Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə216/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   212   213   214   215   216   217   218   219   ...   250

Christi suscipiens legem Christi: quia cùm ille cir-

cuncidi non posset, Baptizari teneretur. Idẽ docet

Medina suprà §. sed iam deuiamus, in solutione

Confirmationis. Sed hæc opinio meritò quibus-

dam recentioribus videtur improbabilis. Primò,

quia Iudæi, vt ipsi citati fatentur, non tenebantur

tunc ad Baptismum, etiam si fidem & legem Chri-

sti reciperent: ergo nec Gentiles. Non enim Chri-

stus voluit eos magis obligare quàm Iudæos, &

ipsi poterant tunc fieri proselyti & circuncidi;

proselyti autem Iudæorum, & ipsi Iudæi eadem

lege tenerentur. Item quia sicut Iudæi tunc habe-

bant remedium circuncisionis, ita illi habebāt re-

medium legis naturæ, eaque tenebantur: ergo si-

cut Iudæi non tenebātur ad Baptismum: ita neque

Gentiles. Secundò, quia tunc Gentilibus non præ-

dicabatur, nec diuulgabatur Baptismus. Ideò enim

Christus dixit, non sum missus, nisi ad oues, quæ perie-



runt domus Israël, & Apostolis præcepit, in viam

gentium ne abieritis. Ergo Gentiles tunc non tene-

bantur baptizari. Tettiò, generatim probatur: quia

tunc testamentum Christi nondum erat confirma-

tum: sed morte Christi confirmatum est Hebr 9. &

ideo nō proponebatur necessariũ pro tunc quoad

ea, quæ erant merè positiua: vt enim D. Tho. nota-

uit 3. part. quæst. 66. art. 2. verba illa de necessitate

Baptismi & similia ad futurum tempus refereban-

tur. Vnde Matt. 19. quærenti iuueni quid facere ad

salutem deberet, solùm respondit, serua mandata,

scilicet vetera: & si vis perfectus esse, vade & ven-<-P>


@@0@

@@1@Disput. XXIV. Sectio IV. 625



<-P>de, &c. solùm de Apostolis probabile est, tunc non

vniuersali lege, sed speciali præcepto fuisse ad Ba-

ptismum obligatos: sicut in cœna pręcepit Petro

vt se leuari permitteret.

  Quod verò Sotus, & Medina eisdem locis dixê-19

re, audientes Christi doctrinam sufficienter mira-

culis confirmatam, obligationem habuisse susci-

piẽdi legem Christi: in hoc sensu verum est, quod

tenebantur ei credere, & quod illis præciperet fa-

cere. Vnde Christus dixit, Si non venissem, & locutus



eis fuissem, peccatum non haberent; nunc autem excusa-

tionem non habent de peccato suo: scilicet, non creden-

di Christo: & non recipiendi illum, vt Messiam,

& Dominum: Qui in propria venit, & sui eum nō re-

ceperunt. Ioan. 1. Cæterùm tunc nullam legem fe-

rebat Christus vt statim obligaturam.

  Meritò autẽ Sotus alij fatentur baptismi, & legis20

Euangelicæ obligationem saltem à morte vel re-

surrectione Christi cœpisse: & hoc initium abso-

lutè ei tribuunt communiter doctores, quos retuli

& secutus sum, disputatione præcedenti sect. 6.

num. 30. & pro hac sententia meritò refertur D.

Thomas 4. d. 2. quæst. 1. art. 4. quæstiuncula 3.

nam dicit sacramenta quoad vtilitatem diuersis

temporibus fuisse à Christo instituta in vita mor-

tali: sed quoad vtilitatem omnia simul in passione

cœpisse. Idem significat d. 3. quæst. 1. art. 5. quæ-

stiuncula 3. & hîc, quæst. 103. art. 3. & 4. & 3. parte

quæst. 66. art. 2. ad 1. Palud. 4. distinct. 2. quæst. 1.

art. 1. conclus. 1. suadetur: quia per mortem Christi

confirmatum est nouum Testamentum, Hebr. 9.

ergo extunc habuit perfectam virtutem, & effi-

caciam: ergo & vim obligandi, alias rationes ad-

iunxi sect. citata.

  Sed obiicies, quia pius latro post mortem Chri-21

sti salutem consecutus est: tamen sine baptismo:1. Obiectio.

ergo non statim post mortem Christi fuit ne-

cessarius ad salutem. Augustin. lib. 1. de anima, &

eius origine, cap. 9. nihil tandem resoluens, tres

assignat solutiones. Primò, cùm Cypr. illum fuisse

martyrem, & in sanguine suo baptizatũ baptismo

sanguinis. Sed licèt demus æquiualenter fuisse

martyrem, quia Christum in cruce confessus est,

quando etiam Apostoli in eius confessione defe-

cetunt, vt ibi tractat August. tamen cùm non fue-

rit ei mors illata pro Christo: nō possumus dicere,

verè, & propriè martyrem fuisse. Secundò resp.

Aug. illũ in aqua, quæ fluxit de latere Christi ba-

ptizatũ fuisse: sed hoc symbolicè tantũ dici potest:

quoniam latronem illa aqua non videtur attigisse,

& licèt attingeret, deerat intentio baptizantis, &

baptizati, imò & minister ipse. Tertiò resp. Aug.

illum forèt antea fuisse baptizatum baptismo

Christi: verùm de hoc non constat, vt ipsemet

Aug. aduertit. Vnde facilè respond, quartò illum

per contritionem, & dilectionem constitutum in

gratia ante mortem Christi quo tempore non erat

necessarius Baptismus in re, vel in voto ad iustifi-

cationem, ac proinde nec ad salutem ærernam:

sed tantùm conseruatio illius gratiæ seruando

præcepta, aut non violando illa cum mortali cul-

pa: sicut illa non violauit pius latro, ideò enim

non suscepit baptismum: quia ignorabat inuinci-

biliter eius pro tunc necessitatẽ, vel præceptũ, aut

non habuit tunc cōmoditatem suscipiendi baptis-

mum, quis enim illum ipsi eo tẽpore ministraret.

  Secundò obiiciunt aliqui, quia lex vetus nō fuit22

in morte Christi extincta quoad obligationẽ: ergo<-P>@@2. Obiectio.



<-P>nec noua quoad obligationẽ introducta: nam perLex vetus nō|fuit extincta|in morte Chri|sti quoad obli-|gationem.

obligationẽ legis nouæ ablata est obligatio vete-

ris. Et ratio vtriusque est, quoniā tunc nō erat pro-

mulgata iutroductio vnius, nec abrogatio alterius.

  Si respondeas, promulgationem legis nouæ fa-

ctam esse sufficienter viuente Domino suspenden-

do tamen obligationem vsque ad mortẽ, & coar-

ctādo illam ad illud tẽpus, insurgũt aliqui, in pri-

mis id dicentes, non habere locum respectu gen-

tium: quia illis tunc nulla promulgatio facta est:

deinde etiam Iudæis non fuisse tunc sufficienter

propositam. Vnde Matth. 19. dicebat Christus

Apostolis, quod in aure auditis, prædicate super tecta:

Et ex nullo loco constat, obligationem legis rela-

tam esse, vel coarctatam ad instans passionis, vel

resurrectionis: nec, id est, admodũ verisimile cùm

ipsamet resurrectio Christi non fuerit anteà, nec

in ipso momento resurrectionis sufficienter ma-

nifestata, nec Ecclesia fuit integra fundata vsque

ad ascensionem: nam inter resurrectionẽ & ascen-

sionem, loquebatur Christus de regno Dei, id est, Ec-

clesia, cum Apostolis, & ascensurus in cœlum di-

xit, Sedete in ciuitate donec induamini virtute ex alto,

indicans, anteà non fuisse opportunum tempus ad

promulgationem legis Euaugelicæ.

  Quod si secundò respondeas, legem diuinamLex diuina|non indiget|promulgatio-|ne.

non indigere promulgatione. Nam in lege huma-

na, vel non est necessaria, vel solùm est necessaria

ex institutione humana, quæ ad legem diuinam

extendi non potest: instant, quia licèt hoc sit ve-

rum de modo promulgationis, & tempore defini-

to: loquendo tamen de promulgatione absolutè,

& de tempore per se necessario ad notitiam hu-

manam, falsum est: quia per se, & ex intrinseca ra-

tione legis est necessarium vt publicè proponatur,

aut saltem sufficienter, ita vt moraliter, & huma-

no modo sciri possit à communitate: quia præ-

ceptum non propositum communitati non habet

rationem legis, sed particularis præcepti: quod ta-

men ita ferri posset, vt cùm innotesceret commu-

nitati acciperet rationem legis.

  Propter hoc ergo aliqui affirmant legem no-23

uam non obligasse ante Pentecosten, vt videre li-Lex noua non|obligauit ante|Pentecosten.

cet, 4. distinct. 1. & 3. sed inter eos sunt varij modi

dicendi: nam quidam affirmant, ex eo die obli-

gasse mundum vniuersum. Quod alij reiiciunt,

quia erat per se impossibile, notitiam illius legis

diffundi ea die in totum mundum. Sed hoc non

vrget: quia id non est necessarium ad rationem le-

gis: sed sufficit esse propositam communirati cum

intentione expressa obligandi eos ad quorum no-

titiam posteà perueniat: Vt cùm lex aliqua propo-

nitur in curia Romana, in campo Floræ, vt deinde

obliget totam Ecclesiam sine alia promulgatione.

Potuit ergo lex Euangelica obligare vniuersum

orbem à promulgatione facta in die Pentecostes,

si Christus voluit, & voluisse nōnullis videtur, id-

q́ue Apostolis explicuisse per se ante ascensionem

vel in die ipso Pentecostes per specialem reuela-

tionẽ Spiritus sancti, quod ipsi Apostoli alios etiā

docuerint. Hoc probant: nam si propterea dicatur

aliquas orbis partes ex tunc non fuisse obligatas,

quia in illis Euangelium promulgatum non est:

idem dici posset nunc de aliquibus, in quibus

nondum promulgatum videtur: quod tutum non

est: sicut nec tutum est dicere nullam prouinciam

lege noua obligatam fuisse, donec in maiori mun-

di parte solemniter promulgata fuit: quia vt lex<-P>

@@0@

@@1@626 Q. CVI. vsquead CVIII. Tract. XIV.



<-P>obliget, proponi solemniter debet maiori parti

communitatis cui imponitur. Quod fundamentũ

inane est, & absurdum: neque ego vllum docto-

rem inuenio, qui dixerit nec à die Pentecostes vl-

lam orbis partem obligasse. Et certè si nullam par-

tem obligarit, donec in ea promulgatum fuit se-

quitur, aliquas partes multò pòst tempore Apo-

stolorum obligatas non fuisse: quia in multis par-

tibus tunc non erat prædicata lex noua, vt de suo

tempore dixit Origen. tractatu 28. in Matth. & de

suo posteà Rufin. 1. Histor. cap. 9. & constat ex Au-

gustino epistala 80. & Bern. 3. de consid. & ex gen-

tibus nostro sæculi manifestatis.

  Respondent aduersarij distinguendo inter pro-24

mulgationem, & diuulgationem, & inter id, quod

est per se, & per accidens: seu inter sufficientiam,

& efficaciam promulgationis. Dicunt ergo, pro-

mulgationem huius legis sufficienter esse factam

per Apostolos pro toto orbe. Nam hoc munus à

Christo acceperunt, Docete omnes gentes: eritis mihi



testes vsque ad vltimum terræ: quod & ipsi fecerunt.

Vnde Paul. Rom. 10. illis accommodat id Psal. 18.



In omnem terram exiuit sonus eorum. Vbi D. Thom.

ait, non solum promulgationem: sed etiam diuul-

gationem Euāgelij saltem per famam, factam esse

tempore Apostolorum per totum orbem: quod

etiam sensit Hieronym. Matth. 24. ita exponens

illud: Prædicabitur hoc Euagelium in vniuerso mundo,



& tunc veniet consummatio: id est, destructio Hieru-

salem, de qua ibi ad litteram sermo erat, quod

etiam sensit Chrysostom. homil. 76. in Matth. Hoc

ergo, inquiunt, satis est vt ab eo tempore hæc lex

obligaret vniuersum mundum. Nam si alicubi

ignorata fuit pro aliquo tempore, illud erat acci-

dentarium: ideò per se non impediebat legis obli-

tionem, quamuis à culpa excusari possent igno-

rantes.

  Sed hæc solutio doctrinæ ipsiusmet auctoris25



aduersatur: constat enim eo tempore non fuisse

promulgatā solemniter in omni loco, licet ex aliis

locis notitia ad totum orbem tunc cognitum de-

uenetit, ita vt in singulis regionibus, aut etiam

prouinciis aliqui nonnullam notitiam saltem

confusam huius legis habuerint: ergo non est ne-

cessaria solemnis promulgatio in singulis regio-

nibus, regnis, ac prouinciis: sed satis est promulga-

tio alibi facta, cur ergo non sufficienter facta Hie-

rosolymis in die Pentecostes: quę omnes regiones

& prouincias orbis cogniti facile peruasura erat?

Adde quod in orbe tunc incognito, nec tunc, nec

post multos annos erat promulgata, nec diuulga-

ta, nec cognita ab vllo lex ista: tamẽ etiā illos obli-

gabat: alioqui paucis ab hinc annis obligare cœ-

pisset, & si tunc aliquis eius notitiam habuit, non

esset astrictus ea lege quod falsum est, ergo pro-

mulgatio in singulis prouinciis, aut regionibus nō

fuit necessaria, & alioqui qui esset in ea, in qua non

erat promulgata lex, & sciret esse promulgatam

in alia; etiamsi crederet, legem esse verissimam

non teneretur baptizari, & alia præcepta sequen-

tia baptismum seruare. Imò etiamsi tempore pro-

mulgationis in aliqua prouincia ibi esset, & post-

eà in propriam migraret, non teneretur ibi bapti-

zari, siue dicatur fuisse anteà obligatum, siue non:

quod est falsum.

  Distinguendum ergo est inter obligationem fi-26

dei, & obligationem resultantẽ, ex præceptis posi-Obligatio fi-|dei, & obliga-|tio resultans

tiuis sacramentorum. Obligatio credendi statim<-P>@@



<-P>oriebatur ex prædicatione Christi, & Apostolo-ex præceptis|positiuis sacra|mentorum, in|quo differant.

rum respectu eorum quibus proponebantur my-

steria sufficienter, vt patet ex verbis Christi. Si non

venissem, & locutus eis fuissem, peccatum non haberent:

nunc autem excusationem non habent de peccato suo,

scilicet infidelitatis. Et Ioan. 18. Ego in hoc natus



sum, & ad hoc veni in mundum, vt testimonium perhi-

beant veritati: omnis, qui est ex veritate, audit vocem

meam. Vnde frequenter illos arguebat infidelita-

tis. Ratio verò est: quia facta sufficienti propo-

sitione natura ipsa seu ratio naturalis dictat, esse

credibile & credendum quod dicitur. Vnde statim

sine dilatione vrget præceptum, nec vlla alia re-

quiritur promulgatio. Idem est de præceptis spei,

& dilectionis, & pœnitentiæ, & aliis connaturali-

bus gratiæ. Vnde etiam simul fuit obligatio pa-

rendi Christo conditionaliter, si quid præcepisset.

Quia se sufficienter proponebat vt Messiam, &

Legislatorem: de quo dictum erat Deut. 18. Pro-

phetā suscitabit Dominus, ipsum audietis. Vnde si quis

tunc eliceret actum nolendi obedire præceptis

Christi, si quæ daret; peccaret mortaliter.

  Quoad præcepta verò positiua Baptismi, & si-27

milia fortè non cœpit obligare lex Christi vsque

ad Pentecostem: pro qua opinione disp. præced.

sect. 6. num. 29. retulimus Scotum 4. dist. 3. quæst.

4. Gab. quęst. 4. Capreolum quæst. 3. ad 3. arg. Scoti

contra duas primas concl. Med. quæst. 103. artic. 3.

Angles quæst. de essentialibus Baptismi, art. 9. imò

& Bern. epist. 77. quam esse probabilem tenet Va-

lent. hîc, disp. 7. quæst. 8. punct. 1. imò eandem vi-

detur absolutè tenere 3. part. disput. 4. quæst. 1.

punct. 4.

  Addunt Scotus, & Gabr. non statim à die Pente-

costes cœpisse in omnibus locis Baptismi obliga-

tionem: sed in quibusdam post mensem à Pente-

coste, in aliis ad annum, in aliis ad 10. annos, &

Sic deinceps secundùm quòd eis prædicabatur.

  Probabiliùs tamen est, quod superius diximus28

obligationem cœpisse à passione, itaque Aposto-

los à Christo ante mortem didicisse, licet fortas-

sis obscurè. Vnde si aliquibus ante Pentecostem,

imò & antè Ascensionem, vel resurrectionem id

proposuissent modo competenti, vt potuere verè

proponere, quia verum erat, illi tenerentur statim

baptizari occurrẽte articulo mortis, licet essent in

gratia per Circumcisionem, vel contritionem: &

si post Baptismum peccassent, deberẽt confiteri: &

siue post Baptismum peccassent, siue non; tenerẽ-

tur in articulo mortis communicare: tenerentur

etiā tunc Petro, & aliis Apostolis obedire. Quam-

uis præcepta eiusmodi positiua ante promulgatio-

nem solemnem factam in die Pentecostes non vi-

dentur habuisse rationem legis, vt disput. præced.

sect. 6. dicebamus.


------------------------------------------------------------



SECTIO V.

Vtrùm lex gratiæ perpetua, & im-

mutabilis sit.



TRiplex mutatio in lege aliqua fieri29

potest abrogatio, augmentatio, autConcl.|Triplex mu-|tatio in lege|aliqua.

diminutio, & dispensatio.

  Primò ergo certum est, legem no-

uam numquam esse abrogandam,

vel in aliam legem commutandam, quæ viato-<-P>

@@0@

@@1@Disput. XXIIII. Sectio V. 627



<-P>ribus conueniat. Est de fide; quia nouum Testa-Lex noua|nunquam ab-|roganda.

mentum æternum dicitur, an forma consecratio-

nis, non quia sit posita illa particula ab Euangeli-

stis: sed quia ex traditione Ecclesiæ, quæ ab Apo-

stolis manauit, constat dictam esse à Deo, vt nota-

uit Innoc. III. cap. cùm Marthæ, de celebr. Missa. sic

etiam regnum Dei æternum dicitur Luc. 1. & Psal.

109. & Hebr. 7. Sacerdotium Dei dicitur ęternum:

lex autem Sacerdotium, & regnum de eiusdem du-

rationis sunt. Sic Apocal. 14. dicitur Euangelium

æternum, & Hebr. 13. testamentum æternum: quia

aliud non est posteà futurum, vt ibi ait Theodo-

retus. Vide Barradam tom. 1. lib. 1. cap. 11. Vazq.

disput. 183. in fine. Dices suprà circa legem vete-

rem interpretati sumus particulam, æternum, non

dicere semper durationem perpetuam: ergo idem

dici poterit in præsenti. Respondeo, non posse,

quia nec Scriptura, nec materia & conditio talis

legis patitur similem interpretationem, quamuis

aliqua ex parte accommodari possit. Duobus

enim modis potest intelligi legem hanc futuram

æternam. Primò, simpliciter, ita vt quandiu Deus

durauerit, illa duratura, sic & obligatura, & hoc

falsum est, quia cùm venerit quod perfectum est

euacuabitur quod ex parte est: cessabit ergo fides,

qua sublata nō potest manere lex fidei, nec sũt ne-

cessaria sacramẽta aut sacrificia. Non dicitur ergo

in hoc sensu hæc lex æterna propriè & formaliter,

quamuis in ipsa gratia consummata, seu gloria

manebit lex quædam, scilicet, voluntas Dei per vi-

sionem beatificam declarata, & manifestata, quo-

modo etiam regnum Dei est simpliciter æternum

non in hoc sæculo, sed in futuro. Alio ergo mo-

do dicitur hæc lex æterna, quia durabit quandiu

durauerit mundus iste, & Ecclesia militās, & quia

illi non succedet alia lex diuina, quæ hāc excludat,

in quo hæc lex veterem superat, & hic est sensus

proprius assertionis, quæ patet ex Matth. vlt. Doce-



te omnes gentes, &c. Et, Ecce ego vobiscum sum vsque

ad consummationem sæculi. Et cap. 17. Super hanc pe-

tram ædificabo Ecclesiam meam, & portæ inferi nō præ-

ualebunt aduersus eam. Multi etiam ita exponunt

id Matth. 24. Prædicabitur hoc Euangelium in vni-



uerso mundo: scilicet, efficaciter, ita vt ab omnibus

recipiatur, & tunc veniet consummatio, id est, iudicij

dies, de qua explicatione, vide August. epist. 80. ad

Cassulanum, qui etiam hoc colligit quæst. 124. in

Exod. & 17. Ciuit. cap. 17. & 1. contra aduersa leg.

& Prophet. cap. 20. ex illo Psal. 109. Tu es Sacerdos



in æternum, adiunctis illis verbis, Iurauit Dominus,

& non pœnitebit eum. Nam posita sunt illa verba,

vt nulla timeatur mutatio huius Sacerdotij legis

sacrificij, & consequenter nec legis: nam sicut

translato sacerdotio transfertur lex, Hebr. 7. Ita

perseuerante perseuerat. Ideò tempus legis nouæ

dicitur vltimum, seu nouissimum, & plenitudo

temporis. Hebr. 1. & Galat. 4. Quia post illud non

expectatur in hac vita tempus alterius legis, lege

maioris plenitudinis gratiæ. Vnde probatur asser-

tio: nam lex hæc sufficienter ordinat homines ad

Deum, & Deum, & ad gratiā, & gloriā hominum:

ergo non oportet vt alia lex ei succedat. Probatur

antecedens, quia hęc lex coniungit homines Deo:

iam præsenti, & in perpetuum viuenti, non autem

futuro, vt lex vetus, quamuis speret illum ventu-

rum ad iudicandum: ideò inter hanc legem & iu-

dicium non mediat alia lex. Præbet etiā perfectam

Dei cognitionem, quoniam præbet fidem explici-<-P>@@



<-P>tam communitati hominum. Continet etiam

perfectissimum Dei cultum: nam Deum ipsum

offert in sacrificium habet perfectissimum san-

ctificandi modum, & immediate post hanc vitam

producit homines iustos ad patriam, nisi purga-

tione indigeant. Ergo non est quod post hanc le-

gem alia expectetur.

  Dico fecundò, hanc legem propriè non posse30

augeri, nec miuui: nam Deus simpliciter promisit2. Concl.

fore perpetuam, ac proinde in omnibus suis parti-Lex noua|propriè non|potest augeri,|nec minui.

bus, quia nihil excepit, & nemo potest, nisi temerè

exceptionem facere; Deus ergo, non illam minuet:

nec verò augebit, quia perfectam illam dedit à

patribus, & Ecclesia, nullum aliud sacramentum,

sacrificium, aut præceptum generale expectat, &

vanum esset, atque erroneum aliquid noui circa

hoc introducere. l. sperare: De præceptis verò fidei

dubitare posset aliquis, nam veritatum fidei ma-

nifestatio crescit in Ecclesia. Respōdeo, tamen per

hoc non augeri legem nouam, rationem red-

dunt aliqui, quia præcepta positiua diuina semper

sunt eadem, & veritates fidei necessariæ, ac funda-

mentales semper fuerunt manifestaræ Ecclesiæ,

magis autem vel minus distincta cognitio earum,

cognoscendo in seipsis aliàs quas continent perti-

net ad quandam perfectionem maiorem, quam

Deus tribuit Ecclesię suę temporibus opportunis.

Sed melius respond. Deum de nouo nihil reuelare


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   212   213   214   215   216   217   218   219   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin