ges relaxentur adhibita diligenti consideratione.
& Triden. sess. 25. de refor. c. 18. ibi. Sciant vniuersi
sacratissimos canones, exactè ab omnibus, & quoad eius
fieri poterit, indistinctè obseruandos, Quòd si vrgens,
maiórque ratio quandoque postulauerit, cum aliquibus
dispensandum esse, id causa cognita, summáque maturi-
tate, atque gratis à quibuscunque, ad quos dispensatio
pertinebit, erit præstandum, alitérque facta dispensatio
subreptitia censeatur. Probatur etiam ex definitio-2. Argum.
ne dispẽsationis tradita à nōnullis, est iuris relaxa-
tio præmissa causæ cognitione, vt retulimus sect. 2.
Hanc sententiā tenet ferè expressè Nauar. c. fi. n. 4.
de simon. eandem tenet Imola l. quidam consule-
bat n. 7. in fine, & n. 8. ff. de re iudic. Hippolytus,
c. at si clerici, §. de adulteriis, n. 106. de iudic. Azor
to. 1. lib. 5. c. 15. q. 9. & 10. dicens, in neutro foro
valere huiusmodi dispensationem, & citat pro se
Couar. de matr. p. 2. c. 6. §. 9. n. 12. idem clarè sensit
Stunnica q. 6. de voto n. 104. vbi ait, Pōtificẽ non
habere facultatem relaxandi iuramenta in præiu-
dicium tertij, antequā constet sibi causam subesse,
licet causa subsit: quia errat in suæ iurisdictionis
fundamẽto: ergo à fortiori idem diceret, quando
Episcopus ex commissione Papæ dispensat in ali-
quo canone, vel voto, &c.
Alij meritò aiunt, validā esse in foro conscien-79
tiæ, donec in externo reuocetur, vt reuocari po-2. Opin.
rest, ita docet Sāchez 8. de matrim. disp. 17. nu. 11.Episcopo dis-|pensante sine|causæ cogni-|tione in iis|quibus potest,|tenet dispen-|satio.
Suarez hîc, & cęteri recẽtiores, Innoc. ca. diuersis
nu. 1. de cler. coniug. vbi ait, Episcopo dispensan-
te absque causæ cognitione in iis, in quibus po-
test, tenere dispensationem, vt in collatione be-
neficij, donec per superiorem reuocetur: & dum
non reuocatur, possideri licitè beneficium illud.
Et satis hoc placet Hostiensi ibi, num. 9. Ioan-
ni Andreæ, nu. 8. Bellam. ca. veniens, num. 18. &
19. de filiis presb. Arm. verbo dispensatio, num. 14.
in fine, Ludouic. Lopez, 1. p. instructo. cap. 4. col.<-P>@@
<-P>antepen. versic. tertiò dicitur. Pro eadem senten-
tia est idemmet Innoc. c. cum. ad monasterium.
num. 4. de statu monach. vbi ait, huiusmodi dis-
pensationẽ aut non valere, aut reuocandam esse.
Cuius sententiam referunt, & sequuntur ibi Ho-
stien. nu. 32. Ioan. And. ad finem, Panorm. nu. 17.
Henr. nu. 17. Card. §. fin. nu. 5. iterum Panorm. c.
at si clerici. §. de adulteriis, num. 12. de iudic. Alex.
de Neuo, cap. 1. num. 128. de constit. Turrecrem.
c. 1. aut 4. nu. 14. d. 89. Nos secundam partem illius
disiunctiuæ approbamus, nō primam. Pro eadem
sententia sunt Panorm. dicto c. diuersis, nu. 3. Pro-
bus additio. ad Monachum, c. vnico n. 4. vers. po-
stremò de ætate, & qual. Borgasius de irreg. p. 2. tit.
de differ. terminorum in materia dispensationis,
in fine, vbi dicũt, dispensationem censeri conces-
sam inferioribus causa iusta existente, & illius co-
gnitione præmissa: at si nō adhibita causæ cogni-
tione dispensauerint, reuocandam esse dispensa-
tionem per superiorem. Est ergo valida donec re-
uocetur. Atque idem cẽset Sanchez, quando Pon-
tifex, vel Episcopus, vel alius potens dispensare in
votis, vel iuramentis, siue iure ordinario, siue de-
legato.
Imò quidam talem dispensationem etiam in1. Probatio.
foro externo validā esse, donec à superiore reuo-
cetur, vt Armil. & Ludouic. Lopez suprà. Quod su-
munt ex c. nihil de electione, vbi dicitur, electum
sine causæ cognitione reiiciendum esse, quādo est
indignus: ergo si est dignus, non reiicietur, ergo
electio est valida in foro externo: ergo idẽ est de
dispensatione facta sine causę cognitione. Quam-
uis possit quodammodò appellari nulla in foro
externo, quia recurri ad superiorẽ potest, vt eam
reuocet, & ipse, etiam ex officio, posset eam reuo-
care, vt docent communiter Doctores: quia illa
forma in dispensationibus præscribitur inferiori
à superiore imò est requisita iure naturæ, vt dispẽ-
satio sit licita: ergo si inferior eam non seruet, po-
test superior dispensationẽ reuocare, etiamsi con-
stet, factā fuisse cum causa. Id meritò limitat glos-
sa, c. manifesta 2. q. 1. vt valida, & licita sit dispen-
satio sine causæ cognitione, quando causa notoria
est: quia in notoriis non requiritur ordo iuris, nec
notorium eget examine; vt patet dicto c. manife-
sta. Idem tenet gloss. c. si quis sine examinatione,
d. 81. & c. fi. verbo qui concubinas, 51. d. Panor. ca.
præterea, nu. 11. de testib. cogen. Imola l. quidam
consulebat n. 8. de Schis. Rosell. verb. dispensatio,
nu. 6. Sanchez 8. de matrim. disp. 4. nu. 22. Imò si
dispensanti causa esset manifesta, non peccaret
dispensando sine eius examine: quia examen cau-
sæ eo tendit, ne dispensatio temerè fiat: quæ teme-
titas cessat, si de causa dispensanti constat.
Sed id, in quo tota erat difficultas, scilicet dis-2. Probatio.
pensationem eiusmodi esse validam, probatur
secundò: quia ea dispensatio habet reuera quod
ius intendit, & petit: ergo valida est, licet absque
cognitione causæ facta sit. Cōfirmatur, quia nulli-Conf.
bi habetur, eam dispensationem esse nullam. Nec
obstat locus Trident. in contrarium adductus, vt
ait Sanch. quia æquè loquitur de Papa, ac de infe-
rioribus; cùm tamen constet, dispensationem
Papæ in iure humano absque causæ cognitione
validam esse: loquitur ergo Concilium quoad fo-
ri externi præsumptionem, & ideò dicit subreptitia
censeatur, & non dicit, esse subreptitiam, sed præ-
sumi impetratam per surreptionem, vel ita reuo-<-P>
@@0@
@@1@534 Quæst. XCVII. Tract. XIV.
<-P>candam, quasi subreptitia esset.
Tertiò, quia valet lex temerè, & absque causæ3. Probatio.
cognitione inducta, si reuera conducit ad com-
mune bonum: ergo & dispensatio legis.
Quartò ex Menchaca, 1. controuer. illust. c. 28.4. Probatio.
nu. 6. vbi probat tenere factum in foro conscien-
tiæ, quando finis iuris habetur, quamuis forma,
& solemnitas iuris prætermittantur. Quod mul-
tis exemplis confirmat Bellamer. suprà.
Ad primum argumentum primæ opinionis re-Ad 1. argum.|primæ opin.
spondeo, iura, & Doctores præscribere quidem
causæ cognitionem, vt licita sit dispensatio: quod
autem causam habeat, vt sit valida. Ad Trident. ve-
rò iam diximus. Ad secundũ respondeo cum San-Ad 2.
chez suprà, & eodẽ lib. disp. 2. num. 2. in illa defi-
nitione non solùm contineri, quæ requiruntur ad
essentiam, & valorem dispensationis; sed etiā quæ
ad eius honestatem, alioqui etiā in supremo prin-
cipe requireretur causæ cognitio, vt dispensatio
esset valida: vide quæ de hoc diximus, sect. 2.
Ex his soluitur alia quæstio, an dispensatus ab81
inferiore in lege superioris, sine causæ cognitioneQuæst. 1.
possit licitè vti tali dispensatione, Azor illa quæst.
9. Respondeo, inquit, cum Innoc. Panorm. & Couar. non
posse tuta conscientia vti tali dispensatione: quia est nul-
la, quamuis in foro iudiciali impunè ea vtatur, donec
à principe abrogetur. Nam tria sunt necessaria; primum
inferiori ius relaxet absque iusta causa: secundum, ne
relaxet, nisi cognita causa: tertium, ne id faciat, nisi
exprimat causam, cur id faciat, alioqui enim in iudicio
puniri poterit. Hæc Azor. Sed iam ex Innoc. Pa-
norm. & aliis talem dispensationem esse validam:
& superius etiam docuimus, non esse peccatum
mortale, imò fortè nec veniale vti dispensatione
valida concessa sine causa: quòd à fortiori erit ve-
rum de concessa quidẽ cum causa tunc vel posteà
cognita subdito, licet à superiore cognita non sit:
ergo verisimile est, quòd nec venialiter peccat.
Ex his etiam resoluitur alia quæstio, an tacita82
dispensatio concessa sine cognitione eausæ, valida2. Quæst.
sit. Hanc quæstionem retulimus in hunc locum
sect. 2. diuisione 3. Quando quis in propria lege1. Opinio.
tacitè dispẽsat, omnes videntur tenere validā esse
dispensationem nulla præmissa causæ cognitione:
quia eadẽ est ratio de tacita & expressa: in expres-
sa autem iam vidimus, validam esse sine causæ co-
gnitione; & ita in Principe supremo docet Azor
to. 1. lib 5. q. 10. cum Panor. & Hostien. c. diuersis
fallaciis, de cler. cōiug. Nauar. prælud. 9. n. 15. & c.
25. nu. 74. & idem insinuat Azor de inferiore dis-
pensante in propria lege. Quādo vetò quis dispẽ-
sat in lege superioris, vt Episcopus in iure canoni-1. Opinio.
co communi, sunt variæ opiniones. Prima est, ta-1. Argum.
lem dispensationẽ esse nullam: primò; quia hęc est
differentia inter Principẽ & inferiores præfectos,
quod ille potest saltem validè dispensare sine cau-
sæ cognitione; Hi verò minimè. Secundò, quia2. Arg.
c. fin. in fine, d. 51. punitur Episcopus promouens
concubinarium, scilicet, sine cognitione causæ, &
ideò inualidè. Tertiò, quia dispensatio sine vo-3. Argum.
luntate dispensantis valida non est: sed præsu-Disputatio|siue voluntate|dispensantis|valida nō est.
mere debemus, prælatum in tali euentu non ha-
bere voluntatem dispensandi: alioqui præsume-
mus in eo delictum, contra l. meritò, ff. pro socio:
ergo præsumere debemus talem dispensationem
esse nullam. Hanc sententiam valde probabilem
censet Sanchez, 8. de matrim. disp. 4. nu. 15. & pro
ea refert gloss. ca. 2. de schim. verbo dispensatum,<-P>@@
<-P>Ioan. And. ibi, num. 4. Butrium, nu. 3. Panorm. 4.
Card. nu. 1. qu. 1. Anchar. nu. 3. Ananiam, nu. 7. & 8.
& alias glossas, Nauarrum, aliósque multos Iurisp.
& ex Theologis, Syluestrum, Caietanum, Rosel-
lam, Henriquez, Azor, & Emanuelem Rodiguez:
quorũ loco apud ipsum legere poteris. Azor etiā
tom. 1. lib. 5. c. 15. q. 10. citat Syluest. Innoc. Archid.
Panorm. & Nauar. Prælud. 9. num. 14. aliàs 15. &
cap. 25. num. 74.
Secunda opinio est, talem dispensationem infe-83
rioris in lege superioris sine causæ cognitione va-2. Opin.
lidam esse. Hanc sententiam tenet Sanchez, su-
prà, nu. 17. citans Innocent. Bellamer. Lambertin.
Syluestrum, Armillam, Nauar. Maiol. Salced. Bern.
Diaz. Palud. Margaritam confessorum, Polanc.
Bartholom. Medinam, Henriquez, Sa, Suarez,
Emanuel Rodrigez, Sayrum, Antoninum. Pro-Tantum valet|voluntas taci-|ta, quantum|expressa.
batur, quia eadem est ratio de dispensatione taci-
ta & expressa: tantum enim valet voluntas taci-
ta quantum expressa, in iis quæ nec formam
certam, nec verba requirunt, l. qui ad certum,
ff locati, & l. de quibus 31. ad finem, ff. de legi-
bus: ibi. Nam quid interest suffragio populus volun-
tatem suam declaret, an rebus, & factis. Sed dis-
pensatio non requirit certam formam verborum,
nec verba: vt docet Sanchez. num. 1. & 17. cum
omnibus: ergo, sicut dispensatio expressa, in le-
ge superioris esset valida sine causæ cognitione:
etiam tacita. Alias rationes, quibus vtitur San-
chez eo num. 17. omitto: quia solùm probant,
dari posse dispensationem tacitam validam, at-
que præsumendam esse, cum is qui potest dis-
pensare, admittit aliquem scienter ad actum, qui
sine dispensatione non potest licitè fieri. Solum
hîc aduerte, Nauarrum in sum. cap. 25. num. 74.
dixisse fortè in foro conscientiæ hanc sententiam
esse veram: licet non in externo similiter eam ad
forum conscientiæ limitari à Sayro in Thesauro
casuum tom. 1. lib. 7. cap. 14. num. 11. 12. & 13.
Eman. tom. 1. regul. quæst. 13. artic. 16. Sed me-
lius Maiolum, 3. de irregul. cap. 24. num. 14. &
lib. 4. cap. 10. num. 3. & lib. 5. cap. 51. num. 8. &
Suarez de cesuris disp. 41. sect. 3. ad finem, &
Sanchez illo nu. 17. docuisse, veram esse etiam in
foro externo, si in illo probetur, legitimam cau-
sam extitisse, licet à dispẽsante cognita non fuerit.
Ad primum argumentum primæ opinionis84
respondeo, illam differentiam non esse veram:
sed tantum differre, quia quisque in sua lege po-
test valide dispensare sine causa, non verò in lege
superioris.
Ad secundum respondeo, cùm Sanchez suprà
nu. 24. & cum gloss eodem ca. fin. in illo textu, &
similibus puniri temerariam, & indiscretam dis-
pensationem absque causa, vel saltem absque cau-
sæ cognitione factam: quæ in primo casu est nul-
la, & in secundo illicita.
Ad tertium respondeo, nos hic non disputare,
an quando prælatus dispensat tacitè sine cogni-
tione causæ, præsumendum sit, velle dispensare:
sed an si velit dispensare, idque manifestet, non
verbis, sed aliis signis, dispensatio valeat. Vnde
argumentum illud non est ad rem. Addimus,
tam meritò præsumi posse, quòd velit dispensa-
re, quando illum admittit ad actum, qui sine dis-
pensatione esset illicitus vel exercet cum eo actũ,
quam illicitè exerceret, si cum eo non dispensaret:
quia maius delictũ esset, sine dispẽsatione id face-<-P>
@@0@
@@1@Disput. XX. Sectio IX. 535
<-P>re, quàm cũ illo sine cognitione causæ dispẽsare,
è duobus autem paccatis, minus præsumi debet,
l. si adulterium cum incestu, §. 1. 2. & 3. ff. ad legem
Iuliam de adulteriis. Sicut quando aliquid cum
peccato, & sine peccato exerceri potest, præsumẽ-
dum est exerceri sine peccato, l. meritò, ff. pro so-
cio. Sic c. 2. de bigamis, Episcopus bigamum pro-
mouens priuatur potestate ordinandi, & redditur
ratio: quia in bigamis dispensare non licet: vbi Pon-
tifex præsumpsit, quòd si Episcopus possit dis-
pensare, voluisset dispensare, & ideò non esset
sic puniendus, quamuis tunc etiam puniri ali-
quomodo posset, si sine causa, vel eius cognitione,
dispensaret. Vnde rectè Bellam. c. veniẽs, nu. 11. &
19. de fil. presby. Rosel. dispensatio, nu. 6. & Sāchez
suprà, dicunt; cùm quis scienter, admittit inhabi-
lem ad actum, quẽ sine dispẽsatione exercere non
potest, pręsumi intendisse cum eo dispensare: idem
Sanchez 8. de matrim. disp. 4. nu. 23. Azor to. 1. lib.
5. c. 15. q. 10. Sa, verb. dispẽsatio, n. 8. Nauar. prælud.
9. num. 14.
Sed aduerte primò, quosdam existimasse, infe-85
riores non posse tacitè dispensare, etiamsi id ve-Notab. 1.
lint, & causæ cognitionẽ præmittant. Hoc Sāchez
suprà nu. 16. tribuit Glossę, c. litteras, fine, de cōces.
præb. Hostiensi, c. veniens, nu. 6. & 8. de fil. presby.
& c. 2. statim in princ. de schism. Baldo, l. Barharius
nu. 6. & 8. ff. de offic. prætor. Decio, c. si quando, in
noua editio. nu. 23. de rescript. Rebuf. in praxi be-
nef. tit. de dispensa. super defectu natalium, nu. 9.
& c. postulastis, not. 2. nu. 31. de cler. excom. minist.
Nauarro in 1. editione, lib. 5. consil. tit. de simonia,
consilio 20. nu. 2. & in sum. pręlud. 9. nu. 15. & c. 25.
nu. 74. vbi hoc limitat quoad forum externum, vt
& Eman. to. 1. regul. q. 13. a. 16. Pro quibus est opti-
mum argumẽtum: nam quamuis Episcopus scien-
ter admittat excommunicatum ad diuina, non ab-
soluit illum validè, nisi forma Ecclesiæ vtatur, vt
patet c. cùm desideres, in respon. ad 1. quæstionem,
de sent. excom. ergo similiter, etiam si Episcopus
aliquem admittat ad actum, qui sine dispensatio-
ne non potest licitè fieri, non dispensat validè cum
illo, nisi verbis dispensationem indicantibus vta-
tur. Sed tenendum est, cum Sanchez suprà, nu. 1.
17. & 24. & cum aliis, quos secutus sum sect. 2. in
3. diuis. dari etiam in inferioribus prælatis validam
dispensationem tacitam: quia dispensatio non re-
quirit certa verba, vt etiam ait Sà, dispensatio, nu.
12. imò ne verba quidem, sed aliis signis fieri po-
test. De absolutione autem ab excommun. aliter
sentit Sanchez illo nu. 24. dicens, requiri formam
præscriptam ab Ecclesia. Sed Suarez (cui assen-
tior) disp. 7. de censur. q. 9. nu. 2. cum Theologis,
4. d. 18. specialiter Richar. a. 10. q. 9. Syl. absolutio,
3. nu. 2. Nauar. de pœnit. d. 6. c. 1. in princ. nu. 59. &
in commentar. de Iubilæo, not. 30. nu. 8. & Couar.
c. alma, §. 11. nu. 6. & 7. cum aliis docet, nullam esse
in iure præscriptam formam verborum, quæ sit de
substantia formæ absolutionis à censura, licèt ne-
cessarium sit fieri aliquo verbo, vel signo sensibili,Nulla est in|iure præscri-|pta forma ab-|solutionis à|censura.
quo sufficienter significetur, eum, qui censura li-
gatus erat, ab ea solui. Ad c. autem cùm desideres,
respōderi potest, Pontificem præsumpsisse, quòd
Episcopus noluerit illum absoluere ab excommu-
nicatione, quia cùm facilè potuisset, forma Eccle-
siæ ipsum non absoluit. Vnde credi potest, per
ignorantiam, vel inaduertentiam ipsum admisisse
ad diuina, nulla absolutione præmissa.
@@
Secundò aduerte, non solùm dispensationem86
tacitā inferioris in lege superioris validā esse sineNotab. 2.
causæ cognitione, modò causa existat: sed etiam
dispensationem tacitam Papæ, vel alterius prælati
in votis, vel iuramentis, in quibus dispensare pos-
sunt. Ita Sāchez suprà. nu. 18. cum Decio, c. cùm in
cunctis, §. inferiore, in noua editione, num. 17. de
elect. Quia eadem ratio est.
Tertiò aduerte, quosdam intelligere, tũc præla-Notab. 3.
tum dici dispensare cum causæ cognitione, quādo
causa est nota dispẽsanti tanquam iudici. Ita An-
gel. verbo, dispensatio, num. 12. sed verius est, non
opus esse, in figura iudicij præmittere causæ co-
gnitionem, Sanchez nu. 19. cum Syluest. verb. di-
spensatio. q. vlt. Bald. l. Barbarius, num. 8. ff. de offic.
prætor. vnde non peccat, qui causa solùm extraiu-
dicialiter cognita dispensat. Hinc infertur, non re-
quiri citationem eorum, quorum interest, sic con-
tra aliquos, quorum nomina tacet, tenet Innoc. c.
veniens nu. 2. de fil. presbyt. vbi Antonius Butrius
nu. 7. Panor. nu. 7. Henri. nu. 4. Card. q. 3. Specul. tit.
de dispens. §. qualiter autem, nu. 3. Archid. c. licet
canon. nu. 2. de elect. in 6. Sanchez sup. nu. 20. qui
nu. 21. meritò reprehendit Specul. & Henr. Innoc.
& Arch. suprà, & Cucum. 4. instit. maiorum, tit. 12.
nu. 29. dicentes, exigi decretum inferioris dicen-
tis, Decernimus eum idoneum: aliter factum Episcopi
præsumeretur temerarium, nec dispensatio tacita
præsumeretur. Nam iure optimo id non requiri
docent Butrius, Panorm & Card. suprà, & Probus
addition. ad Monachum, c. vnic. nu. 6. de ætate, &
qualit. in 6.
Quartò aduerte, quosdam existimasse, solam pa-87
tientiam, & taciturnitatem superioris, vidẽtis ali-Notab. 4.
quem facere, quod sine dispensatione non potest,
non sufficere, vt cum eo dispensare censeatur: quia
id potiùs est pati, quàm agere. Pro qua sententia
Sẽchez suprà, n. 25. citat Glos. Card. Anchar. Imol.
Bonif. Inno. Hostiens. Antonium, Panor. Henricũ,
Bellamer. Ananium, Felin. Socin. seniorem, Seluā,
Anton. Gab. Menoch. Maiol. & Sayrum. Sed ipseTaciturnitas|superioris suf-|ficit, vbi præ-|sumitur di-|spensatio.
Sanchez nu. 26. meritò probabilius censet opposi-
tum, si prælatus possit commodè & facilè cōtradi-
cere, & non contradicat. Probat primò, quia illa
taciturnitas est ratihabitio de præsenti: quæ verā
iurisdictionẽ confert ad audiendas confessiones,
& alia exercenda, vt probat ipse lib. 3. disp. 35. nu.
20 ergo etiam sufficit ad dispensandum. Secundò,
quia si tunc prælatus non dispẽsaret, peccaret, ma-
ximè non contradicendo: hoc autem non est præ-
sumendum de illo: ergo censendus est dispensare;
intelligo pro illa vice, & si sæpius id permittat,
etiam pro aliis.
Non tamen censendus est Papa dispensare in
matrimonio irrito, si scienter permittat aliquos
in eo manere: quia non potest eos separare sine
scandalo, & aliis incommodis, nec dispensatio
eius prodesset, nisi ipsis notificaretur, & ipsi con-
sensus renouarent: quod fortasse aliquis contra-
hentium facere nollet, & inde sequerẽtur incom-
moda alteri, vel proli, &c. vide Sanchez illo num.
26. vbi etiam pro sua opinione citat Menoch. Pa-
lud. Supplem. Gabriel. Antoni. Veracruz, Sa, Azor:
vbi etiam Sanchez cum Paluda. Antonino, &
Sa, contra supplem. docet, id etiam esse verum
in dispensatione voti, & in dispensatione le-
gis superioris facta ab inferiori, eadem enim ra-
tio est.
@@0@
@@1@536 Quæst. XCVII. Tract. XIV.
------------------------------------------------------------
SECTIO X.
De int erpretatione dispensationis.
IN hac re sunt multæ quæstiones bre-88
Dostları ilə paylaş: |