Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə51/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   47   48   49   50   51   52   53   54   ...   250

nem, nisi priùs ad Regem deferanturr, vt videat, an

aliquid contineant quod ipsi non probetur, in quo,

inquit Vazq. manifestè statuitur, tales ordinationes si-

ne consensu Regis nullam vim habere: idemq́; ait iure

naturali dicendũ esse: nam facultas cōdendi leges,

vt ait D. Th. q. 90. ar. 3. aut est totius multitudinis,

aut habentis vicem totius multitudinis: quod ita

intelligendum est, vt multitudo seu ciuitas, quę nō

habet supremam iurisdictionẽ, quia sub alicuius

potestate est, non habeat hāc auctoritatẽ. Sed illāNulla ciuitas|sub aliquo|Principe con-|stituta leges|cōdere potest.

transtulerit in supremũ Principem: quod si aliqua

ciuitas sub aliquo supremo capite constituta, ha-

bet facultatem cōdendi ius particulare, id erit so-

lùm ex concessione Principis, & tale ius dicetur

municipale. Hanc autem facultatem habebit iuxta

mensuram concessionis. Ratio, inquit, est manife-

sta: nam perpetuo præcepto imperare toti multi-

tudini, pertinet ad supremam potestatem, hæc

autem non est penes ciuitatem, quando illa sub

alicuius principis Imperio constituta est, veluti

contrà, oppida, quæ sub potestate ciuitatis

constituta sunt, non habent potestatem condendi

sibi leges, nisi ex cōcessione ciuitatis, vt docet idẽ

Siluester. An verò hāc facultatem acceperint ciui-

tates, & oppida Imperij ab Imperatoribus, res fa-

cti est, ex legibus tamen allegatis id nulla ratione

colligere licet. Nam in illa l. omnes populi ff. de

iust. & iure, ius proprium ciuitatis non dicitur id,

quod Marcus Burgensis appellauit municipale, di-Ius municipa-|le quid sit.

stinctum à iure communi totius regni; sed dicitur

ius proprium, id est, non commune omnium gen-

tium, idemque omnino, & nihil aliud habetur in-

stit. de iure nat. gent. & ciuili §. 1. & 2. Hæc est sen-

tentia Vazquez, quæ confirmari potest: quia ciui-

tates non possunt imponere pœnam violantibus

eorum statuta, vt cum Iasone dixit Gregorius Lo-Qui possunt|suis præceptis|obligare, pos-|sunt transgres|sorespunire.

pez suprà: ergo nec facere statuta obligantia: nam

qui potest suis præceptis obligare, potest trans-

gressores punire.


------------------------------------------------------------



SECTIO XV.

An existentes in peccato mortali etiam infidelitatis,

leges ciuiles ferre possint.



ARmacanus li. 10. de quæstionib. Armen.70

ca. 4. & in dialogo inscripto, defensoriũ1. Senten.

pacis, dixit, Principes infideles, vel ini-

quos, eo ipso amittere totum suum do-

minium, & iurisdictionem. Eodem tempore idemPrincipes insi|deles & ini-|quos ius om-|ne suũ domi-|nij amittere|qui dixerint.

tenuit Ioannes Vvicleph, qui in Concilio Con-

stantiensi ses. 8. ar. 4. dixisse fertur. Si Episcopus, vel

Sacerdos, est in peccato mortali, non consecrat, non Ba-

ptizat, & art. 8. Papa si præscitus, & malus, & per con-

sequens membrum diaboli est, non habet potestatem,Huicleffi &|Ioannis Hussi|error.

nisi super fideles ab aliquo sibi datam forte à Cæsa-

re. Quibus verbis, quod attinet ad potestatem

ciuilem, sub dubio relinquit, sed potestatem

spiritualem à Christo manentem Papæ præscito,

aut malo denegat. Sed ar. 15. ait, nullus est Dominus



ciuilis, nullus est Prælatus, nullus est Episcopus, dum est

in peccato mortali, & art. 17. populares possunt ad suum

arbitrium dominos delinquentes corrigere. Eundem

errorem tenuit Ioannes Huss. vt patet ex Cōcilio

Constātiensi. ses. 15. ar. 8. 20. 22. & 30. & Valdenses

teste Castro. 12. contra hæreses, verbo potestas, &

Hæretici illi, quorũ meminit Bernardus serm. 66.<-P>

@@0@

@@1@Disput. VII. Sectio XV. 137

<-P>in canti. qui se successores Apostolorum iactabāt,

& Apostolicos nominabant. Asserebant enim, te-

ste Bernardo ibi Apostolici, id est, pontifices (quiApostolicorũ|errores.

etiā in nostris litaniis domini Apostolici dicũtur)



Archiepiscopi, Episcopi, & Presbyteri peccatores sũt, ac

per hoc nec dandis, nec accipiendis idonei sacramentis.

Qui hęretici nō solùm potestatẽ iurisdictionis; sed

etiam iurisdictionẽ, vel vsum ordinis, & alia quæ-

dam, vt ex dictis constat, peccatoribus adimebant.

  Suadetur primò, quia potestas legislatiua ordina-1. Argum.|Error hic qui|bus fundamen|tis seu argu-|mentis suaden|tur.

tur ad bonum cōmune: cui valde contraria est ini-

quitas principum. Vnde Saul statim ac Deo displi-

cere cępit, regno priuatus est 1. Reg. 15. ver. 23. pro



eo quòd abiecisti sermonẽ Domini, abiecit te Deus, ne sis

Rex, & Oseæ 8. ver. 4. ipsi regnauerũt, & non ex me:

principes extiterunt, & non cognoui, argentum suum &

aurum suum fecerunt sibi idola, vt interirent: quasi di-

cat, regnauerunt; sed non ex legitima potestate:

quia cùm mali essent, ego non dabam eis potesta-

tem, & non est potestas nisi à me, vt Rom. 13. vers.

11. non est potestas nisi à Deo. Hinc etiam Eccles. 10.

ver. 8. dicitur, regnũ à gente in gentes trāsferet propter



iniustitias, & iniurias, & contumelias, & diuersos dolos.

  Secundò, suadetur ex Clem. li. 2. const. Apost. c.

8. vbi dicitur, nec enim Rex impius, est vtique Rex; sed

tyrannus: nec Episcopus ignorantia, aut mala mente

oppressus, est amplius Episcopus: sed falso nomine ita ap-

pellatur: nō à Deo præfectus; sed ab hominibus, vt Ana-

nias, & Saphira in Israėl, & Sedechias & Ahias falsi

Prophetæ.

  Tertiò, quia non expedit, vt potestatem legisla-

tiuam conferat Deus inimicis suis, & legum sua-

rum transgressoribus.

  Quartò, quia omne dominium iurisdictionis

fundatur in ratione imaginis, & similitudinis: nā

Genes. 1. ver. 26. dicitur, faciamus hominem ad imagi-

nem & similitudinem nostram: sed peccator caret tali

ratione, nā ea consistit in gratia, & charitate: Ergo.

  Quintò, quia qui conspitat contra principem

terrenum, pœna capitis, & omnium bonorũ con-

fiscatione punitur, l. quisque in principio C. ad l.

Iuliam majestatis, & auth. vt nulli iudicum §. 1.

coll. 9. & similiter, qui Deum grauiter offendit,

omnis dominij priuatione punitur.

  Catholica tamen sententia est, peccatores do-71

minium iurisdictionis ad ferendas leges, & ad alia2. Sententia|de fide.

habere, & retinete posse: Gersō tract. de vita spiri.Peccatores iu-|risdictionem|retinere iure|possunt.

lect. 3. Almainus 4. dis. 15. q. 2. Victoria relect. 5. de

Indis. p. 1. nu. 5. & rele. de potest. ciuil. nu. 9. Molina

tract. 2. de iust. disp. 27. in fin. & disp. 19. Bellarm.

3. de laicis c. 8. Castro illo verbo, potestas, Vualdẽ-

sis 2. doctrinalis ar. c. 81. Toletus Rom. 13. anno. 3.

Conciliũ Constātiense suprà, confirmatũ à Marti-

no 5. in Bulla posita immediatè post ipsũ cōciliũ.

  Probatur primò, ex Iob 34. ver. 18. qui dicit Regi,1. Probat.|Prima proba-|tio sumpta ex|Scriptura.

apostata, qui vocat duces impios, & ver. 30. qui regnare

facit hominem hypocritā propter peccata populi. Hiere.

26. ver. 6. & nunc itaque ego dedi omnes terras istas



in manu Nabuchodonozor Regis Babylonis serui

mei, & vers. 7. & seruient ei omnes gentes, & filio

eius, & filio filij eius, donec veniat tempus, &c. Constat

autem Nabuchodonozor, filios, & nepotes ipsius

fuisse idololatria, aliisq; multis peccatis infectos,

vide Daniel. 4. & 5. & specialiter expende id Da-

niel. 2. v. 37. quod dicit Nabuchodonosori, Tu Rex

regum es: & Deus cœli regnum, & fortitudinem, & im-

perium, & gloriam dedit tibi. Isa. 45. Hæc dicit dominus

Christo meo Cyro, &c. plures etiam Hebręorum Re-<-P>@@

<-P>ges peccatores fuisse, ex libr. Regũ. & Paralip. satis

liquet, qui numquam à Prophetis, vt tyranni vel

illegitimi Principes reprehenduntur, & Rom. 13.

& 1. Pet. 2. Apostoli docent, Regum potestatẽ esse

à Deo, & illis esse obediendum: quo tempore om-

nes Regeserant peccatores, & infideles, & Ioseph.

Gen. 47. fecit terram Ægypti tributariā Pharaoni

infideli, & Dauid, ac Salomon, qui aliquando gra-

uiter peccauerunt, non sunt priuati regno, nec eo-

rum successores: vnde Gen. 49. ver. 10. Non aufere-



tur sceptrum de Iuda, nec Dux de femore eius, donec ve-

niat qui mittendus est: & Matth. 23. vers. 2. Super Ca-

thedram Moysi sederunt Scribæ, & Pharisei, omnia

quæcumque dixerint vobis, seruate, & facite, secundùm

verò opera eorum nolite facere, dicunt enim, & non fa-

ciunt: & Ioan. 6. ver. 70. Nonne ego vos duodecim ele-

gi, & vnus ex vobis diabolus est? &c. 11. v. 51. Caiphas

cum esset Pontifex anni illius, prophetauit: 1. Pet. 2. v. 8.

Serui subditi estote in omni timore dominis, non tantùm

bonis, & modestis: sed etiam discolis: & Trident. sess. 7.Sacerdotes|qui in pecca-|to mortali sũt|verè cōsecrāt|& absoluunt.

can. 10. ait, si quis dixerit, ministrum in peccato mor-



tali existentem, modò omnia essentialia, quæ ad sacra-

mentum conficiendum, aut consecrandum pertinent, ser-

uauerit, non conficere, aut conferre sacramentum, ana-

thema sit, & sess. 14. can. 10. si quis dixerit sacerdotes,

qui in peccato mortali sunt, potestatem ligandi & sol-

uendi non habere, anathema sit.

  Hoc ipsum tradidere Anaclet. ep. 3. refertur c. exItem ex Patri|bus.

merito, 6. q. 1. Euaristus c. non est de plebe 2. q. 7.

Greg. c. non nocet, q. 1. Hieron. c. aut alter, 8. q. 1.

Aug. c. Christum, 1. q. 1. & 5. ciuit. c. 21. ait, Deum

dare regna terrena piis, & impiis, sicut ei placet, &

infrà. Qui dedit Mario, ipse & Cæsari, qui Augusto,Deus dat re-|gna & piis, &|impiis.

ipse & Neroni, qui Vespasiano, vel patri, vel filio sua-

uissimis imperatorib. ipse & Domitiano crudelissimo, &

ne per singulos ire necesse sit, qui Cōstantino Christiano,

ipse Apostatæ Iuliano. Ambr. lib. 5. ep. 28. Theodosiũ

Imperatorem agnoscit, & veneratur, reprehendit

tamen ob Innocentium interfectionem Thessalo-

nicæ factā, & de Saul ait, & si Rex erat: peccaret ta-



men, si occideret innocẽtem, & in apologia Dauid. c. 2.

ille (inquit) Rex tātus, ac potens, ne exiguo quidem mo-Peccauit Da-|uid, vt solent|Reges, sed pœ-|nitentiā egit,|quod non so-|lent Reges.

mento manere penes se delicta passus est conscientiæ: &c.

4. peccauit Dauid, vt solent Reges: sed pœnitentiā gessit,



fleuit, ingemuit, quod non solent Reges. Anastasius Ni-

cenus tom. 6. bibliot. veteris edit. q. 15. in scriptu-

ram, hanc ex instituto quæstionem discutit. Cùm

dicat Apostolus, quòd mũdi potestates sunt à Deo ordi-

natæ, an omnis Princeps, Rex, & Episcopus à Deo præfi-

ciatur, & respōdet, cùm Deus dicat in lege, dabo vobis

Principes secũdũ corda vestra, est euidẽs quòd ex Prin-

cipibus & Regibus alij quidem à Deo præficiuntur tan-

quam digni eo honore: alij autem rursum, cùm sint indi-

gni, Dei permissione, aut voluntate præficiuntur populo

digno eorum indignitate. Quod duobus exẽplis ap-

positissimis illustrat, subiungitq́ue. Qamobrẽ quan-



do videris indignum aliquem, & sceleratũ Regem, aut

Principem, aut Magistratum, aut Episcopum, ne mire-

ris: nec Dei accuses prouidẽtiam: sed disce, & crede quòd

propter nostras iniquitates tradimur eiusmodi tyran-

nis, & ne sic quidem à malis abstinemus. Iren. lib. 5. c.

24. varios constituens dandi reges fines, inquit.

  Quidam illorum ad correctionem, & vtilitatem sub-Propter quid|Reges dantur,|ex Irenæo.

iectorum dantur, & conseruationem iustitiæ: quidam ad

timorem, & pœnam, & increpationem, quidam autem

ad illusionem, & contumeliam, & superbiam, quemad-

modum & digni sunt, Dei iusto iudicio in omnibus

æqualiter superueniente. D. Thomas 1. de regi. princ.<-P>

@@0@

@@1@138 Quæst. XCV. Tract. XIV.

<-P>cap. 6. ait, in vltionem peccati diuina permissione impios

accipere principatum & cap. 7. multis exemplis illu-

strat, Deum interdum permittere, vt impij legiti-

mum imperium obe$unclearineant. Vide etiam Gregoriũ

18. mor. cap. 3. Bernardum suprà, doctè de hac re

disserentes.

  Secundò probatur ratione: quia potestas politi-2. Probat.|Ratione idip-|sum cōfirma-|tur.

ca est purè naturalis, vnde esset in puris naturali-

bus: ergo non pendet à gratia, charitate, vel fide,

qu ęin eo statu non essent. Dices, licet hęc non re-

quirantur per se, & in omni statu: requiri tamen

per accidens, & in statu naturæ lapsæ, in quo non

potest homo carere peccato, nisi habeat fidem, &

gratiam: peccatum autem reddit incapacem huius

potestatis: contra, quia in statu puræ naturæ ele-

ctio peccatorum ad regnum valida esset, & per

peccatum non amitteretur. Ergo idem dicendum

est in præsenti statu, præsertim si peccatum sit ori-

ginale tantùm, seu aliena culpa contractum: hocHomines non|priuantur re-|gno ob suum|peccatum.

enim sicut non meretur priuationem subitam bo-

norum naturalium, imò nec fortunæ: ita non me-

retur priuationem huius potestatis: imò sicut nec

Deus, nec homines priuant aliis bonis statim

ob quodlibet peccatum mortale: ita nec potesta-

te ista. Alioqui etiam dici posset de veniali. Item

fides non amittitur per quodlibet mortale, vt di-

finitur in Tridentino sess. 6. can. 27. & 28. & idem

est de spe: ergo idem dicendum de iurisdictione

politica, aut Ecclesiastica, quæ non magis, sed mi-

nùs pugnant cum peccato mortali. Item qui est inQui est in pec-|cato, potest es-|se valde vtilis|ad regendum|alios.

aliquo peccato mortali, præsertim interno, vel oc-

culto, vel habituali tantùm, sine vllo malo propo-

sito formali, vel virtuali, potest esse valdè vtilis ad

regendum alios, & simpliciter vtilior reliquis, vt

si cæteri careant scientia, vel experientia, & aliis

eiusmodi requisitis: ergo non expedit, vt talis sit

incapax suscipiendæ, vel retinendæ iurisdictionis,

& potestatis legislatiuæ, aut gubernatiuæ, præser-

tim in actu primo, siue vsu, sicut est in illo, qui

iure hæreditario regnum obtinuit ante vsum ra-

tionis, vel ad tempus in amentiam incidit, & in

similibus. Alioqui quotidie essent reges mutandi,

quia quotidie committerentur peccata: quod ma-

ximum esset inconueniens, præsertim cùm idem

dicendum esset de magistratibus: sequeretur etiam

puerum, cuius pater defunctus esset, antequam ip-

se baptizaretur, non posse regnum obtinere iure

hæreditario, propter originale peccatum: hoc est

absurdum: ergo peccatum non reddit hominemPeccatum non|reddit homi-|nem incapa-|cem ad regnũ|quoad fieri, ne|que quoad cō-|seruari.

incapacem huius potestatis quoad fieri: ergo nec

quoad conseruari; quod minorem requirit apritu-

dinem in subiecto.

  Item dominium rerum externarum non funda-

tur in gratia, aut carentia peccati: sed in pura natu-

ra facta ad imaginem Dei, ratione cuius dicitur

Genes. 1. dominamini piscibus maris, &c. Ergo nec

dominium iurisdictionis fundatur in gratia, vel

carentia peccati.

  Ad hæc, cùm gratia, & iustitia sit occultissima,

& nemo de se, aut de alio sciat, an sit verè iustus,

vt patet ex Tridentino, sess. 6. cap. 9. si hæc essent

dominiorum tituli, nullum dominium esset certũ,Si vera esset|assertio cōtra-|ria nullum do|minium esset|certum.

ex quo nascerentur mirabiles confusiones, pertur-

bationes, scrupuli, & scandala inter homines. Præ-

terea, nullo iure lata est sententia priuationis ipso

facto contra reges vel alios iniquos superiores,

nec esset cōueniens, quia infinita perturbatio quo-

tidie nasceretur in Rep. & omnes subditi facilè<-P>@@

<-P>contra Reges, & alios superiores insurgerent, imò

nullus vellet principatum, aut magistratum acce-

ptare, quem tam facilè posset amittere. Item vel

Rex alioqui prauus in sui muneris executione ser-

uat honestatem, & tunc formaliter, & in quātùm

Rex, iniustus, aut prauus non est, sed materialiter

tantùm, & malitia se habet merè concomitanter,

nec refert ad hanc potestatem: vel in suo munere

iniustitiam exercet, & tunc leges, & præceptæ nō

obligāt, nec subditi illis tenentur: ergo non est in-

conueniens in eo esse Regiam potestatem: & idẽ

est de aliis principibus, magistratibus, &c. Cùm

tamen ex opposito sequantur magna incommoda:

sacramenta redduntur incerta; totus ordo Eccle-

siasticus, hierarchicus, politicúsq; euertitur, Resp.

labefactatur, & perturbatur, iniuriæ, proditiones,

periuria, & inuasiones emergunt.

  Ex dictis constat, stando in iure diuino, hāc po-72

testatem perseuerare in infideli, non solùm respe-Potestas iuris|dictionis per-|seuerat in in-|fideli etiam re|spectu fideliũ,|qui subditieo|rum sunt.

ctu aliorum infidelium; sed etiam fidelium, qui

aliàs iusto titulo subditi eorum sunt. Nam de his

regibus loquuntur Apostoli locis citatis, & dicũt,

illis esse obediendum, non solùm propter iram, sed

etiam propter conscientiam, ac proinde sentiunt, esse

veros Reges: nec esset expediens, iure diuino fide-

les statim liberari ab obedientia infidelium: quia

tale ius noceret fidei propagationi, & conserua-

tioni. Nam plurima scandala sequerentur, nec re-

ges infideles permitterent subditos ad fidem con-

uerti, & in eodem populo essent plures supremi

principes temporales, vel fideles manerent sine

principe. Ius autem ecclesiasticum de hac re nulli-

bi inuenitur: ergo nullo iure infideles amittunt

dominium infidelium vel fidelium, vt etiam do-

cent D. Thomas & alij 2. 2. qu. 10. art. 10. vbi VaNullo iure in-|fideles amit-|tunt dominiũ|vel fidelium,|vel infideliũ.

lentia pun. 8. & colligitur ex Augustino 19. ciuit.

cap. 17. dicente, celestes ciues, id est, Christianos, &



bonos obtemperare legibus terrenæ ciuitatis, id est, malo-

rum & improborum. Confirmatur, quia in infideles

non baptizatos Ecclesia nullam habet iurisdictio-

nem: ideo nec potest illos punire, nec regnis pri-

uare, nisi aliquando iure belli: sed quamdiu eos nō

priuaret, retinerẽt suam potestatem. In baptizatos

autem fideles Ecclesia habet directam potestatem

spiritualem, & in pœnam hæresis posset eos ex-

communicare, & illis alias pœnas imponere: ha-

ctenus autem eam potestatem nō exercuit saltem

ipso facto, nec abstulit ab eis retentionem, & vsum

legislatiuę potestatis, imò nec ab illa deiici à sæcu-

laribus possunt, donec per sententiam ecclesiasti-

cam eorum delictum declaretur, iuxta cap. cum

secundùm leges, de hæreticis, in 6. vt latiùs infra

disp. de lege pœnali, & 2. 2. in materia de fide, vbi

Bannes, & alij.

  Ad primum argumentum pro hæreticis factũ,73

Respondeo, multò maiora incommoda sequi, si

iurisdictio pẽdeat ex fide, vel bonis moribus prin-

cipis, vt ostendi. Quocirca, licet aliquando pecca-

tor mereatur regno priuari: tamen quamdiu est,

suum regnum possidet, & in regno viuit, verè RexRex quamdiu|viuit Rex per|seuerat.

perseuerat, & ita cōtigit in Saüle, donec Deo per-

mittente occisus fuit, & propter eius inobedien-

tiam regnum ad eius posteros non peruenit: quo

pacto aliqui intelligunt sententiā Dei, qua ipsum

regno priuauit. Solet enim Scriptura quod filiis

euenturum est, ipsorum parentibus prænunciare,

ac si ipsis esset euenturum, vt constat ex Genes. 27.

ver. 29. Esto dominus fratrum tuorum, & incuruentur<-P>

@@0@

@@1@Disput. VII. Sectio XV. 139



<-P>ante te filij matris tuæ; quod in solis posteris Iacob,

& fratrum impletum est. Constat etiam ex bene-

dictionibus patriarcharum Genes. 49. vide deni-

que 1. Reg. 2. vers. 32. virum Dei ad Heli summum

Sacerdotem, & iudicem politicum Hebræorum,

dicentem, & videbis æmulum tuum in templo in vni-



uersis prosperis Israël: cùm tamen Heli nullũ æmu-

lum habuerit, sed filij eius. Quod verò illa inter-

pretatio germana sit, præter cætera confirmant

verba illa Samuelis ad Saülem 1. Reg. 13. vers. 13.



Stulte egisti, nec custodisti mandata domini Dei tui, quæ

præcepit tibi, quod si non fecisses, iam nunc præparasset

Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   47   48   49   50   51   52   53   54   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin