bere ad prædestinationem priuatā ipsius Abrahæ,
per quam illi sine vllo suo merito decreta est gra-
tia, & gloria.
Alij media via procedunt, dicentes, Abraham
meruisse de congruo executionem incarnationis
ex suis successoribus: nòn tamen electionem: sicut
dicitur communiter, homines mereri gloriam: sed
non electionem ad gloriam. Vide Suar. 3. par. tom.
1. disp. 10. sect. vlt. meruit de congruo vt sentio, es-<-P>@@
<-P>se Christi progenitor, meruit electionem ad id, li-
cet potuerit alia electione prius ad idem eligi. Et
de hac inquiri posset, quā habuerit rationem: quia
Deus nihil sine ratione facit: sed altiora nobis, ne
scrutemur, iudicia Dei quis inuestigabit?
------------------------------------------------------------
SECTIO IIII.
An conuenienti tempore, & modo lex vetus lata fuerit.
DIco primò, cum D. Thoma quæst. 98.25
art. 6. conuenienti tempore latam fuisse:1. Con.
Deus enim nihil potest facere, nisi con-Lex lata con-|uenienti tem-|pore.
uenienter quantum ad substantiā, tem-
pus, & modum, &c. & suppono datam esse anno
bis millesimo, quingentesimo ducentesimotertio
à creatione mũdi, & quadringentesimo trigesimo
ab egressione Abrahæ de terra sua, & à promissio-
ne illi facta, Genes. 12. & anno quadringentesimo
à tempore datæ Circuncisionis Genes. 17. & ita
conciliantur quantum ad rem præsentem Stepha-
nus, & Paulus: nam Stephan. Act. 7. numerat qua-
dringentos annos, Paulus verò quadringentos
triginta, Galat. 3. vt & Moses Exodi 12. vers. 40. quę
latius tractat Suarez 3. part. tom. 1. disp. 6. sectio. 1.
Pererius Exodi 12. disput. 19. & Lorinus Actor. 7.
versu 6.
Hoc supposito, in primis reddenda est ratio, cur
dilata fuerit lex tanto tempore à creatione mundi.
Quam quæstionem aliqui pendere dicunt ex illa,
cur incarnatio tanto tempore dilata fuerit: nam
cùm lex data fuerit intuitu incarnationis Christi,
dari debuit tempore, & modo conuenienti com-
paratione incarnationis. Alij verò dicunt, incarna-
tionem dilatam quousque populus Israëliticus per
hanc legem esset sufficienter dispositus hac lege
ad mysteria incarnationis. Hanc verò legem esse
dilatam, quia oportuit prius relinquere homines
sine lege veteri, vt experimento cognoscerẽt suam
ignorantiā, & infirmitatem, & ideò eo tempore &
aliquo modo dari cœpit, quo mundus ferè totus
idololatriæ deditus erat, scilicet tempore Abrahæ,
in quo Circuncisio instituta est, quæ fuit inchoatio
legis: sed quare post Circuncisionem per tot an-
nos dilata est lex? Respondeo, quia oportuit prius
multiplicari sufficienter, & congregari populum,
cui danda erat: & ideò præmissa est Circuncisio,
vt illa mediante populus à cæteris segregaretur, &
Deo consecraretur. Lex enim integra adeò grauis,
& tot mysteriis plena non debuit dari vni familiæ,
nec paruo populo: ideo expectata est sufficiens
eius multiplicatio, qua existente non est vlterius
dilata lex: Quam oportebat multis annis esse prio-
rem aduentu Christi: tum vt per sacrificia, cære-
monias, & prophetias mysteria Christi præfigura-
rentur, & prædicerentur, vt posteà maiori fide, &
reuerentia ab omnibus reciperentur: tum etiam vt
experimento illius legis cognoscerent homines
infirmitatem naturæ, quæ nec adiunta lege illa
scripturæ potens sit sine gratia ad cauenda pec-
cata: & ita gratiam Redemptoris magis desidera-
rent, & in maiori pretio haberent.
Licèt autem lex Circuncisionis fuerit à Moyse
scripta: tamen tradita fuit Abrahæ quadringentis
triginta annis ante legem scriptam: & ideò dicitur
Ioan. 7. Non quòd ex Moyse sit Circuncisio, sed ex Pa-
tribus. De tempore item datę huius legis agit Ioan.
Annius in 2. partem Breuiarij Philonis Iudæi de<-P>
@@0@
@@1@578 Q. XCVIII. vsque ad CII. Tract. XIV.
<-P>temporib. Euseb. 1. hist. cap. 1. Niceph. 1. hist. cap. 3.
Dico secundò, legem illam conuenienti modo26
fuisse datam; constat Exodi 20. vbi refertur, fa-2. Concl.
ctam esse solemnem promulgationem accommo-
datam diuinæ Majestati, & legi timoris, qualis il-
la erat. Vnde August. 10. Ciuit. cap. 13. Non Moysi
populus Israël credidit, sicut Licurgo Lacedæmo-
nij, quòd à Ioue leges quas dedit, accepisset. Cùm
enim lex dabatur populo, qui vnum Deum cole-
bat, in conspectu ipsius populi, quantum diuina
prouidentia sufficere iudicabat, mirabilibus eius
signis, & motibus apparebat, ad eandem legem
dandam, Creatori seruire creaturam. Reliqua de
illa promulgatione vide in Abul. Exod. 20. quæst.
36. & sequentibus.
------------------------------------------------------------
SECTIO V.
In quem finem data fuerit lex vetus.
DIco primò, finem fuisse sanctum, &27
optimum, vt patet ex sapientia, & san-1. Concl.
ctitate Legislatoris. Lex fuit sancta, &Finis veteris|legis sanctus,|& optimus.
mandatum iustum, sanctum, & bonum,
Roma. 7. Ergo proportionem habuit cum iustitia,
& sanctitate illius populi: quas certum est, Deum
intendisse, sicut intendunt alij boni Legislatores,
præsertim spirituales; vnde 1. Tim. 1. Finis præcepti
est charitas, &c. Et Deut. 10. Et nuuc Israël, quid
Dominus Deus tuus petit à te, nisi vt timeas Dominum
Deum tuum, & ambules in vijs eius, & diligas eum?
Fines remotiores erant duo potissimùm. VnusDuo potissimũ|fines veteris|legis.
erat disponere, & præparare populum ad Christi
aduentum. Alter, mundum totum ab idololatria,
& aliis peccatis abstrahere. Vtrumque finem atti-
git Paulus iuxta expositionem Chrysostomi, Hie-
ronymi, & aliorum, Galat. 3. Nam quod ait, Lex
propter transgressionem posita est, non significat trās-
gressionem esse causam finalem; sed occasionem.
Loquitur autem de transgressionibus anteceden-
tibus legem, per quas homines constituti erant in
summa necessitate, & indigentia legis diuinę, quæ
Israëliticum populum, & per ipsum alios illumi-
naret, & ita patet posterior finis. Priorem verò in-
dicat Paulus ibi, dicens, Donec veniret semen, id est,
Christus, vt ipse explicat cap. 4. nam veniente
Christo hæc lex, quæ ad eius aduentum præpara-
bat, cessatura erat. Quod autem dixerat cap. 3. Lex
subintrauit, vt abundaret delictum, non significat
causam finalem: sed consecutionem ob illorum
fragilitatem: quo sensu etiam dicitur, 2. Cor. 2. Lit-
tera occidit. Sic etiam lex dicitur ministratio mor-
tis, cap. 3. vt rectè August. de Spir. & lit. cap. 4. &
seqq. & lib. 83. quæstionum, quæst. 8. & lib. 15. con-
tra Faustum, cap. 8. & 1. contra duas epist. Pelagia-
norum, cap. 4. quamuis ille locus alias etiam ha-
beat expositiones, de quibus Belarm. 1. de verbo
Dei, cap. 2. & 3. Ioan. Arb. 10. Theosoph. cap. 6. & 7.
& in illum locum Galat. 3. Barrad. 1. in Euang.
cap. 3.
Hinc duplex principalis ratio illius legis assi-
gnari solet, scilicet, moralis, quæ clariùs littera-Duplex ratio|principalis il-|lius.
lis dicitur, & spiritualis, seu figuratiua. Ita enim
data est illa lex ad componendos mores homi-
num, vt simul data fuerit ad præfigurandum, &
prophetandum mysteria Christi, vt latissimè
prosequitur. D. Thomas à quæst. 102. vsque
ad 105. Augustinus contra Faustum, præcipuè lib.<-P>@@
<-P>4. cap. 2. & lib. 22. cap. 24. & lib. contra Adimantum
Manich. & 18. ciuit. cap. 11.
Sed in præceptis moralibus non est quærenda
figura: quia illa præcepta ratione materiæ non
erant propria illius legis, sed præcesserant ema-
nando à natura: & durant modò, quando figuræ
iam cessarunt. Tota ergo ratio illorum erat ho-
nestas actionum.
In iudicialibus etiam præceptis, licet possit fi-
gura inueniri; nam etiam sunt data ad aliquod
repræsentandum: tamen in eis non fuit hæc ratio
præcipua, vt bene docet D. Thomas, sed conue-
niens gubernatio illius populi in ciuili, externa, &
politica vita, ad quam singula sunt vtilia, sed non
singula cōtinent fiuguram, vt rectè hîc notāt viri
doctissimi. Vbi autem commodè præcipuè iuxta
interpretationem Patrum inueniri potuerit, sper-
nenda non est. In præceptis cæremonialibus in-
uenitur ratio literalis: sed præcipua ex intentione
Legislatoris est ratio figuralis. Ratio literalis in
genere fuit, vt ille populus contineretur in vero
cultu Dei: & in sacrificiis inueniuntur peculiares
rationes recognoscendi diuinam Majestatem, gra-
tias agendi illi, impetrandi aliquid, & expiandi
peccatum. Inter Sacramenta verò primum, &
præambulum illius legis, Circumcisio videlicet,
erat ad designandum, distinguendum, & quasi
consecrandum illum populum, eúmque ab aliis
separandum, & simul erat in remedium originalis
peccati. Reliqua verò Sacramenta ordinabantur
ad sacrificia, quibus Ministri sacrificiorum conse-
crabantur.
Aliquando etiam participatio rei in sacrifi-
cium oblatæ erat sacramentum, vt videre licet in
Agno Paschali. Sacra verò habebant rationem
literalem in ordine ad sacrificia, vel Sacramenta.
Similiter ex parte materiæ literalis ratio erat, ob
quam offerebantur Deo in cultum res ad vitam
humanam necessariæ, vt viderentur homines de
suo aliquid ponere ad Dei honorem; & vt expres-
sius illum confiterentur Dominum omnium. Et
specialiter quædam mactabantur in detestatio-
nem Ægiptiacæ idololatriæ. Quæ enim ÆgyptijQuæ Agyptij|pro Diis cole-|bant, Hebræi|sacrificabant.
pro diis colebant, Hebræi immolabant, vt signifi-
catur Exodi 8. vbi Pererius disp. 7.
Item, vt suprà ex Augustino tetigi, literalis ra-
tio multitudinis cæremoniarum fuit, vt populus
ille occupatus, ab idololatria contineretur. Ra-
tio autem spiritualis, seu figuratiua triplex reddi
potest. Prima moralis: quia per illa exteriora ope-
ra significabatur honestas, quam in illo populo
esse oportebat. Secunda allegorica, id est, repræ-
sentatiua mysteriorum Christi in lege gratiæ, Co-
loss. 2. Quæ sunt vmbra futurorum: corpus autem
Christus. Tertia Tropologica, id est, significatiua
status gloriæ, Hebr. 10. Vmbram habens lex futuro-
rum bonorum: non ipsam imaginem rerum.
Vide quæ de triplici sensu Scripturæ spirituali,
scilicet morali, alle gorico, & tropologico tractan-
tur 1. p. q. 1. art. 10. Quæ ad hæc cæremonialia ma-
ximè applicanda sunt: quod in particulari fecit
D. Thomas in his quæstionibus. Duos item fines
à Deo intẽtos in præceptis cæremonialibus, nem-
pè auocare populum ab idololatria, & futura præ-
figurare, ponit Tertul. 2. contra Marcionem circa
medium, vt refert Petrus Crespetius in summa,
verbo, lex. Vbi ad idem refert Nazian. oratione in
sanctum Pascha, & Epiphan. lib. 1. hæresi 8.
@@0@
@@1@Disput. XXII. Sectio VI. & VII 579
------------------------------------------------------------
SECTIO VI.
De effectibus, & vtilitate veteris legis.
EFfectus eius per se, seu non media28
obseruatione, vel violatione ipsius,Effectus vete-|ris legis, obli-|gare ad actio-|nem.
erat, obligare ad actionem, vel omis-
sionem: aliàs non esset vera lex. Vide
sect. 3. con. 2. Vnde Galat. 5. Debitor est
vniuersæ legis faciendæ. Media verò violatione obli-
gabat ad pœnam: ideò dicebatur ministratio mor-
tis, & inducere iram. Inducebat quoque aliàs ir-
regularitates legales. Et eius auctor poterat aliàs
per se inducere, & irritare contractus, & similia.
Per eius autem obseruationem merebatur, im-
petrabat, & satisfaciebat homo apud Deum, quā-
uis non ex vi legis, sed fidei & gratiæ. Lex enim
solùm ostendebat, quæ operari oporteret: ideò in
Deut. vocatur Sapientia illius populi. Et Psal. 18. Lex
Domini immaculata conculcans animas, &c. Sapientiā
præstans paruulis: & Psal. 118. Lucerna pedibus meis
verbum tuum, &c. Virtus autem, & principium
operandi illa opera, & dignificans illa, aliunde pe-
tebatur. Deinde opera illa non sanctificabant ex
opere operato excepta Circumcisione: quæ tamen
propriè nō fuit sacramentum illius: quia quadrin-
gentis triginta annis illam antecessit: & vtilitas,
quam habebat communis illi fuit cum remedio
legis naturæ, & tribuitur fidei parentum, à qua se-
cundùm multos in suo effectu pendebat. Et ea
virtus data est ei ex dispensatione diuina propter
infantium necessitatem. Adultis enim, ad quos
solos pertinet obseruare legem, non conferebat
gratiam ex opere operato iuxta communiorem,
& probabiliorem opinionem.
------------------------------------------------------------
SECTIO VII.
An in veteri lege fuerint promissiones, & commi-
nationes non solùm bonorum, & malorum
corporalium, & temporalium, sed
etiam spiritualium, &
æternorum.
DIco primò cum D. Thoma. quæst. 99.29
art. 5. & 6. in illa lege fuisse promis-1. Conclusio.|In veteri lege|fuerunt com-|minationes, &|promißiones.
siones, & comminationes: alioqui
fuisset valdè imperfecta: fuit autem
perfecta in suo genere secundùm ali-
quos, & non valdè imperfecta, secundùm om-
nes. Vnde in illa legimus multas promissiones, &
comminationes, Leuit. 26. & 28. Deut. 4. Isai. 1. &
alibi. In quibusdam tamen præceptis expressiùs
habetur comminatio, vel promissio, quàm in aliis.
Cuius rationem reddit D. Thom. quæst. 100. art. 7.
ad argumentum 3. & 4. Erat autem lex illa timo-
ris, propter quod lex mortis appellatur, Rom. 7. &
2. Cor. 3. Quia verò continebat etiam promissio-Quare Testa-|mentum dicta|sit sacra scri-|ptura.
nes hæreditatis temporalis, & constituebat suos
cultores quasi hæredes, & legatarios, vocatur te-
stamentum: quod significauit Paulus Hebr. 8. vbi
testamentum nouum melius esse dicit: Quia me-
lioribus sancitum est. Vide Barradam lib. 1. cap. 1. vbi
rectè docet, sicut mundus diuiditur in regionem
elementarem, & cœlestem: ita sacrum volumen in
vetus, & nouum Testamentum, & applicat veteri<-P>@@
<-P>Testamento proprietates regionis elementaris;
Nouo verò cœlestis. Deinde docet, non solùm
voces hebræam, & Græcam, quibus Testamentum
vetus, aut nouum appellatur, significare pactum,
aut dispositionem quamlibet etiam viuentium: sed
etiam vocem Latinam, vt Psal. 77. Non custodie-
runt Testamentum Dei, id est, pactum: Et Psal. 82. Te-
stamentum disposuerunt Tabernacula Idumeorum, &
Ismaëlitæ; 1. Machab. 1. Disponamus Testamentum
cum gentibus, id est, fœdus. Vnde Hieronym. Ma-
lach. 2. Notandum, inquit, in plerisque Scripturæ locis
Testamentum non voluntatem defunctorum sonare, sed
pactum viuentium. Et Augustinus Psal. 82. Testamen-
tum in Scripturis non illud solùm dicitur, quod non va-
let, nisi testatoribus mortuis: sed omne pactum, & placi-
tum testamentum vocatur. Similia dicunt Hierony.
Galat. 3. & Augustinus 16. Ciuit. cap. 27. & ideò
vox Hebraica Berich, quæ testamentum vertitur
Hebr. 8. vertitur pactum, Hieremię 31. vbi dicitur;
Feriam domui Israël, & domui Iuda fœdus nouum, &c.
Et eodem loco habentur promissiones bonorum
conferendorum in lege noua. Et propter hanc ra-
tionem vtraque lex, & noua, & vetus dici potest
magis propriè testamentum; nimirum, quia vtra-
que hæreditatem confert eius obseruatoribus: Est
enim testamentum, vt definit Ambrosius 1. de Cain,
& Abel. cap. 7. Quo defertur bonorum hæreditas. Ob-
iicies: quia, vbi testamentum est, mors necesse est inter-
cedat testatoris, Hebr. 9. Sed in veteri pacto non in-
tercessit mors testatoris: ergo tale pactum non fuit
testamentum. Respondet Barradas, interccssisse
mottem non re ipsa, sed per similitudinem, &
vmbram sanguinis effusi, vt ibidem ait Paulus:
Vnde nec primum quidem sine sanguine dedicatum est.
In quam sententiam Paulum interpretatur Theo-
doretus ibi, dicens: Quia natura diuina est immorta-
lis, per hostiarum, & testamentum confirmauit, &c.
Adde testamentum illud non fuisse omninò fir-
mum: mors autem testatoris requiritur pręcipuè ad
firmitatem, & irreuocabilitatem: & proptereà no-Nouum testa-|mentum omni|no firmum, &|irreuocabile.
uum testamentum omninò firmum, & irreuocabi-
le est: quia vera mors intercessit testatoris: vnde
Matth. 26. Hic est sanguis noui, & æterni testamenti,
& Zachar. 9. In sanguine testamenti tui eduxisti vin-
ctos tuos de lacu. in cuius rei figuram sacerdos Aa-
ronicus Non sine sanguine semel singulis annis introi-
bat in sancta. Hebr. 9. quæ latius prosequitur Bar-
radas suprà. Vide etiam Salmer. tom. 1. prolo-
gom. 1. pag. 5. col. 1. & prologom. 21. ferè per to-
tum, vbi prædictis consonat, Naclantum Ephes. 2.
digressione de Testamento nouo, & veteri, &c.
His suppositis, circa quæstionem propositam
D. Thomas, quæst. 99. art. 6. & quæst. 114. art. 10. ad
1. & 3. dist. 40. q. 1. art. 1. q. 1. & Bon. 3. dist. 40. art. 1.
quæst. 1. sentire vidẽtur, omnes promissiones vete-
ris testamenti, seu legis, fuisse de rebus tempora-
libus: & fauet Paul. Hebr. 7. vocans Testamenti
noui Meliorem spem, per quā proximamus ad Deum:
quia scilicet cœlestia, & æterna sperat. Et cap. 8. di-
cens, Testamentum nouum melioribus promissionibus
sancitum esse, & Christum melioris Testamenti media-
torem esse, id est, meliorum bonorum, scilicet, æter-
norum, vt exponit Salmer. tom. 1. prologom. 14.
pag. 329. col. 2. Ergo vetus non fuit spiritualibus,
& æternis, sed corporeis, & tẽporalibus sancitum.
Vnde quod de obseruante illam legem dicitur Le-
uit. 18. vita viuet, de corporali intelligit D. Tho-
mas quæst. 100. art. 12. ad 2. & Chrysost. hom. 4. in<-P>
@@0@
@@1@580 Q. XCVIII. vsque ad CII. Tract. XIV.
<-P>Marcum, Regnum Cœlorum nunquam audiui, nisi in
Euangelio, & Hieronym. 1. contra Pelagianũ ait, Re-
gnum Cœlorum primò prædicatum in Euangelio
per Ioan. Baptistam, Christum, & Apostolos; &
Bernar. serm. 30. in Cantica, Graue legis iugum, & vi-
le præmium: nam terrena est in promissione, & Augu-
stinus, 4. contra Faustum, cap. 2. temporalium rerum
promissiones testamento veteri contineri, & ideò vetus
testamentum appellari, nemo nostrum ambigit, & quòd
æternæ vitæ promissio, regnumque cœlorum ad nouum
pertinet testamentum, &c. & epist. 120. ad Honora-
tum, volens Deus ostendere, etiam terrenam fœlicitatem
suum donum esse, nec aliunde sperari oportere, dispen-
sandum iudicauit testamentum vetus, quod pertineret
ad hominem veterem, à quo ista vita necesse est incipiat,
& 18. ciuit. cap. 11. ait, rerum ordinem efflagitasse,
vt prius in veteri testamento temporalia bona,
deinde in nouo æterna, & spiritualia promitte-
rentur: quia prius quod animale, deinde quod spi-
rituale, 1. Cor. 15. & primus homo de terra terre-
nus: secundus homo de cælo cœlestis. Item He-Hebræi vt|pueri; lex ve-|rò vt eorum|Pædagogus.
bræi fuerunt vt pueri: lex verò vt eorum Pædago-
gus, Galat. 3. pueri autem munusculis solent à Pæ-
dagogo inuitari: ergo & lex temporalia solum
Hebræis promisit. Vnde Exodi 3. dixi, vt educam
vos ad terram fluẽtem lacte, & melle. Item id promit-
tere par erat vetus testamentum, quod posset sol-
uere: cælestia bona è Thesauro suo soluere non
poterat: non ergo æquum erat, vt illa promitteret:
nemo enim mente sanus iis se promissionibus ob-
stringit, quibus se nō potest liberare: cœlestisglorię
pollicitatio ad summum regẽ Christũ spectat, qui
vt regna, cœlosque polliceri, ita reddere potest cu-
mulatissimè. Propter hæc quidem apud Parisi. lib.
de legib. cap. 20. in princ. illam vocauerunt legem
fortunæ, quippè quæ bona tantum fortunæ pro-
mitteret, & mala fortunę comminaretur, & Barra-
das, 1. in Euang. c. 6. hanc sententiā tuetur: quę ex-
alio Aug loco cōfirmatur. Nā 1. retract. c. 22. ait, re-
gnũ cœlorũ illi populo fuisse promissum nō legimus, in iis,
quæ promissa sunt lege data per Mosem in monte Sinai.
Contrariam tamen sententiam meritò tenet30
Azor to. 1. lib. 6. cap. 2. quæst. 4. & Medin. & Vaz-2. Concl. &|sententia au-|ctoris.
quez, quæst. 99. art. 6. & alij, & nonnulli recentio-
res hîc & Felisius in elucid. Decalogi, ca. 7. Naclan-
tus suprà: iterum Vazquez, disp. 183. cap. 3. num.
18. & Azor eod. lib. cap. 59. in princ. dicentes, esse
certum, in illa lege fuisse promissiones æternæ vi-
tæ, quam obseruatores eius sperabant. Probant ex
Dostları ilə paylaş: |