quæ adhiberi debet legi scriptæ in casu euidenti;
in quo priuata persona vti etiam potest epiichia,
l. autem 1. C. de legib. loquatur de æquitate non
euidenti, sed quæ est in casu dubio; hæc enim in-
diget declaratione Principis. Hæc omnia sumpta
sunt ex Vazq. q. 96. art. 6.
------------------------------------------------------------
SECTIO XI.
Vtrùm liceat Doctoribus interpretarì Con-
cilium Tridentinum.
PRo parte negante est primò, quia eius1. Argum. pro|parte neg.
est leges, & Canones interpretari, cuius
est illa condere, l. in prætoriis, ff. de præ-
tor. stip. l. leges, 3. C. de legibus, c. sicut. §.
ex iis omnibus, 11. q. 1. c. fin. de consti. ca. cum ve-
nissent, de iudic. ca. inter alia de sent. excom. c. ex
parte 3. de verb. signif. in quibus glossæ & docto-
res, imò est id generaliter cæteris omnibus, nisi
conditori expressè prohibitum, vt notatur in di-
ctis locis, & probatur in dist. §. ex iis ibi, ille solus,
l. 1. in fine, C. de legib. l. 2. col. vlt. vers. si quid verò.
C. de veteri iure enucleando. Sed canones, & de-
creta isthæc condita fuerunt à Concilio genera-
li: ergo à nullo minoris auctoritatis possunt in-
terpretari.
Secundò, quia huius Concilij interpretatio,
qualiscumque illa sit, præter eam, quæ auctorita-
te Apostolica facta fuerit, videtur in specie prohi-
bita à Pio IIII. idq́ue quoad prælatos sub inter-
dicti ingressus Ecclesię, & quoad alios sub excom-
municationis latæ sententiæ pœnis, vt habetur in
bulla cōfirmationis Concilij, §. advitandum, post
finem Concilij. Neque satisfaciet, qui dixerit, ibi
non interpretationem, sed duntaxat editionem
librorum impressorum prohiberi. Quia respon-
deo, verba illa, interpretationes edere, non solùm
ad editionem typis excusorũ referri debere, sed ad
aliā quāuis scripto cōmunicatam. Tum ex mente,
quia idem prope esset argumento textus in decre-
to de editione, & vsu sacrorum librorũ, vers. quòd
autem descripto, sess. 4. Concil. Trid. Tum etiam
ex verbo edere iuridica significatione, quæ est co-
piam scribendi facere, vel dictare, vt alter scriben-
do excipiat, vel proferre scriptum, vt legatur, l. 1. §.
1. l. si quis ex argẽtariis, §. Si inuictum. ff. de eden-
do, post Budæum ibi, & alios, qui de verbis iuris
scripserũt, tradit Simon Sipardius in lexico iuris,
verbo edere. Tum ex verbis eiusdem bullæ, ibi,
quocunque modo edere, quæ vniuersalia sunt, argu-
mento textus vbi not. in auctenti. quibuscunque,
C. de sacrosanct. Eccles. & alibi sæpè.
Tertiò ex textu simili in c. exiit. 3. §. itaque sub
pœna, de verb. signif. lib. 6. Vbi sub simili pœna
prohibetur illius constitutionis interpretatio, &
ideo nemo doctorum ausus fuit illam glossare,
seu commentari, vt notat gloss. adeo vt necesse
fuerit, quòd Ioannes XXII. illam prohibitionem
suspenderet in extrauag. quia nonnunquam de
verb. signif.
Sed in contrarium facit primò textus optimus1. Argum. pro|parte affirm.
in l. 2. §. iis legibus, ff. de orig. iuris, vbi proba-
tur naturaliter necessariam esse legum interpre-
tationem, vt præter ordinarios ibi adnotarunt<-P>
@@0@
@@1@Disput. XXI. Sectio XI. 563
<-P>Zassius, & Cuiac. Goueanus lib. 1. vari. c. 24. &
Vincentius Cabotius lib. 2. varia. iuris. c. 2. Vnde
colligunt dicti Doctores, & alij infrà referendi,
interpretationẽ legum non posse tolli per legem,
vel statutum, argumento textus, §. sed naturalia,
inst. de iure naturali.
Secundò, quia doctoribus, & Magistris permis-
sa, imò concessa est iuris interpretatio, l. vn. C. de
professorib. qui in vrbe Constant. lib. 1. Cod. de
stud. liberalibus vrbis Ro. lib. 11. l. 1. ff. de orig. iu-
ris, l. 1. ff. Si certum petatur, l. si negotium, ibi ita
accepi, vbi glossa exponit, id est, à præceptoribus,
ff. de priuilegiis creditorum. Imò expressè præci-
pitur, vt in Scholiis (quæ ideò instituuntur, c. 2. de
priuileg. lib. 6. c. super specula, per arg. ab speciali,
eodẽ tit.) vtrumque ius legatur, & interpretetur,
d. ca. 2. & dicto c. exiit, §. cùm igitur, & dicta extra-
uag. quia nonnunquam, & in proœmio decretal.
Sexti, & Clementinarum in fine, & in proœm. di-
gestorum, §. sed cum vos iudicibus quoque, l. in-
genuum, ff. de statu hom. l. re iudicata, ff. de regu-
lis. Quæ ad hoc allegat Lucas de Penna dicta l.
vnica. Sed melius probatur in l. non possunt, ff. de
legibus.
Tertiò & in terminis ex tex. in Trid. sess. 25. ca.
2. de reform. vers. ad hæc: vbi videtur permitti, imò
& præcipi huius Concilij interpretatio, quem
textum ad hoc allegant Hẽriquez, & Rodriguez,
locis infrà referendis.
Quartò, quia etsi omnes ferè legũlatores, & sta-
tuarij eorũ interpretationem, & cōmentationem
prohibuerunt, Deut. 4. in princ. & ca. 5. in fin. l. 1. §.
nostra autem, l. 2. §. hoc autem, prope finem C. de
veteri iure enucl. l. 14. tit. 1. partita 1. l. 4. tit. 4. lib. 1.
ordinam. tamen contrarium obtinet, & semper
obtinuit.
Pro solutione huius quæstionis multa traduntDecisio.
glossæ, & doctores locis ciratis; & post Bart. l.
omnes populi n. 65. ff. de iust. & iure, & Abbatem
ca. 1. col. fin. de const. vbi ante eum latissimè Bald.
à nu. 15. Ioan. Andreas. reg. possessor de reg. iuris
in 6. in Mercurial. Lucas de Penna in d. l. vnica C.
de professor. Probus in addi. ad Mon. in d. c. exiit,
qui in vrbe, Didacus Perez, qui plures allegat in
proœm. ordinam. q. 2. per totam, Castillo dicta l.
1. Tauri verbo interpretar, vbi & in proœ. Burgo. de
Paz, Couar. regula possessor, 2. p. §. 6. nu. 2. Caie.
cum D. Thom. 2. 2. qu. 60. art. 5. & q. 120. Nauar. in
manual. c. 27. n. 282. Soto. lib. 1. de iust. q. 7. art. 3. q.
4. art. 5. & alij.
Ego dico, non modò vtile, verum & necessa-Con.
rium esse, ac proinde permissum, & permittẽdum
leges interpretari, tam exponendo verba, in d. l. 1.
ff. si certum petatur (quæ est propria verbi, inter-
pretari, significatio, iuxta Glos. & in l. 2. ff. de iuris,
& facti ignor. per tex. l. 1. in fin. ff. de ver. oblig.) &
mentẽ earum, seu voluntatẽ, & potestatem aperiẽ-
do, l. scire leges, l. Benignius, ff. de legib. l. 13. tit. 1.
p. 1. quàm etiā corrigẽdo, coarctādo, & prorogan-
do, iuxta gloss. 2. in dicta l. 2. ff. de origine iuris, per
tex. in l. qui operarũ, vbi etiam glossa, ff. ad Tertyl.
& in l. iusta interpretatione, ff. de verb. signif. Hoc
est, vt ego intelligo (si de alio interprete, quàm
Principe agatur) declarādo correctas esse per alias
leges, vel extẽdi debere ad casus similes ob identi-
tatem rationis, l. non possunt, cum l. sequenti, l.
ideo, ff. de legib. vel ex rationis defectu restringi
oportere, l. adigere, §. quamuis, de iure patronatus:<-P>@@
<-P>præsertim si id fiat ex sententia aliarum legum, vel
ex vi rationis, vel vt vitium, seu absurdum euite-
tur, dicta l. benignius, l. ambigua, ff. de legib. l. non
absurdum, ff. de bonis libertorum, l. non aliter ff.
de legat. 3. cap. ex ore, de priuileg. cap. fin. de verb.
signif. in quibus casibus interpretatio prohiberi
non debet, & si prohibita fuerit, erit nihilominus
admittenda.
Neque obstant prioris partis fundamenta. QuiaAd 1. Arg.|partis neg.
ad primum respondeo, iura illa, quæ legum inter-
pretationem conditori reseruant, & cæteris ne-
gant, intelligenda esse de necessaria & generali,
& quæ sit quasi lex (quia eandem vim habet) in
scriptis redigenda, qualis est principis conditoris:
non verò de interpretatione doctorum, vel magi-
strorum, quæ licet sit probabilis, aut euidens, qua-
tenus ratione, vel legibus aliis comprobatur, l.
ego solis 1. d. minimè tamen habet vim legis po-
sitiuæ, nec in scriptis est redigenda tanquam lex,
sed, vt eius expositio, ad memoriam. ita Gloss. cap.
1. vers. interpretatus, de postul. prælat. quam dicit
notabilem Didacus Perez, l. 4. citata ordinamenti.
Sed sunt quatuor aliæ similes, cap. sicut, §. ex his,
11. quæst. 1. & l. si de interpretatione, ff. de legibus,
& in dicta l. 1. C. eodẽ, & in dicta l. 14. partitę, quas
sequuntur communiter Doctores ibi, & in locis
suprà allegatis, addentes, quòd ad Principem tunc
solummodò recurrendum est, quando intellectus
legis aliter percipi non potest: quia nec de con-
suetudine, vel casu simili constat, & opiniones
Doctorum sunt aduersæ, vt post Baldum, l. 2. C. de
legibus, tradit optimè Abbas dicto cap. 1. nu. 14.
de const. communiter receptus ex dicta Gloss. par-
titæ. Non enim passim, seu de omnibus Princeps
consulendus est, vt patet ex l. non statim, ff. ad le-
gem Fab. de plagi. sed (vt Constantinus Imperator
Plotiano rescripsit in l. 1. C. de relation. in Codice
Theodosiano) Super paucis, quæ iuridica sententia
decidi non possunt, nostram debes consulere maiestatem,
ne occupationes nostras interrumpas, cùm litigatoribus
legitimum maneat arbitrium à sententia prouocandi.
congerit plura in proposito Brisonius lib. 3. de for-
mulis, à pag. 342.
Ad secundum respondet Henriquez, 1. par. sum-
mæ, lib. 7. de indulgen. cap. 29. num. 4. & Eman.
Rodriguez tom. 1. regularium quæstionum, quęst.
11. art. 3. §. ad vitandum, nō procedere quoad iudi-
ces in Tribunalibus, & lecturis, & Academiis, & in
praxi ita seruari pro communi vtilitate: pro qua
contra strictam disputandi rationem multa in vsu
recepta sunt, l. si ita vulneratus, circa finem, ff. ad
legem Aquiliam, quasi velint dicere, prohibitio-
nem illam quoad eos non esse vsu receptam, aut
contrario vsu abrogatam esse, & ideò non ligare,
argum. text. in l. de quibus, ff. de legibus, & cap. in
istis, §. leges, d. 4. tradit post alios latè Gutierr. lib.
1. quæstionum canonic. cap. 8. nam & leges conti-
nentes censuras ipso facto incurrendas, contraria
consuetudine abrogari posse communiori, & ve-
riori opinione, licet contradicant Castrus de lege
pęnali, & alij relati à Syluestro, verbo consuetudo,
quęst. 6. resoluit nouissmè Dauila, 1. part. de censu-
ris, dub. 8. Addit Rodriguez, minimè etiam pro-
cedere quoad aduocatos, vel alios viros literatos,
qui in foro fori, aut poli verbo, seu scripto respon-
dent: vel auctores, qui in libris, quos imprimunt,
decreta Concilij, quæ occurrunt, obiter interpre-
tantur. Verba enim dicti §. intelligenda esse de<-P>
@@0@
@@1@564 Quæst. XCVII. Tract. XIV.
<-P>propriis commentariis, glossis, aut scholiis, quæ
super ipsum Concilium componuntur, vt enim
allegato docet Rodriguez, & Suarez to. 5. de cen-
suris, disp. 27. sect. 7. nu. 12. nec sufficit componere,
nisi id eo fiat animo, vt imprimatur, seu ad om-
nium manus peruenire possit: nam licebit ad pri-
uatam eruditionem sibi compositos reseruare.
Hæc ipsi, pro se duntaxat exempla doctissimorum
hominum, & consuetudinem afferentes.
Ego tamen pro pleniore dicti §. intellectu ani-Notabile.
maduerto, triplicem esse eius decisionem; Primò
namque in eo prohibentur quæcumque editiones
quarumcumque interpretationum.
Secundò, constitutiones quorumcumque sta-
tutorum, etiam sub prætextu maioris decretorum
Concilij corroborationis, aut executionis.
Tertiò, dubiorum super eis occurrentium re-
seruatur declaratio summo Pontifici.
Quantum ad primum certum est, non solùm
ex consuetudine, sed ex vero, & iuridico verborũ,
& mentis Pontificis sensu, nullum ibi interpreta-
tionum genus præter necessarium, sed duntaxat
editiones omnium interpretationum super Con-
cilium prohiberi: quæ duo inter se diuersa sunt,
cùm vnum sine altero possit stare, iuxta notata in
c. translato, de const. & l. Papinianus, ff. de minor.
l. naturaliter, §. nihil commune, ff. de acquiren. pos-
ses. vnde quamuis lector in scholis, & iudex & alij,
de quibus suprà, dicantur interpretari, non tamen
dici possunt interpretationes edere, nec contraue-
nire legi, hoc, & non illud prohibenti. Et probatur
optimè ex iuribus suprà adductis, quæ interpretari
iura in Scholis & iudiciis iubent, & insimul com-
mentaria, seu interpretationes super illis fieri, vel
illis annectere prohibent: & facit text. in dicta De-
cretali de editione, & vsu sacror. librorum, vers.
præterea, propè finẽ, & l. lex Cornelia, §. si quis li-
brum, ff. de iniur. & famosis libellis, vbi tanquam
diuersa ponuntur.
Nec obstat, si dictando, vt discipuli scribant,
vel copiam faciendo, vt alij describant, tradantur.
Nam, id quod in solutione primi argumenti dictũ
est, quòd magistrorum interpretatio non est in
scriptis redigenda, de authenticis scriptis rectè in-
tellexerunt Hostien. Ioan. Andr. & Panorm. dicto
c. 1. de postul. præl. licet non ineptè etiā dici posset,
dictum §. ad vitandum, de editionibus impressis,
non de manuscriptis loqui, tum quia non est si-
milis ratio, cùm istis non soleamus vti ad allega-
tiones, illis verò sic: Tum quia ad dictum decre-
tum de editione, vers. qui autem, responderi po-
test, potius facere pro ista parte: nam si sub prohi-
bitione librorum impressorum, manuscripti veni-
rent, non ibi specialiter notarentur. Tum quia li-
cet in edicto de edendo, de quo in dicta l. 1. ff. eo-
dem, verbo edere, illas habeat significationes,
vbi tamen agitur de librorum editione, de typis
excussa, & non alia accipiendum esse, communis
loquendi vsus demonstrat, qui verborum præualet
proprietati, l. librorum, §. quod autem Cassius, ff.
de legatis 3. cùm vulgari vsui non solùm verba,
sed & mentem accommodare Legislatores semper
in dubio præsumātur. Alciatus præsump. 4. Duen-
nas regula 56. Couar. lib. 3. vari. cap. 5. nu. 1.
Quantum ad secundam prohibitionem illam
statuendi, de statutis declaratoriis decretorum
Concilij, non verò de executoriis, vt ita loquar,
accipiendam esse existimo. Nam in decreto de re-<-P>@@
<-P>cipiendo, & obseruando Concilio sess. 25. ipsis
Principibus ab ipso Concilio committitur, vt quę
ab eo decreta sunt, faciāt ab omnibus fideliter re-
cipi, & obseruari. Sic Bellar. to. 1. lib. 1. de Conci-
lio, cap. 20. ait ad Reges spectare, vt custodiri fa-
ciant leges, & præcepta Dei, & Ecclesiæ, vt docet
August. epist. 48. 50. & 156. & fecerunt pij Impera-
tores, Constantinus, Theodosius, Martianus, &
alij, vt patet ex l. cunctos populos, C. de sum. Trin.
& ex toto tit. de hæreticis, eod. C. & verba illa di-
ctę Bullæ, Sub prætextu, &c. habẽt hunc sensum, ne
scilicet sub prætextu, seu colore corroborationis,
aut executionis interpretationi se immisceāt. Prę-
textus enim seu color est simulatio, quæsita ad id
faciendum, quod alia via non licet, vt notatur in l.
illicitas, §. illicita, ff. de officio Præsidis, l. sub præ-
textu, C. de transaction. l. hoc colore, ff. de inoffic.
testament. cap. auaritiæ, de electione lib. 6. cap. eos
qui, de tempor. ordinationum. Vnde ex dicta bulla
non prohibentur Principes statuere pro maiori
corroboratione, & exclusione Concilij, si id abs-
que fraude fiat. Ex qua, & aliis summorum Pon-
tificum concessionibus Rex noster, vt protector
Concilij (ita enim se vocat) decretorum illius
executionem maximè curat, & violationem, seu
derogationem impedit, præcipiendo prælatis, vt
illa ad vnguem obseruent, & detinendo in suo su-
premo cōsilio contrarias quascũque literas, etiam
Apostolicas, ex officio, vel ad instantiam fiscalis,
seu partis, & interim supplicationem super illis in-
terponendo, vt testantur, & vt praxim tradunt Paz
in practica, to. 2. præiudio. vlt. & Flores de Mena
lib. 1. variarum, quæst. 10. nu. 8. Adeo vt quamuis
aliis causis Ecclesiasticis, quæ per viam violentiæ,
vt dicitur, ad Regem deferuntur, cognoscant regię
Cancellariæ, seu Audientiæ, vt in l. 2. titul. 6. &
in l. 35. cum sequentibus, tit. 4. lib. 2. & l. 7. tit. 2.
lib. 3. nouæ compilationis, de iis tamẽ, quæ obser-
uationem Concilij tangunt, supremus tantum-
modò Senatus cognoscit.
Ad tertium argumentum respondeo, dictumAd 3. argum.|partis negat.
cap. exiit, §. itaque, sub pœna specialiter prohibere,
ne etiam in scholis à lectoribus aliter, quàm ibi
præfinitur, interpretetur, quod non fit in dicto §.
ad euitandum, nec alibi in toto iure. Vnde per ar-
gumentum ab speciali magis ex eo corroboratur,
quàm corruit nostra intentio, præsertim si consi-
deremus, prohibitionem illam non potuisse subsi-
stere, & ob eam præcipuè causam fuisse sublatam
per dictam extrauagantem; quia nonnunquā vers.
nos attendentes, iuncta glossa, vbi maximè com-
mendatur scholastica disputatio super canonum
decisionibus, quia per eam veritas elucescit, &
multiplices sensus, qui sub cortice literæ latent,
aperiuntur.
Sed vrget valde textus in l. nemo clericus, C. de
sum. Trin. vbi inhibetur disputatio super his, quæ
in Conciliis definita sunt: quia iniuria videtur
eis fieri, si quæ ab ipsis decreta sunt, in dubitatio-
nem ducantur, argumento, l. 2. C. de crimine sacri-
legij. Quæ ratio generalis est eitam quoad definita
de moribus.
Sed respondeo, ibi non prohiberi simpliciter
omnem disputationem, sed eam solam, quæ publi-
cè suscipitur causa seminandorum errorum, & tu-
multus commouendi: nam quæ fit ad Dei glo-
riam, & catholicæ veritatis defensionem, hæreti-
corum confusionem, & meliorem dogmatum, seu<-P>
@@0@
@@1@Disput. XXI. Sectio XII. 565
<-P>canonum intelligentiam, licita est, imò multoties
extra scholas, & quotidiè in scholis necessaria: vt
latè de illius legis intellectu, & de materia dispu-
tationis tractans resoluit Penna ad directorium
inquisitorum, 1. part. scholio 5. & 23. vbi plures al-
legat, & post eum alios cumulans Petrus Cendo
in collectan. ad cap. 2. §. inhibemus, de hæretic. lib.
6. vbi laicis interdicitur publicè, vel priuatim de
fide Catholica disputare, vt & prædicare, cap. cùm
ex iniuncto, cap. sicut, de hæret. Pro quorum inter-
pretatione videndus in supradicto scholio. 23.
------------------------------------------------------------
SECTIO XII.
Quinam possint Concilium Tridentinum auctoritatiua,
seu necessaria interpretatione interpretari.
DE hac re aliqua diximus disp. 2. sect.
9. sed modò libet aliqua adiicere. Hoc
verbo, interpretationis necessariæ, & au-
ctoritatiuæ, vtitur in proposito Car-
dinalis Aræ Cæli in tract. de Concil.
cap. 16.
Et primò illud indubitatum est, quòd declara-1. Dictum.
tio dubiorum circa decreta Conciliorum, tam de
fide, quàm de moribus, ad eadem ipsa Concilia, si
ipsis durantibus orta fuerint, pertinebit. Quod vt
manifestum præsupponunt omnes doctores, ean-
démque vim habebit talis declaratio, quam alia
noua decreta, vt probatur ex supradictis, & patet
ex isto Concilio, cap. 1. de reform. sess. 23. vbi de-
claratur c. 1. de reform. sess. 6. & in c. 21. de reform.
sess. 24. vbi declaratur decretum sessionis 17.
Secundò, idem erit dicendum etiam de alio
Concilio sequenti, quòd sit paris cum præcedenti
potestatis, l. omni innouatione, C. de Sacro-
sanct. Eccles. vbi notatur, cap. constitutionum, de
fentent. excom. in 6. Clementina Ne Romani, de
electione, quod & verum est, etiamsi in præceden-
ti prohibtia fuerit declaratio, quia prædecessor
non potest sibi, aut successoribus legem impo-
nere, à qua discedere non licet, cùm par in parem
imperium non habeat, dicto cap. exiit, §. cæterùm,
cum vulgaribus: & ideò concilium Prouinciale nō
poterit statuta generalis auctoritatiuè declarare,
cap. nō licuit, vbi notata, 17. d. arg. cap. cùm infe-
rior, de maioritate, & obed. dicta Clem. Ne Ro-
mani, de elect. Nec maior pars Episcoporum, qui
in eodem Concilio generali adfuerunt, post eius
dissolutionem: quamuis id sentiat ibi Glos. 1. in
fine, à qua cauendum est. Et conuincitur euiden-
ter; quia auctoritas, quam concilia habent, non
prouenit ex multitudine, & numero Episco-
porum separatim; sed ex legitima congregatione,
iuxta illud Matthæi, c. 18. Vbi duo vel tres congrega-
ti fuerint in nomine meo. Ex quo præcipuè loco con-
ciliorum auctoritas, & firmitas deriuatur, vt pluri-
bus adductis Sanctorum Patrum testimoniis, pro-
bat Anto. Augustinus in epito. iuris Pontificij, lib.
5. titulo de auctoritate Concil. & post omnes,
qui de Conciliis scripserunt, Lęlius Zechius de
locis Theologicis titulo de Cōcilio, in principio.
Cæterùm tam Concilium prouinciale, quàm sen-
tentia Episcoporum, qui in Concilio interfuerũt,
satis probabilem facient interpretationem, quam-
uis non necessariam.
Tertiò, tursus etiam certum est, ad solùm Pa-
pam per se solùm pertinere declarare auctoritati-<-P>@@
<-P>uè, & necessaria dubia prouenientia, tam eo dis-
soluto, quàm ante dissolutionem illius, vt proba-
tur in dict. cap. nec licuit, dist. 17. cap. fin. §. quam-
quam 25. quæst. cap. statum, cap. constitutio, de
electione, lib. 6. ca. statutum de sent. excom. eodem
lib. vbi Bonifacius interpretatur decreta Concilij
Dostları ilə paylaş: |