Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə47/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   43   44   45   46   47   48   49   50   ...   250

Genes. 49. maior in imperio. & c. 27. ver. 29. benedi-

cens Isaac filium suum Iacob, eúmque primoge-

nitum constituens, esto, inquit, Dominus fratrum



tuorum & incuruentur ante te filij matris tuæ, & ver.

37. ad Esau de Iacob loquens, ait, Dominum tuum



illum constitui, & omnes fratres eius seruituti illius sub-

iugaui. Et primogeniti principum, qui patribus

in politica potestate succedebant, simul erant sa-

cerdotes. Moyses etiam princeps politicus fuit, vt

constat, Exod. 18. ver. 13. Sedit Moyses, vt iudicaretMoyses fuit|princeps poli-|ticus & Sa-|cerdos.



populum, & ca. 32. ver. 37. plures ex populo occidi iussit

propter idololatriā. Sacerdos quoque summus erat:

nam Exod. 40. ver. 9. 10. & 11. ex præscripto Dei

vnctionis oleo vnxit tabernaculum cũ vasis suis,

altare holocausti, & omnia vasa eius, & Exod. 25.



adoleuit super altare incensum aromatum: quod mu-

nus erat maximè proprium Sacerdotum, vt liquet

2. Paralip. 26. ver. 18. Leuitici autem 8. consecrauit

Moyses Aaronem in Sacerdotem, aliáque plura

Pontificis munera exercuit, quæ fusè eod. c. refe-

runtur, & Sacerdotis sunt propria, & Psal. 98. ver.

6. dicitur, Moyses, & Aaron in Sacerdotibus eius, id

est, Sacerdotes erant, vt ibi exponit Genebrardus,

vbi etiam ait, Moysem fuisse primum legis Sacer-

dotem, vtpote qui Sacerdotali munere functus

sit ante Aaron, nec fuerit exclusus à magni Sacer-

dotis functione, 40. illis annis quibus in deserto

Iudæos gubernauit, & Philo lib. 3. de vita Moy sis,

ita librum concludit, atque hæc fuit vita Moysis Re-



gis, legislatoris, vatis, & Pontificis: sicut sacris literis

proditur. Consentit Dionysius ca. 5. Eccles. Hierar.

Nazianzenus oratio. 6. ad Nissen. parum à princi-

pio dicens, Principum princeps, Sacerdotum sacerdos,

legislator illustrissimus, Aarone pro lingua vtens. Hie-

ronymus 1. cōtra Iouin. Augustinus Psal. 98. quæst.

68. in Exo. & 23. in Leuit. Leo. ep. 88.

  Heli etiam summus Pontifex, & Princeps poli-

ticus fuit annis 40. 1. Reg. 1. ver. 11. & c. 4. ver. 18.

Iudas item Machabæus, Ionatas, Simon, Ioannes,

& cæteri vsque ad Herodem simul Pōtifices, Du-

ces, & Principes politici fuerunt, vt patet. 1. Ma-

chab. 1. ver. 1. ca. 12. ver. 6. c. 13. ver. 8. & aliis locis,

1. & 2. Machab.

  Secundò probatur, quia potestas politica, &<-P>Probat. 2.

@@0@

@@1@126 Quæst. XCV. Tract. XIV.

<-P>Pontificia non sunt cōtrariæ, nec omninò incom-Potestas pon-|tificia & poli|tica non sunt|incompatibi-|les.

patibiles, ambæ bonæ sunt, vna alteri seruit, & ab

altera adiuuatur, vnus præesse potest & solet in

bello, & pace togatis, & armatis: ergo & præesse

potest Ecclesiasticis, & sæcularibus, in spirituali-

bus, & temporalibus.

  Tertiò, quia Isidorus 7. Ethy. c. 12. & refertur c.Probat. 3.|Pōtifices apud|Romanos etiā|reges erant.

cleros 21. dist. ait, anteà Pōtifices, etiam reges erant: nā



maiorum hæc erat cōsuetudo, vt rex esset etia Sacerdos,

& Pontifex: vnde & Romanorũ Imperatores Pōtifices

dicebantur: consentiunt Dionysius Halicarnasseus,

lib. 2. & Plutarchus in Numa Pompilio, asserẽtes,

Numam Romanorum regem ipsum se in primis

Pontificem constituisse. A Regibus etiam Sparta-

norum hoc ipsum more maiorum comparatum

fuisse testatur Alexander 2. dierum genial. ca. 8. ad

finem, quod deprompsit ex Xenophonte lib. de

Rep. Lacædem. Ait etiam Alexander ab Ægyptiis

vsurpatum esse ex Philosophis Sacerdotem, & ex

Sacerdotibus probatissimum, regem eligere: vnde

Mercurius Trismegistus, id est, ter maximus, ap-

pellatus est: quia maximus Sacerdos, rex, & Philo-

sophus esset, quod ex Platone sumpsit Marsilius

Ficinus, arg. libelli Mercurij Trismegisti; scribit

etiam Strabo lib. 12. in Cela Cappadociæ vrbe Sa-

cerdotes regni potestatem habere & suprema fun-

gi dignitate.

  Dico secundò, politica potestas nō pugnat cum38

sacra, quam habet Romanus Pontifex. Ita autho-2. Conclusio.|Potestas poli-|tica non pu-|gnat cum sa-|cra.

res pro 1. concl. relati, & Otho Frisingensis prolo-

go ad lib. 14. Chro nicorum, refertur Diuus Tho.

2. d. 44. q. vnica ad 4. affirmans, ita disponente Deo



qui Rex Regum est, & Sacerdos in æternum, Romanum

Pontificem habere coniunctam potestatem corporalem

cum spirituali, sed in tota illa d. hoc non inuenio.

  Conclusio probatur: quia istę potestates in vna

persona ex Christi institutione non repugnant:

nec ex natura rei, ergo nulla ex parte est repugnā-

tia: & alioqui nec piissimus Constantinus dona-

tionem fecisset prouinciarum, aut ciuitatum Syl-

uestro Papæ, nec ipse sanctissimus Pontifex illam

acceptasset. De hac donatione lege. ca. Constanti-

nus, 96. d. Nicol. III. c. fundamenta, de electione, in

6. Gratianũ sub titulo Melchiadis Papæ. c. futurā.

12. q. 1. & Othonem Frisingensem lib. 4. Chronic.

c. 3. qui ait, Romana Ecclesia occidentalia regna tan-



quam sui iuris à Constantino sibi tradita affirmat, in

argumentúmque tributum, exceptis duobus Francorum

regnis, exigere non dubitat. Et quamuis de huius do-

nationis veritate plures & graues auctores dubi-Donatio Cō-|stantini Rom.|Pontif. facta|vera astrui-|tur.

tent, quos refert Couarruuias 4. vat. c. 16. §. secun-

do loco: eam tamen donationem doctè ipse pro-

pugnat, & Bartholus in princip. Codicis, glos. ver-

bo, cœlestis, ca. 2. d. 12. canonistæ c. nouit, de iudi-

ciis, Sebastianus Medicis tract. de legibus, part. 1.

quęst. 8. in fine. Ludouicus etiam Imperator Caro-

li magni filius Pontifici Romano Romam cum

ducatu suo, & aliis ciuitatibus contulit. c. ego Lu-

douicus. 63. dist. Huius & aliarum similium dona-

tionum extant Romæ authentica instrumenta, vt

testatur Bellarminus suprà c. 9. Federicus I. Roma-

norum Imperator Adriano IV. Pontifici satis im-

pẽsus; tamen illi scribit, vt testatur Nauclerus vo-

lumine 2. Chronograph. quidquid regalis vester pa-



patus habere dignoscitur, donatione principum obti-

net. Cum igitur nemine contradicente, aut tam-

quam illicitum damnante, & principes Catholici

donationes fecerint, & sanctissimi ac doctissimi<-P>@@

<-P>Pontifices illas acceptauerint, non est credendum,

id esse contra ius naturæ, aut diuinum: ergo Pon-

tifex verè est dominus politicus, & sic potest leges

politicas ferre.

  Ad primum argumentum respondeo cum Bel-39

larmino, supra ca. 10. Christum ibi non interdice-Ad 1.

re Episcopis, & aliis principibus Ecclesiasticis po-

liticam potestatem: sed ne more tyrannorum vio-

lenter, & tyrannicè dominentur: id quod ex textu

Græco Matth. optimè Bellarminus deducit, vide

dicta sect. 1.

  Ad secundum respondet Bellarminus eo loco,Ad 2.

Pontifices, & principes admoneri, ne minutis &

vilibus officiis ita occupentur, vt omittere cogan-

tur maiora. Hoc modo cùm vidisset Iethro Moy-

sem tota die sedentem ad iudicandũ, sapiẽter eum

admonet, Exo. 18. vt tribunos, & centuriones aliquos

constituat, qui iudicent populum omni tempore: quid-

quid autem, inquit, maius fuerit, referant ad te, & qui

minora tantummodò iudicent, & Paul. 1. Cor. 6. ver. 2.

si in vobis, inquit, iudicabitur mundus, indigni estis,

qui de minimis iudicetis, & Bern. 1. de consid. ad Eu-Pontifex iu-|dicia rerum|temporalium|aliis debet di-|mittere.

genium (quem Bern. sciebat principem tẽporalem

esse) hortatur Pōtificem, vt iudicia rerum tempo-

raliũ aliis dimittat; non quia indigni vos, inquit, sed



quia indignum vobis talibus insistere, qui perfectionibus

estis occupati, & nōnullis interiectis: sed aliud est in-

cidenter excurrere in ista causa quidem vrgente: aliud

vltrò incumbere istis tamquam magnis, dignísque tali

intentione rebus. Itaque nō damnat Bernardus vsum

potestatis politicæ, sed immoderantiam vsus in

Pontifice: consentit etiam huic explicationi do-

ctissimus Maldonatus ad illum locum, Lucæ 12.

ver. 14. potest etiam dici, cum Salmerone 1. Cor.

disp. 9. Christum ibi negare, se iudicem constitu-

tum ad iudicandum de hæreditate diuidenda: quia

ad eiusmodi iudicia exercenda non fuit missus à

Patre: regnum enim Christi non est de hoc mundo, vt

ipse testatur, Ioan. 18. ver. 36.

  Ad tertium respondeo, illud testimonium faci-Ad 3.

lè posse in aduersarios retorqueri: nam si iis, quiOmnes Chri-|stiani Deo mi-|litant, & in|baptismo sunt|eius militiæ|adscripti.

Deo militant, interdicit Paulus, ne politicam ha-

beant potestatem: cùm omnes Christiani Deo mi-

litent, quia omnes Christo in Baptismo nomen

dederũt, & eius militiæ adscripti sunt, nullus pos-

set esse Rex, princeps, vel magistratus sæcularis.

Quare dicendum est, Paulũ Timotheo interdice-

re, ne negotiationibus, & mercimoniis incumbat,

aliisq́ue rebus, quibus victus solet à sæcularibus

comparari. Dixit enim Paulus, labora, sicut bonus

miles Christi Iesu: & statim subiungit: nemo mili-

tans Deo, &c. quibus verbis formam boni militis

Paulus delineat, quæ in eo sita est, vt miles spreta

corporis voluptate, & nimia solicitudine eorum,

quæ ad vitam transigendam necessaria sunt, for-

tem, & inuictum aduersus labores, & vitæ com-

moda, atque Reip. hostes, sese insinuet.

  Ad quartum respondeo, illud solùm à NicolaoAd 4.

ibi intendi, non esse ex Christi institutione con-Potestas sæcu-|laris & spiri-|tualis ex Chri|sti institutione|non sunt con-|iunctæ.

iunctas Pōtificalem, & sæcularem potestates: cùm

tamen in lege scripta, politica, & spiritualis pote-

stas, aut semper, aut sępe in eadẽ persona fuerint,

non negat in Pontifice dominium temporale esse:

nam ex donatione Imperatoris iam ipse illud ha-

bebat: neque negat. Pontificem hac ratione posse

temporaliter subditos iudicare: sed imperiũ tem-

porale esse à Pontifice vsurpatum.

  Ad quintum respondeo, Bernardum asseuerare<-P>Ad 5.

@@0@

@@1@Disput. VII. Sectio VII. 127

<-P>Pontificem ex Christi institutione nullam habere

potestatem politicam pontificiæ annexam, vt pa-

tet ex illis verbis, Esto, vt alia quacumque ratione

hæc tibi vendices; sed non Apostolico iure: nec enim tibi

ille dare, quod non habuit, potuit.

  Ad sextum nego antecedens, & ad primam eiusAd 6.

probationem respondeo, bene posse ab eodemPontifices pos-|sunt ambas po|testates exer-|cere.

ambas potestates exerceri, si ministros adhibeat

peritos & studiosos, qui de minoribus curam ha-

beant, grauioribus sibiipsi reseruatis, vt semper

Pontifices fecêre.

Ad secundam verò probationem respondeo, Pon-

tificem habere laicos ministros, qui sontes puniũt

iuxta politicas leges, quas vel ipse Pontifex in ter-Pōtifex quali|ter sontes pu-|niat.

ris sibi temporaliter subiectis fecit, vel ab aliis fa-

ctas confirmauit: quare qui sententiam sanguinis

ferunt, vel exequuntur, nihil contra ius canoni-

cum faciunt: quòd si aliquando Pontifex per se

ipsum vellet sententiam sanguinis ferre, non face-

ter contra ius canonicum: quia illo non astringi-

tur.

  Ad tertium respondeo, Pontifices non exerce-



re per seipsos gladium temporalem: sed per mini-

stros politicos, quibus, vt benigni sint, iubent. AnSpiritualia so|lùm Pontifi-|ces tractare,|Reges verò sæ|cularia, an ma|gis expediat.

verò Ecclesiæ magis expediat, & Deo magis pla-

ceat, vt Pōtifex spiritualia solùm, Reges verò tem-

poralia tractent, Bellarminus suprà, cap. 9. Et si ab-

solutè, inquit, fortè præstaret, vt Pontifices tractarent

solùm spiritualia, & Reges temporalia: tamen propter

malitiam temporum experientia clamat, non solùm vti-

liter, sed etiam necessariò & ex singulari Dei prouiden-

tia donatos esse Pontifici, aliis Episcopis Principatus

temporales: si enim in Germania Episcopi Principes nō

fuissent, nulli ad hanc diem in suis sedibus permansis-

sent: Et Otho Frisingensis in prologo ad lib. 4.

Chronicorum suorum ait, vtrùm Deo magis placeat



Ecclesiæ suæ, quæ nunc cernitur exaltatio, quàm prior

humiliatio, prorsus ignorare me profiteor: videtur qui-

dem status ille fuisse melior: iste felicior: assentior tamen

Romanæ sedi, &c. quam super firmam petram ædifica-

tam non dubito, credenda, quæ credit, licitè possidenda,

quæ possidet, &c.

------------------------------------------------------------



SECTIO VII.

An Imperator possit leges ciuiles ferre totum orbem

obligantes.



POstqvam Iulius Cæsar tyannnicè40

summam potestatem politicam Di-Quādo digni|tas imperato-|ria Romæ in-|stituta fuerit.

ctatoris, & Imperatoris perpetui oc-

cupauit, Imperatoris dignitas, poten-

tia, & nomen apud Romanos instituta sunt, vt te-

statur Suet. in Cæs. ca. 77. quòd iniustè vsurpatum

erat, iustè posteà retentum: nam Romana Respub.

omnem suam potestatem lege lata in Augustum

Cæsarem, qui Iulio Cæsari auunculo successit,

transtulit, vt testatur Pomponius l. 2. vers. nouissi-

mè paulò antè, §. post originem, ff. de origine iuris,

Vlpianus l. 1. ff. de consti. princ. Aurelius Arcadius

l. vnica, ff. de officio præfecti prætorio, Iustinianus

l. 1. §. cũ enim antiqua lege, ff. de vetere iure enu-

cleando, Alphonsus IX. Hisp. Rex l. 2. tit. 1. part. 2.

  Hæc lex, quæ de Imperio in Augustum, & eiusRegia lex quæ|fuerit.

successores transferendo à Romana Rep. lata fuit,

Regia lex appellatur ab Vlpiano suprà, vt Ioannes

Oroscius num. 9. & Contius ibi interpretantur.

Duarenus 2. dispu. anniuersariarum, ca. 19. Couar-<-P>@@



<-P>ruuias in practicis cap. 1. nu. 3. vbi eandem legem

appellari ait, legem Imperij, l. ex imperfecto, C. de

testam. Addit Couarruuias ex Cornelio Tacito,

Alciato, Othomano, & Antonio Vacca, moribus

obtentum fuisse, vt huiusmodi lex de imperatoris

potestate in singulos Principes mox, vt ab exer-

citu consalutati, & à senatu comprobati essent, per

senatum ipsum decerneretur: Cæteri ergo Impe-Post Iulium|Cæsarem cæ-|teri Imperato|res legitimi|fuerunt.

ratores post Iulium Cæsarem legitimè electi, veri,

& legitimi fuêre Imperatores. Vnde Hieronymus

in id Matth. 22. vers. 21. Reddite, quæ sunt Cæsaris,

Cæsari, &c. & August. lib. 50. homilia in 48. arbi-

trantur, Christum iussisse, vt Tiberio Cæsari tri-

buta redderentur, quia illi erant debita, tamquam

legitimo Imperatori, quæ interpretatio difficulta-

tem habet: quia licet esset legitimus Imperator

Romanorum, tamen comparatione Iudæorum

videbatur Tyrannus. Vnde alij interpretantur,

Christum subtiliter, & acutè dolũ illorum simu-

latorum, à quibus interrogabatur, elusisse: sumpta

enim occasione de imagine Cæsaris denario in-

sculpta, iussit reddi Cæsari, quæ Cæsaris, nihil af-

firmans de obligatione reddẽdi Cæsari tributum:

ita Bellarminus 5. de Pont. cap. 2. §. quòd verò: Et

illos quidem dolo malo interrogasse, vt caperent

Iesum in sermone & in inuidiā, vel populi Iudai-

ci, vel præsidis traherent, constat ex Matth. 12. ver.

15. Lucæ 20. vers. 20. & omnibus interpretibus: sedIudæi audito|Christi respōso|cur mirati sũt

quomodò, si nihil resoluit, mirati sunt in respon-

sis eius, & tacuerunt, vt refert Lucas? nimirũ, con-

uicti eius argumento: probare ergo voluit, deberi

tributa Cæsari, & ratio eius efficacissima illis fuit,

quia sciebant Iudaicum populum vltrò consen-

sisse in Cęsaris Imperium, & facultatem illi dedis-

se cudendi pro illis monetam, ac proinde esse legi-

timum illorum Imperatorem, & ei deberi tributa,

alioqui malè ex isto loco tributa Principibus de-

beri colligerent Theologi, & Iurisperiti: conditio-

nalis enim nihil ponit in esse. Nec timuit Chri-

stus populi inuidiā; quia metu Romanorum Im-

peratorum sciebat in officio continendos, & hac

de causa ipsum non impugnaturos, aut propter

amorem veritatis inuidiam contempsit populi, &

periculo voluit se exponere: sicut autem Iudæa

primùm fortè per tyrannidem occupata, iustè de-

inde subiecta fuit Romanis Imperatoribus: ita

aliis prouinciis, & regnis potuit contingere, in

easq́ue prouincias aut legitimum imperium ha-

bet, vnde illis potest leges dare: & ita omnes do-

cent.

  An verò possit etiam totum orbem legibus suisImperator an|possit toti orbi|leges dare.



obligare, tamquam videlicet dominus totius or-

bis, disputant Castaldus de imper. quæst. 52. Felin.

cap. cùm liceat, de præscript. Cassaneus in catalo-

go gloriæ mundi, part. 5. consider. 28. Couarruuias

regula peccatum, part. 2. §. 9. à nu. 5. Ioannes Igneus

di sput. an Rex Francię recognoscat Imperatorem,

& superiorem. Vbi ait, totam Iurisperitorum Ita-1. Opinio.

lorum scholam censere, Imperatorem esse totiusImperatorem|totius orbis do|minum iure|esse qui tra-|dant.

mundi dominum. Bartholus, Baldus, Cynus, Albe-

ricus, Paulus, Angelus, Aretinus, Salicetus in l. 1.

C. de sum. trinit. l. bene à Zenone. C. de quadrien.

præscript. Hostiensis, Ioannes Andreas, Antonius

de Butrio, Panormitanus cum gloss. cap. per vene-

rabilẽ, qui filij sint legit. immò Bartholus in l. ho-

stes, ff. de captiuis, num. 7. Fortè, inquit, si quis dixe-

rit, dominum Imperatorem non esse dominum, & mo-

narcham totius orbis, esset hæreticus: quia diceret contra<-P>

@@0@

@@1@128 Quæst. XCV. Tract. XIV.

<-P>Euangelium Lucæ 2. exiit edictum à Cæsare Augusto,

vt describeretur vniuersus orbis, & extrauag. ad repri-

mendam, verbo, totus orbis, num. 8. ait, Imperato-

rem Romanum saltem ante Christi natiuitatem

esse dominum totius orbis: & Sebastianus Medi-

cis tract. de legibus part. 1. quæst. 18. num. 6. & 7.

ait, Ab Imperatore tamquam à capite, in omnes infe-



riores, honores, & munera infunduntur, cap. ita domi-

nus 19. dist. ca. fundamenta, §. 1. de electione, scilicet quia

ipse est superior, & dominus omnium prouinciarum, cap.

Adrianus, 63. distinct. l. bene à Zenone. C. de quadrien.

præscript. Card. Clem. 1. de summa trinit. gloss. cap. vene-

rabilem, de electione, cap. in apibus, 7. quæst. 1. ideò dici-

tur mundi dominus l. deprecatio, ff. ad leg. Rhodiam, de

iactu. Iason l. 1. in 1. lectura num. 6. C. de summa trinit.

dicit communem esse, & qui contrarium dicit, hæreticus

dici posset: quia hoc dictum comprobatur auctoritate

Euangelij Lucæ 2. &c.

  Addit autem Medicis, hanc sententiam esse in-

telligendam, non de regnis Galliæ, & Hispaniæ:

sed de aliis: nec de dominio proprietatis, sed iuris-

dictionis, de quo ait, videndum Baldum l. 2. C. in

quibus causis coloni. li. 11. Bartholum illa extrau.

ad reprimendam, verbo, totius orbis, Speculat. tit.

de feudis, §. 2. & §. 4. de appellationib. ait enim, Esse



dominũ totius orbis: quia si in aliqua parte infestetur,

debet ab eo defendi, vt ait Iason suprà. Et certè An-

toninus Imperator, mundi se dominum pronun-

ciat in illa l. deprecatio, & Iustinianus in illa l. à

Zenone, omnia Principis esse ait, & Henricus VII.

Romanorum Imperator in d. extrauag. ad repri-

mendam ait, in Romani Imperij tranquillitate totius



orbis regularitas requiescit: & infrà, diuinis præceptis

iub eri, vt omnis anima Romanorum Principi sit subie-

cta: alludit ad id Rom. 13. omnis anima potestatibus

sublimioribus subdita sit.

  Sed dicendum est, Imperatorem non esse do-42

minum totius orbis, nec posse ei leges dare: hoc,Vera opinio.|Imperator nō|est Dominus|totius orbis,|nec potest ei|leges dare.

inquit Vazquez disp. 153. cap. 2. num. 12. Theolo-

gis esse notissimum, & Igneus suprà tenere om-

nes Iurisperitos Gallos, Germanos, Hispanos, &

vltramontanos. Ita tenent Iacobus Rauennas, Pe-

trus & Ioan. Fabri. l. 1. C. de summa trinit. l. bene

à Zenone. C. de quadrienn. præscript. Oldradus,

Raphael, Fulgos. Alciatus (quos citat Castaldus

suprà) Cassaneus supr. consid. 23. Victoria relect.

5. quæ est prima de Indis, part. 1. nu. 24. 25. 26. Sot.

4. iust. quæst. 4. art. 2. & 4. dist. 25. quęst. 2. art. 1. Tur-

recremata cap. in apibus, 7. quæst. 1. Couarruuias

suprà num. 7. Andreas Isernia cap. 1. de pace ser-


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   43   44   45   46   47   48   49   50   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin