Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə189/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   185   186   187   188   189   190   191   192   ...   250

legitimè interrogatus, scilicet post sufficiẽtia indicia. At-

que hæc intellige de dispensatione in foro exteriori: nam

in interiori fatendũ est confessori, quod Papa vult. Hæc

Sa: vnde generatim sentit, suppressione solius cau-

sæ impulsiuæ non vitiari dispensationem: & nec

ex suppressione causę finalis vitiari: sed regulariter

ex suppressione eius, quod lex iubet exprimi. Hanc

tertiam opinionem tenet etiam Gutierrez, libr. 2.

quæstio. canonicarum, cap. 15. nu. 38. & 40.

  Hæc tertia opinio suadetur primò, quia volun-115

tas principis præsumitur talis, qualis est intentioVolũta; Prin-|cipis præsu-|mitur talis,|qualis est in-|tentio iuris.

iuris, l. ex facto, in prin. & ibi Bald. ff. de vulgar. De-

cius consil. 33. nu. 5. vol. 1. ergo vbi ius ad valorem

dispensationis non exigit alicuius expressionem,

nec intentio Principis esse videtur, vt id exprima-

tur. Secundò, quia nemo negabit, valere bene-

ficij impetrationem, quamtumuis impetrans sit

criminosus, modò nullum habeat iuris impedi-

mentum: quamuis Pontifex si id sciret, non esset

beneficium concessurus. Idem est, si Episcopus cō-

cederet Petro beneficium, quod non cōcederet, si

sciret esse filium sui hostis, vel de genere Hebræo-

rum, aut Sarracenorum, & in multis aliis exẽplis.

Tertiò probat: quia irritatio dispensationis est pœ-

na: at vbi ius non ponit pœnam, asserenda non est;

vt notatur regul. in pœnis, de regulis iuris in 6.

Sed hæc ratio leuis est: quia irritatio non semper

est pœna.

  Pro huius quæstion. decisione sit prima cōclus.<-P>


@@0@

@@1@Disput. XX. Sectio XV. 545



<-P>suppressio qualitatis, quā iura exprimi specialiter

iubent, reddit gratiā subreptitiam, quamuis con-

stet, etiam si id exp rimeretur, gratiam cōcedendam

fuisse. Quia, vt consuetudo ipsa interpretatur, iura

non solent hanc expressionem requ irere, nisi vt

conditionem, seu formam substantialem: & de hac

præcipuè verum est, formam ad vnguem etiam in

minimis obseruandam esse, iuxta l. 1. & ibi Bald. ff.

de liber. & posthu. vnde in c. si motu proprio, de

præb. in 6. definitur, ex quantumuis modicibene-

ficij taciturnitate reddi alterius impetrationem

subreptitiam: constat autem, valdè modicum be-

neficium tacitum non fore impedimentum ad al-

terum eadem facilitate concedendum: quia in

moralibus parum pro nihilo reputatur: ergo. Hanc

conclusionem tenet Sanchez lib. 8. disp. 21. nu. 13.

citans pro ea Dominicum, Ripam, Felinum, De-

cium, Seluam, Couar. Menochium, Socinum Iu-

niorem, Mascard. Gutierrez. vnde meritò reiicit

Nauarrum lib. 3. consiliorum, tit. de feudis, nu. 5. &

Bellameram asserentes, duo requiri, vt taciturni-

tas vitiet: alterum, vt iure caueatur, veritatem il-

lam exprimendam esse: alterum, vt id quod tace-

tur, si exprimeretur, retraheret principem à conce-

denda gratia: quod etiam videtur sentire Sa in ter-

tia opinione citatus. Imò Sanchez ait, idem videri

tenere reliquos doctores, quos pro tertia opinio-

ne retulerat: sed eorum sententiam sequendam

non esse; & numer. 14. addit, nihil referre, si

ignoranter ea qualitas tacita fuerit: cùm enim

omittatur forma substantialis, actus erit nullus, li-

cet à culpa perignorantiā excusetur. Adducit pro

se Glossam, Archid. Decium, Menochium, Flamin.

& Gutierrez, & reprehendit Henriquez dicentem,

valere actum cum ignorantia etiam culpabili, mo-

do non fuerit crassa.

  Rectè etiam addit, nu. 15. si in iure inueniatur,

ne dispensetur in aliquo casu, dispensationem

impetratā, suppresso eo casu, esse nullam, vt omnes

docent, si quis in gradu prohibito matrimonium

contrahere præsumpsit, & huius rei in petitione

dispensationis mentionem non fecerit, dispensa-

tionem esse nullam: quia Trident. ses. 24. de matr.

cap. 5. ait, hunc spe dispensationis cariturum, & l.

3. Cod. de Episcop. audientia, omnes tradũt, in re-

missione secundi homicidij esse necessariam ex-

pressionem remissionis primi: quia ibi deciditur,

vt delictum semel tantum remittatur.

  Secunda conclusio, idem prorsus dicendum de117

qualitate, quæ ex stylo curiæ Remanæ in impetra-2. Con.

tione exprimenda est: nempe ea suppressa, impe-

trationem esse nullam, licet Princeps etiam ea ex-

pressa, eodem modo gratiam esset concessurus.

Probatur, quia stylus curiæ legem facit, vt disp. 19.Stylus curiæ|legem facit.

sect. 19. docuimus. Ita docet Sanchez suprà, nu. 16.

cum Decio, Rebuff. Mascardo, Gutier. & Flami-

nio. Et idem dicunt Menoch. Mascard. & Gutier.

quando ex consuetudine Principis qualitas aliqua

narranda est: quia consuetudo vim legis habet.

l. minimè. ff. de legib. quare nec ignorantia prode-

rit, vt tales dispensationes sint validæ. Nec verum

esse putat Sanchez, quod ait Henri. suppressionem

harum qualitatum non vitiare despensationem in

foro interno, sed tantùm in externo. Reiicit etiam

Zaual. in casu quodam speciali respōdentem, non

obstare stylum curiæ: quia is non est necessariò

seruandus extra curiam Romanam, vt cum Baldo,

& aliis tradit Rebuff. hoc enim solùm est verum<-P>@@



<-P>quoad solẽnitates accidentales iudicij, non quoad

qualitates in dispensationibus, vel literis gratiæ,

aut iustiæ exprimendas: vnde ad valorem dispen-

sationum attendendum esse stylum curiæ docent

citati pro conclusione, & alij, quos refert Sanchez

suprà, num. 19.

  Tertia conclusio, quando nec ius, nec stylus,118

nec consuetudo pręscribit aliquā veritatem expri-3. Con.

mi debere, vt dispensatio, vel alia gratia sit valida,

regulariter loquendo non vitiatur eius suppressio-

ne, etiamsi Princeps eius conscius non esset ipsam

cōcessurus. Ita tenet Sa, & alij auctores tertiæ sen-

tentiæ. Probatur primò, quia concessio talis gratię

solet esse absoluta, & sine restrictione ad casum,

in quo non interueniat illud quod tacetur: ergo

est absolutè, & simpliciter voluntaria: ergo valida,

cùm in ea non interueniat vis, dolus, aut fraus, licet

sit inuoluntaria secundum quid, & interpretatiuè.

Iā enim tract. 3. vidimus, etiā quæ metu vel igno-Ea etiam qua|metu vel igno|rantia fiunt,|valida sunt, si|in eis non in-|terueniat in-|iustitia.

rantia fiunt, valida esse, si in illis non interueniat

aliqua iniustitia, vt cùm metus est ab intrinseco,

seu nulla persona incutiente, aut incutiente qui-

dem, sed iniustè, & cùm quis non ab alio, sed à

seipso decipitur.

  Secundò probatur argumẽtis tertiæ sententiæ:

quæ cōfirmantur primò, quia rescripta iustitię tali

suppressione impetrata valent, donec exceptione

elidātur: ergo idẽ est regulariter in scriptis gratiæ,

quando ius, stylus, vel consuetudo non est in con-

trarium. Secundò cōfirmatur, aliàs omnes disposi-

tiones, & donationes, eleemosynæ sic obtẽtæ, om-

nes cōtractus sic celebrati, omnes licẽtiæ, & facul-

tates sic impetratę à superioribus quibuscũque, Ec-

clesiasticis, vel sæcularibus, cuiuscũque cōmunita-

tis, essent nullæ: quod est absurdum, & scrupulis

plenum. Confirmatur tertiò, nam Sāchez illa disp.

21. nu. 18. docet, quasdam esse qualitates (quas vo-

cat extrinsecas) quę etiamsi supprimantur, non vi-

tiant gratiam, tametsi nō esset concedenda, si ex-

primerentur; vt constat tum exemplo tertiæ sen-

tentiæ de irretito magnis criminibus non redden-

tibus illum iure incapacem beneficij: nam impe-

tratio beneficij in hoc est valida, licet Pontifex,

si sciret eius crimina, non concederet beneficium:

tum quia donationes, & eleemosynæ sic im-

petratæ validæ sunt, vt patet, quando pauperi ne-

quissimo, vel male expensuro datur eleemosyna:

quæ non daretur, si illa qualitas à dante cogno-

sceretur. Idem de suppressione aliquarum verita-

tum docent Innoc. cap. dudum, 2. num. 5. de ele-

ctione, & Speculatortit. de dispensatione, §. dicen-

dum restat, num. 9. Mandosius reg. 32. Cancellarię,

q. 9. nu. 10. Gutierrez lib. 2. quæstio. canonicarum,

cap. 15. num. 29. vt cùm quis ex affectu, vel alia cau-

sa non considerabili esset processurus. Alioqui in-

quiunt, non valeret impetratio beneficij, non ex-

primendo Pontifici alium ipsi valdè familiarem,

mox esse illud petiturum: quia si id nosset, dene-

garet huic. Nec valet quod aliqui dicunt, has qua-

litates esse extrinsecas, & ideò non esse necessa-

riò exprimendas: nam omnis qualitas est acci-

dens, & quid extrinsecum dispensationi, & gra-

tiæ: ergo eius suppressio regulatiter non vitiat

gratiā, quando id nō habet ius, stylus, vel cōsuetu-

do. Vnde Pan. Felin. Tiraq. Couar. Nauar. Menoch.

Gutier. Lapus, Bartholom. Socin. Afflictis, Cassio.

Flamin. & Pelaez apud Sanch. suprà num. 19. do-

cent, arbitrio prudentis relinqui quando eiusmodi<-P>

@@0@

@@1@546 Quæst. XCVII. Tract. XIV.



<-P>suppressiones vitiant gratiam, si non habeantur

ex iure stylo, vel consuetudine: ergo sentiunt non

semper vitiare. Confirmatur quartò: nam San-

chez num. 26. cum Felino, Cassiodoro, & Flamino,

docet, causas, quæ in futurum contingere pos-

sunt, non vitiare gratiam, licet, si exprimerentur,

non concederentur gratia: & num. 27. idem cum

Felino, Nauarro, & Mascardo ait, quando quod

tacetur, est notorium & num 28. quando quod

tacetur, de iure inest: citat Decium, Cassiodo-

rum, Nauarr. & Mascard. Non est ergo vni-

uersè verum eiusmodi suppressiones vitiare gra-

tias. Quinimò vt ostẽdimus regulariter nō vitiant,

si non sint suppressiones eorum, quæ de iure, stylo,

vel consuetudine exprimenda sunt. Fateor tamen,

in aliquibus aliis casibus vitiare, nempe quando

voluntas concedentis non est absoluta, sed condi-

tionem, vel restrictionem ponit, nempe dicendo

expressè, vel indicādo, se nolle concedere gratiam

habenti talem, vel talem qualitatem.

  Ad primum fundamentum primæ sententiæ, di-120

cere aliquis posset, textum illum non esse à benefi-Ad 1. fund.|1. Sentent.

ciis ad alias gratias extendendum, vt dicunt Pa-

norm. Milis, Dec. & Euerar. sed hos impugnat San-

chez suprà, num. 10. ex recepta sententia Tiraq.

Gutier. Innoc. & Socini, docentium, in ordine ad

surreptionem idem esse dicendum de impetra-

tione beneficij, & aliarum gratiarum. Vnde ipse

Sanchez, num. 17. & 30. cum Decio docet, illum

textum loqui de causa finali: sed quamuis daremus

loqui de impulsiua, dici posset, id prouenire ex

consuetudine quæ significatur illis verbis, de leui



non scribimus, id est, non solemus scribere. Vbi autẽ

non est ius, nec stylus, nec consuetudo causa im-

pulsiua non vitiat.

  Ad secundum, bene respondet Sanchez illoAd 2.

num. 30 id euenire: quia eam veritatem exprimen-

dam esse, deciditur in illis textibus.

  Ad tertium respondeo, eam concessionem sim-

pliciter esse volũtariam, etiā interpretatiuè quoad

substantiam, licet non quoad modum; quia Prin-

ceps daret, licet cum maiori difficultate & mora.

  Ad quartum, dic suppressionem illius veri non

æquipari expressioni falsi: item expressionem

falsi non semper vitiare gratiam, vt sectione se-

quenti videbimus.121


  Ad primum argumentum secundæ sententiæAd 1. Arg.|2. Sentent.

respondeo, etiam in primo euentu gratiam esse

simpliciter voluntariam, licet sit inuoluntaria se-

cundùm quid; quod non sufficit, vt gratia sit nulla,

alioqui etiam cùm Princeps motu proprio, & nul-

la persona petente cōcederet gratiam, ex ea igno-

rantia, concessio esset nulla: quia ea ignorantia

facit inuoluntarium secundum quid, seu mixtum.Ad 2.

  Ad secũdum respondeo, in cap. dudum assigna-

ri causam sufficientem, quare illa dispensatio fue-

rit valida: nimirum, quia etiam veritate cognita

concederetur: non tamen causam adæquatam: nā

aliæ sunt causæ quare valida sit dispensatio aliqua

nimirum, si verum, quod tacetur nullo iure, stylo,

consuetudine, vel peculiari voluntate Principis sit

necessariò exprimendum. In cap. autem fin. de fil.

presby. in 6. ipse textus reddit rationem, cùm non sit



verisimile, &c. erant enim indicia sufficientia de

contraria voluntate Principis præcedente, quia

nolebat dispensare in tali casu, nisi exprimeretur.

Si autem nullam habuisset contrariam volunta-

tem, dispensatio esset valida. In cap. autem postu-<-P>@@

<-P>lasti, consuetudo declarauerat, vt diximus, con-

trariam esse Principis voluntatem; ait enim, de



leui non scribimus, id est, non solemus scribere. Lex

autem cùm tale loquitur, in eo euentu quo testa-

tur aliquā falsam legati causam designauit: in quo

euentu præsumitur noluisse legare ea causa non

subsistente: vnde si aliter non constet, quòd etiam

ea causa semota legaret, legatum est nullum. Et sa-

nè si ea lex aliter intelligatur, etiam contra aduer-

sarios est. Nam ipsi fatebuntur, si Princeps igna-

rus nullo petente, concedat gratiam, validam esse

concessionem, etiamsi conscius gratiam esset ne-

ga$unclearturus: ergo cùm legatum nullo petente fit, si-

militer erit validum, etiamsi cognita veritate te-

stator non esset legatum facturus: quod est contra

legem illam, si aliter intelligatur, quàm à nobis ex-

plicata est.

  Ad tertium respondeo, cæteras dispositiones

non vitiari defectu causæ finalis, nisi indicia sint

contrariæ voluntatis.

  Hîc multa dubia discuti possent: primùm est, an122

in dubio præsumendum sit causam tacitam, vel

falsò expressam in precibus esse finalem, aut im-

pulsiuam: quod bene resoluit Sanchez suprà n. 20.

  Secundum dubium est, an in dubio præsumen-

da sit dispensatio valida, vel subreptitia, quod be-

ne resoluit, nu. 25.

  Tertium dubium est, quænam specialitet in im-

petratione beneficij exprimenda sint, de his vide

quos citat, nu. 21.

  Quartum dubium est, an dispensatio irregula-

ritatis ex homicidio presbyteri contractæ surre-

ptitia sit, si taceatur circunstātia sacerdotij, Nauar.

& Eman. affirmant: eos refert, & meritò impugnat

Sanchez, nu. 22. cùm sententiam confirmo, quia

ea circunstantia nec iure, nec stylo, nec consuetu-

dine exprimenda est: ergo cùm non sunt indicia

de contraria voluntate Pontificis, valida censenda

est dispensatio, iuxta prædicta.

  Quintum dubium, an sit dispensatio subrepti-

tia, cùm quis vouit se perseueraturum: tamen so-

lùm expressit se vouisse religionem. Respondeo

esse subreptitiam, quia hæc vota sunt diuersa, vt

rectè Sanchez, nu. 23.

  Sextum dubium, an si quis petat facultatem à

superiore ad dispensandum in quodam casu cum

aliquo, non exprimens, quis sit ille casus, quia cre-

dit, si exprimeret, negandam illi esse facultatem,

impetratio sit valida. Respondet Sanchez nu. 24.

Si petens norit, prælatum esse in contraria volun-

tate habituali: quia in similibus casibus nunquam

vult dispensare, vel quòd se non posse opinetur,

vel quod nolit, non valebit impetratio: nam con-

cedendi intentio deficit. Quia sicut in generali

concessione non veniunt intelligenda, quæ quis

verisimiliter non esset in specie concessurus, reg.

in generali, de reg. iur. in 6. ita nec in illa indeter-

minata concessione venit casus, qui habituali cō-

cedentis voluntati aduersatur. Si autem non ades-

set hæc habitualis voluntas, nec opinio contraria;

sed tantum creditur, fore, vt à concessione aliqua-

liter retardetur, & fortè nolit, eo quòd minutissi-

ma spectet, vel scrupulis agitetur, valida erit im-

petratio: quia absolutè prælatus concessit, & nulla

est actualis, vel habitualis voluntas. Hæc ille. Sed

priorem partem intelligo esse veram, si nomine

habitualis voluntatis intelligatur præcedens vo-

luntas formalis specialis, vel generalis non reuo-<-P>

@@0@

@@1@Disput. XX. Sectio XVI. 547



<-P>cata, quam communiter vocamus virtualem; quia

manere censetur, dum non retractatur.

  Septimum dubium est, an duplici ad eandem

rem dispensatione impetrata, posterior subrepti-

tia censeatur, nisi prioris mentionem faciat. Vide

Sanchez, 8. de matrim. disp. 22.

  Octauum, an cùm multa impedimenta concur-

runt, oporteat omnia illa in eadem dispensatione

referre, an sat sit in diuersis. De hac re latè San-

chez lib. 8. de matrim. disp. 23. mihi placet sentẽtia

multorum, quos refert, nu. 1. scilicet sat esse in di-

uersis dispensationibus referri, licet ipse cum aliis

oppositum putet probabilius, nu. 2.

------------------------------------------------------------



SECTIO XVI.

An omnis expressio falsi annullet dispensa-

tionem, & cæteras gratias.



PRima opinio est, dispensationem, &123

alias gratias esse nullas, etiamsi cau-

sa falsò expressa, non sit finalis: sed

tantum impulsiua. Fundamenta, &

auctores huius opinionis refert Sā-

chez, 8. de matrimo. num 31. sed contrariam sen-

tentiam cum multis meritò tenet, probat, & defẽ-

dit num. 32. Aduertit autem, num. 33. quòd si in

foro externo veritas in precibus allegata probe-

tur falsis testibus, quando posteà constaret veritas,

censenda esset ea dispensatio irrita: si verò falsis te-Causa vera|si probetur|falsis testibus|dispensatio|est valida.

stibus probaretur causa vera, dispẽsatio esset vali-

da. Et multa alia notatu dignat docet sequentibus

numeris, vsque ad finem disputationis: solùm no-

ta modò, quòd cum dicit, num. 3. quando erratur

in diæcesi eius, cum quo dispensatur, dicendo, esse

Salmantinum, qui erat verbi, gratia. Abulensis,

ideoq́; cōmittitur dispensatio Episcopo Salmanti-

no, neutrum dispensare posse: quia ordinario vero

petentis nihil est commissum, falso autem com-

missum est aliquid, sed per errorem: oppositam

sententiam putat ipse probabilem: ego verò pro-

babiliorem: quia constat intentionem Papæ esse,

vt solus proprius petentis ordinarius cum illo dis-

penset. Ille igitur solus poterit cum eo dispensare,

vt quando erratum est in nomine ordinarij, vel

petentis, ordinarius potest cum petente dispen-

sare, vt ipse probauerat, num. 38.


------------------------------------------------------------



SECTIO XVII.

An facultas dispensandi amissione vitæ, vel officij, com-

missarij, vel concedentis expiret.



QVando potestas dispensandi delega-124

ta est, omnes docent, si commissioCommissio de-|legatæ pote-|statis ad dis-|pensandum si|sit personalis,|morte finitur,|non autem|realis.

delegatæ potestatis ad dispẽsandum

personalis sit, hoc est, particulari per-

sonæ concessa, eius morte cessare: si

autem sit realis, hoc est dignitati, vel officio con-

cessa, non finiri in morte personæ: sed continuari

in successore: quia successor representat præde-

cessorem, non vt particulatem personam, sed est

in ea dignitate. Quando autem commissio perso-

nalis sit, vel realis, vix potest generali regula defi-

niri, nisi quòd ex verbis, & circunstantiis est colli-

gendum: etenim non sufficit ad realem commis-

sionem, quòd in litteris, & concessione exprima-

tur sola dignitas delegati: sed vlterius ponderan-

da sunt verba, & circunstantię negotij, loci, & per-

sonarum, vt si summus Pontifex cōmittit dispen-<-P>@@

<-P>sationem vti Episcopo Salmantino solo dignitatis

nomine expresso, addatq́; illi cōmitti ob particu-

larem scientiæ, & sanctitatis excellentiam, com-

missio erit personalis. Quòd vt melius intelliga-

tur, obserua; cōmissionem huiusmodi tribus mo-

dis posse fieri. Primò, declarato solo nomine dele-

gati, vt committimus Petro secundò, expresso so-

lo nomine dignitatis, vt committimus Episcopo

Salmantino; tertiò explicato vtroque nomine, vt

committimus Petro Episcopo Salmantino. Dico1. Con.

ergo primò, quando solùm exprimitur nomen

proprium delegati, commissio est personalis, & il-

lius morte finitur, Quando verò exprimitur no-

men dignitatis, & nihil amplius, realis, & perma-

net in successore, siue negotium integrum sit, siue

causa iam cæpta. Hæc regula patitur aliquas ex-

ceptiones, quæ videri possunt in Doctor. Dico se-2. Con.

cundo quādo nomen personæ, & dignitatis simulNomen gene-|rale restrin-|gitur per spe-|ciale.

exprimitur, commissio est personalis, finiturq́ue

morte commissarij: quia nomen dignitatis est ge-

nerale; nomẽ verò personæ est speciale, & propriũ:

ergo illud per hoc particulare restringitur, vt ge-

nus per speciẽ: & alioqui nomẽ personę in rescrip-

to esset inutile. Confirmatur, quia generale vinci-

tur à particulari, & hoc illi præpōderat. Vnde cō-

missio per se censebitur personalis: si tamen com-

missio personalis esset inutilis, censendum erit esse

realem. Cùm autem commissio est personalis, ma-

nẽte persona sine dignitate, poterit à persona ne-

gotium incipi, aut continuari.

  Ex dictis in ferunt aliqui, commissionem factam

vicario, non posse eo amoto, vel defuncto fieri ab

Episcopo sed ab eius Vicario succedẽte: quia Epi-


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   185   186   187   188   189   190   191   192   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin