poterat, sicut maceria: legem mandatorũ decretis eua-
cuans, id est, legem veterem, quæ multis constabat
mandatis, abrogans per noua Euangelij decreta, vt
exponit Hieronym. ibi dicens, præcepta legalia in
præcepta Euangelica commutata fuisse: licet aliam
expositionem Chrysostomi Theophil. Oecumenij,
magis probet Vasq. disp. 180. cap. 1. nu. 6. & 7. quam
etiam confirmat ex loco statim citando, Coloss. 2.
& Barradas exponunt, decretis euacuans, id est, eua-
cuans illam suis decretis, ita vt vacua, & sine suis
decretis, & præceptis maneat, nimirum quia abstu-
lit eis vim obligandi. Erasmus verò exponat le-
gem mandatorum in decretis sitam euacuans, nam pa-<-P>@@
<-P>tres Græci citati legunt in decretis, vt ait Vasquez,
sed ad rem idem est. Sic etiam Colos. 2. Delens quod
aduersus nos erat chirographũ decreti, quod erat con-
trarium nobis, & ipsum tulit de medio, affigens illud
cruci, vbi Chrisostomus, Oecumenius, Theophi-
lactus, Hieron. & Aug. legunt, decretis, ita vt chi-
rographum decretis à Christo deletum sit. Nec
immeritò Adamus nomine chirographi intelligit
Decalogum, vel legem veterem partim manu Dei,
partim manu Mosis scriptam: Chirographum
enim Græcè significat idem quod Latinè manu-
scriptum, ideò pro lege etiam illud sumit Barra-
das suprà, quæ dicitur contraria nobis: quia grauis
illam tulit de medio, id est, abrogauit, crucifigen-
do illam secum, ita vt sine viribus, & mortua men-
serit. Vnde subditur, Nemo ergo vos iudicet in cibo,
&c. Et Rom. 7. Lex in homine dominatur, quandiu
viuit: scilicet lex ipsa, vt exponit Barradas suprà,
Ambros. & Origen. & alij, licet Salmeron Rom. 7.
disput. 6. exponat de ipso homine cum Chrysosto-
mo, & Augustino, id est tādiu habet vim, & robur
quandiu viuit, sicut quandiu vir viuit, legi cōiugij
obnoxia est ipsius vxor: mortuo autem viro, lege
Soluitur: eodem modo, quandiu lex vixit, Israëli-
tis dominabatur: nunc autem mortua est, homines
verò à iugo illius liberati. Ita exponit Barradas,
Salmeron autem sic, lex matrimonij dominatur,
id est, ius, & auctoritatem habet obligandi, quan-
diu vir viuit, &c. Ita lex vetus vsque ad mortem
Christi habuit authoritatem obligandi, non au-
tem posteà. Itaque fratres, ait Paulus, & vos mortifi-
cati estis legi per corpus Christi, vt sitis alterius, qui ex
mortuis resurrexit, vt fructificetis Deo. Id est, mortui
estis legi, & ipsa vobis mortua per cruciatus cor-
poris Christi: vel mortui estis legalibus vmbris
per aduentum corporis Christi, quod illæ vmbræ
figurabant, iuxta id Coloss. 2. Nemo vos iudicet
in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut
in neomeniæ, aut sabbathorum; quæ sunt vmbra
futurorum: corpus autem, scilicet illis vmbris si-
gnificatum, est corpus Christi, licet de lege carnis
hunc locum Pauli ad Rom. 7. exponat Vazq. disp.
180. c. 4. & 181. n. 18. Addit Paul. Rom. 7. Seruiamus
in nouitate spiritus, non in vetustate litteræ. Et cap. 10.
Finis, id est, terminus legis, est Chrisius ad iustitiā omni
credenti. Cap. etiam 6. dixerat: Peccatum vobis non
dominabitur, non enim sub lege estis, sed sub gratia.
Sed quoniam aduersarij aliqui nouum Testa-4
mentum non admittunt, confirmanda est hæc ve-
ritas etiam ex veteri. Quod diligenter fecere Cy-
prianus 1. contra Iudæos, cap. 8. & seqq. Iustinus
Dialogo cum Triphone, Irenæus lib. 1. c. 26. Ori-
genes hom. 6. in Iosue, Epiphanius suprà, & hæresi
40. Augustinus contra Faustum, & aliis lib. contra
hunc errorem, qui habentur initio tom. 6. Aliqua
etiam habet Clemens lib. 6. const. à cap. 12. vsque
ad 23. plura ex Hebræis congerit Galatinus lib. 11.
de arcanis à principio. Marsil. Ficen. lib. de Chri-
stia. Relig. cap. 34. Cornelius Musus in id Rom. 7.
Lex in homine dominatur, quandiu viuit.
Optima loca sunt, in quibus promittit Deus, se
daturum nouam legem, quæ disp. seq. referemus,
vt Ierem. 31. vbi promittitur fœdus nouum, non
sicut prius. Fœdus enim legem significat, vt patet
ex Genes. 17. Exod. 34. & Deut. 25. Dicendo autem
nouũ, veterauit prius, vt cōmentatur Paulus Hebr. 8.
& dicendo, non sicut prius, significat, posterius fore
longè excellentius, & non temporale, sicut prius.<-P>
@@0@
@@1@Disput. XXIII. Sectio II. 593
<-P>Quod figuratum est Leuit. 26. Vetera nouis su-
peruenientibus proijcietis. Sic Malach. 1. dicitur, Non
est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus, & munus
non suscipiam de manu vestra: ab ortu solis vsque ad
occasum magnum est nomen meum in Gentibus, & of-
fertur nomini meo oblatio munda. In quo apertè præ-
dicitur, totum illum cultum sacrificiorum veteris
legis abiiciendum à Deo fuisse, & abolendum, &
in aliud purissimum sacrificium commutandum,
vt exposuit etiam Tridentinum sess. 22. cap. 1. & in
tract. de sacrisicio Missæ latius à Bellarmino, Sua-
rez, Sanch. & aliis tractatur, vide Origen. Leuit.
26. & Barradam 2. lib. cap. 21. Cui etiam consonat
quod Deus Samaritanæ dixit Ioan. 4. de adoratio-
ne futura in omni loco. Et Iere. 23. Ecce dies veniũt,
dicit Dominus, & suscitabo Dauid germen iustum, &c.
Quæ est clara promissio Messiæ, de quo statim
subditur: Et hoc est nomen, quod vocabunt eum, Do-
minus iustus noster. Et additur: Propter hoc dies ve-
nient, dicit Dominus, & non dicent vltra, viuit Domi-
nus, qui adduxit, & reduxit semen Israël, &c. Et Isai.
43. post promissionem Messiæ: De Oriente addu-
cam semen tuum, &c. Subiungitur: Ne memineritis
priorum, & antiqua ne intueamini. Per quæ omnia
significatur, cæremonias veteris legis antiquandas
fuisse in aduentu Messiæ. Et Psal. 109. de Christo
dicitur: Tu es Sacerdos in æternum secundùm ordinem
Melchisedech. Ex quo habemus, aliud nouũ sacer-
dotiũ à Christo instituendũ & introducendũ fuis-
se, ac proinde nouam legem, iuxta regulam Pauli
Hebr. 7. Translato Sacerdotio, necesse est, vt legis trans-
latio fiat. Et sanè durum esset super legem Moysi
grauissimam ad dere legem Christi, quæ nōnulla
præcepta habet satis difficilia, vt pręceptũ de con-
fessione, &c. Item Daniel. 9. post 62. hebdomades
dicitur occidendus Christus, & in dimidio heb-
domadæ cessaturam hostiam, & sacrificium.
Assignant autem Barradas sex rationes, pro-
pter quas lex illa antiquata, seu abrogata sit. Pri-Sex rationes|propter quas|lex vetus abro|gata est.
ma, quia erat imperfecta, & infirma, Hebr. 7. Re-
probatio fit præcedentis mandati propter eius infirmita-
tem, & inutilitatẽ. Nihil enim ad perfectũ adducit lex.
Secunda, quia erat grauissimum iugum, A-
ctuum 15.
Tertia, quia per Christum impleta est, Matth. 5.
Non veni soluere legem, sed adimplere. Et August.
19. contra Faustum, cap. 13. Prima sacramenta præ-
nuntiatiua erant Christi venturi, quæ cum suo ad-
uentu Christus impleuisset, ablata sunt: & ideò ablata,
quia impleta: non enim venit soluere legem: sed adim-
plere, &c.
Quarta, quia legis illius splendor veluti astro-
rum erat noctem illam illuminans: vnde Sole
Christo adueniente cessare debebat, Hieronym.
Galat. 4. Adde, legem vmbram fuisse, quæ splendi-
dissimis huius solis radiis cessit. Vnde Augustinus
2. contra aduersar. legis, cap. 7. ideò dictum pu-
tat, 2. Corinth. 3. Propter gloriam vultus Moysis, quæ
euacuatur. Sic cognitio fidei euacuatur lumine glo-
riæ, 1. Corinth. 13. Cùm venerit quod perfectum est,
euacuabitur quod ex parte est. Theodoretus ad Phi-
lippens. 3. Superuacaneus est lichnus, si Sol apparuerit:
superuacaneus pædagogus ijs, qui perfectam acceperunt
sapientiam: inutile lac nutricis ijs, qui solido cibo ve-
scuntur. Palea fert frumentum, sed eo collecto eijcitur,
&c. Bernardus hom. 1. super Missus est: Prodeunte
fructu flos decidit: quia veritate apparente in carne fi-
gura pertransijt.
@@
Quinta ratio, quia, vt fieret vnum ouile, opor-
tuit medium parietem dissoluere, vt suprà dictum
est ex Ephes. 2.
Sexta, quia ad dignitatem Messiæ pertinebat
potestas, & vsus abrogandi veterem legem: licet
enim Deut. 18. dicatur: Prophetam suscitabo eis de
medio fratrum suorum similem tui. Tamen in hoc
fuerunt dissimiles, quod Moyses nullam legem
abrogauit, sed legem Dei promulgauit, non tulit.
At Christus veteri lege abrogata nouam tulit.
Ad primum argumentum respondeo, legem5
illam à Christo fuisse abrogatam in morte, post-Ad primum|argum.
quàm eam impleuit in vita. Duobus modis respō-Ad secũdum.
det Augustinus, quæst. 43. & 124. in Exod. & lib.
contra Priscillianistas, cap. 5. Primò data esse illa
præcepta, vt perpetuò durarent, vel in se, vel in
obligatione circa eandem materiam, qua parte
erat moralis, vel in mysteriis, quæ repræsentabant,
vt ritus agni Paschalis durat in Christo per illum
repræsentato: sicut etiam idem Augustinus quæst.
31. in Genes. ait, quòd promissiones rerum tem-
poralium interdum fiebant in veteri testamento,
vt perpetuæ, Genes. 13. & Ezech. 32. Cùm tamenSub figura|temporalium|promitteban-|tur æterna.
ipsa bona temporalia non concedantur perpetuò:
sed quia sub figura illorũ promittebantur æterna;
ideò in illis censentur impleri promissiones: quod
etiam notauit Hieronym. Ezech. 32. & Lyran.
Exod. 15.
Secundò respondet August. & magis literaliter,
illam vocẽ in æternum, non semper significare in
Scriptura permanentiam propriè æternam, neque
durationẽ vsque ad finem sæculi, & ideò Exod. 15.
& aliis locis additur, In æternum, & vltrà, vt nota-
uit D. Thomas 1. part. quæst. o artic. 2. ad 1. Sæpe
etiam dicitur in sæculum sæculi: vbi eadem vox in
Hebræo, & Græco respondet: significat ergo in
illis durationem longæuam.
Tertiò respondeo, cum Abulensi Exod. 15. q. 18.
Legem Mosis latam esse in perpetuum, quantum
erat ex se, & suaprè natura, & sub conditione, quod
non abrogaretur. Non enim lata est in tempus
definitum, aut determinatum: sed sine vlla tem-
poris limitatione: ita tamen vt liberum esset Deo
illam abrogare, quod & fecit. Duas priores so-
lutiones ponit illa disp. 7. quæst. 7. punct. 7. in fine,
dicens cum D. Thoma quęst. 103. art. 3. ad 1. legem
illam quoad materiam quidem moralium adhuc
durare, quoad alia verò in ipsa veritate Euange-
lica, quam significabat. Solere etiam dici sempi-
ternum in Scriptura illud, quod longissimo tem-
pore durat, vt notauit idem Valent. 1. part. disp. 1.
q. 10. punct. 2. Sed Barradas lib. 2. cap. 20. tres datas
solutiones amplectitur (ex quibus quatuor facit,
primam in duas diuidens) & primam confirmat
testimonio Cyrilli 9. contra Iul. dicentis: Tran-
situs ad veriatem ab vmbris legem Mosis non tollit: sed
manifestiorem eius mentem exhibet. Et ita æternam
legem nominatam esse dicimns: minimè enim cessauit,
quæ in nobis impletur iuxta spiritualis cultus modum,
&c. Secundam verò solutionem latius confirmat
dicens, vocem Hebræam Golam, qua lex vetus
dicta est æterna, longum tempus significare, vt
1. Reg. 1. Anna mater Samuelis ait, Ducam eum, vt
appareat ante conspectum Domini, vt maneat ibi iugi-
ter. Hebraicè, Gad Golam, id est, vsque in æternum,
Et Deut. 15. Seruiet tibi vsque in æternum, id est, vs-
que ad Iubilæum. Prouerb. 22. Ne transgrediaris
terminos golam, id est, antiquos, siue æternos. 1. Reg.<-P>
@@0@
@@1@593 Quæst. CIII. Tract. XIV.
<-P>27. Erit mihi Dauid seruus sempiternus. Genes. 49. &
Deut. 33. colles ęterni, id est, antiqui. Ierem. 2. Asæ-
culo fregisti iugum, megolam, id est, ab æterno, seu
ab antiquis temporibus, Genes. 6. Isti sunt potestes
me golam, id est, ab æterno, vel sæculo. Num. 25.
Phineæ promittitur sacerdotium sempiternum:
tamen iam est abolitum omninò: eandem solutio-
nem ex voce golam, seu gholam, confirmat Vaz-
quez disput. 180. cap. & num. 1.
Ad tertium respondet Valent. illo puncto 7.
in fine, speciales tantùm modos illarum cæremo-
niarum esse antiquatos, & lethales, non autem
alios similes genericè.
Firmum igitur manet, legem post passionem6
Christi extinctam esse, vt docet August. epist. 9. &
epist. 19. ad Hieronymum, & ipse Hieronymus
epistolis ad Augustinum de cessatione legalium,
Glos. in id Heb. 10. Hostiam & oblationem noluisti,
quæ exponit, Noluisti à tempore passionis. Cur
putatis ad magnam illam gloriam transfiguratio-
nis venisse Moysem (ait Cornel. Mussus. Rom. 7.)
nisi vt iura omnia, quæ olim habuerat, Christo
sponte cederet; Synagogamque, quam vxorem,
bis mille annis sibi deuinxerat, illi commendaret,
quò ex illa suscitaret semen fratris ipsius iam sci-
licet vita functi? Et Paul. 1. Cor. 10. Omne quod in
macello vænit, manducate. Et Roma. 14. Non est Re-
gnum Dei esca & potus. 1. Tim. 4. Omnis creatura Dei
bona est: & nihil reijciendum, quod cum gratiarum
actione percipitur. 1. Cor. 8. Esca nō nos cōmendat Deo.
Et Rom. 14. Omnia munda mundis. Idẽ ad Titum. 1.
Item Matth. 5. Non quod intrat in os coinquinat homi-
nem. Luc. 10. Manducate quæ apponuntur vobis. Quæ
omnia intelliguntur pro tempore legis nouæ.
Pro maiori autem huius veritatis intellectione7
aduerte, abrogationem illius legis non potuisse
fieri respectu gentilium: quia illos non obligabat,
vt disp. præced. sect. 3. diximus. Solùm poterant
aliqui existimare, gentiles non fuisse admittendos
ad religionem Dei, nisi mediante circumcisione, ac
proinde lege illa: quia circuncisio debitorem to-
tius legis faciendæ constituebat Galat. 5. & ita ali-
quos putasse constat Act. 15. imò & Petrum in ea
existimatione fuisse, donec diuina visione, & reue-
latione illuminatus fuit, constat Act. 10. nullũ tum
vnquam fuit fundamẽtum talis obligationis, nam
in veteri testamāto solùm ponitur illa lex pro po-
pulo Israëlitico: ergo gentiles illa lege non tene-
bantur. Nec dici potest, quòd licet per se non tene-
rentur, tamẽ in ordine ad intrandum in Ecclesiam
Dei, & gaudendum fructibus eius, teneri prius
circuncidi, & suscipere legem illam: hæc enim
obligatio nullibi gentilibus imponitur, & hoc est,
quòd præcipuè intendit Paulus epist. ad Rom. &
ad Galat. & Apostoli Act. 15. Et probatur, quia à
principio mundi quotquot saluati sunt, participa-
uerunt redemptionem Messiæ absque lege veteri:
ergo multo magis poterunt fideles participa-
re post aduentnm eius: vnde Deus Matth. vlti-
mo ait, ite, docete omnes gentes, baptizantes eos, &c.
Qui crediderit, & baptiZatus fuerit, sàluus erit. Vbi
nullam legis veteris, vel circunsionis dispositio-
nem requirit: Sed haptismum, & fidem ex toto
corde, vt explicuit Philippus Act. 8. scilicet viuam,
coniunctam charitati, & bonis operibus, vt dixit
Paulus: ergo lex vetus nunquam fuit necessariaLex vetus|nunquam fuit|necessaria gen|tilibus.
gentilibus, ex quo colligitur, neque Iudæis esse
modò necessariam: quia eadem dispositio in vtris-<-P>@@
<-P>que requiretur ad participandam Dei redemptio-
nem, & paressunt, vt in dictis epistolis conten-
dit Paulus, non est distinctio Iudæi, & Græci, neque
circuncisio aliquid valet, neque præputium, non est ac-
ceptio personarum apud Deum: ergo lex illa pro Iu-
dæis iam est abrogata, non quidem formaliter, &
expressè: nullibi enim legimus, aut audiuimus for-
malem, & expressam abrogationem factam à Deo,
sed virtualiter, & implicitè, nimirum per legem
nouam repugnantem veteri: quomodò videtur
intelligendum id Ephes. 2. Legem mandatorum de-
cretis euacuans: nam. vt exponunt Chrysostomus, &
Græci, Hieronymus, & ferè alij latini, per decreta
intelliguntur dogmata Euāgelica, quæ comprehẽ-
dit Christus in illis verbis, docentes eos seruare om-
nia quæcunque mandaui vobis.
Dices, lex posterior non reuocat implicitè prio-8
rem, nisi sit ei contra ria, repugnans, aut incompa-
tibilis: lex autem noua & vetus, baptismi, &
circuncisionis non sunt incompatibiles: ergo.
Respondeo negando minorem: nam licet ma-
terialiter earum actus non videantur repugnare,
formaliter tamen repugnant. Primò, quia lex noua
tradit baptismum, & alia, vt sufficientia ad salutẽ,
si autem esset obligatio circuncisionis, & aliarum
legis veteris obseruantiarum, illa non essent suffi-
cientia ad salutem. Secundò, quia durissimum esset
vtriusque legis statuta seruare: nam lex vetus per
se erat grauissima, & lex noua aliquas habet
difficiles obseruantias, vt Confessionis, &c. Ha-
bet, etiam consilia difficillima, quæ cum præceptis
veteris legis seruari esset moraliter impossibile: er-
go eo ipso quòd Deus illa præcepta, & consilia
tradidit, implicitè, & virtute abrogauit præcepta
veteris legis. Tertiò, quia lex vetus data est solùm
pro iudæis: noua pro vniuerso mundo: non expe-
diebat autem magis grauari iudæos, quàm reli-
quos, quia non erant futuri deteriores conditio-
nis, nec conueniebat vnitati, & paci Ecclesiæ,
vt qui conuerterentur ex iudæis, haberent specia-
lem legem, & diuersos ritus, ac cæremonias, signa
& obseruātias: & hoc est, quod dixit Paulus Ephes.
secundo, Christum abstulisse de medio parietem
maceriæ, & inimicitias inter vtrumque populum,
faciens vtraque vnum, & Euseb. primo demon-
strationis cap. tertio, ait, Mosem etiam vidisse, ali-
quando legem suam gentibus accommodari non
posse. Quartò, quia ex vi illius legis constituebatur
specialis Resp. habens supremum pontificatum,
sui iurisdictionem, & alia multa: lex autem noua
introduxit nouum spiritualis Reip. statum, & Pon-
tificatum diuersum cum suprema iurisdictione in
totum mundum: & ideo repugnantem priori sta-
tui: consequenter ergo, & implicitè, hæc lex reuo-
cauit illam, & hoc est quod dixit Paulus, translato
sacerdotio necesse est, vt legis trāslatio fiat. Quin-Obseruantiæ|antiquæ legis|dabantur ad|significanda|mysteria Mes-|siæ.
tò, quia obseruantiæ antiquæ legis dabantur præ-
cipuè ad significanda futura mysteria Messiæ, quæ
significatio post aduentum Messiæ iam falsa est, &
pugnat cum sacris institutis à Deo, quæ signifi-
cant Deum iam venisse, & mortuum esse: ergo eo
ipso quòd hæc sacramenta instituta sunt, virtuali-
ter derogata est lex vetus: præterquam quod ex-
pressè etiam videtur derogata à Christo, cum in
cruce dixit, consummatum est, & velum templi scisum
est: id enim interalia significauit legis destructio-
nem: sicut & fractio tabularum Moysis, cui alię in-
tegræ successerunt Deut. 32. significauit secundùm<-P>
@@0@
@@1@Disput. XXII. Sectio III. 594
<-P>Augustinum, lib. 2. quæst. 144. in Exodum destru-
ctionem legis veteris, cui noua successit. Aruit
Hedera illa, cuius vmbra Ionas oblectabatur. AruitAruit lex vm|brosa pro qua|orta est vitæ|arbor, noua|lex.
lex vmbrosa cuius vmbris Iudęi gaudebant: pro ea
verò orta est pulcherrima vitæ arbor, lex noua.
Obliuiscere Iudee populum tuum, & domum patris tui,
& concupiscet rex decorem tuum, psalm. 44. id est,
obliuiscere antiquos populi tui ritus, &c. Eiice do-
mo veterem Ancillam Agar seruorum matrem,
id est, legem veterem Galat. 4. Mortuus est Moy-
ses, & sepultus Deo iubente, Deut. 34. id est, lex
Mosaica: sepeliuit Deus Moysẽ, & nō cognouit ho-
mo sepulchrum eius vsque in præsentẽ diẽ, id est,
Iudæi adhuc non cognoscunt legem Mosis esse
mortuam, & sepultam. Iacobi 1. lex noua dicitur
perfectæ libertatis: quia à lege Mosis homines li-
berauit. Extinctam legem Moysi vox illa testatur,
quam scribit Iosephus 7. de bello Iudaico, c. 12. au-
ditam à sacerdotibus in die Pentecostes in templo:
migremus hinc: qua Angeli testati sunt repudium
templi, populi, & legis iudaicæ: erat enim vox illa
angelorum, vt testatur Hieronymus, ep. ad Dama-
sum, & Ezechielis, 11. & Iosephus suprà. Vnde
Mat. 5. Relinquetur vobis domus vestra deserta, &
Isai. 5. expectaui, vt faceret vuas, & fecit labruscas.
Septuaginta vertũt fecit spinas, auferam sepem eius,
& erit in direptionem; diruam maceriam eius, & erit in
conculcationem, &c. Destructo templo, quod erat
nodus iudaicæ religionis, in quo solo licebat sa-
crificare, Deut. 12. totus Iudaicus ritus corruit Deo
volente, vt docet Chrysost. ho. 1. aduersus Iudæos.
Repugnante Tito templũ exustũ, vt refert Ioseph.
Dostları ilə paylaş: |