verb. signif. qui duo etiam docẽt secundùm Iuris-
consultos, sæpe disiunctiuam cōponi ex partibus,
quarum altera effectum non sortitur: sed hos re-
iicit Madera, tum quia talis oratio ridicula esset,
tum quia nihil est, quod ad hoc nos moueat. Pri-
mò namque id aduersarij probant ex l. vbicunque
ff. de fideiuss. vbi in secunda parte disiunctiuam
verificari non posse affirmant. Rectius tamẽ pro-
fectò id negat ibidem Cuman. probans etiam in
secundo disiunctionis membro, legem illam esse
veram aliquando posse, allegans legem expres-
sam, quæ est penult. ff. de prætor. stipul. Secundò
probant ex l. quintus Mucius la 1. ff. de auro &
arg. lega. Sed ibi Pomponius nihil contra nos di-
cit: solùm ponit differentiam inter demonstra-
tionem, quę generali legato adiicitur, & quæ spe-
ciali, vt illa minuat legatum: hæc minimè.
Alia sibi opponit Madera, quæ etiam soluit: sed
obscurè satis hæc, & alia de alternatiuis, seu dis-
iunctiuis, & de copulatiuis docet eod. c. & præce-
dẽti & sequentibus: quæ parum difficilia, & vtilia
mihi videntur, præsertim pro Theologis, ideò
ipsa omitto.
Sed non est omittenda quæstio illa, quam tra-7
ctat ipse Madera, ca. 22. & Azor, tom. 1. lib. 5. c. 27.Quæstio.
q. 7. an particulę, Siue, seu, & ve, sint ne disiũctiuę, an
copulatiuæ. Quidam dicũt esse copulatiuas. Nam
l. si quis ita legauerit, 2. ff. de argento, & auro le-
gatis dicitur, cùm ita legatur, Titio vina, quæ in vrbe
habeo, seu in portu, do, lego, omnia deberi: hoc enim ver-
bum, seu, ampliandi legati gratia positum est. & in lege
apud Pamphilum, ff. de auro, & argento legatis,
Mulier ita legauerat, ornamenta lego, quæ mei causa
parata sunt, eruntve. Tamen communis opinio in-
terpretatur, vtraque deberi; & Cynus l. cum
quidam, ff. de verb. sign. ait, has particulas copula-
tiuè sumi, vt si quis ita legauerat, lego Titio vestem
meam, seu librum meum. Sed eas particulas disiun-
ctiuè sumi debere; colligitur ex l. si ita quis stipula
tus fuerit, & l. si ita quis stipuletur, ff. de verb. oblig.
Bartol. verò in l. si quis ita legauerit, citata, do-Iniis quæfa-|uorem conti-|nent hæ par-|ticulæ, vel,|seu, &c. copu-|lant, in aliis|disiungunt.
cet, in iis, quæ ad fauorem, & gratiam spectant,
has particulas copulare, & coniungere: in aliis ve
rò disiungere: idem existimat Panorm. Glossa ve-
rò sentit, has particulas copulare, cùm præcedit
aliquid vniuersè dictum, vt si quis dicat, lego vi-
na, quæ habeo, siue in vrbe, siue in portu. Azor au-
tem illa qu. 7. ait, Certè particula siue, cùm ex dua-
bus si, & ve, composita sit, duorum generum vim
simul obtinet. Nam si, continuatiua est, & ve, dis-
iunctiua, ac propterea aliquando coniunctiua, ali-
quando disiunctiua est. Vt si quis dicat, siue rure
sim, plango, siue in vrbe, sensus est, & rure & in vrbe
plango.
Mihi placet hæc sententia Azoris simul cum
illa distinctione glossæ, vt quando particula siue<-P>
@@0@
@@1@554 Quæst. XCVII. Tract. XIV.
<-P>sequitur, vel adiungitur post aliquid vniuersè, seu
indefinitè, aut pluraliter pronunciatum habeat
vim ampliandi, & copulandi: vt in illo exemplo
subiecto ab Azor: & cùm dico, siue veneris, siue non
veneris, proficiscar: hæc siue rectè siue peruersè facta fue-
rint, fateor me fecisse. Quando verò particula hæc
ad nullum sic pronuntiatum sequitur, aut iungi-
tur, sensum reddit disiunctiuum, vt lego tibi librum
meum, siue vestem meam, iste siue ensis, siue gladius rectè
scindit. Idem est de particula, seu, idẽ est de particu-
la, ve, nam copulatiuè accipitur, vt cum dico, lego
tibi libros, quos mihi paraui, parabove, donec moriar:
disiunctiuè autem, cùm dico, Hoc in mari, terra ve
genitum est. Sed in particulis, siue & seu, sensus co-
pulatiuus, & ampliatiuus frequentior est. Vnde
l. siquis ita. ff. de auro & arg. legat. & l. si is, qui du-
centa §. vtrum, ff. de reb. dub. & in rubri. C. de na-
uiculariis, lib. 11. generaliter docet, esse copulati-
uas, & ampliatiuas: quod ipsum, & multos alios
tenere affirmat Madera lib. illo animaduersionum
iuris, c. 22. à quibus sine causa recedit, & conatur
respondere ad l. siquis ita legauerit: sed nihil effi-
cit: & pro se producit l. 1. §. sublata, ff. ad Senatusc.
Trebel. & l. generaliter, C. de instit. & substitut. &
l. Iulianus verum debitorem, ff. de condict. indeb.
in quibus putat, has particulas disiunctiuè sumi:
quod falsum est, & licet admitteretur, non inde
fieret, semper disiunctiuè sumi. Meritò tamen re-
prehendit Nicolaum Valla, de reb. dub. tract. 1. n. 9.
cum Alex. ab Alex. lib. 2. dier. genial. c. 5. docentẽ,
cùm quis fundum, seu ædes filiæ legat, omnia de-
beri. In simili errauit Cynus suprà relatus. Rectè
etiam eod. c. & 20. ait, cum inter voces synonimas
hæ particulæ ponuntur, disiungere; vt cùm dico,
hic est gladius, siue ensis, lego tibi vestes meas, seu vesti-
menta mea. Vide alia apud Azorem, tom. 1. lib. 5. c.
27. & 28. & Sa, verbo lex, vbi & verbo interpreta-
tio, Tabien. Syluest. Angelus, & alij summistæ.
------------------------------------------------------------
SECTIO IIII.
Quæ specialiter in restrictiua, seu limitatiua legis
generalis interpretatione obseruanda sint.
PRima regula, quando vna consti-9
tutio aliam limitat: & eius auctorPrima reg.
id potest efficere, non est dubium,
quin restricta, & limitata censeri de-
beat. Bart. & Bald. ad l. non est nouũ,
C. de legibus. Sed inferior sine superioris facultate
non potest eius dispositionem limitare. Item hoc,
non est limitatè, & restrictè interpretati: sed re-
strictionem, & limitationem ab alia lege factam
intelligere.
Secunda regula; lex generaliter loquens, debet
restringi ad casum, in quo eius ratio locum habet,
iuxta legem adigere, §. quamuis, ff. de iure patro-
natus. Affertur exemplum ex l. milites agrum, ad
initium, ff. de re militari, quæ vetat milites emere
prædia, in ea prouincia, in qua militant, ne occa-
sione culturæ opera bellica deserant; non verò in
aliis. Sed exemplum non est ad rem: cùm consti-
tutio illa generaliter non loquatur: sed expressè
dicat, in vna prouincia milites non posse, in aliis
verò posse agros emere. Vt autem ratio legisla-
toris intelligatur, legendum est eius proœmium:
quia in proœmio ratio assignari solet. Interdum
tamen non est ex fine, & ratione in lege expressis
limitanda lex: vt si in ea caueatur, vt iacet, & verba<-P>@@
<-P>sonant, obseruari debere: tunc enim propter ratio-
nem in ea expressam restringenda non erit: iuxta
l. prospexit, ff. qui & à quibus. Sæpe enim non
omnes: sed aliquæ tantùm rationes in legibus ex-
primuntur. Item non sufficit, quòd ratio legis ces-
set in aliquo particulari casu, vel persona, si expe-
dit bono communi, neque illam personam, neque
casum illum excipi.
Tertia quorundam regula est; Non solùm per
rationem in ea expressam lex debet strictè, & li-
mitatè declarari: sed etiam per aliam similem ra-
tionem: proferũt exemplum ex Clem. 1. de electo.
Vbi dicitur, non debere eligi prælatum diuersæ
professionis, & habitus ad aliquod monasterium
gubernandum: quia non debent homines diuersæNon debent|homines di-|uersæ profes-|sionis asso-|ciari.
professionis associari. Vbi gloss. ait, idem statutum
procedere in monialibus, ne regātur per pręsides,
vel vicarios diuersæ professionis; quæ est alia si-
milis ratio: nempe quòd non rectè per personas
alterius professionis gubernabuntur: cùm nec ser-
uent, nec bene intelligant earum mores, & insti-
tutum. Sed hoc exemplum magis pertinet ad in.
terpretationem extensiuam propter similitudi-
nem rationis.
Quarta regula, quoties lex esset iniqua, vel ab-
surda, si generaliter intelligeretur, restringi de-
bet, vt si dicat, omnis qui occiderit homninem, capite
puniatur; restringenda est ad occidentem iniustè:
vt locum non habeat in occidente defendendo se
cum moderamine inculpatæ tutelæ. Patet ex di-
ctis sect. præced. Sic etiam beneficia principum
latè, & plenissimè interpretāda sunt, c. cùm dilecti
de donat. l. beneficium, ff. de consti. principum: ta-
men ita sunt interpretanda, vt non lædatur ius
tertij: ex l. 2. §. meritò, & §. si quis à principe ff. ne
quis in loco publico, & ex iis, quæ diximus de in-
terpretatione priuilegiorum, & dispensationum.
Quinta regula, quando per particularem con-
stitutionem disponitur aliquid, quod etiam habe-
tur in iure communi, restringenda secundum dis-
positionem iuris communis, l. 2. C. de noxal. Bald.
& alij ibi.
Sexta regula, quando lex vnicam tantùm habe-
re potest rationem, licet lege non exprimatur, pro
expressa habenda est, & iuxta ipsam restringenda
est lex, Bald. l. maximum vitium, C. de legib.
Septima regula, quando in lege nulla exprimi-
tur causa, & dubium est, quæ legislatorem moue-
rit, non erit recedendum à verbis legis, nisi ab-
surditas sequatur: facit l. 1. §. si is, qui nauem, ff. de
exercitoria: cōsentit Bald. dicta l. maximũ vitium.
Octaua regula, Quando cedit in publicam vti-
litatem, legem non restringere, restringenda non
erit: ex l. siquis graui. §. vtrum autem 15. ff. ad
Syllanum.
Has omnes regulas tradit Rebellus de oblig.
iustitiæ & char. p. 1. q. 6. sect.
Nona regula sumitur ex iis, quæ diximus Sect.
præced. lex pœnalis, vel odiosa strictè interpre-
tanda est. Huic regulæ consentit Sa, verbo inter-
pretatio, nu. 1. dicens, interpretatio in pœnis fa-
cienda mitior: in fauoribus amplianda: in dubio
facienda, vt potius valeat res: quàm pereat: & qui-
dem dubia interpretanda in partem meliorem,
& benigniorem, & probabiliorem, & ea profe-
renti vtiliorem, & secundum antecedentia, & se-
quentia, & præsumendo bonam fidem, vt in fa-
cto, vel possessione. Hæc Sa.
@@0@
@@1@Disput. XXI. Sectio V. 555
Sed dubium est, quādo lex fauorabilis, vel odio-10
fa dicatur. Respondeo, fauorabilis dici poteritDubitatio.
alicui, vel aliquibus; licet secundariò in damnum
aliorum redundet: & odiosa, si sit pœnalis, licèt
fecundariò prosit aliis. Itaque ex primario fine
colligendum erit, an lex sit odiosa, vel fauorabilis.
Sumitur ex gloss. ca. si propter, de rescrip. vbi con-
stitutionem ibi positam reseruantem fructus va-
caturæ Episcopo, vocat fauorabilem, licèt redun-
det in damnum successorum. Hāc verò doctrinam
ita intelligit Ioan. Andr. c. 1. de locato, nu. 5. vt cō-
stitutio redundans principaliter in fauorem, si
pœnam, & odium simul contineat, ex hac parte
restringenda sit: quod etiā sentit Panor. ibi nu. 10.
& alij, quos citat, & sequitur Sanchez 1. de ma-
trim. disp. 1. nu. 4. Alij verò dicunt, doctrinam il-
lam esse vniuersaliter intelligendam, quando
odium, & fauor disiungi nequeunt: tunc enim ex
principali siue fauoris, aut odij iudicanda est dis-
positio fauorabilis, vel odiosa. Quādo verò fauorRestringenda|est lex, quate-|nus ex fine se-|cundario est|odiosa, exten-|denda, quate-|nus ex fine pri|mario est fauo|rabilis.
& odium distingui commodè possunt, verā cen-
sent sententiam Ioan. Andr. vt restringẽda sit lex,
quatenus ex fine secundario est odiosa: extendẽda
verò, quatenus ex fine primario est fauorabilis. Sic
Couar. 1. vari. ca. 11. num. 5. Ex qua doctrina va-
rios casus declarat Sanch. suprà, nu. 5. & seqq. vi-
de illum. An verò lex pœnalis, & odiosa propter
similitudinem rationis ad alios casus ea non com-
prehensos extendenda sit, sect. seq. disputabo.
Decima regula; quàm ponit Sa, verbo interpre-
tatio, num. 2. Vbi tractatur de obligatione, strictè
interpretandum: qui etiam verbo, lex. num. 2. po-
nit vndecimam regulam: cùm lex cōdemnat alio-
qui illicitum, intelligenda est in foro exteriori. In-
tellige, quòd nullam adducit nouam obligatio-
nem, nisi pro foro externo. Et nu. 7. ponit duode-
cimam reg. cùm in lege sunt multæ pœnæ, non
habet, nisi in iis, in quibus omnes possunt verifi-
cari, & nu. 8. ponit decimam tertiā regulam. Cùm
in lege excipiuntur aliqui casus, intelliguntur
excepti etiam, qui aliàs iure excipiuntur, & si ma-
teria est fauorabilis, etiam omnes similes: & quot
excipi, æquitas postulat, & nu. 10. ponit decimam
quartam reg. Lex prohibens nō est extendenda ad
casum, in quo non est tanta ratio: lex enim tātùm
extenditur ad suæ rationis limitationes. Itaque
vbi eadem apertè ratio, idem ius. Quod, inquit,
intellige, cùm lex ratione vtitur: secus enim est, si
sola voluntate legislatoris: & nu. 27. ponit decimā
quintam reg. cùm imponitur pœna mittenti epi-
stolā, intelligitur, si perueniat. Eodem verbo po-
nit alias regulas, quæ in ipso videri possunt, &
partim relatæ sunt suprà: partim referentur infrà.
------------------------------------------------------------
SECTIO V.
Quæ speciatim in interpretatione extensiua
seruanda sint.
DE hac re vide Rebellum, 1. lib. de obli-11
gationibus iustitiæ & charit. quæst. 6.
sectione 4.
Prima regula, si lex est generalis, &1. Regula.
in omnibus eadem est ratio, certum est, in omni-
bus esse eandem dispositionem: & tunc non dici,
extendi legem, sed intelligi, vt iacet, cum sua am-
plitudine, & generalitate, siue lex sit pœnalis, &
exorbitans; siue secus.
Nam id tacitè videtur inesse, in quo eadem ra-<-P>@@
<-P>tio reperitur, l. his solis ibi, satis tacitè cautum, C. de
reuocand. donat. quæ verè loquitur in lege pœna-
li, & exorbitante: vnde Azor tom. 1. lib. 5. cap. 16.
quæst. 11. ait, in delictis, & pœnis legem ad similia
quoque trahi, quando est eadem omnino in simi-
libus ratio legis, & citat Panorm. Ioann. Andr. &
alios: alioqui, inquit, illud seruetur, quod habetur,
l. interpretatione, ff. de pœnis, interpretatione legisInterpretatio-|ne legis pœnæ|molliendæ po-|tius, quàm as-|perandæ.
pœna molliendæ potiùs, quàm asperandæ.
Quòd si de vno tantùm fiat mẽtio in lege, cen-
sendum erit positum gratia exempli, seu exempla-
riter, & non restrictiuè: quia leges non agunt de
vna singulari persona: & quāuis in aliis nō proce-
dat eadẽ ratio in specie, si procedit alia ad ipsas ex-
tendenda est lex ex eadem l. his solis. Quod etiā in
pœnalib. & aliis odiosis procedit, saltẽ non nimis
grauibus. An verò idem sit dicendũ in correctoriis
legibus, videbimus postea. In tota huius regulæ
doctrina cōsentiunt post Bar. Bal. Pan. & alios, Ti-
raq. l. si vnquam, verb. libertas, à n. 45. li. 8. tit. 56. l. 8.
Menoch. remed. 4. de recip. poss. n. 20. & Reb. supr.
Restringere videntur aliqui hanc doctrinam,
vt locum non habeat in pœnalibus, & aliis odio-
sis, gloss. 1. cap. constitutio, de elect. in 6. Imola, &
Gemin. cap. si postquam eodem titul. in 6. Petrus
Duennas, de regulis vtriusque iuris reg. 287. alios
referens. Duplicem enim distinguunt legis men-Duplex mens|legis, altera|comprehensi-|ua, extensiua|altera.
tem; alteram comprehensiuam, alterā extensiuam:
comprehensiuam dicunt comparatione casuum,
qui in lege comprehenduntur, & de quibus lex
agit: extensiuam autem respectu similium, de qui-
bus lex non loquitur. Dicunt ergo secũdùm men-
tem comprehensiuam extensionem ficri de vno
casu ad alium, etiam in pœnalibus: sed hanc non
esse propriè extensionem. At verò in pœnalibus,
& aliis odiosis non fieri extensionem secundùm
mentem extensiuam, seu extensionem propriè di-
ctam. Rebellus suprà ait, contrariam doctrinam
superius positā verisimiliorem videri, & grauio-
ribus niti rationibus, & doctoribus, quamuis
hæc quoque probabilis sit, & defendi rectè possit.
Ego credo, has opiniones non esse inter se cōtra-
rias, & facilè posse conciliari. Nam si verba legis
propriè sumpta casum, vel personam aliquā com-
prehendunt, dicere quòd in illo casu, vel persona
locum habeat, non est illa extendere: secus si illum
casum, vel personā propriè sumpta minimè com-
prehendant. Cùm ergo lex est pœnalis, & odiosa,
de persona ad personā debet fierivera extẽsio: quia
persona determinata nō ponitur in lege nisi gratia
exempli. Sed de casu ad casum etiamsi in eo pro-
cedat eadem ratio, vel etiam maior, non debet fie-
ri extensio propriè dicta: quia contingit, legislato-
rem pœnam, vel aliquid odiosum statuisse in vno
crimine, & non in alio, vel quia alterius non me-
minit, vel quia ob aliquam rationem, quæ mouere
ipsum non debuit, motus est ad non statuendum
illud in alio crimine: nisi quando moraliter lo-
quendo crimina sunt æquiualentia, & eiusdem ra-
tionis, & vnum illorum censetur positum gratia
exempli tantùm: vt si lex dicat, qui furatus fuerit
centum aureos, suspendatur: idem erit, si furetur
rem eiusdem valoris; quia aurei solùm sunt positi
gratia exempli. Iuxta hoc intelligendum, vel mo-
derandum est, quod ex Syluest. verbo, lex, quæst.
18. subiungit Rebellus suprà, vnde ipsemet Rebel-
lus tandem optimè dicit. Vnde quando pœna grauis
legi apponitur, vt pœna capitalis, omnium bonorum<-P>
@@0@
@@1@556 Quæst. XCVII. Tract. XIV.
<-P>amissio, &c. vel ipso facto. vel ipso iure incurrẽda, cuius-
modi est excommunicatio, irregularitas, & aliæ similes,
non admitterem extensionem legis de vno casu ad alium
propter similitudinem rationum, nisi legitimo iam vsu
recepta fuerit talis extensio: quia non ita facilè præsume-
re debemus, legislatorem omnes alios similes casus subIn dubio ex-|tensio pœnæ|facienda non|est.
tam graui, talive pœna voluisse comprehendere. In du-
bio autem extensio pœnæ facienda non est: præsertim si
pœna secum afferat sui executionem.
Secunda regula, propter identitatem, vel maio-12
ritatem rationis extensio legis fit ad rem latiùs,
vel minùs propriè aliqua voce significatam: vt di-
spositio excludens filiam à successione existenti-
bus masculis extenditur ad neptem, quæ impro-
priè dicitur filia; quia in ea maior est ratio, vt ex-
cludatur. Hanc tenet Rebell. suprà, cum Bald. l. ma-
ximum vitium, C. de liber. præteritis, Butrio, cap.
fin. de consuetud. Lanfranco suprà, §. venio ad 4.
concl. 2.
Tertia regula, Aliquando propter identitatem
rationis, quòd dicitur de vno correlatiuo, extendi-
tur ad aliud. Rebell. suprà, ex l. 8. C. de indicta vi-
duitate: & ita statutum de marito interdum exten-
ditur ad vxorem consentit Bald. lege liberorum ff.
de his, qui notantur infamia. vnde infert Rebellus
si ferretur lex, vt maritus succederet, vel non suc-
cederet vxori in suis bonis, idem quoque intelli-
gendum esse de vxore, vt succederet, vel non suc-
cederet in bonis mariti, etiamsi de ea nihil lex de-
clararet: similiter de patre, filio, auo, & nepote
mutuò compatatis. Hoc intellige quando ex simi-
litudine rationis, & aliis adiunctis perspiceretur,
mentem dispon entis ad vtrumque correlatiuum
se extẽdere, licèt in vno tantũ posuerit exemplum.
Quarta regula, quando duo casus secundùm ius13
æquiparantur in aliqua materia, quòd de nouo
additur vni, extenditur ad alium in eadem mate-
ria, Bart. l. Marcellus, §. quod autem, ff. ad Trebell.
l. si quis seruo. C. de furtis, & Angel. ibi, Rebell. su-
prà, verbi gratia, quia regula recepta habet, vbi
cessat Falcidia, cessare debere Trebellianicam: ex dict. §.
quod autem fit, vt si quid disponitur in Falcidia,
habere debeat locũ in Trebellianica. Secus quoad
materiam, in qua non æquiparantur, quamuis in
aliis cerneretur æquiparatio. Quia enim minor, &
Ecclesia non æquiparantur, quoad præscribendi
tempus, non sequitur, vt quod in Ecclesia de nouo
fuerit dispositum, quoad præscriptionem, debeat
habere locum in minore, vel vice versa, quantum-
uis in beneficio restitutionis in integrum, vel in
aliis forent æquales.
Quinta regula, quando vnum alio mensuratur,
quod in mensurante fuerit mutatum, in mensura-
to mutatum censebitur; vt quia tutela legitima de-
fertur instar successionis ab intestato, si per statu-
tum agnati præferantur cognatis in successione,
præferri etiam debebunt in tutela, vt docet Bart.
l. 1. ff. de legitima tutela. Item: si lege permissum sit
donare certam quantitatem laico sine insinuatio-
ne, verbi gratia, centum, & duplo maiorem, verbi
gratia, ducenta, Ecclesiæ vbi per nouam constitu-
tionẽ facta fuerit facultas donandi ampliorẽ laico,
verbi gratia, ducenta, censebitur extensa facultas
donandi Ecclesiæ ad quadringenta, Rebell. suprà. Dostları ilə paylaş: |