confessarium, qui ipsum absoluat: de quo multa
Sanchez suprà 3. citans multos, inter quos Suar. 3.
part. tom. 5. disp. 41. sect. 2. nu. 9. refert ita fuisse de-
claratum à congregatione Cardinalium pro de-
claratione Concilij instituta.
Quartò ait hæc opinio, prælatos religionum
habentes ordinariam iurisdictionem posse pro-
priè secum dispensare, quoties possunt cum subdi-
tis: idem de habente potestatem delegatam di-
spensandi cum tota communitate, cuius ipse sit
pars; Sanchez suprà, & alij ex eisdem funda-
mentis.
Quintò ait, eum, qui à Superiore habet fa-
cultatem dispensandi cum certis personis, seu cer-
to earum numero, non posse secum dispensare,
quia potestas illa definitur ad illas personas: ergo
cùm sub illis ipse non comprehendatur, non po-
terit secum dispensare, Sanchez suprà, concl. vlt.
Ad fundamentum primæ sententiæ respondeo,
ista, neminem in se exercere iurisdictionẽ coerci-
uam, secus directiuam, & prudentialem, qualis est
hæc. Ad confirmationem respondeo, in beneficio
statutum esse, vt nemo se eligat, vel præsentet,
vt vitetur ambitio, & auaritia: secus in dispen-
satione.
Ad fundamentum secundæ sententiæ respon-
deo, illam potestatem Papæ ad dispensandum se-
cum non oriri ex eo, quod superiorem non ha-
beat, qui cum illo dispenset: nam posset hoc
committere alij, sed quia hic vsus iurisdictionis
nullo iure petit distinctionem personarum. Ad
confirmationem respondeo, in eo cap. laudari E-
piscopum ob humilitatem, non quòd necessarius
iudicetur talis recursus.
Hæc tamen confusè, & non omninò verè di-104
cta sunt.
4. Opinio au-|ctoris.
Vnde dico primò, nemo in lege propria propriè<-P>
@@0@
@@1@542 Quæst. XCVII. Tract. XIV.
<-P>secum dispensat. Probatur, quia vera legis dispen-Nemo in lege|propria pro-|priè secum di-|spensat.
satio est respectu illorum, qui lege proximè, &
immediatè comprehenduntur; nemo autem pro-
pria lege sic comprehenditur, vt diximus supe-
rius: sed ad summum ex lege naturali tenetur sub
veniali propriam legem seruare, & per accidens ad
viranda scandala, & similia incommoda. Impro-
priè autem secum dispensat in lege propria, quādo
vti vult facultate, quam habet, & aliis concedit
agendi contra legem, quæ alios solos directè
ligat.
Dico secundò, qui legem condit cum aliis,105
etiam cum aliis poterit sibi concedere dispensa-2. Con.
tionem, vt quando Episcopi in Concilio Pro-
uinciali, seu Nationali legem faciunt, ibi quo-
que efficere poterunt dispensationem erga se, si
alij consentiant, seu cooperentur. Dissoluto au-
tem Concilio, si ipsi possunt dispensare cum suis
subditis, poterunt etiam dispensare secum, vt
quando possunt dispensare cum subditis in legi-
bus Papæ, vel Concilij generalis, possunt etiam
secum: & similiter quando possunt dispensare
cum aliis in votis, & iuramentis) & idem est de
Pontifice summo) etiam possunt secum; & ra-
tio horum est, quia non debent ipsi esse deterio-
ris conditionis; ideò Deus concedens Pontifici
facultatem dispensandi cum aliis in votis, & re-
laxandi iuramenta, eandem concessit Pontifici
erga se; sicut etiam dans illi potestatem eligendi
Confessarium, dedit ei potestatem eligendi il-
lum sibi. Et idem est de Episcopis, si hanc fa-
cultatem habent proximè à Deo, vt multi vo-
lunt: Si verò habent à Pontifice, Pontifex con-
cedens illis facultatem dispensandi cum aliis, con-
cedere visus fuit illis eandem facultatem erga se,
ne essent deterioris conditionis, vt etiam dans il-
lis facultatem dispensandi in legibus Pontificiis
cum aliis, visus est concedere illis facultatem
dispensandi secum in eisdem: & idem est de
concessione indulgentiarum. Et similiter Præ-
lati religionum ab eodem, à quo habent faculta-
tem dispensandi in votis, vel legibus cum subdi-
tis, habent facultatem dispensandi secum in eis-
dem: & ita diuus Thomas secunda secundæ, quæ-
stione 185. artic. 8. docet, Prælatos religionum
posse secum dispensare, sicut cum suis subditis.
Quod docent multi apud Sanchez illa disput. 3.
in princip. sed id exponit de interpretatione im-
propriè dicta, cæterùm etiam de propriè dicta
intelligi potest. Pro quo aduerte, interdum le-
ges Superiorum Prælatorum, seu remotorum
solùm loqui cum subditis aliorum, vt cùm dici-
tur, domo non egrediantur sine facultate supe-
rioris, & tunc concedentes subditis eam fa-
cultatem non dicuntur propriè dispensare, quia
non dant facultatem agendi etiam materialiter
contra legem, cùm ipsa expressè concedat exi-
tum ex facultate superioris immediati, & multo-
minus dispensant propriè secum, quando egre-
diuntur, quia ipsis non est prohibita egressio.
Quando verò generaliter leges maiorum abso-
lutè omnibus præcipiunt aliquid, si Prælati
immediatè dent facultatem, vel eam sibi su-
mant ad faciendum contrarium, dicuntur cum
aliis, aut secum dispensare. Et in nonnullis
religionibus expressè est concessa immediatis
Superioribus facultas dispensandi in omnibus
legibus, exceptis paucis reseruatis prouinciali,<-P>@@
<-P>vel generali: vnde videndæ sunt consuetudi-
nes, & ordinationes singularum religionum, vt
melius iudicium feratur de hac potestate. De his
consule Sanchez, 8. de matrimon. disput. 3. num.
1. 2. & 3.
------------------------------------------------------------
SECTIO XIII.
Vtrùm qui à Superiore Prælato, verbi gratia, Papa
obtinuit, vt secum dispensaret, certa persona, putà,
vt Confessarius, possit dispensationem
accipere ab inferiori prælato, qui
iure ordinarto eam facul-
tatem haberet.
REspondeo affirmatiuè cum Nauar.106
lib. 1. consil. 1. de offic. deleg. num.
2. siue in legibus, siue in votis, quia
illa concessio Papæ non auffert fa-
cultatem Episcopis: quod verum
est, etiamsi Confessor iam dispẽsasset partim com-
mutando, iuxta Pontificis voluntatem: tunc
enim posset Episcopus sine vlla commutatione
dispensare, & similiter religiosi habentes alioqui
facultatem dispensandi in eo casu sine commuta-
tione. Hæc benè probat Sanchez 8. de matrim.
disputat. 14. numer. 3. & 4.
Addunt benè aliqui, quando Princeps, verbi
gratia, Pontifex de casu particularis personæ con-
sultus, noluit facultatem concedere dispensandi:
quia iudicauit non esse causam iustam, etiamsi
Episcopus existimaret, aut videret causam sub-
esse iustam, non posset dispensare ex vi Ponti-
ficiæ facultatis tunc concessæ, quia nulla tunc
concessa est, quamuis concederetur, si Pontifex
aliud iudicium habuisset: sed si ex facultate or-
dinaria id poterat Episcopus, posset dispensare,
quia Papa negauit quidem nouam potestatem:
sed antiquam non abstulit, quidquid aliqui di-
cant: vide Sanchez suprà num. 5. qui distinguit,
nam vel Pontifex negauit singulari personæ, &
tunc ait Sanchez, non posse Episcopum cum illa
dispensare, vel aliis, iudicans eas causas non esse
iustas, & tunc Episcopus poterit dispensare cum
cæteris personis, quibus Pontifex dispensationem
non negauit. Sed non video rationem sufficien-
tem discriminis. Teneo ergo, etiamsi Pontifex
Petro, verbi gratia, negauerit dispensationem,
posse Episcopũ iure ordinario cum ipso dispensa-
re. Et alioqui etiamsi Pōtifex postea in simili casu
dispẽsaret, non posset Episcopus cũ Petro id face-
re: quod meritò aliqui ex aduersariis negant. Idem
censeo (& ipsimet fatentur) si Episcopus dispen-
set ex commissione perpetuò annexa dignitati: vt
quando iuxta Trident. sess. 24. de reformat. cap. 6.
dispensat in casibus occultis, quia illa potestas
est veluti ordinaria, ratione illius poterit Episco-
pus dispensare propter illas causas, propter quas
noluit summus Pontifex cum aliis dispensare.
ita Sanchez suprà num. 6. Imò licet specialis esset
commissio, in qua tamen cognitio causæ relin-
queretur Episcopi prudentiæ: dispensare poterit,
vt ait Sanchez. Addo etiam cum eo, cum quo Pon-
tifex noluit dispensare, quidquid aliqui in contra-
rium dicant. Sed notat Sanchez illo nu. 6. quando
ex sola epiikia dispẽsat Episcopus, vt in casu neces
sitatis ratione periculi in mora, non posse Episco-
pũ dipẽsare in casu, in quo Pōtifex negauit dispen-<-P>
@@0@
@@1@Disput. XX. Sectio XIV. 543
<-P>sationem: quia tunc cessat præsumptio, cui epii-
kia nititur. Posset tamen, si Papa aliquando con-
cedat, aliquando neget: quia tunc non est con-
traria voluntas.
Adde, etiamsi Prælatus inferior, vt Episcopus,107
negauerit dispensationem petenti illam, quam
poterat exhibere; si subditus impetret facultatem
à Principe, adhuc poterit talis Prælatus inferior
dispensare subdito consentiente, quia illi gratiæ
potest subditus renunciare: ergo cùm aliàs Epi-
scopus habeat ordinariam facultatem, vel alius ex
priuilegio, poterit subditus se submittere, ab eis-
q́ue accipere dispensationem. Nec ex hoc quòd
causam remiserit ad superiorem, amittit faculta-
tem propriam: nam capit. licet, de officio
lega. vbi dicitur, desinere esse iudices inferio-
res sic remittentes ad superiorem, intelligi-
tur de iurisdictione contentiosa, vt constat ex
textu, & Glossa ibi, qualis non est iurisdictio di-
spensandi.
Vide alia de hac materia apud Sanchez suprà
num. 7. & sequentibus.
------------------------------------------------------------
SECTIO XIV.
An impetratio dispensationis pro aliquo
absque illius mandato, va-
lida sit.
EAdem quæstio est de priuilegio. Aliqui108
existimant speciale mandatum illius, inNemo potest|agere pro alio|sine illius par|ticulari man-|dato.
cuius fauorem impetratur priuilegium,
requiri, vt validum sit. Quia nemo potest agere
pro alio sine illius particulari mandato, ff. & C. de
procuratoribus, toto titulo. Alia fundamenta, &
auctores adducuntur à Sanch. 8. de matrim. disp.
26. num. 3.
Dico tamen, impetrationem priuilegij, vel di-
spensationis in eo euentu validam esse. Rebuff. in
praxi benefic. titul. de dispensation. num. 13. Na-
uar. consil. 4. de priuileg. num. 9. Sa verbo gratia,
nu. 23. Azor tom. 1. lib. 5. cap. 23. quæst. 12. & alij,
quos citat, & sequitur Sanchez suprà, num. 4. vbi
conclusionem latè probat: quæ tamen nunc bre-Infauorabili-|bus semper|præsumitur|nostra volun-|tas.
uiter probatur: quia in fauorabilibus, semper præ-
sumitur voluntas nostra: ergo cum gratia, priui-
legium, vel dispensatio, nobis fauorabilia sint, va-
lida erit impetratio facta nobis ignorantibus.
Confirmatur, quia cap. si motu proprio, de præb.
in 6. & cap. nonnulli, §. sunt & alij, de rescript. so-
lùm negatur, impetrari posse literas, vel gratias
ad lites absque speciali mandato, propter hanc
specialem causam, vt lites vitentur: ergo cùm
eiusmodi causa & similes omninò cessent in aliis
gratiis; reuerà aliter poterunt impetrari, etiam
pro ignorantibus. Imò Nauar. suprà ait, non esse
in vsu, etiam in foro externo, exceptionem gra-
tiæ ad lites factæ sine mandato impetrantis.
Quamuis autem hæc vera sint de impetratione109
gratiarum: tamen non prodest dispensatio, aut
gratia alia, priuilegium, aut beneficium impetra-
tum ignoranti, nisi ab ipso acceptetur, vel ab alio
habente speciale eius mandatum: ita docent cita-
ti, & cum Felino cap. nonnulli, de rescrip. num. 46.
& cum Nauar. consil. 2. de priuileg. num. 3. affirmat
Sanchez 1. de matrim. disp. 36. à num. 2. ad 7. & lib.
8. disp. 26. num. 21. & 5. & ita decisum esse videtur,<-P>@@
<-P>cap. ad medium, vers. ex parte, de concess. præben.
Suadetur, quia priuilegium quædam donatio est,
quæ per acceptationem completur.
Quod autem impetratio dispensationis, & pri-
uilegij, priuilegiario ignorante, valida sit, proba-
tur: quia iure naturæ voluntas cōcedentis sufficit,
iure autem positiuo nullibi annullatur talis impe-
tratio, quia cap. innotuit (quod solùm in contra-
rium adducitur) de electione, in quo annullatur
quoddam rescriptum his verbis: Cùm non ad po-
stulandam dispensationem; sed ad petendam confirma-
tionem ipsius, fuerint nuncij destinati: quibus verbis
speciale mandatum ad impetrandum gratiam, siue
dispensationem postulatur: non vrget, quia Pon-
tifex ibi non loquitur de petitione illius gratiæ, &
illius personæ, pro qua gratia cōcedebatur; sed de
mandato capituli illam gratiam impetrantis, per
procuratorem, qui cùm limites sui mandati exces-
serit, ideò illius impetratio non admittitur, præ-
sertim cùm illa non fuerit impetratio gratiæ: sed
confirmatio irritæ electionis, quæ sine mandato
Capituli non poterat impetrari.
Ad fundamentum in contrarium respondeo, il-
lud communiter esse verum in rescriptis ad lites,
non autem in literis puræ gratiæ.
Vide alia de hac materia apud Sanchez dispu-
tationibus citatis.
------------------------------------------------------------
SECTIO XV.
An dispensatio ex suppressione alicuius
veri in eius petitione irrita
reddatur.
SVpponimus primò, rescripta, alia esse110
gratiæ; alia iustitiæ: Sanchez 8. de ma-
trimonio, disputat. 21. num. 1. cum Me-
noch. lib. 2. centur. 3. casu. 201. num. 1. Supponi-
mus secundò, in hac re subreptionem, & obre-
ptionem idem esse, vt cum multis docet San-
chez ibi num. 2. contra alios constituentes ali-
quod discrimen. Tertiò supponimus, inter re-
scripta iustitiæ & gratiæ multas esse differentias,
de quibus in praxi benefic. titul. de his different. à
num. 1. Potissima est, quòd rescriptum gratiæRescriptũ gra|tiæ per suppres|sionẽ veri red-|ditur irrtum.
per suppressionem veri redditur irritum, cap fin.
de fil. presbyter. in 6. vbi text. loquens de dispen-
satione quadam ad beneficia ait, Veluti per sub-
reptionem obtenta, nullius penitus est momenti. qui
textus ab vniuersis Doctoribus ad alias dispensa-
tiones, & gratias extenditur. Rescripta autem
iustitiæ per surreptionem obtenta valida sunt, do-
nec ab aduersario ope exceptionis elidantur, cap.
fin. & cap. plerique, de rescriptis. De hac diffe-
rentia bene aliqua dicit Sanchez suprà num. 3. vs-
que ad 7. inclusiuè.
Sed quæ taciturnitas, aut suppressio veri reddat111
subreptitium, & irritum rescriptum gratiæ? PrimaQuæst.
sententia est, reddi nullam, quando tacetur id,1. Opinio.
quod si exprimeretur, vel tolleret, vel retardatet
animum concedentis. In primo euentu dicunt, ta-
ceri causam finalem: in secundò autem impulsi-
uam. De quarum distinctione causarum, vide
Sanchez suprà, num. 8. ex Couarr. 1. variar. cap.
20, num. 5. solùm nota, non satis propriè loqui
Canonistas: nam omnis causa finalis, seu finis
impellit voluntatem, & est vera causa impulsiua:<-P>
@@0@
@@1@544 Quæst. XCVII. Tract. XIV.
<-P>& id quod si exprimeretur, difficiliorem redderet
dispensationem, seu animum dispensantis retar-
daret, esse solet finis, quem per negationem di-
spensationis consequeretur dispensator, vt posi-
tionem alicuius boni positiui, vel euitationem
alicuius damni, & mali, quæ quodammodo
etiam est bona, & potest esse finis, vt tract. 1. &
alibi docuimus. Sed quæstio est de nomine: modò
cum Iurisperitis, & nonnullis sic de causa finali,
& impulsiua loquamur. Hanc primam sententiam
tenet Felin. cap. super literis, de rescript. num. 8.
vers. exprimenda sunt, & c. postulasti, eod. tit. nu. 3.
col. 3. vers. possunt etiam, & vers. per ipsum tex-
tum, Panorm. cap. cæterum, de rescript. num. 3.
cap. ad aures, num. 4. cap. super literis, nu. 7. Glossa,
Probus, Dominicus, Francus, Imola, Staphilæus,
Cassiod. Rebuff. Selua, Veia, Cardin. Barbatius,
Alexand. Angel. Arm. Tabienna, Brunor. & alij
multi apud Sachez suprà, num. 9.
Suadetur primò ex cap. postulasti, de rescript.112
vbi cùm obtinuisset quidam à Pontifice benefi-1. Fundament.
cium tacendo vicariam perpetuam victui suffi-
cientem, quam possidebat, & consultus Papa de-
finit, gratiam beneficij fuisse subreptitiam, & red-
dit rationem his verbis: Et pro habente beneficij
sufficientis subsidium, ex certa scientia pro beneficio alio
obtinendo de leui non scribimus.
Secundò, quia constat ex cap. non potest, & cap.2. Fundam.
si motu proprio, de præb. in 6. & cap. si propo-
nente, de rescript. impetrationem beneficij vitiari
ex suppressione veri, quo expresso gratia conce-
deretur.
Tertiò, quia ea concessio aliquid habet inuo-3. Fundam.
luntarij: ergo est nulla.
Quartò, quia veri suppressio, quod cognitum4. Fundam.
retardaret, est quasi expressio falsi: ergo vitiat
gratiam.
Secunda sententia est, quando tacetur id, quo113
expresso non concederetur gratia, vel non sine2. Opin.
aliquibus moderationibus, impetrationem esse
subreptitiam, & nullam: secus si expressum tan-
tùm retardaret, seu difficiliorem redderet conces-
sionem: itaque vitiari dispensationem suppressa1. Argum.
causa finali: non verò suppressa sola impulsiua.
Suadetur primò, quia in hoc secundo euentu gra-
tia simpliciter est voluntaria: in primo non.
Secundò suadetur ex cap. dudum, vers. nos igi-2. Argum.
tur, de præben. in 6. vbi ad valorem concessionis
beneficij ponderat Pontifex non obstare suppres-
sionem veri, quo cognito concessisset adhuc.
Considerantes, inquit, quoque quòd nos, exposito nobis
de potestate prædicta: nihilominus literas gratiosas da-
remus. cap. fin. de fil. presbyt. in 6. definit Pontifex,
non valere dispensationem ad aliud beneficium
impetrandum ab illegitimo obtentam, etiamsi
prius beneficiũ legitima dispẽsatione impetraue-
rit, nisi in petitione secundæ dispensationis illius
defectus meminerit, Cùm non sit verisimile, sedem
ipsam cum illo prædictum patiente defectum, voluisse,
si hoc fuisset expressum, dispensare. & in cap. Postulasti,
de rescript. dicitur ex taciturnitate qualitatis, qua
cognita non de leui concederetur beneficium, vi-
tiari eius eoncessionẽ. Et l. cum tales, 71. §. falsam
causam, ff. de cōdit. & demonstr. deciditur, tũc vi-
tiari legatum ex defectu causæ, si probetur fore,
vt cognita veritate testator non legaret: ergo simi-
liter dispensatio, & gratia principis vitiabitur,
si suppressa sit veritas, qua cognita, non concede-<-P>@@
<-P>retur.
Tertiò suadetur: quia cæteræ dispositiones non3. Argum.
vitiantur defectu causæ impulsiuæ, sed tantùm fi-
nalis; vt docent omnes, cap. post translationem,
de renunc. cap. etsi Christus, de iure iur. cap. cùm
cessante de appell. l. si mulier, C. de iure dotium,
l. 1. §. sexum, ff. de postulando: ergo idem est de di-
spensationibus, & aliis gratiis. Pro hac sententia
Sanchez suprà, num. 11. citat Glossam, Speculato-
rem, Innocentium, Hostiensem, Imolam, Panorm.
Lapum, Syluest. Decium, Paris. Couarr. Meno-
chium, Molinam, & Sa: sed Sa aliter sentit, vt re-
feram, vnde & ipse Sanchez, num. 12. citat ipsum
pro tertia sententia.
Tertia opinio docet, non ex omni suppressione114
veri vitiari dispensationem, vel aliam gratiam,3. Opinio.
quamuis eo cognito Princeps gratiam non con-
cessisset: sed solùm quando id tacetur, quod iura
iubent exprimi. Pro qua opinione Sanchez illo
num. 12. citat Glossam, Calderinum, Bellameram,
Curtium Iuniorem, Campegium, Rebuffum, Na-
uarrum, Gregorium Lopez, Mandosium, Sarmien-
tum, Bochium, Flamin. Zaualos, Henriquez, Pe-
trum Ledes. Ludouicum Lopez, Emanuel Rodri-
quez, & Eman. Sa: & verè Sa hoc tenet; cum limi-
tatione tamen: nam verbo, dispensatio, num. 10.
ait, Dispensatio valet, etiam tacito eo, quòd si fuisset
expressum, fuisset quidem dispensatum, etsi non tam fa-
cile: & regulariter quod lex non iubet exprimi, si ta-
ceatur. Non nocet tamen secundùm Nauarrum tacere
fraudem factam ad impetrandam facilius dispensatio-Valet dispen-|satio super co-|gnatione, etiā|tacito quòd se|carnaliter co-|gnouerint.
nem. Itaque valet dispensatio super cognatione, etiam ta-
cito, quòd se carnaliter cognouerint: & idem est, si post
impetratam, sed nondum datam per eum, cui fuerat
commissa, se cognouerunt, & isti interroganti iurauerũt,
se non cognouisse: non enim tenentur ei occultum pecca-
tum prodere. Quod si Papa dixerit, dispensetur, nisi
prius copulam habuerint, intelligitur, si id constet legi-
timè in foro exteriori: de quo non tenetur reus fateri, nisi
Dostları ilə paylaş: |