Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə214/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   210   211   212   213   214   215   216   217   ...   250

perunt esse mortifera, non potest cum omnimoda

certitudine designari: quia ab Ecclesia definitum

non est. Aliqui putant, tempore Ignatij discipuli

Ioannis Euangelistæ cœpisse esse mortifera: quia

ep. 8. dicit, Contestor Episcopo, & præsbyteris in Domi-



no, siquis cum Iudæis, (id est, eo tẽpore, quo Iudæi,)

celebrat Pascha, aut symbola festiuitatis eorum recipit,

particeps est eorum, qui Dominum occiderunt, & Aposto-

los eius. Sed fortè vt ait Vazquez disp. 182. cap. 9. eo

tempore tantum fuit vetita celebratio Paschę die,

quo celebrabatur à Iudæis, non verò aliæ cęremo-

niæ. Verisimilius videtur, quod plures Theologi

affirmant, cœpisse esse mortifera, anno quadrage-

simo à passione Domini, quando Hierusalem, &

templum destructa fuere: quia iam nulla erat occa-

si o seruādi legalia in honorẽ legis, & alioqui tem-

pus illud sufficiens fuit ad Euāgelij promulgatio-

nem. Sect. tamen 6. n. 23. adduximus Scotum 4. d.

3. q. 4. §. quantum ad istum, & Vegam 5. in Trid. c.

3. cum Chrysost. hom. 76. in Matt. in illa verba, in



vniuerso enim orbe prædicabitur, asserentes, prædica-

tionem Euangelij, quousque in vniuerso orbe ex-

tenderetur, per viginti, aut triginta annos durasse.

  Dico tertiò legalia non cœpere esse mortifera3. Conc.

ex determinatione Apostolorum, vel Ecclesiæ. EstLegalia non|cæperunt, esse|mortifera ex|determinatio-|ne Apostolo-|rum vel Ec-|clesiæ.

contra Angles q. de essentialibus baptismi, a. 9. con.

3. vbi sic ait, conuersis à circũcisione post sufficien-

tem Euangelij promulgationem legalium, obser-

uatio fuit tantùm licita vsque ad tempus per Apo-

stolos, vel per Ecclesiā determinatum. Sed conclu-

sio nostra probatur: quia non Apostoli, nec Eccle-

sia legẽ veterem abrogarunt & prohibuerunt, sed

Deus: ergo etiam ipse tẽpus determinauit, ex quo

cœperit esse mortifera, & prohibita. Alioqui posset

modò prohibitionẽ suspendere, & tollere, quòd est

absurdum, & expressè contra Aug. ep. 19. dicentem

iam irreparabiliter esse mortiferā. Deinde nunquā

legimus, Apostolos vel Ecclesiā determinasse tem-

pus, in quo legalia redderẽtur mortifera: ergo hoc

institutione diuina determinatũ fuit, nempe post

promulgationem Fuangelij in toto orbe noto, seu

præcipuis eius partibus.


@@0@

@@1@619

#(IMAGE)


DISPVT. VIGESIMAQVARTA,

DE LEGE EVANGELICA,

NOVA SEV GRATIÆ.

#(IMAGE)




Quæstio centesimaquarta, de præceptis iudicialibus.


Quæstio centesimaquinta, de iudicialium præceptorum causa,

& ratione.



De præceptis iudicialibus rectè D. Thomas, his duabus quæstionibus, & aliqua diximus

disp. 22. sectione 8. & 10. & disp. 23. sect. 3.



Quæstio centesimasexta, de lege Euangelica, seu noua, secundùm se.

Quæstio centesimaseptima, de lege noua comparatione veteris.

Quæstio centesimaoctaua, de iis, quæ in lege noua continentur.

DE hac lege breuius disputant Theologi, quàm de reliquis: quia pauciora habet præce-

pta propria pauciorésque difficultates, & illæ in materia de fide, & sacramentis, &

alibi attinguntur. Vide diuum Thomam, & eius interpretes hîc, Sotum 2. iustitiæ,

quæstione septima, & sequentibus. Azor tomo 1. libro 6. cap. 59. Barradas lib. 1. in

Euangel. à cap. 2. Valent. hîc disput. 7. quæst. 6. punct. 3. & 4. & quæst. 8. per totam, Feli-

sium, 1. part. decalogi, cap. 7. & 8.


------------------------------------------------------------

SECTIO PRIMA.

Vtrùm lex gratiæ sit vera lex, & vera

continens præcepta.



HÆretici aliqui huius temporis ne-1

gant latam esse à Christo aliquamHæreticorum|sententia.

veram legem. Putant enim repu-

gnare gratiæ Christi, & libertati

Christianæ; Primò, ex Ioan. 1. Lex

per Moysem data est: gratia, & veritas per Iesum

Christum facta est. Secundò, Marci vlt. Prædicate

Euangelium omni creaturæ: Nam Euangelium non

est lex: sed bonum nuncium, vt ait Augustinus 2.Euangelium|bonum nun-|tium.

contra Faustum, cap. 2. illud autem nuncium con-

sistit in promissione salutis, quæ promissio anteà

fiebat sub conditione mādatorum, iuxta id Ezech.

20. Qui fecerit ea viuet in illis: nunc sub conditio-

ne solius Baptismi, & fidei. Marci vlt. Qui credide-

rit, & Baptisatus fuerit, saluus erit, &c. Tertiò, quia

lex gratiæ dicitur, Lex spiritus vitæ, Rom. 8. Vbi au-

tem Spiritus Domini, ibi libertas, 2. Corinth. 3.

Hæc autem libertas est ab obligatione legis, iuxta

id Galat. 5. Si Spiritu ducimini, non estis sub lege. Et

ibidem, Non sumus ancillæ filij, sed liberæ: qua liberta-



te Christus nos liberauit. Alludit ad id Genes. 21. Eijce

ancillam & filium eius, non enim erit hæres filius ancillæ

cum filio liberæ.

  Dico primò, Lex noua est verè & propriè lex,2

à Christo lata. Et definita in Concil. Trident. sess.1. Conclus.

6. can. 19. & 21.

  Probatur primò ex Ioan. 15. Hoc est præceptum

meum: & item de præcepto Baptismi, Nisi quis re-<-P>@@

<-P>natus, Ioan. 3. de præcepto Eucharistiæ: Nisi man-

ducaueritis carnem filij hominis, &c. Ioan. 6. De præ-

cepto Pœnitentiæ, & Confessionis: Quorum remi-



seritis peccata, remittuntut eis: & quorum retinueritis

retenta sunt. Ergo lex vetus etiam quantum ad3

Decalogum non obligat Christianos.

  De Ordine, & Matrimonio non est præceptum

pro nunc obligans priuatas personas: de aliis

verò sacramentis Confirmatione, & Extrema vn-

ctione non est præceptum obligans saltem sub

mortali.

  Probatur secundò ex loco Hierony. 31. adducta

à Paulo, Hebr. 8. Hoc est Testamentum, quod disponam

domui Israël post dies illos, dicit Dominus. Dabo legem

meam in visceribus eorum, & in cordibus eorum super-

scribam eas. De quo loco vide Hieronym. Hieremię

31. & August. lib. de Spir. & lit. c. 26. & 27. Isai. 2. &

Mich. 4. De Syon exibit Lex, & Verbum Domini de

Hierusalem iudicabit gentes: id est, gubernabit: nam

in libro Iudicum gubernatores Iudices appellan-

tur. Locum illum, Hunc locum de lege propriè

sumpta exponit August. 17. ciuit. cap. 17. adiungẽs

id Psalm. 109. Virgam virtutis tuæ emittet Dominus

ex Sion. Vbi nomine virge lex ipsa significatur,

quia à virga, sceptro seu potestate Regia & legis-

latiua processit: & ibi commemoratur Sacerdo-

tium Christi æternum; quia lex illi debuit esse

conformis, iuxra id, Hebr. 7. Translato Sacerdotio,

necesse est vt legis traslatio fiat. Et Deut. 18. Prophetam

de gente tua, & fratribus tuis sicut me, id est, etiam

Principem, & Legislatorem, Suscitabit tibi Domi-



nus, ipsum audies, Isai. 33. Dominus Iudex noster, Do-

minus Legifer noster, Dominus Rex noster. Et c. 42.<-P>

@@0@

@@1@620 Q.CVI. vsque ad CVIII. Tract. XIV

<-P>Legem eius Insulæ expectabunt. Psalm. 9. Constitue

Domine Legislatorem super eos. Psalm. 83. Etenim be-

nedictionem dabit Legislator. Quæ loca de Christo

explicat Salmer. to. 5. tract. 1. in Euang. Ezech. 36.



Dabo vobis cor nouum, & Spiritum meum ponam in

medio vestri, & faciā, vt in præceptis meis ambuletis, &

iudicia mea custodiatis, & operemini. Matth. 5. Audi-

stis, quia dictum est antiquis, &c. ego autem dico vobis,

&c. Ioan. 14. Qui habet mendata mea & seruat ea,



ille est qui diligit me. Et, Si præcepta mea seruaueritis,

manebitis in dilectione mea. Et, Vos amici mei estis, si

feceritis quæ ego præcipio vobis. Matth. 19. Si vis ad

vitam ingredi, serua mandata. Matth. vlt. Euntes do-

cete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris, &

Filij, & Spiritus sancti, docentes seruare omnia quæcun-

que mandaui vobis. Vbi Hieronym. Iussit, inquit,

Apostolos primùm docere vniuersas gentes: tum

fidei tingere Sacramento, & post fidem, & Baptis-

ma quæcunque seruanda essent, præcipere. Ac ne

putaremus leuia esse, & pauca, quæ sunt obseruan-

da, addidit, Omnia quæcunque mandaui vobis, An

Paulus non facit Christum Legislatorem cùm di-

cit Romanor. 7. Cùm ego sine lege non essem: sed in



lege essem Christi: Et capite 13. Plenitudo legis est

dilectio. Et Galat. 5. Omnis lex in vno sermone imple-

tur, Diliges proximum tuum sicut teipsum. Et Galat. 6.

Alter alterius onera portate, & sic adimplebitis legem

Christi. Rom. 2. Non auditores legis iusti sunt apud

Deum, sed factores legis iustificabuntur. Rom. 3. Legem

ergo destruimus per fidem, absit: sed legem statuimus. Et

Galat. 2. Per legem legi mortuus sum, id est, per le-

gem nouam, veteri, vel legi peccati.

  Et certè hoc pertinebat ad perfectam Christi4

prouidentiam circa Ecclesiam suam, vt daret ei le-

ges accommodatas: nam Ecclesia est perfecta

Resp. à Christo fundata: fundatores autem præci-

puas, & fundamentales leges dare solent. Aliàs

neque perpetuitatem, neque continuam vnitatem

habere posset. Et si nulla esset lex nisi fidei, vt hæ-

retici mentiuntur, nullum Christianis esset pec-

catum præter infidelitatem: quod est contra Euan-

gelium, Matth. 25. & sæpè alibi. Quia vbi non est

lex, nec præuaricatio. Rom. 4. Vide Suarez 3. part.

tom. 1. disp. 47. sect. 2. Pererium Rom. 7. disp. 6. lege

Lucam, cap. 6. num. 27. & seqq. vbi multa præcepta

Christus tradidit, vt & Matth. 7. & 19. Lucæ 18. &

Marci 10.

  Vnde malè Caluinus in id Galat. 4. Misit Deus5



Filium suum factum sub lege, vt eos, qui sub lege erant,

redimeret. O miserabilem, inquit, inscitiam, ô per-

nitiosum errorem prædicantium Christum tan-

quam nouum Legislatorem: quasi veterem Iu-

dæorum legem abrogauerit, vt nouam Christianis

hominibus legem imponeret. Non fuit id Christi

officium, sicut ipse dixit, Non misit Deus filium suumIoan. 3.



in mundum, vt iudicet mundum: sed vt saluetur mun-

dus per ipsum. Et alio loco, Ego, inquit, non iudicoIoan. 5.

quemquam. Non habuit profectò Christus id ope-

ris, ac muneris, vt nouam institueret legem: sed vt

ab hominum ceruicibus seruile illud legis iugum

auferret. Hoc illud est quod Paulus clamat, Deum



misisse Filium suum factum sub lege, vt eos, qui sub lege

erant, redimeret. Nostri verò nouitij Theologi di-

uino aduersantes consilio pro liberatore Legisla-

torem, qui nos in durissimam trudat seruitutem,

suscipiendum docent. Sic Caluin. Qui tamen sibi

aduersatur. Nam in id Rom. 7. Itaque fratres mei, &

& vos mortificati estis legi per corpus Christi, Docet<-P>@@

<-P>Christianos liberatos esse ab obseruatione legis,

non omninò: sed à lege tantùm cæremoniali, quæ

Mosis ministerio propria erat: sic enim scribit.

Tenendum est, Paulum eam duntaxat legis par-

tem, quæ propria est Mosis ministerio, hîc attin-

gere. Nam quatenus decem præceptis tradidit

Deus, quid rectum sit, vitámq, nostram instituit,

nulla sumnianda est legis abrogatio: quia vrgere

perpetuò debet Dei voluntas. Itaque diligenter

meminerimus, non esse hanc à iustitia, quæ in lege

docetur, solutionem: sed à rigida exactione, & ab

ea, quæ inde sequitur, maledictione. Non ergo

bene viuendi regula, quam lex præscribit, abro-

gata est: sed qualitas illa, quæ libertati per Chri-

stum partæ opponitur: nempè dum summam per-

fectionem requirit, & quia eam non præstamus,

constringit nos sub reatu mortis æternæ. Et in id

Rom. 7. Sed neque exhibeatis membra vestra, &c. Vi-

derint, inquit, hoc loco, quo iure Christianum

nomen fastuosè ostendant, quorum singula mem-

bra tanquam Satanæ prostibula in omnem fœdi-

tatem perpetrandam parata sunt. Contra enim

nunc iubet Apostolus, vt nos totos sistamus Deo:

nempè vt ab omni vagatione mentem, atque ani-

mum coercentes, in quam nos abstrahunt carnis

cupiditates, vnius Dei nutum intueamur: ad eius

excipienda iussa intenti, & ad exequẽda eius man-

data accincti. Membra quoque nostra illius arbi-

trio destinata sunt & consecrata, vt nihil quàm

eius gloriam spirent omnes animi, ac corporis no-

stri facultates. Quia non frustrà Dominus abolita

priori vita in aliam nos creauit, quam actiones

debent imitari. Hæc ille. Vide Scripar. quæst. 26.

in epist. ad Galat. vbi refert, & refellit hæreticos

negantes, Christum venisse Legislatorem.

  Ad 1. hæreticorum fund. resp. cùm Ioannes di-6

xit, gratiam per Christum factam, non exclusisse le-Ad primum|arg. hæret.

gem: sed hanc legem nominat à principaliori, sub

quo includit reliqua: & tacitè supponit gratiam,

quam Moyses facere non potuit. Potest etiam ve-

ritatis nomine lex comprehendi, quatenus intelle-

ctum illuminat, vel quatenus dare hanc legem

pertinuit ad complementum antiquarum prædi-

ctionum, ac figurarum: in quo illa veritas con-

sistit.

  Ad 2. resp. quamuis Euangelium dictum fueritAd secũdum.



à bono nuncio regni cœlorum & salutis: tamen

non excludere reliqua ad hunc finem necessaria:

& Euangelica præcepta esse optimum nuncium:

quia sunt perfectissima, & efficacissima ad dandam

salutem, vel in Euangelio contineri, vt ait Barra-

das lib. 1. in Euang. ex Aug. de fide, & oper. cap. 19.

de vera Relig. cap. 17. & 1. de serm. Dom. in monte,

& Matth. 28. Docentes eos seruare omnia quæcunque



mandaui vobis.

  Ad 3. resp. hanc legem esse fidei, & Spiritus vitę7

in suo fine & effectu: non tamen excludi eius obli-Ad tertium.

gationem: ad quam implendam iuuat ipsa gratia.

Dicitur etiā lex fides, & Spiritus: quia pręcipuè fuit

interiùs promulgata, & proposita per gratiā Spiri-

tus sancti. Illud verò Pauli, Vbi Spiritus Domini, ibi

libertas: intelligitur de libertate à seruitute peccati,

diaboli, carnis, & mundi, ac veteris legis: & à

seruili timore, quo legi, & Deo seruitur, nō amore

iustitiæ: sed metu supplicij. Liberũ enim definiunt

Philosophi, quod sui gratia est: nam mancipium

domini gratia est: quia ergo homines seruantes

legem amore illius, suæ consulunt vtilitati, & non<-P>

@@0@

@@1@Disput. XXIV. Sectio II. 621

<-P>timore, vt serui violentè trahuntur, liberi esse di-

cuntur. Vnde Aug. lib. de gratia cōtra Pelagian os,



Præceptum liber facit, qui libens facit. Vnde deceptus

est Lutherus existimans pugnare inter se, facere

aliquid ex debito, & liberè: ex obligatione, & amo-

re. Id verò 1. Tim. 1. Iusto non est lex posita, sed pecca-



toribus. Intelligitur primò cum Chrysost. Theodo.

& Theophyl. ibi, & August. lib. de Spir. & lit. cap.

10. de lege per se ducente, & disponente hominem

ad accipiendam à Christo peccati remissionem.

Nam talis lex cum peccatoribus loquitur non

cum iustis. Secundò, cum D. Thom. lex non est im-

posita iusto tanquam onus, sed tanquam iugum

quoddam leue & suaue: quæ peccatori est onus

grauissimum, & intollerandum. Vnde 1. Ioan. 5.

Mandata eius grauia non sunt. Vt idem pōdus sano

& præualenti leue, infirmo graue. Tertiò cùm

aliis, vt sermo sit de lege veteri, cui peccatores

seu infideles putant se subesse, iusti autem non.

Quartò cùm Caiet. lex quoad pœnæ commi-

nationem non est imposita iusto, scilicet perseue-

ranti in sua iustitia: quia is nunquam est pœna di-

gnus. Hoc est quod alij dicunt, iustum subesse legi

quoad vim directiuam, non quoad punitiuam: seu

coactiuam, vt tradit Aristot. 1. Ethic. ex Hesiodor.

Quidam quod agẽdum est, per se norunt, & agũt;

alij egent monitu, ac magisterio ad cognoscẽdum

quid agere oportet. Alij insuper pœnis & commi-

nationibus. His lex coactiua & pœnalis imponi-

tur. Illud Galat. 5. Si Spiritu ducimini, non estis sub

lege. Intelligitur de lege veteri, cui fideles nec in

re, nec in propria æstimatione subsũt; quia à Chri-

sto liberati sunt, & non sunt filij Agar ancillæ: sed

Saræ liberæ, quia libertate donati à Christo sunt.

Sic intelligitur id Galat. 3. Priusquā veniret fides, sub

lege iustò dicebamur cōclusi; itaque lex Pædagogus noster

fuit in Christo. At vbi venit fides, iam non sumus sub

pædagogo. Et cap. 4. Misit Deus filium suum factum

sub lege, vt eos, qui sub lege erant, redimeret. Scilicet

à peccatis, & à maledicto legis, & pœnis, quas

eius transgressores incurrissent. Sed ne putarent

Galatæ, se per Euangelium ab obseruatione mora-

lium præceptorum liberatos, vt aliqui putabant,

teste Hieronymo ibi, cautè subiunxit Paulus: In li-



bertatem vocati estis: tantum ne libertate in occasionem

carnis detis. Sic etiam Roma. 6. Non sumus sub lege,

sed sub gratia. Vt autem ostendat, per hoc non ex-

cludi nouæ legis obligationem, subiungit. Quid

ergo? peccabimus: quia non sumus sub lege: ab-

sit. Aut esse sub lege est esse sub illa, vt sub graui

onere. Vnde sæpè August. ait, sub lege esse, cui

præcipitur, & non iuuatur lege, vt in lege veteri.

Qui autem habet legem adiuuantem, non est sub

lege: sed in lege, vt Psalm. 1. Et in lege Domini vo-



luntas eius. Quod ita ibi August. exposuit. Sic etiam

lib. de contin. cap. 3. Concupiscentiarum oppugnatione



vincuntur, qui sub lege viuunt: quia iubetur quod

bonum est, & non datur. Sub gratia autem viuunt, qui

per Spiritum sanctum recipiunt quod lex iubet. Idem

habet de natu. & gra. cap. 57. Sub lege etiam dici-

tur esse, qui à lege damnatur vt transgressor. Quod

significant Anscl. & Adamus in Paulum. Vide Au-

gust. de corrept. & gra. cap. 4. Alia expositio scho-

lasticis frequentior est, illum esse sub lege qui spi-

ritu timoris ducitur ad obseruantiam legis. Indi-

cat D. Tho. quæst. 97. art. 5. Sotus 3. naturæ, c. Vega

11. in Trid. cap. 6. & 7. & ita potest intelligi illud,

Christus nos redemit de maledicto legis. Et id 1. Cor. 9.<-P>@@

<-P>Factus sum Iudæis tanquam Iudæus, vt Iudæos lucrifa-

cerem: ijs, qui sub lege sunt, quasi sub lege essem, cùm ipse

non essem sub lege, vt eos, qui sub lege erant, lucriface-

rem: ijs, qui sine lege erant, tanquam sine lege essem, cum

sine lege Dei non essem: sed in lege essem Christi.

  Quod autem dicebant hæretici, promissiones8

noui testamenti non esse factas sub cōditione ser-

uandi legem, reiicitur ex Ioan. 15. Si præcepta mea



seruauerits, manebitis in dilectione mea. Et iterum, Vos

amici mei estis, si feceritis, &c. Et Roma. 8. Si tamen

compatimur. Et 2. Tim. 2. Si quis emundauerit se ab

his, fiet vas in honorem. Ideò promissio aliquando

fit potius operibus, quàm personis. Matth. 7. Qui



facit voluntem Patris, &c. 2. Petri 1. Satagite, vt per

bona opera, &c. Et Rom. 2. Reddet vnicuique secun-

dùm opera sua. Ideò etiam Hebr. 5. dicitur, Christus

causa salutis æternæ omnibus obtemperantibus sibi.

Matth. 9. Si vis ad vitam ingredi, serua mandata. Ro-

manor. 2. Factores legis iustificabuntur. Vide sect. 6.

in 1. different. Denique quod Caluinus dicebat,

Christum non venisse vt iudicem, reiicitur, ex 1.

Cor. 4. Qui iudicat me, Dominus est. Et Rom. 2. The-



saurizas tibi iram in die iræ, & reuelationis iusti iudi-

cij Dei. Matth. 16. Pater omne iudicium dedit Filio: &

potestatem dedit ei iudicium facere: quia Filius hominis

est. Et Petrus Act. 10. Præcepit nobis prædicare, & te-

stificari: quia ipse est, qui constitutus est à Deo iudex

viuorum & mortuorum. Eandem sententiam dixit

Paulus Atheniensibus, Act. 17.


------------------------------------------------------------



SECTIO II.

Quænam præcepta lex noua contineat.



DIco primò, Hæc lex præter moralia præ-9

cepta, & fidei, & spei, ac charitatis, so-

lùm continet præcepta Sacramẽtorum,

& obedientiæ Ecclesiæ: colligitur ex

D. Thom. quodlib. 2. art. 8. quem citat & sequitur

Azor tom. 1. lib. 7. cap. 34. quæst. 4. §. in his igitur,

asserente, in nouo testamento nullum diuinum


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   210   211   212   213   214   215   216   217   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin