@@0@
@@1@Disput. VIII. Sectio I. 145
<-P>obligat, at Gręcus textus habet, necessitas est subijci,Necessitas est|subijci.
quia est obligatio subiectionis, & ibi Paulũ loquiB. Paulum ibi|loqui de pote-|state spiritua-|li Caluinus|fatetur.
de conscientia & anima propria, ob quam est obe-
diendum, docet Vazquez ex Beda, Anselmo, &
Theodoreto, ibidem, & Augustino epist. 154. Imò
& Caluino, & Petro Martyre hæreticis. Item ibi
sermonem etiam esse de potestatibus spiritualibus
fatetur Caluinus 4. instit. cap. 10. & meritò: quia
verè sunt potestates, eò quòd potestatem habent,
iuxta id 2. Cor. 13. absens scripsi, vt non præsens duriùs
agam, & Petrus Act. 15. cum aliis Concilij patri-
bus scribit gentibus ad fidem conuersis, visum est
Spiritui sancto, & nobis nil vltrà imponere vobis one-
ris, quàm hæc necessaria, vt abstineatis vos ab immola-
tis simulacrorum, & sanguine, & suffocato, & fornica-
tione, &c. Hæc vocat necessaria: quia præcipieban-
tur sub mortali: ideò etiam vocat onera, & cōiun-
git ea cum fornicatione, & in illo verbo, vltrà,
supponitur potuisse alia præcepta imponere, vt
notant Turrianus 1. pro canonib. cap. 5. & lib. 6.
const. Apost. Clementis cap. 12. & 20. & Vazquez
illo cap. 2. & Lorinus suprà, & Ferdinandus Men-
dosius lib. 2. pro Concilio Illiberitano cap. 2. ait,
per hæc verba visum est vel placuit, solere in conciliis si-
gnificari ea, quæ decernuntur, non constare lege diuina,
naturali, aut positiua, sed humana, qualia fuerunt ista
ab Apostolis decreta, præter fornicationem, quæ iu-
re naturę mala est: sed quia nō erat ita euidẽs pro-
hibita ab Apostolis est. Eodem actuum cap. vers.
41. de Paulo dicitur, perambulabat autem Syriam, &
& Ciliciam, confirmans Ecclesias, præcipiens custodire
præcepta Apostolorum, & seniorum, Et cap. 16. vers. 4.
tradebant eis custodire dogmata, quæ decreta erat abDecretum A-|postolicum in|Concilio Hie-|rosolymitano|quomodo obli-|gauerit.
Apostolis & senioribus, qui erant in Hierusalem, &
Chrysostomus homil. 33. in Acta, vide, inquit, bre-
uem epistolam̃, nec epicheremata, nec syllogismos haben-
tem: sed imperium: erat enim legislatio spiritus, & can.
62. Aposto. imponitur grauissima pœna violanti-
bus illud præceptum Concilij Apostolici, quod
renouatum est in Concilio Aurelianensi, 2. can. 19.
& 20. vide etiam Leonem epi. 77. & Nicetam cap.
5. Augustinum ep. 154. & lib. 32. contra Faustum
cap. 13. Tertullianum in Apologet. cap. 9. Origenẽ
8. contra Celsum, Cyrillum Hierosolymitanum
catechesi. 4. Euseb. 4. histo. ca. 1. in fine, in martyrio
sanctæ Blādinæ, ex quibus omnibus colligitur,
fuisse absolutum præceptũ abstinendi ab immo-
lato, & suffocato, & sanguine, etiam in secreto, &
non tantùm ratione scandali, vt hæretici volunt:
& obseruatum esse multo tempore in Ecclesia.
Pro eadẽ re Turrianus locis proximè citatis, citat
Iustinus Martyr, Gregorius Nazianzenus, qui ta-
men de ea loqui non videntur, vt notat Vazquez,
vide Cardinalem Bellarminum suprà, & Conciliũ
Vvormaciense cap. 65. vbi prohibetur, quòd Chri-
stiani vescantur auibus captis in laqueo, & stran-
gulatis: eadem enim erat ratio sanguinis & suffo-
cati. Imò Leo Imperator in nouella sua const. 58.
hanc legem Apostolorum parum eo tempore ob-
seruatam renouauit. Ratio verò huius fuit, non tā-Cur prohibi-|tum fuerit suf|focatum.
tùm propter scandalum: sed quia hoc genus cibi
speciem quamdam habet superstitionis, vt notauit
D. Thomas qu. 112. art. 6. ad 1. & Turrianus suprà.
Hæc enim immolabantur Diis, tamquam pretio-
sa quædam sacrificia, vt ipse ibidem probat, & nos
latiùs probabimus agentes de lege veteri & cessa-
tione legalium.
Præcepta autem est huiusmodi abstinẽtia, non<-P>@@4
<-P>solùm ob vitandum scandalum: sed etiām, vt itaCur præcepta|sit talis absti-|nentia.
Christiani conuersi ex gentilismo, superstitionem
gentiliũ obliuioni traderent, & magis ab ea dista-
rent. Iā verò cessante in vniuersũ eius legis causa,
omninò lex illa cessauit: vt docẽt Vazquez & Lo-
rinus suprà. Nulla enim exstat illius superstitionis
memoria, & Paul. 1. Cor. 8. & 10. vel facultatem fa-Cur Paulus|Corinthijs Ido|lothyta con-|cesserit.
cit vescendi idolothytis: quia præceptum Aposto-
licum iusta de causa, consentientibus Apostolis,
Corinthiis non promulgauerat: cùm post Conci-
lium Apostolicum Act. 15. ingressus est Corinthũ,
acto. 18. vel solùm vult ostendere, ex natura rei
nullum esse peccatum idolothytis vesci, vide plu-
ra de isto præcepto Apostolico apud Lorinum,
Act. 15. vers. 20. de quo etiam nos dicemus dispu-
tantes, an leges humanæ obligent cum periculo
vitæ: nam Augustinus illa epi. 154. ait, melius esse, vt
viator famis necessitate victus, nilque vspiam inueniẽs,
nisi cibum in idolio positum, vbi nullus sit alius hominũ,
Christiana virtute id respuat. Potest ergo Ecclesia
leges facere de rebus non præceptis à Deo. Con-Quædam præ|cepta Paulus|dedit, Corin-|thiis, quæ à|Domino non|acceperat.
firmatur, quia præceptum prohibens, bigamum
ordinari, creditur latum à Paulo 1. Tim. 2. & colli-
gitur ex Concilio Carthaginensi 4. can. 69. tamen
humanum est omninò, & de re quæ non est præ-
cepta à Deo, & Paulus 1. Cor. 7. distinguit, quædā
esse præcepta à Domino: quædam ab ipso Paulo
& 1. Cor. 11. Laudo vos, quòd præcepta mea tenetis, &
1. Thessal. 4. Scitis, quæ præcepta dederim vobis, & ibi-
dem, qui hæc spernit, non hominem spernit: sed Deum,
qui spiritum sanctum nobis dedit, & 2. Thessal. 3. Con-
fidimus in Domino de vobis, quoniam quæ præcipimus,
facitis, & facietis, & infrà, si quis non obedierit verbo
nostro per Epistolam, hunc notate, & ne commisceamini
illi, & 1. Timoth. 5. Aduersus presbyterum accusationẽ
noli recipere, nisi sub duobus, aut tribus testibus, & 1.
Tim. 3. & ad Titum 1. aliqua circa ministrorũ or-
dinationes constituit. Pleni sunt canones Aposto-
lorum, Concilia, Decreta, & Decretales, Clemen-
tinæ, Extrauagantes, aliiq́ue Ecclesiastici libri, &
Epistolæ, Ecclesiasticis legibus, & pręceptis de re-
bus non pręceptis à Deo, & non dubium, quin hęc
potestas leges ferendi sit perpetua Ecclesiæ tradi-Potestas legis|ferẽdæ est per-|petua Ecclesiæ|traditio.
tio, vsus, & consuetudo. Vide Cyprianum lib. 1.
ep. 3. & 11. li. 4. ep. 9. Chrysostomum 2. de Sacerdo-
tio, & ep. 1. ad Innocentium, & hom. 70. ad popu.
Augustinum ser. 42. & 46. de verbis Domini, Cle-
mentem I. ep. 1. Decretali, vbi inter cætera ait,
obedientiam & humiliationem, quæ superioribus exhi-
betur, Domino exhiberi, & Damasus cap. violatores,
15. quæ. 1. Bernardum lib. de præcepto, & dispen.
Concil. Chalcedonense actio. 15. Romanum sub
Hilario I. can. 1. Sextam synodum Act. 4. octauam
Synodum Act. 1. Toletanum 3. Can. 1. Florentinũ
in vnio. Armenorum, Constantiense, Viennense,
& Tridentinum, quæ posteà citabimus.
Ratio est manifesta: nam superiores, pastores,5
Episcopi, seu superintendentes auctoritatem ha-Probatur ra-|tionibus vera|sententia.
bent ferendi leges, & præcepta obligantia 7. polit.
ca. 6. & 9. Plato. 2. de Rep. & 8. de legibus, sed Præ-
lati Ecclesiæ sunt huiusmodi Matth. 23. Rom. 13.
1. Petr. 2. & 5. Ephes. 4. 1. Cor. 12. ergo. Item, quia si
in Ecclesia non esset potestas condendi leges in
spiritualibus, nō esset bene gubernata: leges enim
ciuiles, cùm circa temporalia versentur, non suffi-
ciunt: nec verò sufficit lex diuina naturalis; quia
ad nullam Remp. gubernandam sufficit lex natu-
ræ: Oportet enim addere multa iuri naturæ. Demũ<-P>
@@0@
@@1@146 Quæst. XCV. Tract. XIV.
<-P>nec sufficit lex diuina positiua: quia paucissima
præcipit, & non determinat tempus, & modum,
vt in præcepto Confessionis, & Eucharistiæ: ergo
oportet addere præcepta omninò noua, vel qui-Necesse est|determinari|ab Ecclesia|tempus, quo|Christi præce|pta seruentur.
bus Christi præcepta determinentur: hinc Augu-
stinus ep. 118. cap. 6. non præcepit, inquit, Dominus,
quo deinceps ordine Eucharistia sumatur, vt Apostolis,
per quos Ecclesias dispositurus erat, seruaret hunc locũ.
Sanè in domo Dei nil inordinatum esse debet, vt
ait Leo epi. 85. aliàs 87. & habetur cap. miramur
d. 61. & colligitur ex Rom. 13. quæ à Deo sunt, ordi-
nata sunt: esset autem inordinatio in Ecclesia Dei,
si non essent leges Ecclesiasticæ: ergo debent esse,
ac proinde in Ecclesia est potestas illas ferendi.
Quæ quidem spiritualis dicitur, quia circa spi-6
ritualia versatur, & ad spiritualem finem ordina-Potestas hæc|spiritualis.
tur: vnde Nicolaus Papa epis. ad Michaelem Im-Potestas Ec-|clesiæ cur spi-|ritualis di-|catur.
peratorem inter alia dicit, Imperatores indigere Ec-
clesiasticis legibus pro æterna vita: habetur cap. cùm
id verum d. 96. vbi multa alia decreta idem conti-
nent, præcipuè cap. duo sunt, & cap. si Imperator,
in quo potestas hæc ad ciuilem comparatur, sicut
anima ad corpus, cælestia ad terrena, æterna ad tẽ-
poralia. Idem sumitur ex cap. solitæ, de maior. &
obedien. & ex Concilio Chalcedonensi Act. 3. Sy-
nodo 7. Gen. Act. 5. Toletana 3. cap. 13.
Probatur, quia potestas Christi secundum ve-
riorem sententiam, solùm fuit in ordine ad finem
supernaturalem. Ideo enim dixit, Ioan. 19. Regnũ
meum non est de hoc mundo: ergo & potestas Ponti-
ficis, seu Ecclesiæ, quæ est participatio potestatis
Christi, & licet in Christo, aut in Ecclesia esset
alia potestas: tamen hæc, de qua loquimur, spiri-Etiam circa|tẽporalia le-|ges ab Eccle-|sia ferri pos-|sunt.
tualis est, & ad spiritualem finem ordinata: quia
tamen temporalia ad spiritualia cōducere possunt:
ideò per hanc potestatem circa temporalia, etiam
leges fieri poterunt, vt dixi disput. præc. sect. 5.
Sed ad institutum reuertamur. In Ecclesia esse7
potestatem condendi leges spirituales, confirma-
tur ex Concilio Constantiensi sess. 5. 8. & 13. &
Bulla Leonis X. contra Lutherum art. 27. vbi illeHæresis hæc à|quibus, &|quot in locis|damnata.
error Vvicleph, Huss, & Lutheri damnatus fuit:
habetur hæc Bulla Leonis tom. 5. conciliorum, &
definitiones Constantiensis concilij confirmatæ
sunt à Martino V. in Bulla, quæ habetur sess. vlt. &
in Tridentino sess. 6. can. 20. definitur, hominem
quantumcumque iustum, & perfectum teneri ad
obseruantiam mādatorum Dei, & Ecclesiæ, & sess.
7. can. 8. damnātur, qui dixerint, baptizatos liberos
esse ab omnibus legibus Ecclesiæ, ita vt parere nō
teneantur, nisi sua sponte se velint subiicere: & in
Concilio Viennensi relato in Clementina ad no-
strum, de hæreticis, damnatur error Beguardorum
& Beguinarum, asserentium, perfectos nulla lege
obligari, qui non solùm damnantur propter præ-
cepta diuina: sed etiam propter humana, pręsertim
Ecclesiastica: vnde non absurdè ad rem vtuntur
Sotus, Valentia, & alij hoc testimonio; quāuis nō
placeat Vazquez disput. 152. cap. 2. Pro eadem ve-
ritate, sic etiam argumentari licet: quia condere
legem est actus supremę potestatis, & maximi im-Condere leges|est actus supre|mæ potestatis.
perij, vt dicunt iurisperiti l. imperium ff. de iurisd.
omni iud. Sed Pontifex in spiritualibus habet su-
premam potestatem, cùm sit Vicarius Christi, &
habeat iura cœlestis imperij cap. 1. d. 22. cap. quan-
to de translat. epist. cap. 1. vt Ecclesiast. beneficia,
ergo. Deinde Pōtifex præest rebus omnibus con-
cernentibus animam, cap. Imperator. cap. duo sunt<-P>@@
<-P>d. 96. cap. quoniam d. 10. Ergo in spiritualibus om-
nes sunt ei subiecti, tamquam capiti: vt etiam ha-
betur cap. omnis anima, de censib. cap. solutæ, de
maior. & obedien. ergo in spiritualibus potest le-
ges condere. Imperator potest leges cōdere: ergo
& Pontifex: nam Pontifex est luminare maius ca.
nouit de iudiciis, & cap. duo sunt 12. qu. 1. Item
Pontifex neminem cognoscit superiorem, nisiPontifex non|cognoscit supe|riorem nisi|Deum.
Deum cap. patet, cap. nemo, cap. aliorum, ca. cun-
cta per mundum 9. qu. 3. Baldus l. rescripta C. de
precib. Imp. offer. cap. sacrosancta 22. d. proptereà
ipse est solutus omnibus humanis legibus, glos. c.
non liceat 12. qu. 2. Iurisperiti communiter cap. 1.
de consuetud. & de consti. nemo autem est qui nō
possit vel leges dare, vel accipere: ergo Pontifex
leges ferre potest, & limitare, restringere, ac reuo-
care. Ideò in iure positiuo dicitur habere omni-
modam & absolutam potestatem cap. proposuit
de concess. præb. clem. 2. vt lite pend. ca. 2. de præb.
in 6. gloss. cap. licet, de electio. Item princeps tem-
poralis condit legem: quia in eum temporalis po-
testas trāslata fuit, lege fin. C. de legi. ergo & Pon-
tifex quia in ipsum translatum est Sacerdotium c.
translato, de constit. cap. significasti, de electione.
Deinde, maiorem potestatem habet Pontifex inMaiorem po-|testatẽ habet|Papa in spiri-|tualibus, quā|Imperator in|temporalibus.
spiritualibus, quàm Imperator in temporalibus c.
significasti, de foro compet. Bartholus lege 1. §.
post operis ff. de noui op. nunc. Panor. cap. ex mul-
tipli. de decimis, Sebastianus Medicis tractat. de
legibus par. 1. qu. 8. n. 7. Sed Imperator in tempo-
ralibus potest leges condere: ergo à fortiori Papa
in spiritualibus. Adeò, vt Beroius cap. cùm tu nu.
1. cap. 60. de vsuris, volum. 6. dixerit, Pontificem
posse potestate ordinaria in terris, quæ Deus in
cœlis. Omitto alia parui momenti, quæ adducit
Medicis suprà n. 8. qui tamen bene admonet nu. 9.
quamuis Papa possit leges condere absque consi-
lio Cardinalium: ex benignitate tamen, & huma-
nitate ipsius solere in arduis eorum consilium re-
quirere. Quam sententiam esse communem, dicit
Beroius Rubrica de constit. per l. humanum. C. de
legibus.
Sed num. 11. & sequentibus ponit nonnullas li-
mitationes, quę aliquid obscuritatis, aut falsitatis
continent: conclusio, inquit, procedit, modò per consti-
tutionem Papæ, non turbetur vniuersalis status Ec-
clesiæ. Ioannes Andreas cap. 2. locati. Innocentius
cap. quanto, de iureiurando, cap. sunt quidam 25.
quæst. 1. Secundò, inquit, procedit, nisi derogare velit in
totum iuri diuino: nam licet illud ex causa in aliquaPapa in ali-|quibus dero-|gare potest|iuri diuino.
parte limitare possit: in totum tamen illud non potest tol-
lere. Decius potest Abbatem cap. quæ in Ecclesia-
rum, de constit. Tertiò procedit, nisi statueret ali-
quid, quod de sui natura malum esset, vt si præbe-
ret causam peccandi. Baldus cap. lator, de re iudic.
vt si indistinctè apud omnes, & semper permitte-
ret, licitas esse vsuras: nā licet ex causa graui possit
quandoq́ue eas permittere: hoc potest tantùm ne-
cessitate vrgente. Iason l. cunctos populos, in 1. &
2. lectura. C. de sũma Trinitate, & fide Catholica.
Quartò non procedit, si iuri naturali, & rationali
derogare velit in totum, §. sed naturalia, instit. de
iure naturali, &c. in dubio tamen præsumitur sem-
per rectè agere, gloss. cap. omnes, dist. 19. cap. non
nos, dist. 40. hæc Medina, qui malè putat, Pontifi-
cem posse ex parte derogare iuri diuino, naturali,
& positiuo, nullo enim modo id potest. An verò
possit vsuras aliquando non solùm permittere, sed<-P>
@@0@
@@1@Disput. VIII. Sectio I. 147
<-P>etiam licitas facere, eo modo, quo multi dixere li-An Pontifex|possit licitas|vsuras facere.
citum fuisse Iudæis vsuras ab extraneis accipere:
non quasi pretium, sed mutui ex donatione diuina
dante illis verum ius, tractaui in materia de vsuris.
Sic satis nobis est Pontificẽ posse leges condere:
eas tamẽ vt iustæ, & validæ sint, debere illas cōdi-
tiones habere, quas in 1. disp. diximus esse requisi-
tas, vt quòd sint in bonum commune, &c. & iam
in superiore disput. docuimus, in temporalibus le-
ges condere non posse, nisi in terris Ecclesiæ, vel
in ordine ad spiritualia.
Ad primum hæreticorum fundamentum, re-8
spondeo primò, Christum non in singulis locisResponsio ad|1. arg. hæreti-|corum.
tradidisse hanc potestatem Ecclesiæ. Quamuis er-
go dicemus, Matth. vlt. solùm egisse cum Aposto-Christus non|vno in loco om|nia tradidit.
lis de prædicatione Euangelij, de baptismo, & ob-
seruatione legis à Christo traditæ, satis est in aliis
locis dictam potestatem tradidisse, vt vidimus. Et
bene notat Vazquez dispu. citata cap. 4. argumen-
tum hoc, quod est ab auctoritate negatiuè, friuo-
lum esse, & captiosum. Secundò respondeo cum
Cardinale Bellarmino suprà, cap. 17. & Vazquez
dict. cap. 4. vnum ex præceptis Christi esse, vt obe-
diamus prælatis: ideo enim Lucæ 10. dicit, qui vos
audit, me audit: vbi contineri præceptum obedien-
di prælatis, docet Basilius in constit. monast. ca. 23.
Cypria. epistola 69. ad Florentium imò ad Iudæos
dixit Christus, Matth. 23. Super cathedram Moysi
sederunt Scribæ, & Pharisæi, omnia quæcumque dixe-
rint vobis, seruate, & facite: cùm ergo dicitur,
docen-
tes eos seruare omnia quæcumque mandaui vobis, ibi
includitur obedientia ad prælatos Ecclesiæ.
Ad secundum respondeo primò, ibi non prohi-Præceptorum|additio non|improbatur,|modo non sint|contraria di-|uinis.
beri additionem pręceptorũ, modò non sint con-
traria præceptis diuinis, aut alioqui iniusta, nec
adscribantur Deo: sed quasi humana imponantur.
Vnde tempore legis veteris multa præcepta legi-
mus sanctè addita diuinis, vt 1. Matth. 4. datur prę-
ceptum de festo encæniorum, quod sua præsentia
Christus honorauit, Ioan. 10. idem enim festum
fuisse ex Humberto, & aliis tanquam probabilius
docet doctissimus Maldonatus ibi, & Bellarminus
suprà, cap. 17. & colligitur ex margine Bib. Vatica-
norum Clementis VIII. authoritate editorum:
nam in illo loco Machabæorum, locus Ioann. 10.
refertur in margine. Item 1. Reg. 30. habetur no-
uum præceptum, vers. 25. & factum est hoc scriptum
ex illa die, & deinceps constitutum, & quasi lex in
Israël, vsque in diem hanc: vbi in Hebræo non habe-
tur, quasi, vt notat Bellarminus, & licet ita legen-
dum sit: tamen non dicit similitudinem; sed veri-
tatem, vt sæpe alibi auctore Ambrosio serm. 18. in
Psalm. 118. & epist. 47. Augustino Psalm. 125. Gre-
gorio 18. moral. cap. 4. Chrysostomo homil. 11. in
Ioan. Theophylacti Euthymio, Toleto, & Maldo-
nato in id Ioan. 1. Gloriam quasi vnigeniti à Patre.
Pineda Iob 1. vers. 1. num. 16. & patet Iob 29. vers.
25. cumque sederem quasi Rex: Marci 6. propheta est,
quasi vnus ex prophetis 1. Corin. 3.
Sic tamen quasi per
ignem, & est phrasis Hispana,
en fin tratase como Rey,
procede como hombre de bien, &c. sunt alia præcepta
Præcepta quæ|dam diuinis|addita.
addita diuinis, Esther 9. Iudith vlt. 1. Reg. 10. Deut.
4. & 5. & 12. & vide D. Thomam Galat. 1. lect. 3. in
fin. Valentiam dispu. 6. quæst. 5. punct. 7. qui etiam
inde confirmat licitum fuisse eo tempore leges
addere: quia per vota, & iuramenta porerant sibi
leges seu obligationes imponere, vt de Nazaræis
patet Num. 6. de Recabitis Ierem. 35. de Dauid<-P>@@
<-P>Psalm. 118.
iuraui, & statui, &c.
Respondeo secundò cum Bellarmino suprà, c. 17.In lege gratiæ|præcepta ali-|qua diuinis|addere nō fuit|vetitum, quā-|uis id in vete|ri concessum|non fuerit.
& 18. Vazquez cap. 4. Lorino Act. 15. vers. 18. etiam
si Deus in veteri Testamento prohibuiss et per
Moysem addere nouum præceptũ diuinis: tamen
non inde sequeretur, esse illicitum addere in lege
gratiæ: quia lex illa populo solùm Iudaico, paruo
quidem, & in vna regione concluso, lata fuit tam
variis præceptis distincta, vt non videretur opus
nouo alio præcepto, saltem perpetuo, & vim legis
habente: lex autem Euangelica toti vniuerso de-
seruire debebat: meritò ergo Christus paucis vni-
uersalibus præceptis traditis, alia commisit Prin-
cipibus, & prælatis Ecclesiæ danda pro diuersitate
nationum, & prouinciarum, prout expedire vide-
retur. Tum etiam, si rectè numerẽtur leges Iudai-
cæ, multò plures, & grauiores erant, quàm Eccle-
siasticæ, & ciuiles simul, quæ Christianis traditæ
sunt. Nam ferè omnes illæ singulos obligabant, at
verò nunc singulos Christianos paucæ obligant
leges, etiam si ius canonicum & ciuile innumeras
Dostları ilə paylaş: