Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə199/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   195   196   197   198   199   200   201   202   ...   250

& homo, vel diuersi homines, eadem lex dicitur

omnium illorum. Vnde Deut. 24. eadem præcepta

Deo, & Moysi tribuuntur, cùm dicitur, Custodite

mandata Domini Dei vestri, quæ ego præcipio vo-

bis, sic posset conciliari opinio Salmeronis cum

opinione Medinæ, quam sequuntur tanquam pro-Suarez.

babiliorem aliqui recentiores, dicentes oppositam

sententiam non possumus damnare, vt erroneam,

vel omninò improbabilem: quia non solùm Ca-

nus, & Ambros. iam citati: sed etiam Hieron. illam

sequitur specialiter quoad illam legem repudij,

Beda, Hugo, & D. Thomas ibi. Non possum tamen

illam probare: sed totam legem vsque ad finem

Deut. puto esse diuinam (scilicet pressè, & strictè)

vt docuit Maldo. Mat. 19. sanctos piè interpretans.

Idem Bellar. 1. de verbo Dei (in quo nihil inuenio)

Ioan. Arbor. 10. Theosophiæ, ca. 6. & videtur com-

munis sensus doctorum. Probatur: quia in princi-

pio Deut. & sępe in illo libro Deus dicitur esse, qui

legem fert, & Moyses testatur, se tradere, quæ à

Deo accepit, & posteà eodem contextu, & modo

omnes leges fert: ergo nullam possumus cum fun-

damento excipere: aliàs nihil manet firmum. Præ-

tereà nullum est fundamentum ad faciẽdam illam

specialem exceptionem. Tum quia, quod Christus

dixit, Moyses permisit, vel præcepit, nullum argumẽ-

tum est. Nam etiam Matt. 8. dixit leprosis, vt offer-

rent quod Moyses præcepit, cùm tamen sine con-

trouersia illud esset præceptum Dei, & Marci 7.

Moyses dixit, honora patrem tuum, &c. & statim,

irritum fecistis præceptum Dei. Prætereà materia ipsa

requirit diuinam auctoritatem. Nam permissio

illa dupliciter intelligi potest. Primò, vt fuerit ve-

ra concessio, & licentia validam, & iustam effi-

ciens vinculi matrimonialis dissolutionem: &

sic, constat à solo Deo esse potuisse. Secundò,

vt solùm fuerit impunitas, & nec sic est verisi-

mile Moysem sua auctoritate id permisisse, cùm

materia esset intrinsecè mala, & in se spectata

permissio non videbatur adeò necessaria ad maio-

ra mala vitanda: & quamuis alij Principes aliquas

leges tulerint: tamen Moses nullam legem dedit,

quam à Deo non acceperit. Hæc illi recentiores.

Quibus sanè fauet Clemẽs Alexandr. 1. pædagogi

cap. 7. ante medium, dicens: Erat enim reuerà Do-Deus per Mo-|sem erat Pæ-|dagogus vete-|ris populi: per|se autẽ populi|noui dux facie|ad faciem.

minus per Mosem pædagogus veteris populi: per se au-

tem populi noui dux facie ad faciem, & infrà. Lex per

Mosem data est, non à Mose, sed à verbo quidem, verùm

per Mosem seruum suum: & ideò fuit ad tempus: æterna

autem gratia, & veritas per Iesum Christum facta est.<-P>


@@0@

@@1@Disput. XXII. Sectio II. 571




  Hanc secundam opinionem tenere videntur13

Valent. disp. 7. quæst. 7. punct. 1. probatione 1. &

Azor to. 1. lib. 6. cap. 2. quæst. 2. & expressè id tenẽt

alij recentiores ex nostris, inter quos Vazquez

quæst. 98. art. 2. in fine, licet putet, esse sententiam

Cani, in lege veteri aliqua præcepta tradita esse à

Moyse, vt vero legislatore: vt illud de libello repu-

dij: tamen ait, certum esse debere, nullum præce-

ptum legis veteris sic traditum à Mose: nam si

aliquod, maximè illud de libello repudij, illud au-

tem non potuit dare nomine suo: tum quia sola

auctoritate Dei dissolui poterat matrimonium

legitimum cōsummatum: lex autem illa secũdùm

probabiliorem opinionem concedebat dissolutio-

nem vinculi matrimonialis, alioqui non dixisset

Christus eod. cap. ab initio autem non fuit sic, tum

quia nullus legislator concessit libellum repudij,

vt Iudæis concedebatur, cum facultate concessa

vxori nubendi alteri viro, ergo nullum præceptũ

illius legis fuit à Moyse vt legislatore: sed vt à me-

diatore, & præcone,

  Sed pro contraria Salmeronis sententia est Cle-

mens Romanus VI. constit. Apost. ca. 19. in fine, di-

cens. Etenim Moses legislator simul ac Pontifex, idem-



que propheta, & Rex fuit, & alij multi ipsum vocant

legislatorem, vt Philo 3. de vita Moysis in fine.

Numenius Pythagoreus apud Genebrardum lib.

1. Chronic. & Gregor. Nazian. oratione 6. Theo-

logiæ.

  Iam diximus conciliari posse has duas senten-



tas, ita vt omnia illa præcepta fuerint, & Dei, &

Mosis tanquam legislatoris: eiusdem enim præce-

pti possunt esse duo legislatores, præsertim subor-

dinati, ita vt vnus alteri præcipiat, vt eandem le-

gem, quam ipse tulit, alter & promulget, & ferat.

  Vtcumque sit, sentio, omnia illa præcepta fuis-14

se presse diuina, seu lata à Deo tanquam ab imme-Opinio Au-|ctoris.

diato legislatore, vt superiora fundamenta con-

cludere videntur, quæ confirmo: nam Deut. 24. di-

citur, Moysem proposuisse populo omnia verba

Domini, atque iudicia, & populum respondisse,

omnia verba, quæ locutus es, faciemus: & Hebr. 9. dici-

tur, lecto enim omni mandato legis à Moyse vniuerso



populo, accipiens sanguinem vitulorum, & hircorum

cum aqua, & lana coccinea, & hyssopo, ipsum quoque li-

brum, & omnem populum aspersit, dicens, iste est san

guis testamenti quod mandauit ad vos Deus: ergo om-

nia illa præcepta verè & in toto rigore erant diui-

na. Item si aliqua præcepta sunt Dei, & alia Moy-

sis, non poterimus discernere, quæ sint vnius, &

quæ alterius: quod est inconueniens: nam inde se-

quitur, non posse cognosci, quæ sint humana au-

ctoritate reuocabilia, & dispensabilia, quæ verò

non.


  Sentio etiam cum omnibus, Angelos non fuisse15

legislatores, sed ministros in ordine ad legem ve-

terem: quoniam non erant superiores populi He-

bræi, nec ipsi, aut Moyses eorum nomine quicquā

populo præceperũt. Ministerio autem Angelorum

datam fuisse hanc legem, vt docent D. Thomas

quæst. 98. art. 3. & alij ibi. Valent. Azor, & Med.

locis cit. August. 2. trin. cap. 13. & lib. 3. ca. 11. quod

est vltim. & lib. 12. Genes. ad lit. cap. 27. Grego. in

proœm. moral. cap. 2. Vazquez 1. part. disp. 186.

Barrad. lib. 1. in Euang. cap. 15. Dion. cap. 4. cœlest.

hierarch. & Alber. ibi, & Salm. 1. Cor. 7. disp. 12. Pa-

tet ex Galat. 3. ordinata per Angelos in manu mediato-

ris: & Act. 7. Hic, scilicet Moses, fuit in Ecclesia in soli-<-P>@@

<-P>tudine cum Angelo, qui loquebatur ei in monte Sina, &

cum patribus nostris, vbi accepit verba vitæ dare nobis,

& eodem cap. accepistis legem in dispositione Angelo-



rum, idest, eorũ opera, & ministerio, quamuis alias

expositiones copiosè, & eruditè afferat Lorinus

ibi. Et Heb. 2. si enim qui per Angelos dictus est sermo,

factus est firmus, &c.

  Obiicies, quia multi Patres docuere, eum, qui16

loquebatur eum Mose, Iacob, & aliis Patriar-

chis, fuisse verbum seu filium Dei in corpore as-

sumpto: Clemens lib. 5. constit. apost. cap. 21. Leo

epist. 13. ad Pulcheriam Augustam, Hilar. 12. de

Trin. Ambr. 1. de fide, cap. 5. Irenæus, lib. 4. cap. 37.

Nazian. tract. de fide, Athan. seu alius auctor, qu.

12. ad Antiochum, & serm. 4. contra Arrianos.

Chrysost. Gen. 32. Theodoret. quæst. 88. in Genes.

Basil. 2. contra Eunon. Niceph. lib. 1. cap. 5. Tertul.

lib. contra Praxæam, cap. 14. Clem. Alexandr. 1. pæ-

dagog. ca. 7. Iustin. dialogo cum Tryphone, Euseb.

1. de demōstrat. c. 5. Concil. Sirmiẽse anathematis-

mo 14. quod Concilium licet Baron. tom. 3. pag.

662. dicat fuisse Arrianorum, tamen quoad con-

fessionem fidei contra Photinum à sede Apostoli-

ca approbatum fuit, vt docet Baron. suprà, Pererius

to. 3. in Genes. ca. 19. Barrad to. 1. in Euang. lib. 1. c.

15. Niceph. lib. 9. ca. 31. Denique legem veterem à

verbo diuino Moysi traditam sentiunt Chrysost.

in id, Galat. 3. in manu mediatoris, vbi nomine me-

diatoris intelligit Christum, vt & Theophylact. &

Occumen. & Primasius, quamuis hîc Moysem etiā

putat intelligi posse nomine mediatoris. Item

Ambr. 1. de fide, cap. 5. & lib. de filij diuinit. cap. 8.

filium Dei putat cum Moyse locutum, & legem

ei dedisse.

  Respondet Barrad. loco proximè citato, contra-

riam sententiam, nempè, quòd is, qui loquebatur

cum Mose, Iacob, & aliis patribus, fuerit Angelus,

esse Diony. de cœlesti Hierar. cap. 4. August. 3. trin.

cap. 11. Anselm. & D. Thom. Galat. 3. Alber. suprà,

sed respōdeo facilius, has sententias non esse con-

trarias: quia Angelus, perquem Deus dedit legem

Moysi, representabat filium Dei, & nomine ipsius

loquebatur: sic Angelus, qui cum Iacob loquebatur,

Deus dicitur, Genes. 31. & 32. & Angelus Osee 12.

& Iustin. quæst. 142. & Grego. præfat. in lib. Iob, c.

2. & 28. moral. cap. 2. & Hieronym. Gal. 3. docent,

eum, qui erat Angelus in substantia, dictum esseAngelus lo-|quens Iacob|quomodo sit di|ctus Deus.

Deum propter repræsentationem, vel quia in illo

loquebatur interius inspirando ei sententias, &

verba.


  Angelũ autem, qui Deum repręsentans dedit le-

gem Moysi, fuisse Michaelem, docet Barradas illo

cap. 15. in fine, cum Pantaleone diacono apud Su-

rium in encomio D. Michaelis, dicente, Michael



Angelorum ductor longè maximus, & excellentissimus

minister diuinæ legis, quæ data fuit in monte Sina: Cum

eo, & Deo in ipso loquente, & repræsentato fue-

runt alij innumeri Angeli iuxta id, Deut. 33. Domi-

nus de Sinai venit, & de Seir ortus est nobis, apparuit de

monte Pharon, & cum eo sanctorum millia, & Psal. 67.

currus Dei decem millibus multiplex millia lætantium:

Dominus in eis in Sinai, &c.

  Congruum autẽ fuit, vt inquit D. Tho. illo art.

3. legem illam dari per Angelos, & ministros Dei,

quia erat lex seruitutis. Nam quòd Deus immedia-

tè loqueretur hominibus, & in propria persona,

eisque legem daret, perfectioni noui testamenti

reseruabatur Hebr. 1. multifariam multisque modis<-P>

@@0@

@@1@576 Q. XCVIII. vsque ad CII. Tract. XIV.

<-P>olim Deus loquens patribus in prophetis, nouissimè die-

bus istis locutus est nobis in filio. Quòd teste August.

lib. 1. de serm. do. in monte in prin. significauit

Math. cap. 5. dicens, aperiens os suum docebat eos.

  Ex his constat, legem datam per Moysem, tan-18

quam per secundarium Dei ministrum, & tanquāLex data fuit|per Mosem,|tanquam per|secundarium|Dei ministrũ,|& promulga-|torem.

per scriptonem promulgatorem: nam ipse accepit

à Deo mediante angelo, & posteà eam promulga-

uit populo, siue simul idem præcipiendo, siue non.

Et hoc fuit congruum: nam licet Deus illuminet

homines per angelos, tamen etiam instruit homi-

nes per alios homines, quoad cōmodè fieri potest,

& præsertim communitatem, & multitudinem

per aliquem principem. Et hoc est quod dixit Ioa.

cap. 1. lex per Moysem data est: vbi cum Clemens

Alex. 1. pædagogi, cap. 7. pondera, non dixisse factā

sed datam: quia ab alio legem recepit, vt eam da-

ret hominibus. Et Galat. 3. ordinata per angelos in

manu mediatoris: vbi licèt aliqui, vt retulimus, per

mediatorem intelligant filium Dei, in cuius manu

& potestate data est illa lex, & cuius digito in ta-

bulis lapideis decalogus exaratus, & scriptus fuit,

tamen probabilius videtur, & contextui magis

consentaneum, intelligi Moysem, in cuius manu

lex illa posita est, vt eam traderet populo, & ita ex-

ponunt Primasius, Scripandus, & alij Galat. 3. Vnde

Deut. 5. dicebat. Ego sequester vester, & Hebr. 8. 9. &

12. Paulus eis tribuit officiũ mediatoris. Et quam-

uis ipse propria auctoritate nihil legis præceperit

propter prædictum, tamen ministerium dici quo-

dammodo potuit legislator, sicut multi sapientes,

qui leges dederunt populis, quorum non erant

Principes, ac prinde quos non poterant obligare:

sed ipsi populi acceptantes huiusmodi leges sese

obligabant.

  Adde, nullam partem illius legis fuisse à popu-19

lo, vel senioribus, vt Ptolomęus initio sectionis re-

latus asserebat. Probatur, quia in tota illa lege vs-

que ad finem Deut. nullum est vestigium talium

præceptorum. Quamuis posteà aliqua fuerint in

eo populo præcepta humana, & iudicialia, vt 1.

Reg. 30. vel cæremonialia, vt Esther. 9. Iudicum

vltimo, 1. Machab. 4. quibus locis aliqua festa lege

constitura sunt.


------------------------------------------------------------



SECTIO III.

Quosnam obligauerit lex vetus, & quomodo.



DIco primò, illam legem pro solo Israë-20

litico populo latam fuisse, solúmque1. Con.|Lex vetus pro|solo populo Is-|raëlitico lata|fuit, solum́|illũ obligauit.

illum obligasse: ita D. Thomas, quæst.

98. art. 4. & 5. Vaz. & alii recentiores ibi

Valent. disp. 7. quęst. 7. punct. 2. Sotus 2. iust. quæst.

1. art. 3. Barrad. 1. in euangelia cap. 12.

  Et est certum primò, quia circuncisio soli Abra-

hæ, & posteritati eius demandata est, vt patet Ge-

nes. 17. illa autem lex supponebat circuncisionem,

Exodi, 12. & Galat. 5. vnde Rom. 3. quid ergo amplius



Iudæo est, aut quæ vtilitas circuncisionis? multum per

omnem modum. Primùmqui dem; quia credita sunt illis

eloquia Dei, & cap. 9. quorum est testamentum, & le-

gislatio. Secundò, quia verba illius legis ad solum

illum populum semper diriguntur, Exodi, 19. &

20. & Deut. 1. &c. Vnde & illi soli populo facta est

illius legis promulgatio: ergo illum solum popu-

lum obligabat. Vnde cæteri sine illa saluari pote-

rant, vt docet Paul. Rom. 2. & Dionysius cap. 9. cœ-<-P>@@



<-P>lest. Hierarch. Tenebantur tamen seruare præcepta

moralia illius legis, non quatenus per illam legem

tradebantur, vt rectè ait Valent. suprà, & Medina,

quæst. 100. art. 1. & nos disp. seq. ostendemus: sed

quatenus à ratione naturali præscribebantur. Item

gentiles, si vellent, possent se illi legi subiicere, vt

ait Vaz. art. 5. Primò per solam imitationẽ, scilicet

seruando aliqua, vel omnia præcepta illius legis,

vel sine obligatione, vel obligati quidem à pro-

priis Rebusp. aut Principibus: Hoc enim per se non

erat malum, aut prohibitum: & in illis populis illa

præcepta essent tantum humana, quia non acci-

piebant ea ab ipso Deo, sed à suis principibus imi-

tantibus Deum. Vt præceptum soluendi decimas

est modò in Ecclesia ad imitationem præcepti di-

uini antiqui: est tamen humanum, vt inferius do-

cebimus, quia non à Deo: sed à Pontificibus in Ec-

clesia Christi latum est.

  Secundò poterāt gentes se subiicere legi veteri,21

vt diuinæ, assumendo circumcisionem ea intentio-

ne, vt efficerent vnum populum cum Israelitico, &

viuerent lege diuina sicut ille, iuxta id Exod. 12.

sub finem, si quis peregrinus ad vestrā voluerit transi-

re coloniā, & facere Phase domini circumcidetur prius

omne masculinum eius, & tunc ritè celebrabit, eritque

sicut indigens terræ. quod plures fecisse legimus,

Esther 8. plures alterius gentis sectæ eorum religioni, &



cæremoniis iungebantur. Hi proselyti dicebantur, de

quibus, 1. Paralip, 22. & lib. 2. cap. 17. & 30. Tobiæ

1. Ezech. 14. Matt. 23. Act. 2. Vnde Gal. 5. testificor omni

homini circumcidenti se, quia debitor est vniuersæ legis

faciendæ. sicut nunc qui baptizatur, debitor est vni-

uersæ legis Christianæ faciendæ: & sicut omnes

nunc tenentur baptizari, sed ante baptismum aliis

legibus Christi, vel Ecclesiæ non obligantur: ita

tunc omnes Israelitæ tenebantur circuncidi, & an-

te circuncisionem illa lege nō tenebantur, addunt

aliqui ex hac similitudine baptismi, & ex dicto

loco Pauli, neminem potuisse recipere circunci-

sionem, quin maneret obligatus lege veteri: quod

verum est, si circuncideretur ad aggregandum se

populo dei; secus si alio animo: vnde aliqui abso-

lutè dicunt, potuisse circuncidi hominẽ, & reliqua

non seruare, imò ex illo loco Exodi colligitur, non

potuisse admitti ad Phase, & alias cæremonias le-

gis veteris, nisi prius omne masculinum eius cir-

cuncideretur.

Secundò dico, legem illam obligasse sub peccato22

(scilicet mortali) ita Valẽto illo puncto 2. in fine:2. Con.

nam lex diuina sub peccato, seu in cōscientia obli-

gat, & non solum in foro exteriori: adeo vt Am-

brosius lib. de paradiso cap. 8. definiat peccatum,

vt sit præuaricatio diuinæ legis, & cœlestium inobedien-

tia mandatorũ. & August. 22. contra Faustũ cap. 27.

peccatum est dictum, &c. contra legẽ dei. Deinde leges

humanæ etiam pœnales obligant in conscientia,

ergo & diuinæ, & alioqui leges non essent; quia

Deus non punit nisi pro culpa: sine obligatione

autem ad culpam, aut pœnam nulla est lex: vi-

de sect. 6.

  Quæres, cur illi solùm populo fuerit ea lex da-23

ta. Respondent D. Thomas illo art. 4. Valen. & Bar-Quæst. 1.

rad. suprà, non propter iustitias eius: cùm populus

duræ ceruicis esset. Deut. 9. sed vt gens ex qua

Christus propter promissionem factam Abrahæ,

Genesi 22. & Galat. 3. nasciturus erat, peculiari

lege, & cultu ornaretur: item vt retraheretur à su-

perstitione, & custodiretur eiusmodi lege, donec<-P>

@@0@

@@1@Disput. XXII. Sectio IIII. 577



<-P>Christus veniret, sicut ait Apost. Gal. 3. vnde scrip-

tura passim indicat, legem illam fuisse prærogati-

uam illius populi propter Christum: vt Exod. 19.

Eritis mihi populus in peculium de cunctis gentibus: &

Deut. 4. Quæ est alia gens sic inclyta, vt habeat cære-



monias, iustáque iudicia, & vniuersam legem? & Psal.

149. Non fecit taliter omni nationi, & iudicia sua non



manifestauit eis: & Rom. 3. Quid ergo amplius Iudæo

est, aut quæ vtilitas circuncisionis, multum per omnem

modum. Primum quidem, quia credita sunt illis eloquia

Dei, & cap. 9. Optabam ego anathema esse à Christo

pro fratribus meis, qui sunt Israëlitæ, quorũ adoptio est

filiorũ, & gloria, & testamẽtũ, & legislatio, & obsequiũ,

& promissa, quorum Patres, ex quibus est Christus

secũdùm carnem, & peculiarem Deus curā habuit

tribus Iuda, & domus Dauid: quia ex illis Beata

Virgo, & Christus nascituri erant. Vnde Ruper. 5.

de vict. verbi, c. 18. Oportuit misereri domui Iuda, &

domui Dauid, oportuit custodiri, & deffẽdi bonā radicẽ

istius stirpis, vnde nasciturus erat Christus, &c. Vnde

Osee 9. vocatur Israël absq; miseria, quia perpetua

captiuitate puniendus erat: sed tribus Iuda facien-

da erat misericordia in Domino Deo suo, id est,

propter Christum, qui erat futurus de tribu Iuda.

Propter hoc Genes. 49. non auferetur sceptrum de



Iuda, nec dux de fœmore eius, donec veniat qui mitten-

dus est, & ipse erit expectatio gentium. Plura de hoc

Barradas suprà.

  Secundò quæres, cur illi populo peculiariter24

facta fuerit illa Messiæ promissio? D. Tho. d. art. 4.Quæst. 2.

referendum hoc putat in solam Dei electionem

gratuitam, & non in meritum aliquod etiam ipsius

Abrahæ: quia Isaiæ 40. dicitur. Quis suscitauit ab

Oriente iustum: id est, Abraham, vocauit eum vt se-

queretur se.

  Sed Valen. illo puncto 2. contrarium censet satis

probabile, scilicet Abraham obedientia sua atque

fide saltem ex congruo meruisse, vt posito quod

Deus statuerat filium suum mittere in hunc mun-

dum, ex ipsius potiùs quàm ex alterius progenie

nasceretur: vt dici solet beatam Virginem meruisseBeata Virgo|meruit saltem|ex congruo, vt|ex ipsa potiùs|quàm ex alia|Christus nas-|ceretur.

saltem ex congruo, vt ex ipsa potiùs quàm ex alia

verbum Dei carnem sumeret, supposito quòd erat

carnem sumpturum. Probatur ex Genes. 22. Per



memetipsum iuraui (dicit Dominus) quia fecisti hanc

rem, & non pepercisti filio tuo vnigenito propter me,

benedicam tibi, &c. & benedicentur in semine tuo, (id

est, Christo) vt exponit Paul. Galat. 3. Omnes gentes



terræ, quia obedisti voci meæ. Nec obstat quod anteà,

Genes. 12. & 13. erat illi promissa benedictio: pri-

mò, quia non ita clarè videtur ibi promissa bene-

dictio spiritualis in Christo, sed temporalis multi-

plicatio, & terra promissionis. Vt vult Origen.

hom. 9. in Genes. Secundò, quia ibi benedictio

spiritualis ratione fidei posteà exhibendæ, & poste-

rior benedictio fuit firmior, & stabilior propter

iuramentum additum, & propter meritũ Abrahæ

ex congruo facta est, vt patet ex verbis citatis.

  Ad locum Isaiæ respondet Valentia, referri de-


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   195   196   197   198   199   200   201   202   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin