pro iam susceptis mactabatur. Aliud dicebatur, pro
peccato: quia in eius expiationem, & satisfactionẽ
immolabatur. De quo toto genere sacrificiorum,
& quomodo omnes illæ rationes in vno Missæ sa-
crificio contineantur, tractat Suarez 3. part. tom. 3.
ad finem; & alij agentes de sacrificio Missæ, qui
etiam explicant, in quo consistat ratio sacrificij. Vt
in materia de sacramẽtis inuestigatur, in quo con-
sistat ratio sacramenti. De illis sacrificiis latè D.
Thomas hîc, Abulen. Origen. ho. 5. in Leuit. Philo
lib. de sacrificiis, Azor tom. 1. lib. 6. cap. 25. vsque
ad 30. Ribera 4. de templo, Valent. disp. 7. quæst. 7.
punct. 5. Ioseph. 3. antiq. cap. 10.
Tertium caput continet sacra, idest, tabernacu-
lum, arca fœderis, templum, altare, & omnia vasa
ad diuinum cultum instituta: de quibus latè Ribe-
ra 1. & 2. de templo, de quo fusius Ioan. Villalpan-
dus tom. 2. in Ezechielem: & de eodem, & de
omnibus sacris Azor suprà, cap. 43. vsque ad 58.
Ad eundem ordinem pertinent vestes sacerdo-
tales, & Pontificiæ, dierumque festorum celebri-
tates, de quibus Ribera suprà lib. 5. & Toletus bre-
uiter Ioan. 7. Azor suprà, à c. 31. vsque ad 40. De sa-
cerdotibus verò, & eorum vestibus agit c. 41. & 42.
Solùm aduerte, in littera D. Thomæ, quęst. 102.
at. 4. ad 6. haberi, propitiatorium fuisse tabulam la-
pideam: existimo tamen cum Vazquez quæst. 102.
art. 4. & Suarez hîc, mendum irrepsisse in textum:
constat enim Exodi 25. fuisse tabulam auream, vt
notauit etiam D. Thomas Heb. 9. lect. 1. Azor tom.
1. lib. 6. c. 44. quæst. 2. Valent. disp. 4. quæst. 7. punct.
5. Med. quæst. 102. not. vnica, probans etiam, men-
dosam esse litteram D. Thomæ: quoniā in antiquo
exemplari, quod habetur in Salmanticensi Biblio-
theca, non habetur illud vocabulum, lapidea, sed
sic legitur, suprà arcam erat quædam tabula, quæ pro-
pitiatorium dicebatur. De propitiatorio vide Vaz-
quez de ador. lib. 2. disp. 4. cap. 4.
Quartũ caput continet peculiares obseruantias
illius populi, vt specialia ieiunia, abstinentias, & si-
milia, de quibus Deut. 18. Tu autem à domino Deo
tuo aliter institutus es, & Leuit. 3. nec sanguinem, nec
adipẽ omninò comedetis. Aliæ abstinẽtiæ ab esu quo-
rundam animalium habentur Leuit 11. & Exodi
23. & Deutero. 14. dicitur, Non coques hœdum in lacte
matris suæ. De quo vide Azor tom. 1. lib. 6. ca. 22. in
fine, Barradam in morali de innocẽtibus. Et Leuit.
19. quando ingressi fueritis terram, & plantaueritis in
ea ligna pomifera, auferetis præputia eorum, poma, quæ
germinant, immunda erunt vobis, &c. & ibidem. Agrũ
non seres diuerso semine: vestem, quæ ex duabus texta
est, non induetis, & Deut. 22. non induetur mulier veste
virili: nec vir vtetur veste fœminea. Non indueris ve-
stimento, quod ex lana, linoque contextum est. Non ara-
bis in boue simul, & asino. Deut. 23. fodies per circuitum,<-P>@@
<-P>& egesta humo operies. Num. 15. loquere filiis Israel, &
dices ad eos, vt faciant sibi fimbrias per angulos pallio-
rum, ponentes in eis vittas hyacinthinas, &c.
Solùm potest dubitari de præcepto abstinentię48
à sanguine, & suffocato, an fuerit antiquius illa le-
ge: nam videtur latum Genes. 9. & an fuerit reten-
tum post illam legem, vt significatur Actuum 15.
Sed de hac posteriori parte dicam disp. 23.
De priori autem in hac disp. sect. 12. & vide ex-
positores Leuit. 17. & Deut. 12. vbi habetur prohi-
bitio de esu sanguinis, & suffocati, & strangulati,
sanguinem nimirum inclusum habentis, & capti à
bestia, & morticinij. Rationem autem huius inter-
dictionis lege apud Azor tom. 1. lib. 6. cap. 22. vbi
etiam reddit rationẽ, ob quam Deus prohibuerit
esum adipis, Leuit. 3. & multorum animalium, de
quibus sigillatim disserit. Vide etiam Lorinũ, act.
15. vers. 20. & alios ab eo citatos.
Generatim circa præcepta cæremonialia, Nota49
primò, varias esse etymologias huius nominis
Cæremonia, de quibus agit D. Thomas, quæst. 99.
art. 3. & quæst. 101. art. 1. ex quibus illa nominis
etymologia magis probatur Valentiæ disp. 7. qu.
7. puncto 3. quam ostendit Valer. Maxi. lib. 1. ca. 1.
in Lucio Furio Bibaculo, scribens, ea, quæ ad sa-
crum cultum pertinent, cœpta fuisse nominari
cæremonias, proptereà quòd præcipui religionis
cultores fuerint incolæ populi dicti Cerete, seu
Ceretani.
Nota secundò, certissimum esse, omnia huius-
modi præcepta habuisse significationem con-
gruentissimam, & vtilitatem respectu illius popu-
li: quoniam fuerunt illi per diuinam sapientiam
præscripta: vnde Deut. 4. Hæc est sapientia vestra,
& intellectus coram populis. Quæ autem fuerit signi-
ficatio singulorum, exponit rectè D. Thomas, qu.
102. art. 3. 4. 5. & 6. & alia, quæ ad cæremonialia, &
eorum significationem pertinent, latè tractat Azor
tom. 1. lib. 6. à cap. 22. vsque ad finem ferè libri:
cap. verò 3. quæst. 2. in genere, an cæremonialia
præter rerum futurarum significationem, causam
aliquam litteralem, & historicam continerent.
Quidam censent, multorum præceptorum nullam
fuisse causam litteralem: sed tantùm mysticam, ita
vt Deus multa fieri iusserit ob solam significatio-
nem rerum futurarum. At Azor cum D. Thoma,
quæst. 102. art. 2. docet, omnia præter significatio-
nem futurorum habuisse causam aliquam littera-
lem, & historicam, vt cætera gesta in illo populo,
quamuis interdum litteralis causa nos lateat. Sic
circuncisio præter significationem futuri baptis-
mi distinguebat illum populum ab aliis. Sic etiam
mactando animalia in sacrificiis, se dignos morte
propter peccata profitebantur: & sic pro illis satis-
faciebant, & veniam impetrabant, & sic de aliis, vt
eadem quæst. & cæteris locis citatis fusè prose-
quitur Azor, item D. Thomas illo art. 2. & sequen-
tibus. Nota 3. ex D. Thoma, quæst. 101. art. 1. cære-
monialia fuisse determinatiua moraliũ ad Deum
pertinentium, vt iudicialia fuere determinatiua
moralium pertinentium ad proximum. Vnde Exo-
di 18. Esto populo in iis, quæ ad Deum pertinent, osten-
desque populo cæremonias, & ritum colendi.
Nota quartò ex D. Thoma ead. qu. 99. art. 5. &
quæst. 101. art. 2. aliquos actus religionis exterius
consummari, vt laus, gratiarũ actio, votum, oratio,
&c. De adoratione idem sentio cum Suar. 3. part.
q. 25. Aliàs angeli non adorarent propriè Deũ, nisi<-P>
@@0@
@@1@Disput. XXII. Sectio X. & XI. 587
<-P>in corpore assumpto. Vazquez tamen illo art. 2. &
lib. 1. de adoratione disp. 1. contendit, adoratio-
nem non posse interius cōsummari. De quo alibi.
------------------------------------------------------------
SECTIO X.
De Præceptis iudicialibus.
IVdicialia præcepta erant ea omnia,50
quæ exceptis cæremonialibus adIudicialia|pracepta, quæ.
rectam Reip. administrationem per-
tinebant: cum autem Resp. constet
familiis, magistratibus, priuatis ho-Reip. mem-|bra, quæ sint.
minibus; & in ea etiam sint aduenæ, externi, pere-
grini, incolæ, & indigenæ; de his omnibus iudicia-
lia præcepta dari oportuit, vt notat Azor to. 1.
lib. 6. cap. 3. quæst. 3. vnde ad quatuor capita reuo-
cantur ab eodem quæst. 5. Valent. disp. 7. quæst. 7.
punct. 6. & ab aliis cum D. Thoma qu. 104. art. 4.
Aut enim præscribebant ordinẽ inter principem,
& populum: aut inter ipsos populares: aut inter
populum, & extraneos, id est, peregrinos, hostes,
&c. aut inter domesticos eiusdem familiæ, vt inter
parentes, & filios, seruos, & dominos, & inter
coniuges, quæ pręcepta habebant suā spiritualem
significationẽ moralem, Allegoricam, vel Analo-
gicam: sed litterali, & historica non carebāt, vt do-
cet Azor. illo ca. 3. quęst. 4. Valent. illo punct. 5. cum
D. Thoma quæst. 104. art. 2. quamuis cæremonia-
lia pręcipuè instituta fuerint ad significandum, iu-
dicialia verò ad regimen populi, & secundariò, ad
significandum: vnde 1. Cor. 10. omnia in figura con-
tingebant illis, quod rectè explicat Valent. loco cit.
& 1. part. disp. 2. quæst. 1. punct. 1. §. 12. Nam intel-
ligi debet de iis, quæ fuere propria illius populi:
vnde in pręceptis moralibus, quorum materia ad
omnes gentes pertinebat, nullam peculiarem
significationem animaduertere doctores, peccata
etiam illius non habebant significationem, vt col-
ligitur ex August. 22. contra Faust. cap. 24. sed quæ
erant illius populi propriè, & bene ab eo fiebant,
vel quæ à Deo circa illum gerebantur, & quæ di-
uinitus ei contingebant.
De significatione autem iudicialiũ præcepto-
rum agit D. Thomas quęst. 105.
Ad hæc pręcepta spectabant leges de irritatione
votorum, de permissione repudij, de pluralitate
vxorum, de gradibus consanguinitatis, & affinita-
tis, de bello gerendo, de vitando cum externis
coniugio, de vsuris permissis, &c. de quibus in
materia de voto, de matrimonio, de bello, & de
vsuris. Latè etiam Azor to. 1. lib. 6. cap. 4. & se-
quentibus.
------------------------------------------------------------
SECTIO XI.
Vtrum in lege veteri præter præcepta fuerint
aliqua alia.
REspondeo, vt in principio huiusLex quomodo|dupliciter ac-|cipiatur.
tractatus, & alibi aduertimus, legem
interdum sumi cum omni rigore, &
proprietate, & sic sola præcepta ob-
ligantia comprehendere: interdum
verò pro collectione omnium, præsertim docu-
mentorum, & regularũ pertinentium ad aliquam
religionem, seu viuendi rationem. Sic lex Euange-
lica continet præcepta, consilia, sacramentorum<-P>@@
<-P>doctrinam, & institutionem, promissiones, com-
minationes, &c. Hoc modo lex vetus comprehen-
dit omnia pertinentia ad illum statum, & modum
viuendi Hebræorum. Sic nomine legis aliquando
intelligitur totum testamentum vetus, vt notauit
Hieronymus epist. 151. ad Algasiam, quæst. 8. &
Ioan. 5. dicitur, in lege eorum scriptum est: quia odio
habuerunt me gratis: quod tamen habetur Psal. 24.
Sic etiam 1. Cor. 14. sub nomine legis citatur qui-
dam locus Isai. 28. in aliis linguis loquar populo huic,
&c. ita ergo lex cōprehendebat consilia quædam,
quæ D. Thomas quæst. 99. art. 5. cum Hieronymo
appellat mandata, & à præceptis condistinguit:
consiliumque putat D. Thom. ibi, & Valent. disp. 7.
quæst. 7. punct. 3. esse illud Exod. 22. Si in pignus ac-
ceperis vestimentum à proximo tuo, redde ei ante Solis
occasum. Consilium etiam erat illud, vouete. Psal. 73.
licet cōsilia perfectionis distinctè, & exactè omni-
bus tradita, sint propria legis Euangelicæ. Sic etiam
lex illa comprehendebat pœnas, præmia, cōmina-
tiones, & promissiones, item testimonia, testifica-
tiones, & iustificationes, de quibus sæpè fit sermo,
Psal. 118. & disserit D. Thomas suprà.
------------------------------------------------------------
SECTIO XII.
Vtrum ante legem Moysi præter Circuncisionem fuerint
aliqua præcepta diuina positiua.
PRo parte affirmante est id genes. 2. Bene-
dixit Deus diei septimo, & sanctificauit il-
lum, vbi, &, sumitur pro, idest, vt sit sen-
sus, benedixit, idest sanctificauit, vel, &,
sumitur pro, quia, vt sit sensus, benedixit, quia sancti-
ficauit, hoc est, separatum à cæteris diebus, & diui-
nis vsibus destinatum, sanctum, ac celebrem ha-
beri voluit. Et Genes. 4. Abel, & Cain obtulere pri-
mitias, primos scilicet suorum bonorum fructus
Et genes. 7. munda animalia ab immundis distin-
guuntur: & Genes. 9. conceditur vsus carnium, ex-
cepto quòd carnem cum sanguine non comedant,
vbi videtur supponi, esum carnium anteà fuisse
prohibitum. Quòd satis indicat Gennad. ibi di-
cens. Deus, cum hominem creauit, fructus tantum, qui
de segetibus, arboribusque leguntur, in escam clargitus
est: à diluuio verò maiori vsus est liberalitate, &c. Et
Genes. 14. Abraham spoliorum, quæ de hostibus
bello victis cœperat, decimas obtulit Melchise-
dech sacerdoti, & Genes. 15. cum Abraham immo-
lasset quadrupedes animantes, & turtutum, & co-
lumbam, quadrupedes diuisit, volucres non secuit:
& Genes. 17. datum est præceptum circuncisionis,
& Genes. 38. mortuo primogenito Iudæ relictam
sine liberis vxorem secundus filius in matrimo-
nium duxit, vt suscitaret semen fratri suo: & ibi-
dem. Iudæ auctoritate Thamar condemnatur ad
ignem, eò quòd cùm desponsa esset, tertio eius
filio adulterium commisisse putabatur: ergo ali-
qua præcepta diuina positiua veteris legis, & vsus
eorum præter circuncisionem præcessere ipsam
legem. Confirmatur: nam ante legem habebant
homines præceptum positiuum applicandi sibi, &
suis paruulis remedium legis naturæ, sicut posteà
circuncisionem, & baptismum, tenebantur etiam
habere fidem Christi venturi.
Propter hæc aliqui cōcessere, ante legem Moy-
sis fuisse aliqua præcepta positiua præter circunci-
sionem: quod videtur concedere Azor to. 1. lib. 6.<-P>
@@0@
@@1@588 Q.XCVIII. vsque ad CII. Tract. XIV.
<-P>cap. 1. quæst. 8. ait enim, illud tempus dictum esse
legis naturalis: quia magna ex parte diuina lege
viuebatur: quamuis aliqua diuini, ac supernatura-
lis iuris pręcepta seruarentur, vel instituto, & con-
suetudine maiorum, vel iussu etiam Dei.
Alij verò nulla volunt eo tempore admittere
præcepta diuina positiua, præter præceptum cir-
cuncisionis: quia illa lex dicebatur naturæ, & nihil
cogit ad ponendum eo tempore præceptum ali-
quod positiuum, Quod verò dicitur Genes. 2. de
die sabbathi, & sanctificauit illum, volunt hi dictum
esse per occupationem; non quòd tunc coli cœ-
perit dies sabbathi saltem ex præcepto Dei: sed po-
steà. Eodem modo dictum putant Genes. 7. illud
de mundis, & immundis animalibus: vt munda di-
cta sint animalia, quę posteà lex Mosis ab immun-
dis discreuit. Ad illud de remedio legis naturæ pro
paruulo, respondeo, de illo nullum fuisse præce-
ptum positiuum, sed naturale, aut connaturale in-
stitutioni illius remedij: nam ex charitate, & pie-
tate tenebantur parentes in tempore necessitatis
illud applicare paruulis, secus extra necessitatem:
Circuncisio autem, & Baptismus, etiam extra ne-
cessitatem applicari debebant vi alicuius præcep-
ti diuini positiui. Eodem modo ipsi non tenebātur
ponere mediũ necessarium ad propriam sanctifi-
cationem, nisi quando natura per se, vel cum fide
iudicaret id esse necessarium ad consequendam
vitam æternam. Vnde Maldonatus Matth. 11. nu.
21. ait, gentiles omnium confessione ante Christi
legem saluari potuisse in lege naturæ, quæ satis
erat eis ab ipsa natura prædicata: censeo autem
præceptum diuinum positiuum tunc fuisse absti-
nendi à sanguine, & suffocato, vt planè significat
Azor suprà: quia manifestè colligitur ex Genesis
9. vide Pererium ibi, lib. 14. disp. 2. vbi contra Eu-
gub. ostendit, in illis verbis Genes. 9. non contine-
ri solam homicidij prohibitionem: quæ prohibi-
tio est præceptum negatiuum, naturale: sed prohi-
bitionem comedendi carnem cum sanguine: quod
est pręceptum negatiuum positiuum in lege Moy-
si repetitum, & in Ecclesia Christi aliquo tempo-
re retentum, Act. 15. Quam sententiam tenent
Abulensis, Caietanus, Eucherius, Lyra, Carth. D.
Thomas, Chrysostomus, & alij ibi, & expressiùs
Martinus del Rio ibidem, & Auenezra. Imò ali-
qui ante diluuium ponunt præceptum positiuum
abstinendi à carnibus: sed Lyra, & Caietanus, Ge-
nes. 9. dicunt, esum tunc non fuisse prohibitum, li-
cer non fuerit in vsu, nec expressè concessus, vt
esus herbarum, & fructuum, Genes. 1. Imò Sotus
5. iust. quæst. 1. art. 1. ait, fuisse concessum, & vsita-
tum fuisse, tamen prohibitum Genes 9. esum car-
nis cum sanguine, & Medina, quæst. 103. art. 1. id
quod dicitur Genes. 7. de animalibus mundis, &
immundis, non debere ita intelligi, vt discreta
sint quoad esum. Nam Genes. 9. dicitur, omne quod
mouetur, & viuit, erit vobis in cibum: Sed quoad sa-
crificiorum oblationem, quia de quibusdam de-
terminatis animalibus sacrificia offerebantur. Si
tamen quantum ad esum erat aliqua differentia,
hoc non erat, quia esus reputaretur illicitus, vel
esset prohibitus: sed propter abominationem, &
cōsuetudinẽ, sicut nunc videmus aliqua cibaria in
aliquibus terris esse abominabilia, quæ in aliis co-
medũtur. Vel tunc animalia quædā dicebantur im-
munda per præoccupationem: quia in lege erant
prohibenda. Ibidem ait Medina, ante legem fuisse<-P>@@
<-P>vsum quarundam cæremoniarum non ex præce-
pto diuino, sed ex voluntate, & deuotione Deum
colentium, vel etiam instinctu diuino.
------------------------------------------------------------
SECTIO XIII.
An sub lege naturæ, & veteri iusti habuerint gratiam
habitualem inhærentem.
QVidam huius tempestatis Theologi51
ausi sunt affirmare, veteres patres nō1. Sententia.
habuisse gratiam habitualem inhæ-
rentem; & ideo non fuisse iustos eius-
dem omninò rationis cum Euange-
licis, nec verè filios, sed nomine tenus, seu quadam
tenus, & in typo, atque æquiuocè. Probant primò:
quia Ioannes opponens nos illis ep. 1. cap. 3. ait, vi-
dete, qualem charitatem dedit nobis Deus, vt filij Dei
nominemur, & simus, & Paulus ad Galat. 4. Ergo iam
nō est seruus: sed liber: quòd si filius, & hæres per Deum:
ergo illi non erant formaliter filij, & hæredes: sed
in promissione, & typo, & nomine tenus. Vnde
Ioan. 1. Dedit eis potestatem filios Dei fieri iis, qui cre-
dunt in nomine eius: Ergo anteà non habebant ta-
lem potestatem, nisi remotam, reducendamq́ue ad
actum in aduentu Christi, & Rom. 8. Non accepistis
spiritum seruitutis, &c. sed accepistis spiritum adoptio-
nis filiorum Dei, & ibidem, primitias spiritus habentes
adoptionem filiorum Dei. Sic enim ordinandum re-
ctè notat Sa ibi.
Secundò probant ex August. lib. quæstionum
noui, & veter. testam. cap. 123. tom. 4. planè docet,
Adamum nec in statu innocẽtię habuisse spiritum
sanctum: idemque ait de cæteris ante aduentum
Christi, & ideo non fuisse filios Dei adoptiuos, si-
cut sunt iusti tempore legis Euangelicę. Idem his
verbis dicere videntur Pradus, & Villalpandus,
Ezech. 1. part. 2. sectio 12. colum. 2. littera B. Diuinæ
naturæ participatio Israeli quadātenus, & quasi in ty-
po communicata est, videlicet, quatenus à Deo electus
erat pro populo sibi charo, & præ cæteris electo. At verò
magna nobis, & pretiosa promissa donauit 2. Pet. 1. vers.
4. vt diuinæ efficiamur consortes naturæ, Neque nomi-
ne tenus, vt olim Israel, quem primogenitum suum vo-
cauit Dominus: cum tamen ad honorem filij non perue-
nerit. Nobis autẽ talem charitatem dedit pater, vt filij
Dei nominemur, & simus 1. Ioan. 3. vers. 1. nō enim ac-
cepimus spiritum seruitutis iterum, vt illi, in timore, qui
seruorum est, sed spiritum adoptionis filiorum, in quo
clamamus, Abba, Pater, &c. Ista prærogatiua meritò in
alis aquilæ intelligitur: nam aquila sublime volat, &c.
Nec obstare putant recentiores Trid. Concil. ses. 6.
cap. 7. docens, homines iustificari iustitia inhæren-
te: nam solùm videtur loqui de hominibus Euan-
gelicis contra hæreticos nostri temporis. Quod
cernitur ex locis, quibus vtitur, omnia enim sunt
noui testamenti. Nec debemus putare, Concilium
definiisse plus quàm necessarium erat, contra Lu-
therum, & Caluinum: Contra quos sunt clara te-
stimonia scripturæ, & Patrum. Sed si nominatim
ageretur de iustis antiquis, ex quibus testimoniis
desiniret Concilium, iustificatos fuisse gratia ha-
bituali inhærente, maximè cùm oppositum non
solùm doceat August. suprà, sed etiam Theophyl.
Ioan. 1. dicens, Lex adoptionem filiorum non dabat
Israëlitis: sed quasi in figura, & typo: sicut illorum ba-
ptisma in vmbra, & figura erat. Propterea quamuis
vocati fuerint filij, hoc tamen contigit in vmbra, nec in<-P>
@@0@
@@1@Disput. XXII. Sectio XIII. 589
<-P>veritate eandem filiorum adoptionem habuerunt, quam
nos per baptisma. Hæc Theophylact. Cyril. etiam 1.
in Ioan. cap. 14. ait. Quia futurorum bonorum vm-
bram lex continebat, propterea non secundum verita-
tem, sed figuratè Iudæi ascribebantur filij, &c. August.
lib. contra Adimantum, cap. 16. In veteri testamen-
to erant onera seruorum: in nouo gloria liberorum. Alia
testimonia Cyril. & Chrysostomi referemus infrà
ex Suarez. Quidam etiam existimant, hanc esse
sententiam Ariæ Montani in id Ioan. 1. dedit eis po-
Dostları ilə paylaş: |