Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə55/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   51   52   53   54   55   56   57   58   ...   250

continere videatur: nam si priuatas personas re-Pauca præce-|pta Ecclesiæ|obligant.

spicias, præter paucapręcepta Ecclesiastica in Ca-

techismo puerorum contenta, vix aliud obligat:

imò & præceptum decimas soluendi nec in om-

nibus regionibus, nec omnes personas cōstringit:

cæteræ autem leges, vel pro iudicibus, vel pro sa-

cerdotibus, vel pro contrahentibus cōstitutę sunt:

& leges, quæ sacerdotibus, vel iudicibus impositæ

sunt, minus onerosæ sunt, quàm quæ cuncto po-

pulo Iudaico impositæ fuerunt: non est ergo mi-

rum, si Deus non reliquisset potestatem populo

Iudaico ferendi nouas leges: Rectoribus autem

Ecclesiæ eam concesserit. De hoc plura dicemus

sectione sequenti.

  Ad tertium respondeo, Paulum vbicumque lo9

quitur de libertate legis gratiæ, non opponere il-Libertas legis|gratiæ non op|ponitur Præla|torum obediẽ|tiæ.

lam obedientiæ Prælatorum, aut Principum: alio-

qui sibi esset contrarius in aliis locis, quæ attuli-

mus in hac sectione, pro legibus Ecclesiasticis, &

superiori disput. sectione 1. pro ciuilibus: sed in-

tendit excludere varias seruitutes. Pro quo aduer-

te, varias libertates Christum nobis attulisse. Pri-Christus va-|rias libertates|nobis attulit.

ma est à seruitute peccati, de qua Rom. 6. Libera-



ti autem à peccato, serui facti estis iustitiæ. Secunda à

spiritu seruitutis, qua obediebatur olim legi ex ti-

more seruili, seu pœnarum: nam Christus vberem

gratiam attulit, qua suauiter, & ex amore obedia-

mus legi Rom. 8. Liberauit me à lege peccati & mor-

tis: nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur

per carnem, Deus filium suum mittens in similitudinem

carnis peccati, & de peccato damnauit peccatũ in carne

vt iustificatio legis impleretur in nobis, qui nō secũdùm

carnem ambulamus: sed secundùm spiritum: vbi Tole-

tus annot. 2. ait, liberatio hæc est, qua, homine à pecca-



to veteri sanato, & Deo reconciliato per gratiam Chri-

sti, data est iam facultas, & robur, vt mens valeat con-

cupiscentiam superare, & legem implere. De hac etiam

libertate agit Galat. 3. Tertia libertas propria con-

uersis ex Iudaismo est à velamine cœcitatis, &

ignorantiæ. 2. Cor. 3. Habentes talem spiritum, multa



fiducia vtimur, & non sicut Moyses ponebat velamen

in faciem suam, vt non intenderent filij Israël in faciem

eius, &c. vsque, Vbi spiritus Domini, ibi libertas. Vide

Salmeronem: ad hunc locum disputatione 4. Caie-

tanum, Chrysostomum & Theodoretum, qui de

libertate à velamine, & ignorantia hunc locum

explicant. Alia & quarta libertas propria etiam<-P>

@@0@

@@1@148 Quæst. XCV. Tract. XIV.



<-P>Iudæis, est à seruitute legis, quoad iudicialia, & cę-

remonialia: de qua Act. 15. quid tentatis, &c. & Ga-

lat. 4. & 5. vnde Paul. Rom. 7. ait illos liberatos àLiberati su-|mus à seruitu|te litteræ, vt|tamen in noui|tate vitæ am-|bulemus.

seruitute litteræ, vt tamen in nouitate spiritus ser-

uire debeant, seruando non solùm nouam legem

Dei; quia translato sacerdotio necesse est, vt legis trans-



latio fiat: Hebr. sed etiam humanas, & præsertim

Ecclesiasticas, quæ respectu totius Ecclesiæ pau-

cissimæ sunt, nẽpe quatuor vel quinque, vt dice-

bamus, quæ sunt determinationes quædam diuini

iuris, vt patet de præceptis confessionis, Euchari-

stiæ, & Missæ, & ieiunandi, & decimas soluẽdi, vt

rectè Cardinalis Bellarminus illo ca. 18. qui etiam

rectè ad Augustinum in argumento citatum, re-

spondet, loqui de consuetudinibus particularibus

vulgi, & hominum rudium, quæ paulatim obti-

nent vim legis, quæ quando nimium crescunt, de-

berent auctoritate Episcoporum abrogari, vt pa-

tet legenti.

  De libertate autem Christiana, quam Christus

nobis attulit, latè etiam Driedo 1. de libertate

Christiana cap. 2. & sequentib. Vazquez disp. 152.

cap. 4. num. 49. & sequentib. Valentia disputat. 7.

quæst. 5. punct. 2. illud vero, 1. Corin. 7. Nolite fieri



serui hominum: non indicat, non esse obediendum

maioribus & superioribus, sed non esse obedien-Superioribus|non est obediẽ|dum propter|ipsos, sed pro-|pter Christũ.

dum illis præcipuè propter ipsos, sed propter Deũ,

vt Ephes. 6. Serui obedite dominis, &c. sicut Christo,

&c. & in rebus, quæ non sint contra diuina præce-

pta, vt explicant Caietanus, Chrysostomus, Theo-

phylactus ibi: sic Galat. 1. Si hominibus placerem,

Christi seruus non essem: de quo loco vide doctissi-

mũ Maldonatum, Ioan. 5. vers. 44. & cap. 15. vers.

20. & sanè Paulus in illo loco, 1. Cor. 7. non solùm

non prohibet obsequia seruorum erga dominos:

sed etiam dat consilium, vt etiam si possint fieri

liberi, maneant in seruitute, vt probat Cardinalis

Bellarminus 4. de Pontif. cap. 3. & Vazquez c. illo,

4. num. 53. ex illis verbis vnusquisque in ea vocatio-



ne in qua vocatus est, inea permaneat: seruus vocatus

es, non sit tibi curæ; sed si potes fieri liber, magis vtere:

idem ait Valentia illo punct. 2. in fin.

  Ad quartum respondeo, Iacobum velle, solùm10

Christum esse legislatorem primariũ, præcipuum,Christus legi-|slator sum-|mus.

vel per Antonomasiam: cuius leges totam Eccle-

siam etiam cum suo capite obligent, & ne ab ipso

quidem capite possint abrogari, aut dispensari:

nulla enim alia est, quæ non possit ab eo dispensa-

ri, & abrogari; & Pontifex est vicarius Christi, ha-

betq́ue auctoritatem dependentem ab illo. Sic

etiam Cyprianus lib. 1. epist. 3. ait, Pontificem esse

iudicem loco Christi: & idem potest dici ad lo-

cum Isaiæ, sed Vazquez illo cap. 4. num. 42. ait, lo-

cum Isaiæ hac expositione non indigere, nec à

Iacobo interpretari: sed alio sensu dixisse, vnus est

legislator, &c. vult enim Isaias ciuitatem non op-

primendam, quia Deus, qui fuit legislator populi

Hebraici, peculiari modo erat Rex, & iudex illius.

Simili modo possunt ea verba cum Adamo ad

Christum referri: imò in loco Iacobi non dicitur

absolutè, vnus est legislator, & iudex: sed cum limi-

tatione, & restrictione, scilicet, qui possit perdere, &

saluare: puniendo etiam pro internis peccatis, quo-Christus vnus|legislator etiā|pro internis|peccatis valẽs|punire.

rum temerarium iudicium simul cum detractione

reprehẽdebat ibi Iacobus: ideò enim dixit, Qui de-

trahit fratri, vel iudicat fratrẽ suum, detrahit legi, vel

iudicat legem, scilicet, quæ est contra detrahentes,

& temerè iudicantes, vt exponit Gagneius, licet<-P>@@



<-P>Caietanus exponat, eum detrahere legi, qui fra-

trem seruatorem legis temerè iudicat, & damnat,

tamquam legis transgressorem: vnde subdit Iaco-

bus, Tu autem quis es, qui iudicas proximum? vnus est



enim legislator & iudex, qui potest perdere, & saluare,

scilicet pro internis, aut occultis, bonis, & malis:

vide plura de hoc loco apud Vazquez suprà, &

Salmeronem Iacobi 4. disput. 5.

  Ad quintum respondeo, ibi esse sermonem de11

mandatis, & traditionibus hominum contrariis

diuinæ legi, aut friuolis, & inutilibus, vel de ob-

seruatione humanorum mandatorum neglectis

diuinis. Pro quo nota, quatuor esse traditionumQuatuor sũt|traditionum|genera.

genera. Primum earum, quas dixit Christus: sed à

nullo canonico scriptore tradita sunt: secundum,

earum, quas Apostoli sine scripto statuerunt. Ter-

tium earum, quas Pontifices, & Ecclesiæ prælati

præceperunt: sed scripta non sunt: sed posteà vsu,

& consuetudine seruata sunt. Traditiones primi

generis eandem vim habent cum mandatis Chri-

sti scriptis in Euangelio. Secundi verò cum præ-

ceptis Apostolicis scriptis, vide 2. Thess. 2. vers. 23.

Tridentinum sess. 4. decreto de scripturis canoni-

cis, & traditionibus: Idem est de traditionibus Ec-

clesiæ seu consuetudinibus, quia consuetudo ha-

bet vim legis cap. consuetudo, dist. 1. & l. diutur-

na. ff. de legibus. Quartum genus est traditionum,Traditiones|quas Scriptu-|ra reprobat|quæ sint.

quæ à Rep. vel hominibus, qui non fuerunt præla-

ti Ecclesiæ, emanarunt: harum quædam nec præ-

ceptis, nec consiliis Dei contrariæ sunt: aliæ sunt

malæ, vel omninò vanæ & inutiles: has scriptura

reprobat & reprehendit Isaiæ 29. Timuerunt me



mandatis hominum, & doctrinis; quod Adamus, &

alij interpretantur de mandatis, & doctrinis Pha-

risaicis, aut similibus pugnantibus cum doctrina,

& lege Dei, vel de merè friuolis, & positis tantùm

in rebus externis vnde Matth. 15. Quare & vos

transgredimini mandatum Dei propter traditionem

vestram, & infrà, irritum fecistis mandatum Dei pro-

pter traditionem vestram, & statim adducit dictum

Isaiæ testimonium & Marci 7. dicitur, relinquentes



mandatum Dei, tenetis traditiones hominum, baptis-

mata vrceorum & calicum, & alia similia his facitis

multa. Vide Coloss. 2. vers. 8. 1. Timot. 4. vers. 1. Ti-

tum 1. vers. 14. Ireneum lib. 2. cap. 12. & lib. 4. cap.

25. & 26.

  Ad sextum respondeo cum Vasquez, disp. 152.12

cap. 5. impudenter Caluinum exemplis illis abuti:

nam Scriptura non reprehendit Achaz, & Ma-Achaz & Ma|nasses ideo re-|prehensi sunt,|quia fuerunt|Idololatræ.

nassem, quòd nouis cæremoniis coluerint Deum:

sed quia fuerunt idololatræ: nam Achaz fecit in

star altaris idoli Damasci, & altare Dei amouit de

loco suo, & in solo illo nouo altari sacrificia offer-

ri iussit: Manasses verò fecit altare vniuersæ mili-

tiæ cœli. Vero autem Deo altare nouum erigere

prohibitum non erat: nam Salomon 3. Reg. 8. no-

uum ædificauit altare, & Pharisęi, atque Scribę nō

reprehenduntur à Christo, quòd adderent diuinis

præceptis: sed quia mandata, quæ aliis imponebāt,

nolebant seruare, eáque anteponebant diuinis, &

minora mandata Dei seruabant, maiotibus negle-

ctis, Matth. 23. Væ vobis, qui decimatis mentam, &

anethum, & cyminum, & reliquistis quæ grauiora sunt

legis, iudicium, misericordiam, & fidem: hæc oportuit

facere, & illa non omittere.

  Ad septimum resp. nec leges diuinas, naturalẽ vi-

delicet, & positiuam, nec leges ciuiles sufficere ad

cōmune bonum Ecclesiæ: ideò Ecclesiæ relictam<-P>

@@0@

@@1@Disput. VIII. Sectio II. 149



<-P>esse potestatem ad condendas leges Ecclesiasticas.

  Ad octauum posteà disputando de iis, qui legi-

bus subiiciuntur, exponemus, quomodò Paulus,

dixerit, iusto non est lex posita.

  Vide alia si placet in Cardinale Bellarmino 4.

de Pōti. locis citatis, præsertim ca. 17. 18. & tribus

sequentibus, & in Vazquez disp. 152. ca. 5. qui latè

respondet ad quatuor testimonia Sanctorum, quę

hæretici pro se adducunt, c. autem 1. n. 3. & latiùs

disp. 154. c. 2. docet, Gersonẽ, & Almainum qui proExplicantur|sententiæ Pa-|trum ab Hæare|ticis allatæ.

hæreticorum sententia à nonnullis citantur, lōgè

aliter sentire, eorum sententiam explicabo disp. de

obligatione legis humanæ, sect. 1. nunc solùm pro

testimonio Origenis nota, solùm velle quòd præ-

lati subditos magis amore, quā timore ducere de-

bent, in funiculis Adā, &c. Oseæ 11. non negat autẽ

posse subditos legibus obligare, & pœnis, vbi opus

fuerit, cohibere à peccatis: sic enim Christus Mat.

21. & Ioan. 2. cùm fecisset quasi flagellum de funi-

culo, omnes eiecit de templo, & numulariorum

effudit æs, & mensas subuertit, & Petr. Act. 5. Ana-

niam & Sapphiram morte mulctauit, & Paul. 1.

Cor. 5. nouercæ violatorem tradidit Sathanæ, & 1.

Tim. 1. Alexandrum & Hymeneum, & 2. Thess. 3.

inobedientem notare iussit, & cum illo non com-

misceri, vt confunderetur.


------------------------------------------------------------



SECTIO II.

An in statu innocentiæ, lege veteri, & scripta fuerit po-

testas ferendi leges Ecclesiasticas, seu in ordine

ad spiritualem finem.



DIco primò, potestas ferendi leges spi-13

rituales, seu in ordine ad bonum ani-1. Conclu.

mæ, & beatitudinẽ fuisset in statu pu-Potestas ferẽ-|di leges spiri-|tuales, fuisset|in ordine pu-|tæ naturæ.

ræ naturæ. Hæc conclusio planè est de

mente Victoriæ relect. 1. de potest. Ecclesiast. qu.

3. nu. & propositione 3. vbi docet, potestatem spi-

ritualem quātùm ad aliquos effectus habuisse or-

tum à iure naturali, & humano: sed in statu puræ

naturæ esset ius naturale, & humanum: ergo ex his

iuribus posset oriri in aliquo potestas legislatiua

spiritualis, seu ferendi leges spirituales. Probatur

autem ratione sumpta ex eodẽ Victoria, quia etiā

potestas hæc necessaria esset in statu puræ naturæ:

in eo enim intelligeretur, Deum esse, ac remune-

ratorem, ac finem naturalem esse; si quidem id co-

gnosci potest sola ratione naturali, vt cōstat Rom.

1. tunc etiam intelligeretur, Deum esse colendum:

posset ergo Resp per se, vel per alios ab ea designa

tos, magistratus, Sacerdotesq́; designare pro rebus

sacris, & magistros, atque doctores rerum ad Dei

cultum, ad animam, & ad futuram vitam pertinẽ-

tium, & leges ad eosdem fines necessarias, vel vti-

les ferre: sine quibus Resp. non esset rectè institu-

ta in ordine ad commune bonum animæ natura-

le, nec in ordine ad diuinum cultum, & possent

homines reprehendi, sicut reprehenduntur à Pau-

lo Rom. 1. quia cùm cognouissent Deum, non sicut Deũ

glorificauerũt: & quia seruierũt creaturæ, potiùs quàm

creatori, &c. Et alioqui in statu puræ naturæ nonVirtus mora-|lis religionis|fuisset in st a-|tu puræ natu-|ræ.

esset virtus moralis religionis ad Dei cultũ ordi-

nata: quare sicut humana institutione legimus

fuisse Sacerdotes, Pontifices, & sacrificia falsorum

Deorum, & leges ad idspectantes apud Paganos:

de quo multa Alexander ab Alexandro 2. dierum

Genial. cap. 8. & Tiraquellus ibi, & D. Thomas qu.

99. art. 3. ita potuerunt esse in statu puræ naturæ<-P>@@



<-P>apud cognoscentes, & colentes verum Deum, vt

etiam fuerint humana institutione apud aliquos

eiusmodi in natura lapsa: imò Victoria ibidẽ pro-

positione, & n. 6. ait, totam potestatẽ ad prędictos

effectus potuisse institui à populo Israël, per au-

ctoritatem cōpetentem ipsi ex iure diuino, etiamsi

à Deo instituta non fuisset; nam cognito Deo, &

maiestate diuina per lumen naturale, vel fidei, po-

tuit populus constituere Pontifices, Sacerdotes,

sacrificia, cæremonias, & leges ad cultum diuinũ,

& animæ bonum spectantes.

  Vnde à fortiori dicendum secũdò est, eandem14

potestatem, & vsum eius futuram in statu innocẽ-2. Conclu.

tiæ, si durasset, vt docet Victoria ibi q. 4. n. & prop.In statu inno-|centiæ fuisset|eadẽ potestas,|si durasset.

1. Non enim est dubitandum, quin in statu inno-

centiæ fuisset cultus diuinus, etiam exterior, cùm

enim homo cōponatur ex anima, & corpore, con-

sentaneum est, vt vtriusq; actionibus Deum colat.

Item tunc etiam possent, & tenerentur homines

attendere bono animæ, & beatitudini naturali al-

terius vitæ: ad hæc autẽ omnia, vel necessariæ, vel

vtiles essent leges, magistratus, Sacerdotes, Pon-

tifices, & alij sacrorum & rerum spiritualium mi-

nistri: ergo ad hæc omnia esset potestas in Rep.

etiam secluso omni iure diuino positiuo per solũ

ius simpliciter naturale, vel connaturale gratiæ,

aut per ius humanũ ab his profectũ: alioqui etiam

Resp. non esset decora, pulchra, & bene instituta.

  Tertiò dicendum est cum eodẽ Victoria q. illa15

4. n. & proposi. 2. statim post peccatum in lege na-3. Conclu.

turæ fuisse, vel permansisse in Rep. potestatem hācIn statu natu|ræ lapsæ fuit|statim eadem|potestas.

spiritualem: quia tunc ex lumine naturali, & fidei

cognosceretur Deum esse, & remuneratorem na-

turalem, & supernaturalem esse, item esse à nobis

colendum, & res animæ, & alterius vitæ quæren-

das: ad idq́; necessarios fore Pōtifices, Sacerdotes,

magistratus & alios ministros, & leges accommo-

datas: ergo possent institui eiusmodi ministri, le-

gesq́ue condi. Vnde Abel videtur fuisse Sacerdos:

legimus enim Genes. 4. & Heb. 11. sacrificiũ acce-

ptum obtulisse, & August. lib. 5. ad Orosium dicit,

Abel fuisse virginem, Sacerdotem & martyrẽ; & Mel-Abel fuit vir|go, Sacerdos,|& martyr.

chisedech erat Dei Sacerdos, Genes. 14. vnde Chri-

stus dictus est Sacerdos secundũ ordinẽ Melchisedech,

Psal. 109. & Heb. 6. Sem etiā, & omnes primoge-

nitos tunc fuisse Sacerdotes, plurimi affirmant, si-

militer autem potuerunt esse magistratus, & leges

spirituales ex dictis iuribus procedentes, secluso

omni iure diuino positiuo: quāuis, vt ibidem n. &

prop. 3. subiũgit Victoria, verisimile sit, speciali in-

stinctu, & reuelatione Dei supernaturali hæc esse

cōstituta; & iure diuino positiuo traditā Reip. po-

testatẽ spiritualẽ ad omnia ista per se, vel alios fa-

ciẽda. Addo, fortè in statu innocentiæ traditā fuis-

se, & post peccatum perseuerasse: & quando pauci

erant homines, vt in statu innocẽtiæ, vel circa tẽ-

pora Adæ, & Noe, fortè ex cōstitutione humana,

vel diuina fuisse vnũ, qui toti generi humano pos-

set huiusmodi leges ferre: sed hocincertũ est: cer-Potestas ferẽ|di leges spiri-|tuales fuit in|omni & sta-|tim.

tũ autẽ, fuisse hanc potestatẽ saltẽ in toto ipso hu-

mano genere, & in particularibus Rebuspubl. re-

spectu suorũ subditorũ, & cōstitutis principibus,

& magistratibus in illis fuit hęc potestas. Et vt ali-

quando regia, & imperialis potestas simul fuit in

eadẽ persona, in qua erat summũ Sacerdotiũ, seu

pōtificatus, aliquādo in diuersis: ita potestas cōdẽ-

di leges in ordine ad res tẽporales, & ad spirit. ali-

quādo fuerũt in eadẽ persona, aliquādo in diuersis.

@@0@

@@1@150 Quæst. XCV. Tract. XIV.


  Quartò, dico cum Victoria ibi num. & prop. 4.16

& 5. in lege scripta fuisse potestatem spiritualem,4. Concl.

scilicet ad condendas leges spirituales, & alia hu-In lege scripta|fuit potestas|spiritualis cō-|dendi leges spi|rituales.

iusmodi spiritualia pręstanda. Patet, quia tunc fue-

re Pontifices, & Sacerdotes ex institutione diuina:

qui etiam post regum creationem permanserunt:

& quamuis Victoria illa pro. 5. & nu. 6. dubitet, an

Sacerdotes possent ferre leges, & præcepta obli-

gantia in foro animæ, eò quòd cùm Deus tot prę-

cepta cęremonialia, & iudicialia tradiderit, quibus

omnia tam distinctè & speciatim erant instituta,

non videbātur aliis humanis præceptis grauandi

Iudæi: secus in lege Euangelica, in qua pauca Dei

præcepta continentur: tamen ego nō dubito, quin

tunc Pontifices, & Sacerdotes potuerint pręcepta

imponere circa res sacras, & spirituales, saltem in

iudicio: nam Deut. 17. dicitur, qui superbierit, nolens

obedire Sacerdotis imperio, moriatur, & Matth. 23. Su-

per Cathedram Moysi, &c. Omnia quæcumque dixe-

rint vobis, seruate, & facite. Sed non ita certò cōstat,

nan potuerit tunc aliquid extra iudicium præci-

pere, & multò minus, an potuerint imponere prę-

cepta generalia perpetua, quæ vim & formam le-

gis haberent: nam rectè intelligi potest potestas

spiritualis iudicialis sine extraiudiciali, & extra-

iudicialis sine legislatiua: non quicumque potestNon quicum-|que potest im-|ponere præce-|pta obligātia|pro tempore,|potest obligan|tia in perpe-|tuum.

imponere præcepta obligantia pro tempore, po-

test obligātia in perpetuum, etiam ipso defuncto,

vel amoto ab officio, imò fortasse fuit hoc prohi-

bitum Deut. 4. & 10. vbi prohibitum fuit aliquid

addere diuinis præceptis: vnde Matth. 15. Videntur



reprehẽdi traditiones seniorum, quas scilicet, ipsi ad-

diderant tamquam nouas leges: quod ita videtur

exponere Chrysostomus ibi hom. 52. sentiens, ip-

sos Pontifices non potuisse fieri legislatores, ait

enim: innouatio ipsa nonparuum erat crimen, & infrà,

non habet auctoritatem legis, quod ab hominibus inuen-

tum est: quocircà non legem, sed traditionem hominum

iniquissimorum appellat: Hęc Chrysostomus, ex qui-

bus constat secundum illum non potuissé senio-

res licitè, aut validè leges facere, & Math. 23. hom.

73. ait, Christum ibi dixisse, vt fierent, quæ Scribæ, &


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   51   52   53   54   55   56   57   58   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin