explicat Valent.

disp. 7. quęst. 7. punct. 7. in principio.

  Inter præcipuos Iudæorum ertores, hic est, le-Legem veterẽ|æternam esse|vetus Iudæo-|rum error.

gem veterem æternam esse, seu vsque ad finem

mundi duraturam, necessarióque seruandam, noua

spreta. Hæretici autem aliqui senserunt, simul cum

lege noua seruandam semper esse. Ita Ebion Che-

rinthus, & Nazaræi apud Epiphanium Hæresi 18.

28. 30. 66. & aliis, Irenæum lib. 1. cap. 26. August.

lib. de Hæres. cap. 8. & 9. & Hieron. Epist. 89. quæ

apud August. est 11.

  Suadetur primò, quia lex durat, quamdiu non

abrogatur: sed lex illa nunquā abrogata est à Deo,

ergo durat. Minor probatur, quia si esset abrogata<-P>

@@0@

@@1@592 Quæst. CIII. Tract. XIV.



<-P>à Deo maximè dum fuit in carne mortali: at tunc

nullibi legimus ab eo abrogatam fuisse: imò Mat.

5. dixit, nō veni soluere legem: sed adimplere: ergo nun-

quam à Deo abrogata fuit.

  Secundò, quia de circuncisione dicitur Genes.

17. erit pactum meũ in carne vestra in fœdus æternum,

& Exod. 12. ritus agni paschalis dicitur perpetuus,

& cultus sempiternus, & de cultu sabbathi idem

dicitur ca. 31. & Baruch. 8. Hic est liber mandatorum,

& lex æterna. Leuit. 23. præceptum est sempiternum in

generationibus.

  Tertiò, quia videmus, in ecclesia vsurpari mo-

dò cæremonias aliquas, quæ non videntur à cære-

moniisveteris legis differre, vt vestes sacerdotales,

vsus olei, incensi, templa, & similia.

  Contrarium certa fide tenendum est, sicut pa-3

tres citati, & alij passim contra Hæreticos illos2. Sent.

cōfirmarunt, & Apostoli definierunt Act. 15. visum



est spiritui sancto, & nobis, nihil vltrà oneris vobis im-

ponere, &c. vnde August. illa Hæresi 9. Christiani

veterem legem per Apostolicam traditionem non obser-

uare carnaliter, sed spiritualiter didicerunt. Et patet

Luc. 16. lex, & Prophetæ vsque ad Ioannem, Galat. 3.



lex propter transgressionẽ posita est, donec veniret semen,

cui promiserat ordinata per Angelos in manu (id est,

potestate) mediatoris, (scilicet Christi) secundum

Ansel. & Theophilact. ibi, quos sequitur Barrad. 1.

in Euang. cap. 11. potentis eam, quando voluerit,

abrogare: & eodem cap. priusquam vaniret fides sub

lege custodiebantur, conclusi in ea fidem, quæ reuelanda

erat, id est, in ea, vt in domo, vel arce custodieba-

mur, vt posteà reciperemus fidem, ab illa exeuntes,

& liberi, vt à pædagogo, sic enim ibi vocatur à

Paulo dicente, itaque lex pædagogus noster fuit in



Christo: at vbi venit fides, iam non sumus sub. pædagogo,

videlicet sicut nec pueri, ꝗuando ad adultā ætatem

venerunt. Vide Ludouicũ Legionensem in illum

locum, & c. 4. quando venit plenitudo temporis, id est,

donec impleretur tempus, quo Deus decreuerat

eam finiri, nempe adueniente Christo, & cap. 5.



si circuncidemini, Christus vobis nihil proderit: & ite-

rum, Euocati estis à Chricto, qui in lege iustificamini,

Heb. 7. reprobatio fit prioris mandati propter eius infir-

mitatem, &c. & eod em cap. 7. translato sacerdotio ne-

cesse est vt legis translatio fiat. & cap. 8. inducens Iere-

miæ testimonium ex cap. 31. vbi Deus pollicitus

erat testamentum nouum, dicendo, inquit, nouum,

veterauit prius: quod autem antiquatur, & senescit,

propè interitum est, & cap. 9. iustitias carnis vsque ad

tempus correctionis impositas, id est, vsque ad tempus,

quo lex vetus per nouam corrigeretur, & emenda-

retur. Et Ephes. 2. Christus fecit vtraque vnum, id est,

ex duobus populis Iudaico, & Gentili fecit vnum

ouile: & medium parietem maceriæ dissoluit, id est, le-

gem, quæ hos populos diuidebat, & facilè dissolui


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   200   201   202   203   204   205   206   207   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin