cessabit. Aliàs iniquus esset dispẽsans: quia vellet,
dispensationẽ sine causa manere. Respondeo, ta-
lem dispensationem esse absolutam, nec iniquum
esse dispensatorem: quia probabiliter putauit cau-<-P>@@
<-P>sam fore perpetuam, & ideò dispensauit, non li-
mitauit, nec restrinxit: sed sciens posteà causam
cessasse, debet dispensationem reuocare.
Quintò probat ex l. ex facto, ff. de vulgari, vbi
dicitur, priuilegij patri concessum substituendi
filio furioso, cessare filio sanæ mentis effecto. Res-
pondeo non esse simile: quia iam priuilegium es-
set iniquum: aufferret enim testamenti factio-
nem homini sanæ mentis, sine causa, vt inquit tex.
At verò dispensatio ex cessatione causæ non ad-
ditur iniqua, licet peccaret Princeps venialiter
volendo illam durare sublata causa, & ideo debet
cessante causa reuocare dispensationem, si ipse
cessasse nouit, & potest sine incommodo illam
reuocare: ne pars sine causa sit difformis toti in
oneribus, seu legibus. Per idem respondeo ad sex-
tam probationem, scilicet: paria sunt, nullam ab
initio fuisse causam, & illā iam finitā esse. l. 1. ff. de
condict. sine causa, l. nihil interest, ff. de nautico
fœnore, Afflictis, quem refert, & sequitur Tiraq.
tract. cessante causa, in princ. nu. 14. Sed si à prin-
cipio nulla esset caussa, dispensatio esset irrita, aut
illicita: ergo & posteà. Dico enim, si à principio
probabiliter putabat dispensator esse causam, dis-
pensationem fuisse validam, & licitam, licet causa
deesset, & posteà retinere suũ valorem: sed debe-
re reuocari, & fortè hoc voluit Decius, reg. in am-
biguis. 85. §. non est nouum. nu. 3. ff. de regul. iur.
actũ legitimè factũ retractari deficiẽte causa finali.
Septimò probat, quia absurdum est, dispen-
satum in perpetuum ad esum carnium propter in-
firmitatem, ea cessante illis vesei. Respondeo, non
peccare mortaliter, sed ad summũ venialiter: quia
dispensatio retinet suum valorem donec reuoce-
tur, vt dixi.
------------------------------------------------------------
SECTIO VII.
An existente iusta causa teneatur Princeps, vel
Prælatus dispensare.
MEnchaca, controuersiarum illu-68
strium c. 15. nu. 8. ait, superiorẽ debe-1. opinio.
re dispẽsare, cum omnibus personis,Superior de-|bet dispensare|in omnibus|casibus in|quibus cessat|legis ratio.
& in omnibus casibus, in quibus ces-
sat ratio legis. Sed certè si cessat in
genere, iā etiā cessat lex, & eius obligatio, & ideò
nulla dispensatio requiritur: Si verò solùm cessat
in particulari, non ideò tenetur superior dispen-
sare, nisi vrgeat aliqua necessitas. Vnde ipse-
met, num. 9. addit, id esse verum in dispensatione
ex iustitia, diuersum autem esse in dispensatione
ex gratia, quā Princeps liberrimè erga vnũ potest
exercere, & erga aliũ omittere: puta natalibus re-
stituere, legitimare, & similia, vt per totos titulos
ff. & C. de nat. restit. & in authen. quibus modis
natur. efficiantur legitimi.
Secunda opinio est, teneri Prælatum dispensate,69
quoties adest iusta causa, aliàs peccare, Glos. c.2. Opinio.
domino sancto, verbo, necesse, dist. 50. & ibi Tur-
re. nu. 9. Antonius ca. etsi clerici. §. de adulteriis,
nu. 12. fine, de iudiciis: & ibi Cardinalis nu. 2. &
Alexander de Neuo, n. 29. qui specialiter reprobat
sententiā hoc limitātem, quando adest vtilitas aut
necessitas publica: & ait, cōmunem sententiam te-
nere, semper quoties adest iusta causa dispensandi,
teneri Prælatũ dispensare. Eādem tenet Rebuf. in
repet. c. postulastis not. 3. nu. 12. de cler. excom.
Antonin. Misis 1. p. tit. 17. c. vn. §. 20. vers. & nota.
secundũ Rosel. Verbo, dispẽsatio, n. 4. vbi Syl. q. 1.<-P>
@@0@
@@1@Disput. XX. Sectio VII. 531
<-P>in fine. Armil. nu. 14. & esse probabilẽ sententiam,
ait Sanch. 3. de matrim. disp. 10. nu. 2. in fine. eam
tenet Sà, verbo dispensatio, nu. 2. dicens; Cum subest
causa dispensandi videtur peccare Prælatus, qui potest,
si nō dispenset. Suadetur primò ex. c. domino Sācto,Argum.
50. d. ibi, vt necesse sit, illos restaurari in loco honoris,
qui per pœnitẽtiam reconciliationem recepisse merẽtur,
& c. quāto, in fine. 2. q. 4. ibi. quia sicut in contumacia
persistentibus seueros nos esse conuenit, sic humiliatis, &
pœnit entibus locum veniæ negare non debemus.
Secundò, quia acceptio personarũ solùm com-2. Argum.
mittitur in debitis ex iustitia distributiua, vt do-
cet D. Tho. 2. 2. q. 63. a. 3. & alij communiter: sed
prælatus non dispensans, cum adest iusta causa, est
acceptor personarum: ergo peccat cōtra iustitiam
distributiuā: ac proinde ex iustitia distributiua de-
bebat tunc dispensare: sicut quando male, & sine
causa dispensat, est acceptor personarũ, teste Abul.
Mat. 22. q. 117. Anton. 2. p. tit. 1. c. 20. §. 2. in fine. So-
tus, 3. iust. q. 6. a. 5. ad 3. Arag. 2. 2. q. 63. a. 4. pauloConf.
post princ. Confirmatur, quia, prælatus est distri-
butor onerum, & bonorum Reip. ergo peccat cō-
tra iustitiam distributiuam, si non distribuat iuxta
cuiusque merita: sed qui habet iustā causam, mere-
tur, vt secũ dispenset: ergo si id non faciat, peccat
contra iustitiam distributiuā. Vnde si existentibus
eisdem causis cum vno dispẽset, & cum alio nolit
dispẽsare, acceptor personarũ est, secũdùm Rebuf.
in praxi. benef. tit. de dispensatione ad plura bene-
ficia, n. 34. Eman. 1. to. 2. editione. 2. c. 6. con. 1. n. 1.
Tertia opinio, & vera est, non semper, existente70
iusta causa, dispẽsationẽ esse debitā. Probatur, quiaTertia opinio|& vera.
in iure dispensatio aliquando appellatur gratia, vt
c. licet canon. de elect. in 6. in fine, ibi, possit ordina-Dispensatio|nō semper de-|bita, etiā exi-|stente iusta|causa.
rius gratiā dispẽsationis facere, & c. didici. 1. q. 7. fine,
ibi. dispensationis enim gratiæ, & c. penul. de cler. ex-
com. ministrante, ibi, propter quod dispẽsationis gra-
tiā; interdā etiā appellatur indulgentia, c. 1. de sta-
tu monach. in 6. & misericordia, c. postulasti, de
cleri. excom. ministr. Sed gratia, indulgentia, &
misericordia est indebita: ergo. Secũdò, quia non
quidquid potestati iudicis permittitur, id iuris ne-
cessitati subiicitur, l. quidquid 40. ff. de iudiciis, &
notat gloss. c. cōsuluit, verbo, gratiam, de offic. de-
legati. Tertiò probatur ex diuisione dispensatio-
nis in prohibitam, debitam, & permissam: qua di-
uisione vtuntur gloss. c. exigunt in princ. 1. qu. 7.
Panor. c. consilium, n. 4. de conseruatione ieiunij,
& ipse Rosella suprà, & alij, quos retulimus, sect.
2. in fine. Sed omnis dispẽsatio sine iusta causa, est
prohibita: ergo dispẽsatio cũ iusta causa, quædam
est debita, alia verò indebita, seu permissa tātùm.
Quartò probatur, quia ita tenent Archid. d. c. li-
cet canon. nu. 6. vers. gratiam, & c. vt cōstituereturOmnis dispẽ-|satio sine|iusta causa|est prohibita.
super gloss. relaxatio, d. 50. & Turrecre. ib. nu. 9.
& 10. Dominicus dicto c. licet canon. §. super resi-
dentia, n. 3. & ibi Francus §. is etiam, n. 2. vers. 2. in-
fertur. Panor. c. at si clerici, § de adulteriis. nu. 5. de
iudic. & ibi Decius à n. 163. Felin. ibi. n. 15. quos ci-
tat & sequitur Sanchez 3. de matrim. disp. 10. n. 3.
qui etiam, nu. 26. citat Sotũ, & alios id supponen-
tes, dum asserunt, si Prælatus iniustè neget dispen-
sationem in denunciationibus, posse sine illis ma-
trimonium licitè contrahi.
Ad primum argumentũ opinionis secundæ res-
pondet Sāchez, loco cit. n. 7. eos textus, si de præ-
cepto loquantur, intelligendos esse, quando est
necessaria dispensatio ad bonum commune, vel<-P>@@
<-P>notabile alicuius priuati: si verò loquatur de omni
dispensatione, loqui de consilio.
Ad secundum, nego, prælatum, qui non dispen-
sat, cùm adest causa iusta, semper esse acceptorem
personarum, aut peccare contra iustitiam distribu-
tiuam, licet semper contra illam peccet, qui sine
iusta causa dispensat: quem tamen credo non esse
acceptorem personarum; quia licet cumhoc dis-
penset sine causa, non tamen eo ipso negat alteri
quod ipsi debetur.
Ad confirmationem respondeo, Prælatum esse71
distributorem, non solùm rerum debitarum, sed
etiam gratiarum, cùm distribuit debita, tenetur
distribuere iuxta merita cuiusque, non verò cum
distribuit gratias, quales sunt multæ dispensatio-
nes, licet teneatur, quoties dispensat, habere cau-
sam. Nec propriè aut verè loquuntur, qui dicunt,
quoties in pari causa dispensat cum vno, & non
cum altero, esse acceptorem personarum: nisi in-
telligant, quando vtriq; est debita dispensatio, &
alteri tantùm conceditur.
Sed dubiũ est: quando dispẽsatio sit debita. Pri-72
ma opinio est, quādo prælatus superior præcipit1. Opinio.
inferiori, vt dispenset, dispensationẽ esse debitam:
secus si tantũ illi id permittat. Ita Dominicus Frā-
cus, & Turrecrem. suprà. Prima pars huius opinio-
nis clara est: secũda verò falsa, si intelligat, vt quo-
ties Prælatus superior non præcipit inferiori, vt
dispenset, non teneatur dispensare: sunt enim alij
casus, in quibus dispensare tenetur, vt videbimus.
Vnde non rectè Gutier. lib. 1. qq. canon. c. 20. n. 23.
vers. præterea ordinarius, ex eo quòd Trid. sess. 24.
c. 1. de matrim. iniungit ordinario, vt in denuncia-
tionibus dispenset, quando viderit aliquos mali-
tiosè velle matrimonium impedire, colligit in cæ-
teris casibus, dispensationem debitam non esse.
Secunda opinio, quoties dispensatio est neces-73
saria ad bonũ commune, vel valde vtilis, vt quādo2. Opin.
est necessaria ad vitandum scandalũ multorum,
vel est longè vtilior Ecclesię, esse debitam: secus si
solùm sit necessaria ad bonũ priuatum. Prima parsDispensatio|debet concedi|ad vitandum|malum com-|mune.
huius opinionis vera est, nimirum quādo dispen-
satio est necessaria ad vitādum scandalũ, aut aliud
malum commune, vel saltem valdè vtilis commu-
nitati, debere concedi, vt ait Rosell. suprà & patet
ex §. nisi rigor. 2. q. 7. & capitibus sequentibus vsq;
ad §. ecce, & ex August. c. vt constitueretur d. 50.
vbi ait, propter scandalum & malum cōmune vi-
tandum, esse detrahendum aliquid de seueritate
seu dispensandum: vbi gloss. ait, tunc debitam esse
dispensationem: idem tenet Panor. c. at si clerici, §.
de adulteriis nu. 20. de iudic. & ibi. Decius à num.
163. vsq; ad 166. Abul. Mat. 22. q. 117. reg. 2. sed 2.
pars falsa est; nam etiam ob bonum priuatum con-
cedi interdum debet dispensatio.
Vnde tertia, & vera opinio est, nō solùm in ca-74
sibus prædictis: sed etiam quando dispensatio estTertia & ve-|ra opinio.
necessaria, vel vtilis valde bono priuato, debere
concedi dispensationem: Colligitur ex Triden. su-
prà, vbi instruit ordinarium, vt dispẽset in denun-
tiationibus, quando viderit, aliquos velle malitio-
sè matrimonium impedire: quia nimirum tũc iure
naturæ dispensare tenetur, eo quòd necessaria est
dispensatio directè ad bonũ priuatum, ex quo &
aliis similibus resultat publicum, & commune.
Eodem modo, si dispensatio esset necessaria ad vi-
tandum scandalum vnius, vel alterius, licet non
multitudinis, deberet dispẽsatio cōcedi, & denique<-P>
@@0@
@@1@532 Quæst. XCVII. Tract. XIV.
<-P>quoties est necessaria, vel expediens valdè ad bonũ
priuatũ animæ, vel corporis, vel honoris alicuius.
Vt quia vir deflorauit fœminā, & est periculũ mu-
tationis volũtatis viri: vel cōtrahẽtes sunt in pec-
cato cōcubinatus, & illo pacto animę suę saluti cō-
sulũt, periculumq́ue est in mora: vel morti vicinus
vult ducere concubinā, vt legitimet prolem, vel vt
in bono statu decedat, tenetur pręlatus in denũtia-
tionibus dispensare, nisi inde aliqua incōmoda se-
quātur, quia potestas dispensandi in prælatis est in
bonũ subditorũ, cui prælatus tenetur cōsulere. Vn-
de quādo in c. cùm ex eo, de elect. in 6. dicitur, Epi-
scopũ posse liberè cũ clerico dispensare, ne septen-Episcopus po-|test liberè di-|spensare cum|clerico, vt ab-|sit septennio|studiorum gra|tia.
nio resideat, ratione studij, dicũt iurisperiti, debere:
Archid. ibi ante 1. num. versic. liberè, Ioan. Andreas
initio, Francus num. 2. not. 2. Dec. cap. at si clerici,
§. de adulteriis, num. 163. & Barbatius consil. 40. n.
3. volu. 4. ait, Prælatum teneri dispensare, quoties ad-
sunt vrgentes dispensandi causæ. Quando verò non
sunt causæ vrgentes, nimirum, quia dispensatio nō
est necessaria, nec valde vtilis bono communi, vel
priuato, tunc quāuis iustæ adsint causæ dispensan-
di, nō tenetur Pręlatus dispensare, licet possit, vt in
c. at si clerici, §. de adulteriis, de iud. vbi dicitur, De
adulteriis, & aliis criminib. quæ sunt minora, potest Epi-
scopus cum clericis post peractā pœnitentiam dispensare.
Ratio, quia magnæ causæ esse debent, vt Princeps
teneatur per dispensationem vulnerare legem.
------------------------------------------------------------
SECTIO VIII.
Quæ sint iustæ causæ dispensandi.
DE hac re disserunt Sanchez, libr. 8.75
de matrim. disp. 19. Ludouic. Peguera
in decisionib. cap. 52. nu. 13. Ludouic.
Lopez. 1. part. instructor, ca. 4. Eman.
Rodriguez tom. 1. qq. reg. qu. 22. art. 5.
Sotus, 1. iust. qu. 7. art. 8. & vlt. Sylu. dispẽsatio q. 1.
Respondeo, quamuis hæ causæ in iure determi-
natæ non sint: in eo tamen insinuantur aliqua ca-
pita, ex quibus oriri possunt, tempus, vtilitas, qua-Multæ causæ|dispensandi.
litas personę, meriti, & scientię, necessitas, vtilitas,
pietas, euentus rei, multitudo, seu scandalum mul-
titudinis, ca. fraternitatis, dist. 14. c. necessaria, cap.
requiritis, cap. tali, 1. quæst. 7.
Sed omnes ferè causæ reducuntur ad necessita-
tem, vel vtilitatem publicam, aut priuatam.
Ad hanc pertinet dignitas personarum: nam di-
spensatio cum illis ad bonum commune Reip. vel
religionis maximè vtilis, aut etiam necessaria esse
solet. Vnde D. Thomas, 2. 2. qu. 63. art. 2. ad 2. ait,
dispensatio matrimonij contrahendi principaliter fieri
consueuit propter fœdus pacis firmandum. Quod quidẽ
magis est necessarium communi vtilitati circa personas
excellentes, & ideo cum eis facilius dispensatur absque
peccato acceptionis personarũ. Consentiunt Sanchez,
sup. n. 5. Conrad. 1. 2. quæst. 97. art. 4. ad 2. Loazes de
matrim. Regis Angliæ, dub. 2. ad 4. num. 2. Couar.
2. part. 4. c. 6. §. 9. n. 7. fine, Cucus, 5. instit. maior. tit.
13. nu. 15. Pet. Ledes. de matrim. quæst. 56. art. vlt. in
fine. Item gratiā præstare principibus, etiamsi pax
inter ipsos ex matrimonio non penderet, multum
interest Pontifici, & Ecclesiæ: ideo facilius cũ ipsis
dispensandũ est: vnde in Triden. Ses. 24. de matrim.
statutum est, ne in secundo gradu dispensetur, nisi
inter magnos Principes, & ob publicam causam.
Qui dicantur magni Principes, disputat latè San-
chez suprà, num. 2. Sed parum refert. Quia Ponti-<-P>@@
<-P>fex, qui solus in eo gradu potest dispensare, ea lege
non astringitur: & potest ex aliis causis cum eisdẽ,
& inferioribus personis dispensare, vt ibi, n. 4. no-
tat Sanchez. Qui etiam, nu. 1. bene aduertit, licet
dispensatio non debeat fieri contra commune bo-
num: tamen non necessariò debet fieri directè, seu
proximè, & immediatè propter bonũ cōmune: sed
satis esse, si remotè, & directè ad bonum cōmune
referri possit, sicut refertur, quæ respicit bonum
priuatæ personæ, quod in aliarum detrimentum
non redundat: bonum est enim Reip. quòd priua-Bonum est|Reip. si priua-|tæ personæ eiꝰ|fruantur salu-|te, & diuitiis.
tæ eius personæ fruantur salute, diuitiis, &c. vnde
c. requiritis, §. nisi rigor. 1. quęst. 7. ponuntur aliquę
causæ dispensandi, solùm bonum priuatum respi-
cientes: & passim dispensatur in impedimẽtis ma-
trimonij ob inopiam mulieris, & in voto castitatis
ob periculum incontinentiæ: & D. Tho. qu. 97. art.
4. maius bonum personæ, cum qua dispensatur, &
vitationem maioris mali causas putat iustè dispen-
sandi in legibus. Vnde in Triden. sess. 23. c. 1. & sess.
25. cap. 18. quatuor causæ attinguntur, Christiana
charitas, vrgens necessitas, debita obedientia,
& Reipubl. vtilitas: & in glossa dicto capitulo re-Aliæ causæ.
quiritis, timor futuri mali, spes futuri boni, & vi-
tatio scandali, quæ, & omnes aliæ causæ sub bono
communi comprehenduntur (vt ait Eman. suprà)
scilicet directè, vel indirectè, proximè, vel remo-
tè. Sic Sanchez interpretatur D. Thom. 2. 2. qu. 97.
art. 4. & Sotum, 1. iust. q. 7. art. 3. dicentes, infidelem
fore dispensatorem, nisi ob commune bonum di-
spenset. Imò seipsum sic interpretatur Sotus. Con-
sentiunt Caiet. d. art. 4. & Peguera suprà, dicentes,
causam iustam esse, quando legis obseruatio im-
pediret maius bonum, vel cederet in malum: vi-
de etiam Medinam quæst. 97. art. 4.
In particulari autem de causis dispensandi ad76
matrim. in graditus prohibitis, agit latè Sanchez
illa disp. 19. Quod omitto, quia præter meum est
institutum. Ad quod tamen refert quod ait n. vlt.
& disp. 18. nu. 8. in fine, aliquando Pontificem di-
spensare absque vllius causæ allegatione, quando
consanguinitatis gradus aliquantulum est remo-
tus. At ne tunc quidem dispensare sine causa: tunc
enim copiosior compositio pecuniaria exigitur ab
eo, cum quo dispensandum est in sumptus publi-
cos cessura: quæ sufficiens causa censetur dispen-
sandi in gradibus illis remotioribus: sicut indul-
gentias omnes in bulla concessas, quæ ad sui valo-
rem iustam causam postulant, iustas reddit elee-
mosyna pecuniaria data ab accipiente bullam, &
conuertenda in subsidium contra hostes fidei, vel
in alios publicos sumptus: id enim valde confert
communi bono. Quæ autem causæ requirantur in
particulari in votis castitatis, & religionis, & aliis
matrimoniũ impedientibus, tractat latè Sanchez,
lib. 8. disput. 20. & in singularib. materiis tractatur
de causis dispensandi peculiariter in illa. Nos ve-
rò hîc solùm agimus generatim de dispensatione,
& causis dispensationis in legibus.
------------------------------------------------------------
SECTIO IX.
Vtrum ad dispensandum cognitio causæ requiratur.
REspondeo, si dispensans sit supremus77
Princeps, valida erit dispensatio sine co-Supremus|Princeps po-|test dispensa-|re sine causa.
gnitione causæ, si absolutè vult dispensa-
re: quia potest validè dispensare sine
causa: ergo à fortiori sine cognitione causæ exi-<-P>
@@0@
@@1@Disput. XX. Sectio IX. 533
<-P>stentis: & ita tenet Azor to. 1. lib. 5. c. 15. q. 9. citās
Innoc. Gloss. Panor. Couar. Bald. Alex. Felin. Ri-
pam, Curtium. Quod constare putat Sanchez, 8.
de matrim. disp. 17. nu. 11. De inferioribus verò
aliqui, quos suppressis nominibus refert Azor, do-
cent in hoc sensu vallere dispensationem factam
ab istis sine cognitione causæ, vt posteà ipsi non
possint sine causa talem dispẽsationem reuocare:
superior tamen possit recipere talem dispensatio-
nem, aut non recipere pro libito. Credo illos lo-
qui de dispensatione inferioris, non in propria le-
ge, sed in lege superioris. Nam in lege propria dis-
pensans, etiamsi inferior sit, potest ad libitum dis-
pensationem reuocare, & à fortiori princeps su-
perior. Quando verò dispensatio est in lege supe-
rioris, & ex eius commissione, non potest illam
reuocare inferior, nisi fortè ex causa, licet facta sit
sine causæ cognitione, superior autem potest ad
libitum eam reuocare, vt dicebant relati ab Azor,
de quo dicam statim.
Difficultas enim est inter doctores, an dispen-78
satio inferioris in lege superioris existẽte quidem1. Opinio.|1. Argum.
iusta causa: sed sine eius cognitione, valida sit. Pro
parte negāte est: Primò quia quoties inferiori cō-
mittitur facultas dispẽsandi in lege superioris, in-
telligitur præmissa causæ cognitione: ergo sine
causæ cognitione dispensans excedit limites suæ
potestatis, & sic nihil facit. Antecedens probatur
ex c. necessaria, ex c. dispẽsationis, 1. q. 7. vbi dici-
tur, temporũ varietatẽ exposcere aliquādo, vt le-
Dostları ilə paylaş: |