Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə49/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   45   46   47   48   49   50   51   52   ...   250

est, etiā inter Hispanos, quia, vt superiùs vidimus,

hoc ipsi contractus ex natura sua postulant, & idẽ

censeo de quacũque vltima voluntate, arg. tex. l.

nemo potest. ff. de lega. 1.

  Cùm verò de alienatione, seruitute, & id genusCum de alie-|natione con-|tractus cele-|brantur, serua|ri debẽt leges|prouinciæ.

aliis, quæ rem ipsam afficiunt, contractus celebrā-

tur, seruari debent leges prouinciæ, in qua res illæ

sitæ, & collocatæ sunt, quamuis contractus extra

prouinciam illam celebretur, quia talis dispositio

afficit rem, & impedit dominium transferri alio

modo, quàm legibus permissum est, vt constat ex

l. 1. §. & cum lex C. de rei vxor. actio. & l. 1. ff. de

fundo dotali, & ex princip. institu. quibus alienare

liceat, & quoad vtrumque, idem docet Bartholus

suprà nu. 32. & Socinus consil. 74. col. 5. Alexander

consil. 16. & 128. volu. 1.

  Dico secundò, nulla lex imperialis vim legis48

habet in Hispania, quamuis per ipsius leges abro-2. Conclusio.|Nulla lex Im-|perialis vim|legis habet in|Hispania.

gata non sit, nec legibus regni ea dere aliquid sta-

tutum sit: hoc docet Didacus Perez in proœm. or-

dinatio. regal. seu ordinamenti regij, quæst. 3. Gre-

gorius Lopez l. 5. verbo, de otra ley, gloss. 2. tit. 1.

part. 1. & lib. 6. tit. 4. gloss. 2. verbo, porlas leyes, de-

ste libro par. 3. Didacus Castillo in l. 1. tauri verbo

nose vse deella. Matienzo in l. 2. gloss. 1. num. 15.

tit. 5. lib. 5. nouæ recōp. & absolutè Romanorum

leges Hispanos non constringere docet Lauren-

tius antiquus iuris interpres, cuius meminit Ar-

chidiaconus cap. cùm deuotissimam, 12. quæst. 2.

& ibidem id tenet Ægidius de Bellamera, Ho-

stiensis, & doctores cap. super specula, de priuile-

giis, & Oldradus cons. 69. Palacios Rubrius in in-

troduct. repet. ad cap. per vestras, de donat. inter

vir. & vxor. Vazquez disput. 153. cap. 2. num. 21. &

sequentib. & alij, quos allegaui sect. præced. Patet,

quia disertis verbis iure nostro Hispano definitũ

est, ne causæ, & lites dirimantur aliis, quàm hu-

ius regni legibus, vt liquet ex legibus, quas præce-

denti sectione recensuimus. Nullaq́ue alia lex Hi-

spaniæ ostendi poterit, qua statutum sit, vt leges

Romanorum vim legum habeant ad decisionem

causarum, & Reip. administrationem deficienti-

bus legibus Hispaniæ: nam etsi in l. 11. tit. 3. lib. 1.

ordinam. in hæc verba. Henricus II. statuerit.

Ymandamos, que sean guardadas las leyes delos Em-

peradores y las leyes quelos Reyes nuestros progenitores

dieron è ficieron è otongaron en fauor delas Yglesias, y

monasterios, perlados, clerigos, y religiosos, solas penas en

ellas contenidas. Hoc tamen speciatim in fauorem

Ecclesiarum, & monasteriorum, atque persona-

rum, quæ Dei cultui ex instituto consecratæ sunt,

statutum est, vt ex d. l. liquidò constat: quare cùm

exceptio firmet regulam in contrarium. Authen.

de non alienan. aut permut. cap. 2. §. vt autem col-

lat. 2. efficitur, vt leges imperatoriæ vim legũ non

habeant ad decisionem causarum, & Reip. guber-

nationem, vt superiùs docuimus. Neque obstat<-P>@@

<-P>quod Burgos de Paz. respondet in d. l. 1. tauri nu.

550. verba illa ipsius legis, y no por otras algunas, in-Quādo legi-|bus Imperato-|riis in Hispa-|nia locus sit.

telligenda esse, cùm de occurrente casu leges regię

reperiuntur: tunc enim necesse est regiis legibus

iudicare, omissis imperatoriis: Cæterum non in-

terdici ea lege, vt in subsidium legum Hispana-

rum imperiales vim habeant. Nam negatio illa,

y no por otras algunas, omnino infirmat leges ex-

traneas, cùm ea sit negationis natura, vt quidquid

post se inuenit, destruat: quare cum l. illa 1. tauri

definitum sit, vt per leges illas Hispaniæ eo ordi-

ne, quo ibi proponuntur, causæ dirimantur, effici-

tur, vt nulla in causa leges ciuiles Romanorum

vim legum in Hispania habeant, nisi in legibus

Hispaniæ expressè exceptæ sint.

  Vnde falsa est sententia Antonij Gomez l. 1.

tauri, in princip. & Burgos de Paz ibi, num. 520. &

sequentibus, & aliorum, qui cẽsent, legibus regiis

deficientibus, iudicandum esse legibus ciuilibus

Romanorũ in temporalibus, profanisq́ue causis:

quos impugnat Vazquez disput. 153. cap. 2. num.

24. & 25.

  Dico tertiò, licet in Hispania leges Imperato-49

rum ad decisionem causarum, & Reip. guberna-3. Conclusie.|Leges Impera|torum allega-|re in Hispa-|nia quomodo|liceat.

tionem allegare, non vt leges, sed vt dictamina

rationi consentanea (cùm re ipsa talia fuerint) &

naturam contractuum optimè explicantia: ita au-

ctores pro fecũda assertione memorati, & Panor-

mitanus cap. Ecclesia S. Mariæ, num. 10. de constit.

vniuersè ait, quòd vbi lex ciuilis Imperatorum es-

set fundata super ratione naturali, potest iudex

Ecclesiasticus illam seruare, non ratione legis, sed

ratione naturali: & Baldus cap. fin. de constit. testa-

tur, Francos vti lege Romana, non quia lex, sedFranci vtun-|tur lege Ro-|mana, nō quia|lex, sed quia|bona.

quia bona est. Quod etiam ait Andreas de Isernia

in Prælud. Feudorum, quæst. 2. ad finem, ergo ea-

dem ratione Hispani poterũt leges Romanorum,

cùm eas viderint rationi cōsentaneas, ad decisio-

nem causarum allegare. Quod quidem apertè de-

ducitur ex d. l. 3. tit. 1. lib. 2. nouæ compilat. quæ est

lex 1. tauri, & sic ait. Empero bien queremos y sufrimos



quelos libros delos derechos, quelos sabios antiquos hi-

cieron, se lean enlos estudios generales de nuestro seño-

rio: por que ay enellos mucha sabiduria, y queremos dar

lugar, quelos nuestros sean sabidores y sean por ende

mas honrados. Latinè sic reddere possumus cum

Vazquez. Cæterùm volumus & permittimus, vt libri



legum, quos antiqui consulti sapientes conscripserunt,

explicẽtur in nostris studiis generalibus & vniuersita-

tibus, eò quòd multa in illis sapienter dicta continentur:

ideoque volumus, vt subditi nostri earum scientia pol-

leant, & ob eam honorentur. Ex his enim verbis per-

spicuè deducitur, leges Imperatorum, nō vt leges,

sed vt sapientium pronunciata, ad decisionem

causarum forensium allegari posse, vt re ipsa vbi-

que allegantur. Alioqui otiosum, vel parum vtile

fuisset decernere, vt in studiis generalibus Impe-

ratorum leges explicarentur: velleq́ue Reges, vt

eorum subditi earum legum scientia pollerent, &

ob eam comparatam honore efficerentur. Bene

autem Vazquez disp. cit. num. 18. & sequentibus

explicat, quomodò leges imperij iuuare iudices

Hispanos possint ad rectè ferendam sententiam,Quomodò le-|ges imperij Hi|spanos iudices|iuuare possint.

vel enim continent naturalem obligationem cer-

tam, vel valde probabilem, vel continent pœnas

iustas, quæ quando leges Hispanæ pœnam non

designant, iustè infligi possunt. Leges verò Cæsa-

reæ, quæ irritant contractum, vel testamentum<-P>

@@0@

@@1@132 Quæst. XCV. Tract. XIV.

<-P>factum sine certis conditionibus, & solemnitati-

bus, non sunt seruandæ iudicibus Hispanis, nisi le-

ge essent confirmatæ in Hispania; quia nec est cō-

suetudo in Hispania, vt pro legibus habeantur, vt

cum Oldrado, Palacio, Rubrio, Matiẽzo, & Gre-

gorio, Lopez, docet Vazquez suprà.


------------------------------------------------------------



SECTIO X.

An iure Hispano deficiente ius canonicum in tempo-

ralibus Hispanos obliget.



PRo parte affirmatiua citantur mul-50

ti Hispani Doctores, Villadiego re-

pet. cap. constiturus, vers. ego autem,

de in integrũ rest. Palacios Rubrius

in introduct. repetitionis cap. per ve-

stras vers. idem videtur mihi dicendum, de don.

inter vir. & vxor. Castillo l. 1. tauri verbo; prime-

ramente. Cifuentes l. 1. tauri quæst. 1. Didacus Pe-

rez in proœmio ordinam. qu. 3. Bernardus Diaz in

practica crim. canon. cap. 60. & 136. Salcedo in ad-

ditionibus ad eandem practicam cap. 164. in fin.

Gregorius Lopez l. octaua verbo, maguel el ostro,

ad fin. tit. 14. par. 5. ducũtur hac ratione: quia quod

suapte natura firmius, & illustrius est, præferendũ

est, vt patet l. fin. C. de his qui veniā ætat. impetr.

& cap. si quem, quod est penult. de sentent. excō-

muni. sed ius canonicum comparatione iuris im-

perialis firmius, & illustrius est, vt pote quod à po-

testate spirituali oritur, & ad finem supernaturalẽ

ordinatur: ergo præferendum, ac proinde, deficiẽ-

te iure Hispano, ad illud recurrẽdum erat: sed hęc

sententia nulla firma ratione fulcitur, nec vera est.

Primò, quia nulla Hispana lege definitum est, vt

deficiente iure Hispano canonicum in temporali-Iure Hispano|non est defini-|tum, vt deficiẽ|te iure Hispa-|no, Canonicũ|pro lege habea|tur.

bus pro lege habeatur, imo ius canonicum in tem-

poralibus non disponit, nisi in ordine ad spiritua-

lia, in quo euẽtu, siue sit ius Hispanum, siue non,

iuri canonico standum est: ergo numquam sup-

pleri iure canonico potest, & debet ius Hispanũ;

seu nunquam valet ius canonicum in defectum

legis Hispanæ alioqui non valiturum, nec aduer-

uersarij possunt huius accommodatũ exemplum

proferre.

  Secundò, quia ad Reip. politicæ gubernationẽ

ius imperiale, paucis exceptis legibus, in quibus

vsuræ, præscriptio malæ fidei, & alia id genus cō-

ceduntur, magis conducere videtur, quàm ius ca-

nonicum: ideoque in d. l. 1. tauri cum regibus Ca-

tholicis operæpretium visum fuerit, vt ius Impe-

riale in studiis generalibus exponeretur, ne verbũ

quidem simile illa aut alia lege de iure canonico

pronũciatum, & nihilominus, deficiente iure Hi-

spano, non tenemur ad Imperiale recurrere: ergo

multò minus ad canonicum: sed ex ratione natu-Quomodo Iu-|dices Hispani,|deficiente iure|Hispano iu-|dicare debent.

rali quasi nulla in eo euentu esset lex politica, iu-

dicandum erit: poterit tamen ius canonicum, &

imperiale, imò & quodcumque aliud Reip. sapiẽ-

ti manu ducere ad intelligendam naturalem obli-

gationem, vel facultatem, verbi gratia, si aliquid

iure Hispano non damnatur, vt malum, aut non

taxatur pro illo pœna, & in alio iure damnatur, &

taxatur pœna, poterit iudex Hispanus punire si-

mili, vel æquali pœna, ductus illo exemplo: simili-

ter contractus, qui censetur nullus iure naturæ in

alia Repub. poterit in Hispania similiter censeri

nullus, &c.


@@

------------------------------------------------------------



SECTIO XI.

Vtrùm omnes Reges, & Reginæ potestatem habeant

ferendi leges ciuiles.



DIco primò, communiter Reges pos-51

sunt leges ciuiles cōdere pro suo quis-1. Conclusio.|Omnes Reges|pro suo quis-|que regno pos|sunt leges con|dere.

que regno. Ita omnes Thologi hîc, &

alibi, & Canonistæ cap. Ecclesia S.

Mariæ de constit. Baldus ca. 1. eodem tit. Andreas

de Isernia in proœmio constit. Neapolit. in prin-

cip. Franciscus de Ripa ad Rub. de constit. num. 7.

Gregorius Lopez l. 18. verbo, sobre las gentes desu-



señorio, tit. 1. par. 1. Perez. in proœmio ordinamẽti

quæst. 1. & alij plures, quos recenset, & sequitur

Antonius Gomez l. 1. tauri num. 6. Bartholus, &

alij l. vlt. C. de legibus, Nauarrus cap. nouit, de iu-

dic. not. 3. num. 119. Rebuffus in proœmio constit.

regal. gloss. 1. nu. 4. per textum in cap. constitutio.

d. 2. & l. 1. ff. de constitut. princip. Et quia, dum ei

regnum commissum est, omnia commissa censen-

tur, sine quibus regnum gubernari non potest, l.

2. ff. de iuris. omni. iudic. imò, si quis præscripserit

iurisdictionem in loco, videtur præscripsisse po-

testatem condendi ibi statum, vt scribit Rebuffus

suprà num. 5. & Ancharanus cap. 1. de constitur.

quem refert Barbatius de rebus Eccles. non alien,

columna 17. num. 85. Item princeps dicitur Vica-

rius Dei in temporalibus, gloss. singularis in prin-Princeps dici-|tur Vicarius|Dei in tempo-|ralibus.

cip. Rub. de hæredibus & falcid. quam notat Boë-

rius addi. ad Ioann. de Montaigne, in tractatu de

auctoritate magni concilij, & Iacobus Bonaudus

in panegyrico in addit. ad Ioann. de Terrar. tract.

contra rebelles regum, in fine: ergo in temporali-

bus potest leges condere, vt tenet Decius cap. no-

uit, de iudic. Augustinus de Ancona tractatu de

potest. Ecclesiæ quæst. 44. ideò in temporalibus

in suo regno prius ad eundem esse Regem, quàm

Papam; quia est proximior, dixit Rebuffus supràIntemporali-|bus in suo re-|gno prius ad|eundus rex|quàm Papa.

num. 6. cum Baldo cap. significantibus, in fine, de

officio deleg. Felinus cap. cum non licet, colum. 8.

& sequenti, de præscript. Deinde Regem posse le-

ges condere, docet Ægidius lib. 3. de regim. prin-

cip. p. 2. cap. 27. Carthusianus 3. de fide cap. 103.

Cardinalis Bellarminus 3. de laicis cap. 10. D. Tho.

2. 2. quæst. 50. art. 1. ad 3. vbi ait, principalem actum

regis esse leges condere; ideo Aristotelem eamdem pru-

dentiam, quam 10. polit. cap. 8. appellauit, legislatiuā

3. polit. cap, 3. regnatiuam vocasse. Idẽ sentit D. Tho-

mas 2. 2. quæst. 57. art. 2. & 1. 2. quæst. 90. art. 3. vbi

omnes eius interpretes. idem patet l. 12. tit. 1. par. 1.

& l. 8. tit. 1. par. 2. Isidorus 5. ethymol. cap. 10. & re-

fertur d. 2. cap. constitutio. Chrysostomus Psal. 44.

colligitur ex scriptura, in qua sæpe cum Regia di-

gnitate potestas legislatiua coniungitur, Prouerb.

8. Per me reges regnant, & legum conditores iusta de-



cernunt. Isaiæ 33. Dominus legifer noster, Dominus

Rex noster 1. Petr. 2. siue Regi quasi præcellenti. Vnde

Plato dialogo polit. seu ciuil. patet, legum lationem



ad dignitatem Regiam pertinere. Ex Xenophonte

quoque lib. 8. Cyropœdiæ dicente, quando Prin-



ceps melior est, puriora iura constituit; quando verò de-

terior, nequiora. Plut. Commentar. in principe re-

quiri doctrinam ait, lex principis opus, Arist. 10.

ethico. cap. 9. Patris præceptio vim non habet, nec ne-

cessitatem, nec vllius omninò vnius viri, nisi sit Rex, aut

aliquis talis; lex autem vim habet cogentem. Theodo-

sius & Valentini. in lib. legum nouellar. ti. 4. dicũt,<-P>

@@0@

@@1@Disput. VII. Sectio XI. 133



<-P>condendarum legum, & conseruandarum curam

illis esse præcipuam. Philo. 2. de vita Moysis. RegisRegis officium|quodnam sit.



officium est, iubere, quæ oportet fieri, & vetare, à quibus

abstineri decet. Cæterùm iussio faciendorum, & interdi-

ctorum cauendorũ propriè ad legem pertinet, atque ita

consequitur, vt rex animata lex sit: lex verò sit Rex iu-

stissimus. Clemens Alexandrinus 1. Strom. legumRex animata|lex est.

ferendarum peritia regnandi scientiæ pars est, sicut etiā

iudicandi facultas. Ratio manifesta conclusionisRatio cur le-|ges condere|poßint Reges.

est: quia reges iure belli, vel concessione Reip. vel

alio iure simili potestatem habere solẽt imperan-

di & præceptis temporalibus, & perpetuis, quæ

posteriora leges sunt: ergo possunt leges ferre.

Confirmatur, quia in Rep. quæ Democraticè seu

populariter regitur, est potestas ferendi leges: er-

go si eam transfert in principem, vt à principio

communiter factum est, eādem habebit princeps,

quo argumento Iustinianus l. fin. C. de legibus,

probat Imperatorem posse condere leges, nimirũ,

quia Resp. in illum transtulit suam potestatem.

Quoniam autem hæc potestas eo modo, & con-

ditione existit in principe, quo ei data est à com-

munitate, vt notat Innocẽtius ca. à nobis de elect.

& c. 1. de locato, videndum ex scripturis vel con-

suetudine, an ad ferendas leges requiratur consen-

sus populi, vel comitiorum, vel Senatus: nam si

Resp. apposuit hanc conditionem, vel limitatio-

nem non poterunt reges ipsi leges condere, & sic

fertur, Reges Lacedæmonum non potuisse sine

consensu populi leges condere: idémque modò

dicunt aliqui de Regibus Poloniæ; communiter

tamen non habent hanc limitationem positam

ab habente ad hoc auctoritatem, & ideò commu-

niter leges condere possunt.

  Sed grauis controuersia est, an quando Rex ti-60

tulum, & nomen regis habet, quasi denominatio-Quæstio.

ne extrinseca, & quasi per Analogiam ad vxorem,

quæ iure hæreditario, vel alio titulo est per se re-

gina, & habet dominium regni, & non rationeAn quando|rex denomi-|natione tantũ|rex est, pro|pter vxorem|reginam possit|leges condere.

mariti, tunc condere leges pertineat ad Regem,

vel ad Reginam, vel ad vtrumque diuisim, vel co-

pulatim. Et quod supponimus, nimirũ in eo euen-

tu Regem appellari, patet vsu ipso, & consuetudi-

ne, & quia ita definitum est, l. 9. tit. 1. part. 2. & l. si

autem vxor, collar. 4. in authent. de consulib. item

l. mulieris C. de dignitatib. lib. 12. tradit Vazquez

disput. 153. cap. 3. num. 34. & lib. de adoratione in

posteriori disput. addita cap. 8. colligitur ex cap. ex

parte, de foro competenti, ibi, Quondam Reginæ,

quibus in verbis insinuatur, Reginam viuente vi-

ro, ad quem regnum pertinet, verè esse reginam,

id est regis vxorem, defuncto autem viro non ita

propriè esse reginam, cum iam nō sit vxor Regis,

sed fuerit: esse tamen tunc etiam aliquo modo re-

ginam, patet ex eodem textu ibi, ex parte Reginæ

& ibi, cum dicta Regina: Vide etiam cap. dilecti, de

arbitris, ibi, in Reginam Francorum fuit compromis-

sum, & Gregorium lib. 4. epist. 33. vbi Constantia,

Regina Galliæ appellatur, & libr. 7. indictione 1.

epist. 5. & lib. 11. epist. 8. Brunechilda, Regina Fran-

corum dicitur, non quia regnum ipsius esset: namLege Salica|fœminæ à re-|gno Francorũ|excluduntur.

lege Salica fœminæ à successione regni excludun-

tur: sed ratione mariti, sicut ètiam vxor Impera-

toris, Augusta, dicitur, l. princeps. ff. de legib. si Au-

gusta, ff. de leg. 2. l. bene à Zenone. C. de quadrien.

præscript. similiter ergo maritus eius, quæ iure hę-

reditario Regina est, & regnum possidet, Rex di-

citur, præsertim vxore viuente.
@@

  Hoc supposito, in hac controuersia tres sunt61

sentẽtiæ, quas refert Vazquez disp. 153. c. 3. à nu. 1.
Primasent.

  Prima sententia est Montalui, l. 9. tit. 1. parte 1.

in tali euẽtu iurisdictionem regni, ac proinde po-Primasenten-|tia in tali e-|uentu potesta-|tem legumla-|tiuam ad so-|lum Regẽ per-|tinere.

testatem legumlatiuam post matrimonium ad so-

lum virum pertinere. Suaderi potest, primò ex ea-

dem. l. vbi dicitur militem, qui ducit Reginā, Re-

gem appellari. Secundò & fortiùs, quia Genes. 3.

dicitur, sub viri potestate eris, & quia vir est caput

vxoris, 1. Cor. 11. ver. 3. & non permittitur mulie-

ribus loqui, sed subditas esse viris suis, cap. 14.

ver. 34. vnde, 1. Tim. 2. v. 11. mulieri autem docere non

permitto, nec dominari in virum, & Augustinus in

Gen. quæst. 153. relatus, ca. est ordo, 33. quæst. 5. est



ordo naturalis in hominibus, vt seruiant fœminæ viris,

& filij parentibus: quia nulla iustitia est, vt maior

seruiat minori, & in cap. mulierem ead. causa &

quæst. idem August. in quæst. vet. test. ait, mulierem

constat subiectam dominio viri esse, & nullam auctori-

tatem habere, nec docere enim potest, nec testis esse, nec

fidem dare, nec iudicare: ergo nec potest imperare,

præsertim viro suo. Accedit. l. 2. ff. de reg. iuris, vbi

Vlpianus ait, fœminas ab omnibus officiis ciuilibus, vel

publicis remotas esse, & ideo nec iudices esse posse, nec ma-

gistratũ gerere. Præterea, si Regina fortè esset adul-

tera, vir poterit impunè ipsam occidere: ergo, si

illa est Princeps, etiam respectu viri impunè lice-

bit subdito Principẽ suum occidere: quod videtur

absurdum: nam Reges, qui legẽ illā permissiuam

ediderunt, non potuêre statuere, vel saltem non

intenderunt, successores impunè in aliquo euen-

tu occidi posse, nisi fortè ad vitandum detrimen-

tum boni communis.

  Secunda sententia est Ioannis Lupi de Palacios62

Rubios tract. de retentione Regni Nauarræ, p. 5.Secunda sent.

§. 5. Regni administrationem tunc secundum le-

ges Hispaniæ, & ad maritum & ad vxorem perti-Regni admi-|nistratio ad|virũ & vxo-|rem tunc per-|tinet secundũ|leges Hispa-|niæ.

nere. Suaderi potest ex l. 3. tit. 15. p. 2. qua defini-


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   45   46   47   48   49   50   51   52   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin