Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə76/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   72   73   74   75   76   77   78   79   ...   250

legislatore humano: ideò non fuisse illi concessā à

natura, nec à Deo, secus est de potestare dispẽsan-

di, commutandi, irritandíque interna vota: nec

enim est maximè necessaria, vt vidimus in mate-

ria de voto: vbi etiam tractanimus, an vota pos-

sint irritari directè, an vero sola impeditione ma-

teriæ, & an quisque possit commutare propria vo-

ta in maius vel æquale.

  Solùm hic nota primò, solutionem huius ar-28

gumenti assignari ab Azor, illo cap. 10. qui fortè

videns insufficientem meritò secundam adiecit.

Suarez etiam tertia parte, tomo 5. disputatione 4.<-P>

@@0@

@@1@Disput. IX. Sectio I. 207

<-P>sect. 2. nu. 7. & seq. impugnat primam solutionem:

quia illa manifestatio solùm est conditio necessa-

ria ad vsum iurisdictionis immediatè cadit in actũ

internum: ergo videtur etiam posse præcipi, pro-

hiberi, & punin ab Ecclesia: vnde aliter respon-

det Suarez argum. habere manifestam instantiam:

nam pater potest irritare votum filij, & Prælatus

vota religiosi: tamen non potest eorum actus

internos præcipere, aut punire. Quod ergo attinet

ad irritationem, est discrimẽ apertum: quia ad hāc

non requiritur iurisdictio in actus internos, sed

dominium in materiam, & personam, cuius obli-

gatio pendet à voluntate patris, & Prælati, vnde

irritatio etiam sine causa erit valida. Papa etiam

potest antecedenter irritare vota, vt & cōtractum

matrimonij clandestini, ob iurisdictionem, quam

habet in personas, qua potest reddere eas inhabi-

les ad obligandum se ex voluntate sua: & similiter

dispensatio voti interni nō cadit directè in ipsum,

sed in effectũ, scilicet obligationem, quæ mansit,

quæ non est actus internus, sed morale quoddam

vinculum ex causa à superiori relaxabile, eiusdem

rationis cum eo quod manat ex voto externo: &

deinde superiori dispensans in voto in nulla lege

dispensat, sed potestate, & vice Dei cedit iuri, quod

Deus ex tali voto acquisierat: & impertinens est,

quod ex actu interno manauerit, quia hęc potestas

non respicit per se causam, sed effectum ipsum.

Aliam differentiam non contemnendam ponit

Ioan. Med. quam Suarez approbat, quia minùs re-

quiritur ad deobligandum quàm ad obligandum:

& ad suauitatem Dei pertinet dare potestatem ad

tollendam, non verò ad ponendam obligationem

actus interni, quia odia restringi, fauores conuenit

ampliari.

  Respondet, quantùm verò attinet ad confessio-

nem peccatorum cordis, Vazquez, circa cōfessio-

nem duo esse præcepta diuina, alterum est nega-Circa confes-|sionẽ duo sunt|præcepta di-|uina.

tiuum non confitendi vnum peccatum mortale

sine alio: nec veniale sine mortali. Alterum est re-

cipiendi Sacramentum pœnitentiæ, quod quan-

tùm ad determinationem temporis est etiam Ec-

clesiasticum: & quia de ratione huius Sacramenti

est integritas confessionis, si quis taceret aliquod

peccatum mortale aliis confessis, violaret vtrum-

que præceptum diuinum & teneretur iterum ea-

dem peccata confiteri: tamen si solùm tacetet pec-

cata cordis, nō violaret præceptum Ecclesiæ, quod

ad peccata cordis non se extendit: & ideo non in-

curreret censuras, aut pœnas Ecclesiasticas.

  Hæc solutio valdè difficilis mihi est; nam Ec-Impugnatur|Solutio VaZ-|quez.

clesia non solùm determinat tempus confitendi

peccata mortalia externa, sed etiam interna, siue

sint sola in homine, siue cum externis: ergo qui ea

non confitetur siue alia habeat, & illa confiteatur,

siue nulla alia habeat, violat præceptum Ecclesiæ,

& sic potest eius censuras & pœnas incurrere: ne-

que hoc est habere iurisdictionem in actus exte-

riores, sed in eorum manifestationem. Sic Ecclesia

potest obligare testem, doctores, vel alios, vt di-

cant, quid sentiant, & iudicent de hac vel illa re, &

vt suas sententias, vel artes alios doceant; & si non

esset tam difficilis confessio, posset Ecclesia illam

præcipere non minùs de internis quàm de exter-

nis, præsertim occultissimis: sed ob eam difficulta-

tem non potuit præcipi nisi à Deo, siue de peccatis

internis siue de aliis: quamuis Suarez 3. part. tom.

4. dispu. 35. fect. 1. num. 18. dicat supposita institu-<-P>@@



<-P>tione Sacramenti pœnitentiæ Ecclesiam præcipe-

re potuisse omnium peccatorum confessionem:

licet modo præcepta de confessione, & eius inte-

gritate, diuina sint, vt probat disp. 22. sect. 1. & disp.

35. sect. 1. nu. 4. determinatio verò temporis fit ab

Ecclesia disp. 36. sect. 1. nu. 4.

  Vndè rectè Azor suprà ait, quod cōfessio, quamConfessio quā|Ecclesia præ-|cipit compre-|hendit peccata|interna.

Ecclesia præcipit, determinādo ius diuinum, com-

prehendit etiam peccata interna, & simpliciter

omnes docent, eum qui habet peccatum mortale,

& illud non confitetur, violare Ecclesiæ præce-

ptum, & incurrere excōmunicationem, si feratur

contra eos, qui eo anno confessi non fuerint.

  Et certè licèt hic defectus confessionis esset so-

lùm contra legem diuinam, si sciretur ab Ecclesia

ex confessione rei in iudicio, vel ex testibus, qui

ab eo audierũt, possit Ecclesia illum punire, si non

censutis, quia hæ solùm feruntur in contumaces

Ecclesię, aliis pœnis; sicut alia peccata quę pærcisè

sunt contra leges diuinas, vel ciuiles, quorum pu-

nitio ad salutem animatum esset necessaria, & non

pertineret ad alios superiores (vt hæc non pertine-

ret) vel ab illis negligeretur, sic etiam potest Pon-Pontifex po-|test peccatorũ|internorũ ab-|solutionẽ sibi|reseruare.

tifex reseruare sibi absolutionem aliquorum pec-

catorum etiam internorum, quia habet iurisdi-

ctionem à Deo ad absoluendum ab illis, & hanc

potest dare aliis eum limitatione, vel si alñs est

concessa sine interuentu illius, potest eam restrin-

gere: quia expedit in Summo Pontifice esse hanc

potestatem, non tamen præcipiendi, prohibendi,

aut puniendi actus internos. Eandem solutionem

quantum ad reseruationem verbis æquiualenti-

bus habet Azor supra.

  Ad 6. iam dictum est in solutione. 1. arg.


29

  Ad 7. Rectè respondet Vazquez disp. 160. c. 5. n.

22. cũ Simanca tit. 42. sæpè citato, cũ qui cōfitetur

se in hæresim interiùs consensisse, non incurrere

excommunicationem, & pœnas Ecclesiæ: quia hoc

non est hæresim affirmare, aut profiteri, sed refer-

re quid olim senserit, quod potest esse actus me-

ritorius, aut etiā obligatorius, vt in cōtessione Sa-

cramentali, & in foro externo, quando propter

indicia, aut semiplenam probationem iuridicè in-

terrogatur ad inuestigandum, an incurrerit censu-

ram, nec ne; nam ob hæresim merè externā, si in-

telligatur non habuisse assensum internũ, sed metu

protulisse sententiam hæreticam, non censebitur

excommunicatus, sed si verè fuit hæreticus inte-

rior, & exterior, Ecclesia non punit hæresim in-

ternam sed externā solam cum hac benigna cōdi-

tione, & restrictione, si ei fuit coniuncta hæresis

interna, sicut in simili diximus in solutione primi

argumenti: si verò ille manifestet hæresim, quam

tunc habet, dicendo se credere Deũ non esse trinũ,

Ioan. Medina putat nō incurrere excōmunicatio-

nem quia coactus à Superiore verè ait se ita cre-

dere. Hoc tamen meritò refellit Suarez 3 par. to. 5.

disp. 4. sect. 2. num. 14. quia licèt illa propositio sit

vera relata ad conceptum dicentis, quia explicat

conceptum quem habet: tamen est falsa, & hære-

tica relata ad obiectum: & quamuis ille pareat su-

periori præcipienti, vt fidem suam aperiat: peccat

tamen quatenus violat præceptum non asserendi

aliquid contra fidem: deberet igitur, vt vtrique

præcepto satisfaceret, & fidem veram habere, &

illam manifestare: itaque non pecccat manifestan-

do fidem, quod ei præcipitur, sed affirmando fal-

sum; quod ei est prohibitum.

@@0@

@@1@208 Quæst. XCV. Tract. XIV.


  Ad octauum, respondeo non esse eandem ratio-30

nem de peccatis cordis, & de peccatis externis oc-

cultissimis: nam peccata cordis sunt per se occulta,

non verò alia: sæpe putat aliquis ea peccata non

posse humana ratione cognosci, & fallitur; quia vi-

detur ab aliis, vel auditur, vel manent aliqua signa,

& indicia peccati commissi, ideo potestate huma-

na puniri possunt per se loquendo, & solùm per

accidens defectu probationis non poterunt pu-

niri pœnis requirentibus causæ cognitionem, sed

aliis, & ita expedit: non verò possunt humana po-

testate puniri peccata cordis, etiamsi in iudicio ali-

qua ratione probentur, quia hoc est per accidens

& rarum, & talia peccata faciliùs committi solent

& sine pœnis emendari, quando in corde ma-

nent.


  Adde, quòd difficillimum est cognoscere pro-Difficillimum|est cognoscere|proprios actus|internos.

prios actus internos, nempe an iudicium, quod

homo habet, sit temerarium, & liberum: an in hac

re intendat inanẽ gloriam, vel diuinam, vel alium

ex finibus, qui ei obiiciuntur: ideo non expedit, vt

potestas humana prohibeat, vel præcipiat aliquas

intentiones, vel iudicia: esset enim mũdum replere

scrupulis, & satis multi sunt, qui ex legibus natu-

ralibus nascuntur: ergo non oportet, vt leges hu-

manæ occasionem aliorum præbeant præcipien-

do, vel prohibendo actus internos, in quibus pa-

rum vtilis esset prohibitio, vel iussio.

  Ad nonum aliqui dicunt, confessarium non

posse in satisfactionem iniungere pœnitenti ora-

tionem mentalem, aut alium actum internum: sed

cum forum sit internum, in quo peccata interna

panduntur, & reus accusator est sui, & solùm agi-

tur de salute animæ, puto imponi posse in pœni-

tentiam actus internos, nec omnes partes Sacra-

menti pœnitentiæ debẽt esse sensibiles: nam con-

tritio, & intentio conferentis, & suscipientis sunt

essentialiter requisitæ in hoc Sacramento, tamen

spirituales sunt. Sic ergo satisfactio, quæ est pars

integralis, aliquando poterit esse spiritualis.

  Ad primum confirmationem respondeo, Præla-

tũ religionis non posse obligare ad orationẽ men-

talem, nec ad pœnitẽtiam pro eius omissione con-

fessa à subdito, nisi fortè ex pacto, vt dicitur latiùs

ad decimum argumentum.

  Ad secundam confirmationẽ respondeo, Chri-

sto vt homini communicatam esse potestatẽ obli-Christo vt ho-|mini cōmuni-|cata est pote-|stas alligandi|ad actus in-|ternos.

gandi ad actus internos, quia eius præcepta etiam

lata per voluntatẽ humanam erant præcepta Dei:

ideo decuit, vt personas & actus spirituales com-

prehenderent, secus mandata puri hominis, quæ

licet sint ordinata ad salutem spiritualem, expedit

directè non attingant internos actus, nisi quando

illi sunt necessarij ad valorem, vel obiectiuam ho-

nestatem externorum, vt dictum est ad 3. vnde in

illo verbo, quæcumque ligaueris, non est dicendum

concessam fuisse Petro facultatem ad præcipienda

interna, nisi in foro interno; sed externa conducen-

tia ad cultus, gloriam, & honorem Dei, & salutem

animarum, sicut principes sæculares possunt præ-

cipere externa in ordine ad bonũ temporale Reip.

patum autem refert, quòd verbum illud super ter-



ram, referatur ad gubernatores cum Maldonato

ibi, & Chrysost. 3. de Sacerd. vel ad gubernatos

cum Suar. 3. par. tom. 4. disp. 53. sect. 1. nu. 1. & eo-

dem modo Ioan. 21. Petro dicitur pasce oues meas,

scilicet in foro externo, & interno iuxta naturam

& conditionom cuiusque: ex quo patet ad tertiam<-P>@@



<-P>confirmationem responsio.

  Ad quartam confirmationem respondeo, tex-

tum illum debere intelligi de voluntate efficaci,

quę indirectè est prohibita ab Ecclesia: & ideo qui

vellet non audire Missam in festo, peccaret contra

præceptũ Ecclesiæ, sed illa voluntas, nisi in omis-

sionem Missæ prorumperet, puniri non posset. Si-

militer licèt peccata etiam cordis ranquam opera

seruilia essent ab Ecclesia in die festo prohibita in

opinione Scoti, & aliorum: ea tamen opinio falsa

est, & iam antiquata, vt ait Vazquez disp. 160. ca. 4.

nu. 19. & Suarez 3. par. tom. 5. disp. 4. sect. 2. num. 6.

& licèt peccata omnia ex circumstantia aliquo-

modo aggrauarentur, & contraherent aliquam

malitiam contra religionem, vt indicat D. Tho-

mas 2. quæst. 122. art. 4. tamen ea malitia solùm es-

set cōtra ius diuinum præcipiens, vt diebus sacris

honor, & reuerentia deferatur, vt & vasis & ve-

stibus sacris. Sic etiam hoc arg. de die festo factũ

ab Adriano soluit Ioannes Medina Cod. de orat.

incest. tamen ea malitia solum esset contra ius

diuinum, & quia esset merè interna, nō posset pu-

niri ab Ecclesia.

  Ad quintam confirmationem respondeo, etiam

ad rem moralem multùm pertinere, quòd pecca-

tum sit per se aut per accidens occultum: nā quod

est per se occultum, licèt per accidens probetur,

vel pœna non requirat causæ cognitionem, non

potest puniri, quia non fuit expediens, vt Deus

vel natura concederet facultatẽ puniendi, prohi-

bendi vel præcipiendi internos actus.

  Ad decimum argumentum respondeo, votum31

obedientiæ solum se extendere ad actus externos,

quia hos solùm potest præcipere superior, si quis

verò vouisset, se facturum quidquid supetior, non

vt superior, sed vt persona priuata vellet, hoc vo-

tum sub hac ratione non diceretur propriè vorum

obedientiæ: tamen implendum esset, non ex iure

humano præcipiẽte actus internos, sed ex iure di-

uino, & naturali præcipiente, vt vota impleantur.

Simile est, siquis promisisset alicui homini, etiamsi

supetior non esset facturum se quidquid ille vel-

let, etiam internum: ad id enim si esset alteri vtile,

& cōmodum, posset obligari de iustitia. Tamẽ po-

testas humana gubernatiua Reip. non potest obli-Potestas gu-|bernatiua|Reip. nũ potest|obligare ad in|ternos actus.

gare ad internos actus, quia hæc se extẽdit etiā ad

partes Reip. quę ex pacto nō se obligarunt, sed vel

merè negatiuè se habuerũt, vel dissenserũt, vel tũc

non erant in rerum natura, aut saltem in Repub.

hi ergo nec ex pacto nec ex potestate gubernati-

ua poterunt ad actus internos obligari: estò alij ex

pacto obligari de iustitia commutatiua possent.

  Alij ad argumentum respondent etiam ratione

voti obedientiæ non posse superiorem præcipere

actum merè internum, quamuis posset prohibere

externos actus interni impeditiuos. Fauet D. Tho-

mas 2. 2. q. 104. art. 5. generatim dicens, hominemHomo quoad|actus internos|soli Deo sub-|ditur.|

quoad internos actus soli Deo subdi. Sed cōtra est, quia

homo potest absolutè vouere Deo actum mere

internum: ergo potest illum vouere sub conditio-

ne, si prælatus iniunxerit, quia hoc non est diffici-

lius, nec minus honestatum, quàm primum. Hoc

autem virtualiter est vouere obedientiam in inter-

nis: ergo supposito tali voto potest superior præ-

cipere ei actũ internum: nec est simile de iurisdi-

ctione, quæ solum data est quantum expedit ad

bonum commune: hoc autem præceptum funda-

tur in promissione facta. An verò de facto hæc sit<-P>

@@0@

@@1@Disput. IX. Sectio II. 209

<-P>intẽtio vouentium obedientiam pendet ex regu-

la cuiuscumque religionis: quia iuxta doctrinam

D. Thomæ, & communem, non omnes religio-

si vouent candem obedientiam, sed singuli secun-

dùm suam regulam: ideo si regula præcipit vel cō-

sulit actus mentales, vel significat prælatos posse

illos iniungere: tunc eodem modo interpretandũ

est obedientiæ votum, vt scilicet possint prælati

ad tales actus obligare: rectè autem faciunt nun-

quam obligando, propter periculum, satis erit vo-

calem orationem præcipere. Nego tamen in

nullo voto obedientiæ comprehendi actus merè

internos: rationem iam assignaui.

------------------------------------------------------------



SECTIO II.

An modus implendi legem, seu præceptum cadat

sub lege, aut præcepto.



DIvvs Thomas quæst. 100. art. 9. ait pri-32

mò, aliquis modus virtutis, id est, vt

actus scienter fiat, cadit sub præcepto

diuino & humano. Secundò, modus

virtutis, qui est fieri ex electione, id est, propter

honestum finem, non cadit sub præcepto huma-

no, quia lex humana non potest præcipere actus

internos, bene tamen sub diuino. Tertiò, fieri fir-

miter, & immobiliter non cadit sub præcepto hu-

mano nec diuino, quia prouenit ex habitu; ex quo

operari nō tenemur. Circa primum dictum Nota,

sub præcepto etiam humano cadere modum, prę-

cipit enim lex diuina & humana, ne homo sciẽter

occidat, ne scienter Missā omittat, &c. itẽ vt scien-

ter & humano modo assistat Missæ: non enim sa-

tisfaceret, qui ebrius, amens, vel dormiens Missæ

adesset, sed teneretur audire aliam Missam, vt do-

cent Medina, & omnes recentiores, illo artic. 9 &

Sotus 3. iust. quæst. 3. art. 9. Sed dubium est, an qui

scienter facit opus legis, nesciens tamen se ad id

lege teneri, aut non intendens legi, seu præcepto

satisfacere, illi satisfaciat, vt si quis adsit sacro in

die festo, ignorans an sit festum, aut cum intentio-

ne audiendi aliam Missam, qua præcepto satisfa-

ciat. Med. cap. de oratio. tract. 6. quæst. 16. de horis

canonicis recitandis censet, illum non satisfacere

præcepto, sed debere aliam Missam audire: sicut

si debens centum, dat creditori centũ sine animo

soluendi, debet soluere centum: idem tenet Na-

uarrus cap. quando, notab. sen cap. 13. num. 26. &

27. & notab. 16. num. 73. & 74. imo addit, si incepit

recipere animo satisfaciendi præcepto, & interru-

pit cum intentione reincipiendi, debere reincipe-

re: quod etiam tenet notab. 20. num. 37. sed falsum

& durum putāt alij: quia prior pars ducta est cum

animo satisfaciẽdi præcepto, sicut & secũda ergo

non est repetenda. Suarez autẽ 3. part. to. 3. disp. 88.

sect. 3. ait, primò necessariam esse voluntatem au-

diendi Missam: si enim quis coactus adesset, non

impleret præceptum: quia non obediret: & sic ait,

verum esse quod docet Antoninus 2. par. tit. 9. cap.

10. §. 1. seruos, discipulos, vel similes Missę præsen-

tes quasi coactos à dominis, vel pædagogis, aliàs

non abfuturos, nō implere præceptum. Quod ve-

rum censet Suar. si illi adsint cum voluntate actua-

li, aliàs non audiendi Missam, maximè si ob illam

sint distracti: secus si non illam habeant: esto vera

esset illa conditionalis, si non cogerentur, non ad-

essent. Imò etiamsi antea voluntatem illam præ-

cepto repugnantem habuissent: si tamen posteà<-P>@@



<-P>voluntariè, & attentè audiunt, præcepto satisfa-

ciunt. Secundò, docet Suares necesse esse, vt cum

voluntate audiendi Missam non coniungatur vo-

luntas formalis contraria præcepto, quod per eam

non obediretur: vt si quis dum ex deuotione Mis-

sam audit in die festo, hunc actum haberet, nolo

hac Missa implere præceptum, & in illa actuali

voluntate persistat, non implet præceptum. Obii-

cies: ergo teneretur aliam Missam audire. Respon-

det Suares, aliquos concedere: sed probabilius esse

non manere hanc obligationem secluso voto, sed

sufficere mutari voluntatem intra tempus præce-

pti, & velle auditione præcedentis Missæ satisfa-

cere: quia illa auditio fuit voluntaria, humana, &

moralis, & habuit totum id quod ad substantiam

præcepti necessarium fuit, neque id potuit excludi

per intentionem audiendi ex deuotione & nō ex

præcepto, & solum illi defuit obedientia volunta-

tis: quare si hæc postea adueniat, satis erit: & hanc

ait Suares esse communem opinionem in materia

de legibus. Tertiò docet, si non adsit voluntas cō-

traria præcepto, sufficit autẽ ad satisfaciendũ præ-

cepto voluntas audiendi Missam, etiamsi formali-

ter nō intendat satisfacere præcepto. Omnis enim

qui non excludit, censetur virtualiter habere vo-

luntatem satisfaciendi præcepto, per actũ caden-

tem sub præcepto. Vnde infert, eum qui mane au-

diuit Missam ex deuotione, & putauit non esse diẽ

festi, licet postea id sciat, non teneri ad aliam Mis-

sam audiendam, sed ad summum ad volendum

satisfacere ex præcepto per priorem actũ, quam-

uis nec in rigore hoc sit necessarium, sed solùm, vt

iudicet se satisfecisse præcepto. Hæc Suares.

  Vazquez autem quæst. 100. art. 9. dub. 1. ait, non33

esse necessariam scientiam præcepti, nec intentio-

nem illud implendi: sed satis esse, si opus fiat scien-

ter, & ex libera electione: lex enim Missam audiẽ-

di sufficienter videtur seruari, si audiatur Missa, vt

debet audiri, scilicet tempore, & attentione requi-

sita: scientia autem præcepti nihil refert, quia nō

cadit sub præcepto, similiter nec intentio expressa

satisfaciendi illi: nec officit habere expressam in-

tentionem non satisfaciendi præcepto per tale

opus: sicut enim nemo imponit sibi præceptum,

ita nemo potest prorogare eius obligationẽ, post-

quam adhibitum est opus præcepti: non ergo te-

netur iterum Missam audire, vel alium habere

actum, nisi fortè id vouerit. Hoc idem meritò te-

net Valentia 2. 2. disp. quæst. 2. agens de recitatio-

ne horarum; nonnulli recentiores, quibus placet


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   72   73   74   75   76   77   78   79   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin