cillimam: quia gratia ordinariè erat modica: præ-Quot fuerint|præcepta in|veteri lege.
cepta verò grauissima, & plurima. Erant enim 613.
secundùm Abul. Deut. 27. quæst. 1. & Ruth 1. q. 24.
vbi Lyra, & Pharisien. lib. de fide, & legib. & Gala-
tinum, 11. de Archanis cap. 4. Licet secundùm Bur-
gensem in Scrutinio script. lib. 1. d. 8. cap. 9. solùm
fuerint. 365. iuxta numerum dierum anni. De hoc
vide dicta à nobis disp. 6. sect. 3. in fine, & à Lorino
Actuum, 15. vers. 10. & Cornelio Musso Rom. 7. in
fine, vbi ait, præcepta illius legis ex vna parte fuis-
se 365. iuxta numerum dierum anni: ex alia verò
248. iuxta numerum ossium hominis, & priora esse
negantia, posteriora affirmantia, ait Barrad. 1. libr.<-P>
@@0@
@@1@572 Q. XCVIII. vsque ad CII. Tract. XIV.
<-P>in Euang. cap. 10. Viegas Apoc. 2. commen. 4. sect.
5. pro opin. Abulensis citat Paulum Riceium libro
de Pentateucho, & Conradum Gesnerum in sua
bibliotheca: sed ait Rabi Moysem lib. 3. dubiorum
tract. de præceptis, posuisse 218. affirmatiua, & 365.
negatiua. Genebrar. in Chronico, & Hebræi apud
Azor. tom. 1. lib. 6. cap. 59. quæst. 3. ponunt affirma-
tiua 248. negatiua verò 365.
Sed quæres, an lex vetus in suo ordine, & gradu6
perfecta fuerit. Quidam id affirmant, licet fatean-Quæst.
tur, simpliciter fuisse imperfectam, & præsertim
comparatione nouæ legis. Sumi putant ex D. Tho-
ma quæst. 98. art. 1. in corp. iunctis solutionibus
argumentorum, art. 2. & probant primò, quia Dei
perfecta sunt opera: sed lex illa fuit opus Dei: ergo.
Secundò ex Iob 36. Non est similis ei in legislatori-
bus: Sed alij legislatores edunt leges in suo genere
perfectas: ergo & Deus. Vnde Clemens lib. 6. con-
stit. Apost. cap. 19. legem illam vocat, perfectam, &
plenam, & absolutam, seu nulla ex parte defieien-
tem, omni reprehensione carentem, &c. Tertiò,
quia, vt lex sit perfecta in suo genere, satis est, ac-
commodari cōditioni eorum, quibus imponitur.
Vnde si imponitur pueris, nō spectat ad eius per-
fectionem ea præcipere, quæ virorum sunt pro-
pria: sed quæ statui puerorum sunt accommodata:
ita autem se habuit illa lex; puerorum enim erat,
ideóque Gal. 3. pædagogus vocatur, ergo. Vazquez
quæst. 98. art. 1. difficilem putat differentiam assi-
gnatam à D. Thoma inter legem vetetem, & ali-
quas humanas, quòd hæ sint perfectæ in suo ge-
nere: illa verò non: eo quòd loquitur D. Thom. de
lege veteri, etiam vt comprehendit legem naturæ;
vt patet ex articulo primo, & ex tota quæst. 99. &
ex loco Pauli, quem citat argumento: sed contrà:
lex autem naturæ in suo genere perfecta est: quasi
verò non posset id, quod perfectum est in suo ge-
nere, componere aliquid in suo genere imperfe-
ctum: vt anima perfecta, animal orbatũ oculis, vel
aliquo membro, aut sensu? sic ergo licet lex naturæ
sit in suo genere perfecta: tamen cōponit legem
veterem, quæ in suo genere imperfecta videtur.
Vnde alij putant iuxta veritatem, & D. Tho-7
mam, legem illam nec in suo genere fuisse perfe-
ctam, sicut lex humana est perfecta in suo genere:
quia potest consequi suum finem, qui est pax, &
tranquillitas Reip. Lex autem vetus non poterat
consequi suum finem, qui erat impedire, & expel-
lere peccata, & perducere ad beatitudinem. Ideò
imperfecta, inquiunt, in suo genere fuit, non pri-
uatiuè, sed negatiuè: non enim carebat profectio-
ne debita, licet nō haberet summam, aut magnam
perfectionem, præsertim comparatione legis no-
uæ. De qua comparatione inferius disseremus, &
enumerabimus illius legis imperfectiones. Potissi-
ma erat, quia non dabat ex vi sua, seu ex propriis
internam iustitiam, nec iuuabat, sed iubebat, vt sæpe
dicit August. & ideo Ioan. 1. dicitur, Lex per Moy-
sem data est: gratia & veritas per Iesum Christum fa-
cta est: & Paul. tota epist. ad Rom. ait, quòd non au-
ferebat, nec impediebat peccatum, imò erat occa-
sio peccati, quia præcepta, & non vires ad ea im-
plenda dabat. Et quia Christus nondum venerat,
modica tunc propter merita ipsius dabatur gratia
ad bene operandum. Si obiicies, nec legem huma-
nam cōferre vires ad sui impletionem: tamen esse
perfectam in suo genere; respōdent legem huma-
nam per se promittere, & comminari bona, aut<-P>@@
<-P>mala temporalia, & res disponere, ita vt sequatur
finis eius præcipuus, qui est exterior pax, tranquil-Finis legis hu-|manæ, pax ex-|terior & fœ-|licitas Reip.
litas, & fœlicitas Reip. Ideo esse perfectam in suo
genere: legem autem veterem non præstitisse om-
nia necessaria ad consequendum præcipuum eius
finem, qui erat reddere homines perfectos, & fœ-
lices æterna fœlicitate: vnde Hebr. 7. Nihil ad per-
fectum adduxit lex, & reprobatio fit veteris mandati
propter eius inutilitatem, & infirmitatem: & ideo non
erat simpliciter, nec in suo genere perfecta: licèt
secundùm quid fuerit perfecta, quatenus erat se-
cundùm exigentiam illius puerilis status. Vnde
tunc illam legem dare non fuit alienum à suauita-
te diuinæ prouidentiæ: tum quia vt August. cōtra
Faustum, & de spir. & lit. sępe dixit, indigebat tunc
ille. Tum, quia vt ait D. Thomas illo art. 2. ad vlt.
licet ipsa lex auxilium gratiæ non daret, Deus non
deerat, sed dabat illud, quādo opus erat, per fidem,
& merita Christi. Hæc illi: sed quæstio est de no-
mine, & parum refert quòd dicamus, aut negemus
fuisse perfectam in suo genere: modò asseramus,
fuisse simpliciter, & comparatione nouæ imper-
fectam, vnde D. Thomas quæst. 98. art. 2. ad 1. ait
fuisse perfectam secundùm quid, & pro illo tem-
pore, quod erat pueritiæ Iudæorũ, cui lex fuit ac-
commodata, iuxta id Galat. 3. lex pædagogus fuit,
sed simpliciter imperfectā: quia, nihil ad perfectum
adduxit lex. Hebr. 7. Vazquez tamen eodem artic.
ait, vt continebat legem naturæ, fuisse simpliciter,
& pro omni tempore perfectam.
------------------------------------------------------------
SECTIO II.
Vtrùm lex vetus tota fuerit immediatè à Deo, vt Le-
gislatore, seu an tota fuerit strictè lex diuina.
IN superiori sectione, probatione8
prima ostendimus, legem veterem1. Opin.
datam fuisse à Deo vero, & bono;
non à malo Deo, vt hæretici multi
dixerunt ibidem relati, quibus ex
parte consensit Ptolomæus quidam apud Epi-
phan. hæresi 33. Bellar. 1. de verbo Dei, cap. 5. di-
cens, auctorem veteris legis fuisse triplicem, &
nullum illorum fuisse verum Deum. Nam par-
tem legis dicebat, esse datam ab opifice mundi,
quem non Deum: sed Numen secundum esse di-
cebat: partem verò à Moyse, & aliam partem à se-
nioribus illius populi. Prima pars huius hæresis,
quæ vt talis refutatur ab Epiphanio, fundatur in
alia hæresi, quòd Verbum non sit verus Deus: aliæ
verò partes, præsertim secunda, possunt habere
nonnullam dubitationem. Nam aliqui Catholici
censuerunt, Moysem miscuisse in illa lege aliqua
præcepta propria, & verè humana. Quod de lege
permittente libellum repudij significat, secundum
aliquos, Canus, 2. de locis, cap. 16. & habet funda-
mentum in Ambrosio lib. 8. in Lucam, initio, &
in verbis Christi Matth. 19. vbi prius dixit, legem
illam, Quos Deus coniunxit homo non separet, esse di-
uinam: posteà verò de lege repudij subdit, Ad du-
ritiam cordis vestri permisit vobis Deus, &c. & Sal-
meron tract. 61. & 62. in Acta, & 1. Cor. 7. disp. 12.
planè docet, Decalogum fuisse traditum à Deo, vt
ab authore, & legislatore immediato: cætera verò
præcepta Pentateuchi esse tradita à Moyse, vt ab
immediato Legislatore per auctoritatem Legisla-
tiuam à Deo acceptam: quemadmodum Ioannes<-P>
@@0@
@@1@Disput. XXII. Sectio II. 573
<-P>Baptista sibi è cœlo collatum instituit Baptisma, &
Beseleel, & Ooliab Exod. 31. artibus sibi à Deo in-
fusis tanquam artifices tabernaculum fabrifacie-
bant: & Septuaginta seniores spiritu gubernandi
sibi à Deo infuso regebant populum, Num. 11. &
Dauid potestate regia immediatè sibi à Domino
tradita, duodecim Tribus gubernabat: ac Salomon
dono sapientiæ à Deo accepto disputabat super
lignis à cedro, quæ est in Libano, vsque ad hysso-
pum, quæ egreditur de pariete. Huius sententiæ
videtur etiam Valentia disput. 7. quæst. 7. punct. 4.
in 1. obseruatione, dicens, Deum non immediatè
præscripsisse cætera præcepta à Decalogo: sed Mo-
sem auctoritate diuina ea promulgasse; & D. Tho-
mas, quæst. 100. art. 5. ad 1. ait, Præcepta Decalogi
esse illa, quæ immediatè populus recepit à Deo. Vtra-
que autem fuêre mediatè à Deo quantum ad
promulgationem: ergo differentia intenta à D.
Thoma est quantum ad institutionem: & sic ali-
qua præcepta sunt immediatè à Moyse instituta,
& alia à Deo.
Aduerte primò cũ Salmerone tract. 61. in Acta.9
& 1. Cor. 7. disp. 12. cui consonat Couar. 1. var. cap.
17. & in pract. cap. 31. num. 2. dupliciter sumi iusDupliciter su-|mitur ius di-|uinum apud|Patres.
diuinum, seu legem diuinam apud Patres: aliquan-
do quidem laxè, seu communiter; aliquando verò
strictè, siue propriè. Lex diuina laxè sumpta non
tantùm legem à Deo per se, & immediatè institu-
tam, sed etiam legẽ à Deo per Eeclesiasticam po-
testatem latam comprehendit: in qua acceptione
leges, quas Ecclesia instituit, ac proinde tollere, ac
mutare potest, diuinæ dicuntur: nimirum, quia
à potestate diuinitus collata emanarunt. Vnde
Petrus Cluniacẽsis, Bernardo æqualis lib. 4. epist.
28. post medium, ait: Diuina mandata diximus non
solùm ea, quæ per seipsam in carne diuinitas apparens
hominibus tradidit, aut ea, quæ per Apostolos teneri
constituit, siue illa, quæ ante susceptam carnem per Pa-
triarchas, vel Prophetas mandauit: sed etiam illa, quæ
post Apostolos Apostolici viri Apostolica vestigia secuti,
vnanimi multorum Catholicorum consensu seruari præ-
ceperunt. Idem enim diuinus Spiritus, qui priorum Pa-
trum cordibus se infundens humanæ saluti congruentia
per eos dedit præcepta, per hos quoque, qui recentiores vi-
dentur, hominum salutem operari salubria iubendo non
destitit. Per diuersos igitur præcones, Domini verba edi-
ta venerantur: in diuersis organis eiusdem Spiritus
flatum agnoscimus. Hæc ille. Sic etiam Bern. lib. de
præcepto, & dispens. Quæ Prælati præcipiunt Deus
per illos præcipere dicitur. Qua ratione illorum præ-
cepta dici possũt diuina: & Anacletus epist. 1. leges
diuinas vocat, quibus Primates in ciuitatibus cō-
stituti sunt, quas idem vocat ecclesiasticas, & meri-
tò: quia, vt ipse ait, ab Apostolis, & Clemente di-Ab Apostolis|& Clemente|diuisio Pro-|uinciarũ fa-|cta est.
uisio Prouinciarum facta est: hi autem non potue-
runt legem propriè diuinam condere: sic etiam
Victor. Papa epist. ad Theophilum c. 1. ait, statuta
de celebrando Pascha in die Dominico, nulla de-
bere improbitate conuelli, nulla nouitate mutari:
quia alia est ratio caussarum secularium, alia diuina-
rum. Refertur in cap. celebritatem, de consecr. d. 3.
& Leo epist. 85. ad Episcopos per Affricam consti-
tutos, ait: Diuinis, & Apostolicis constitutionibus pa-
reatis, & in nullo patiamini prouidentissimi Canonum
decreta mutari. Refetur in decreto Iuonis p. 5. cap.
16. & Innoc. IIII. in Concil. Lugdun. & refertur
cap. cùm de diuersis, de priuil. in 6. ius canonicum
vocat diuinum; ciuile verò humanum. & Ambros.<-P>@@
<-P>lib. 8. epist. 66. Quartum gradum consanguinitatis
prohibitum dicit lege diuina, id est, Ecclesiastica,
cùm in ea passim dispensetur: & Epiph. hæresi vlt.
Apostolorum Constitutiones, quę in sacris Bibliis
nō sunt, diuinam scripturā appellat, & Cyprianus
serm. de lapsis, idololatriæ crimine polutos absque
satisfactionibus canonicis ad communionem ad-
mitti, ait esse cōtra legem diuinam; & Athan. epist.
ad omnes orthodoxos, Diuinas leges appellat Ca-
nones Ecclesiæ de ritu excommunicandi, & eli-
gendi Episcopos: & Basil. in Regulis breuior. in-
terrog. 139. Præcepta ieiunandi certis diebus, diui-
na appellat; & eodẽ modo loquitur Nazian. epist.
71. ad Celensium: & Theophilus Alexandrin. lib.
3. Paschali. Decreta Ecclesiæ vocat legem Dei. Ra-
tio autem, quare mandata Ecclesiæ appellantur
diuina, est, quia fiunt auctoritate manante à Deo
auctore supernaturali: & instinctu atque illustra-
tione Spiritus sancti: vt Act. 15. Visum est Spiritui
sancto, & nobis, &c. & 1. Cor. 7. Puto autem, quòd &
ego Spiritum Dei habeam, scilicet ad præcipiendum,
vt exponit Salm. suprà, qui etiam sic scripsit id
1. Cor. 14. Si quis videtur Propheta esse, aut spiritualis,
cognoscat, quæ Scribo vobis: quia Domini sunt manda-
ta. item præcepta Ecclesiæ mandata Dei dicuntur:
quia Deus præcipit obedire Superioribus, sicut
ipsi Deo. Lucæ 10. Qui vos audit, me audit; & qui
vos spernit, me spernit. & Matth. 18. Si Ecclesiam non
audierit, sit tibi sicut Ethnicus, &c. & Matth. 23. Quæ-
cumque dixerint vobis, seruate, & facite.
Hoc supposito concedit Salmeron, totam le-Tota lex ve-|tus fuit diui-|na, & quo-|modo.
gem veterem fuisse diuinam, partẽ quidem pressè,
nimirùm, quæ immediatè fuit à Deo tamquam à
Legislatore, quæ per Moysem non fuit condita,
sed tantum promulgata: partem verò latè tantùm,
nimirum, quæ Moysem habuit Auctorem, & Le-
gislatorem, & non tantùm promulgatorem.
Hoc secundum, in quo est tota, aut principalis10
difficultas, probat Salmeron: quia passim in lege
dicitur, hoc, & illud præcepit Moyses: hoc, & illud
factum est iuxta præceptum Moysi. Ipse quoque
sic loquitur, Deut. 4. Et nunc Israël audi præcepta,
& iudicia, quæ ego doceo te, &c. Non addetis ad ver-
bum, quod vobis loquor, nec auferetis ex eo. Custodite
mandata Domini Dei vestri, quæ ego præcipio vobis.
Et infrà: Scietis, quòd docuerim vos præcepta, atque
iustitias, sicut mandauit mihi Dominus Deus meus. Et
Ecclesiastici 24. Legem mandauit Moyses in præceptis
iustitiarum, & hæreditatem domui Iacob, & Israël
promissiones. Quod quidam vertunt: Lex, quam
Moyses præceptis iustissimis tulit populis Iacob hæredi-
tariam vna cum promissionibus ad Israëlitas pertinen-
tibus. Et Origenes ho. 16. in Num. ante medium,
in cap. 23. ait: Per Moysem quidem multa locutus est
Deus: aliquanta tamen & Moyses propria auctorita-
te mandauit. Quod Dominus in Euangelijs euidentis-
sima distinctione secernit, cum dicit de repudio mulieris
interrogatus, quia ad duritiam cordis vestri scripsit
Moses hæc vobis: ab initio autem non fuit sic. Et pau-
lò inferius: Vides ergo & hîc Deum non præcepisse,
necfieri voluisse diuortium, Moysem verò propter duri-
tiam cordis Iudæorum scripsisse dandum esse repudium.
Ostendit hæc & Paulus in literis suis, cùm dicit de qui-1. Cor. 7.
busdam: Dominus dicit, & non ego: & de alijs: hæc an-2. Cor. 1$unclear.
autem dico, non Dominus: & iterum in alijs præ-
ceptum Domini non habeo, consilium autem do: &
iterum: Quæ loquor, non loquor secundùm Deum. Vn-
de similiter etiam in cæteris Prophetis aliqua quidem<-P>
@@0@
@@1@574 Q. XCVIII. vsque ad CII. Tract. XIV.
<-P>Dominus locutus est, & non Prophetæ: alia verò Pro-
phetæ, & non Dominus. Sic Origenes, cuius Opera
licet ab Ecclesia damnata sint: non tamen omnia:
cùm multa ex illis longo tempore sint lecta: &
Gelasius Papa, cap. sancta Romana, 15. dist. id iudi-
cium probet, quod de operibus Origenis protulit
Hieronymus, qui nō solùm in hoc Origenem nō
damnat: sed etiam probat, & imitatur: nam Matth.
19. ait: Numquid potest Deus sibi esse contrarius, vt
aliud anteà dixerit, & sententiam suam nouo frangat
imperio? Non ita sentiendum est: sed Moyses, cùm
videret, propter desiderium secundarum coniugum, quæ
vel ditiores, vel iuniores, vel pulchriores essent, primas
vxores interfici, aut malam vitam ducere, voluit in-
dulgere discordiam (id est, diuortium) potiùs quam
odia, & homicidia perseuerare, simuĺ considera, quòd
non dixit, propter duritiam cordis vestri permisit vo-
bis Deus: sed Moyses, vt iuxta Apostolum consilium1. Cor. 7.
sit hominis, non imperium Dei. Et Ambr. 8. in Luc. c.
2. super cap. 16. tranctans illa verba, Ad duritiam
cordis vestri, dicit: Ait Moyses, non Deus ipse: ab ini-
tio autem lex Dei est. Quæ est lex Dei? Relinquet ho-
mo patrem & matrem, & adhærebit vxori suæ, &
erunt ambo in carne vna: ergo qui dimittit vxorem,
carnem suam scindit, diuidit corpus. Ostendit autem
hic locus, quæ propter fragilitatem humanam scripta
sunt, non à Deo scripta. Vnde & Apostolus, Denuntio,
inquit, non ego, sed Dominus, vxorem à viro non disce-
dere. Hæc Ambrosius. Ergo sentit, concessionem
libelli repudij factam fuisse immediatè auctori-
tate Mosis, non Dei. Et Clemens Alexandr. 3. pæ-
dag. c. 7. Decuit, Decalogum per Deum Legislatorem
ferri: qui æternus est: reliqua verò minimè duratura,
per Mosem mortalem. Vbi planè Clemens docere
videtur, Deum fuisse solius Decalogi Legislato-
rem, Moysem verò cæterorum præceptorum, sed
instinctu Dei, & ideò dixisse videtur, non fuisse à
Mose videlicet vt à primo inuentore, sed à Deo
per Mosem, vt per verum Legislatorem.
De hac re sic loquitur Medi. quæst. 98. art. 2. in11
fine, Sed vtrùm omnia mandata, quæ sunt in veteri le-2. Opinio.
ge, fuerint à Deo tradita, sic vt nullum datum fuerit àOrig. hom. 16.|in Numer. Ba|silius, 5. con-|tra Eunom. c.|penult.
Mose tanquam à præcipuo Legislatore, controuertunt
sancti Patres. Origen. & Basil. dicunt apertè, multa
Deum per Moysem fuisse locutum: sed aliqua Moses
propria auctoritate mandauit: quod Christus in Euā-
gelio apertè designare videtur, cũ dicit de libello repudij;
Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis libellũ
repudij; ab initio autem non sic. Sed veritas est, quòd om-
nia mandata, quæ sunt in veteri lege, fuerunt à Deo in-
stituta. Dicitur enim Exodi 24. quòd Moyses legit po-
pulo volumen fœderis, & dixit populus, omnia, quæ locu-
tus est nobis Dominus, faciemus. Idem habetur Hebr.
9. Et est ratio euidens: nam si Moyses aliqua propria
auctoritate mandauit: quomodo discernere poterimus,
quid ex Spiritu sancto, quid ex propria auctoritate
mandauerit, & sic erit rerum omnium confusio. Loqui-
tur de hoc optimè Magister Cano. Hæc Medina. SedCanus, 2. de|locis cap. 16.|arg. secundo.
Canus 2. de locis, cap. 16. & sequentibus, non tra-
ctat præsentem quæstionem: sed an omnia quæ
in Scriptura continentur, sint scripta dictante illa
Spiritu sancto: & meritò docet, partem affirman-In veteri lege|quædam vi|denturspecta-|re ad legem|Deipreßè sum|ptam, quædam|ad legem votis|pressè sumptā.
tem, contra quam nihil dicunt Basil. Ambr. aut
Origenes, vt explicat ipse Canus suprà, cap. 18.
ad 2. Deinde Basil. de præsenti quæstione nostra
nihil dicit. Item ratio illa, quam euidentem vo-
cat Medina ad præsentem controuersiam euidens
non est: nam in Scriptura quædā dicitur Deus prę-<-P>@@
<-P>cipere; alia verò Moses; & ideò quędā vidẽtur spe-
ctare ad legẽ Dei pressè sumptā; alia verò ad legẽ
Moysis pressè sumptā, vt distinguebat Salmeron.
In cuius tamen sententia hanc difficultatem in-12
uenio: quòd si præcepta aliqua veteris legis fuis-
sent auctoritate eius imposita, potuissent eiusdem,
vel successorum auctoritate limitari, mutari, &
abrogari (id quod fortasse nemo concesserit) nisi
dicas, Deum præcepisse immediatè, vt quæ Moy-
ses præciperet, inuiolata seruarentur, & ideò præ-
cepta Mosis ipso defuncto fuisse quasi diuina, &
nulla auctoritate humana mutari potuisse: res sanè
est difficilis, in qua mallem discere, quàm docere.
Apostolus sanè Hebræo. 10. Salmeroni fauet, dum
legem illam vocat legem Moysis, sed Ecclesiasti-
cus fauet aliis: nam de Mose ait, dedit illi Dominus le-
gem vitæ, & disciplinæ. Fortè lex illa immediatè fuit à
Deo, & à Moyse, sicut quādo idem pręcipiũt Deus
Dostları ilə paylaş: |