quidem primum, & ferè totum tertium dictum
Suarez. Sed displicet, quod in secundo dicitur, ne-
cessariam esse illam voluntatem posteriorem sa-
tisfaciendi præcepto per priorem Missam; quia
cùm iam homo fecerit totum, quod ei fuit præ-
ceptũ, illa voluntas sequens, quæ in pręcepto non
est, nec est necessaria ad faciendum, quod ei præ-
ceptum est: nihil referre videtur, neque commu-
nis opinio hunc actum requirit, sed tantùm ait, il-
lum non teneri ad audiendam aliam Missam, quia
priore satisfecit præcepto, quia satisfecit intentio
virtualis, interpretatiua, vel habitualis satisfacien-
di illi: aliàs teneretur quis habere actualem inten-
tionem satisfaciendi, & alioqui peccaret nisi igno-
rantia, vel inaduertentia naturalis illum excusaret:
imo aliqui apertè dicũt, non esse necessariam po-
steriorem illam voluntatem satisfaciẽdi per prio-
rem Missam. Si tamen aduertens esse festum, non<-P>
@@0@
@@1@210 Quæst. XCV. Tract. XIV.
<-P>iudicet se satisfecisse præcepto: tenebitur audire
aliam Missam. Sed non inde sequitur, teneri se ad
iudicandum, se præcepto satisfecisse seu Missam
audisse: ad tale enim iudicium non obligatur: licet
eo secluso teneretur aliam Missam audire. Hæc
sententia sumi potest ex D. Thoma 2. 2. qu. 104. ar.
3. ad secundum, dicente licet actus virtutis sit in
præcepto, potest quis implere actum virtutis, non
attendens ad rationem præcepti, & ex Soto 3. iust.
quæst. 3. art. 9, & lib. 10. quæst. 5. art. 5. circa finem
corp. vbi ait præceptum audiendi Missam solùm
obligare ad audiendum taliter, vt sit actus huma-
nus: & Paludano 4. dist. 15. quæst. 5. nu. 24. vbi di-
cit requiri, quòd talis actus sit moralis, & non suf-
ficere, quòd proficiscatur ex imaginatione: & sic
potest intelligi Syluester verb. hora, quæst. 11. dist.
1. citans Paludanum, quāuis videatur fauere Ioan.
Medinæ dicens, debere recitationẽ horæ inchoari
intentione formali virtuali, vel habituali satis-
faciendi. Durand. 4. dist. 15. quæst. 12. loquitur, vt
Paludanus expressius nostram opin. tenent.
Ad exemplum Ioannis Medinæ respondeo,
non esse simile; quia is, qui dat aliquid animo
explicito vel implicito tunc nō soluendi, verè do-
nat, donatione autem præsenti non extinguit an-
tiquum debitum: at qui facit quod ei est iniustum,
velit, nolit, extinguit obligationem pręcepti. Sicut
etiam præcepto eleemosynæ satisfit dando illā ex
inani gloria reliquacumque alia intentione, &
præcepto restituendi, restituendo quacumque in-
tentione, imo restituendo sine libertate extinguit
obligationem præcepti: quia iam dominus rem
suam habet: vt rectè Sotus 2. iust. quæst. 3. art. 9. &
Medina quæst. 100. art. 9. aliiq́ue recentiores. Sed
hi omnes docent, si cui in pœnitentiam iniunge-
retur ieiunium, aut flagella, & inuitus priuaretur
cibo vel vapularet, non satisfacturum, quia præce-
pta sunt de actibus, non de mera passione: aduerte
quòd sicut potest satisfacere quis præcepto igno-
rans actum esse in præcepto, vel de præcepto non
cogitans, ita potest satisfacere voto ignorans vo-
tum, vel de illo nō cogitans, imo eodem actu po-
test quis sic satisfacere voto & pręcepto, nimirum
si non vouit multiplicare actus.
Sed dubitabis, an si quis inuitus, & reluctans, ac34
vi præcisa audiret Missam, incurreret pœnas iu-
ris impositas contra non audientes Missam in illo
euentu. Sotus illo art. 9. Medina etiam quæst. 100.
art. 9. & omnes recentiores, & Suarez supra putāt,
illum non satisfacere præcepto, sed teneri ad au-
diendum aliam Missam: quod si non faciat, putant
communiter recentiores, incurrere pœnas iuris,
verbi gratia, excommunicationem, si sub excom-
municatione esset tunc præceptum audiendi Mis-
sam: & Bartholomæus Medina, proculdubio ma-
nere excommunicatum: quia non magis implet
præceptum quàm ebrius, imò minus cùm habeat
actum contratium: sed ebrius maneret excommu-
nicatus, nisi aliā Missam audiret: ergo & ille: item,
quia præceptũ est de auditione libera, ille autem
audit omninò inuitò: ergo nō satisfacit præcepto:
ergo incurrit pœnas non satisfacientium. Sotus
tamen ait, quod non incurreret pœnas iuris: non
loquitur consequenter. Victoria vt referunt qui-
dam recentiores, censuit probabile illum satisfa-
cere præcepto, quia modo humano assistit Missæ,
nempe vtendo ratione, licet omnino inuitus.
De eo verò, qui non vi præcisa, sed metu assi-<-P>@@
<-P>stit, Sotus & omnes dicunt satisfacere præcepto:
quia liberè & voluntariè assistit: nam quæ metu
fiunt, sunt verè, & simpliciter voluntaria.
Sed rogas, an qui dedit eleemosynas, ignorans35
se habere debita incerta, quæ posset eleemosynis
extinguere, illa extinguat, nec teneatur restituere:
quidam affirmant, quia cuiusque intentio virtua-
lis vel habitualis est, extinguere debita, & non do-
nare, si debet, sed restituere, sicut quando egenti,
vel perenti tribuit centum, ignorans vel non ad-
uertens, quod illa illi debebat, non censetur dona-
re velle, sed restituere: sed mihi res est satis dubia
in vtroque exemplo: quia ille absolutè vult dona-
re, licet non esset donaturus, si sciret debita: ergo
verè donat: donatione autem non extinguitur de-
bitum. Secus si formali, vel virtuali intentione
generali, vel speciali vellet soluere, siquid fortè
deberet. Sic si quis daret aliquid ei quem putauit
gratum fore, licet postea sciat esse ingratum, non
potest vi, aut clam illud recuperare: quia absolutè
sine vlla conditione donauit, vt communiter dici-
tur tract. de furto.
Rogas prætereà, an modus charitatis cadat sub
præcepto Respondeo cadere sub præcepto chari-
tatis; non sub aliis. D. Thomas, Medina, Vazquez
& alij, quæst. 100. art. 10. Sotus 3. iust. quæst 3. art.
10. imò per actum, qui aliàs sit peccatum, potest
satisfieri præcepto iustitiæ, misericordiæ, & simi-
libus, vt ait Soto eadem quæst. art. 9. & similiter
Medin. quæst. 100. art. 9. & Valentia disput. 7. qu. 8.
puncto 2. vbi tractat, an modus virtutis, aut chari-
tatis cadat sub præcepto.
------------------------------------------------------------
SECTIO III.
Vtrum lex humana etiam ciuilis, possit omnes virtutis
actus præcipere, & vitij prohibere.
DIco primò, cuiuslibet virtutis aliquis36
actus potest lege humana præcipi, &1. Concl.
cuiuslibet vitij aliquis actus potestCuiuslibet|virtutis ali-|quis. actus|præcipi, & vi-|tij similiter|prohiberi po-|test lege hu-|mana.
lege humana prohiberi: D. Thomas
quæst. 96. art. 2. & 3. Caietanus, Con-
radus, Medina, & omnes recentiores ibi. Sotus 1.
iust. quæst. 6. art. 2. & 3. Valentia hic disp. 7. quæst.
5. punct. 7. Antoninus 1. part. tit. 17. cap. vnic. §. 4.
Sayrus tomo 1. Thesauri. lib. 3. cap. 3. nu. 5. Nauarr.
de redditibus quæst. 2. monito vlt. nu. 2. Sebastia-
nus Medicis in repet. capit. erit autem lex, dist. 4. à
num. 57. vsque ad 63. Azor lib. 5. cap. 5. quæst. 2. &
3. in 1. tomo. Molina tract. 1. de iust. disp. 1. Nauar-
ra 2. de rest. cap. 3. à num. 113.
Et quidem, quòd singularum virtutum aliquem1. Pars prob
actum lex humana præcipiat, in Ecclesiastica, con-
stat inductione: nam præcipit actum temperantię,
scilicet ieiunium; religionis, scilicet confiteri se-
mel in anno, communicare in Paschate, vacare in
festis ab operibus seruilibus, & Missam audire, fi-
dem confiteri, iuramentum fidelitatis & obedien-
tiæ præstare, vota implere, &c. iustitiæ, soluere de-
cimas; pœnitentiæ, confiteri, & satisfacere; & sic
de aliis. Ratio verò est, quia potestas Ecclesiastica
intendit bonum spirituale totius Ecclesiæ, & illud
iuuant, & interdum sunt necessaria singula gene-
ra, seu species virtutum.
De legibus autem ciuilibus quidam putant, so-Legibus hu-|manis soli iu-|stitiæ actus|præcipi pos-|sunt.
los iustitiæ actus præcipere posse: quod sentit Sar-
mientus lib. de redditib. part. 4. cap. 5. vbi ait, iure
humano posse determinati diuinum quoad iusti-<-P>
@@0@
@@1@Disput. IX. Sectio III. 211
<-P>tiam, non verò quoad charitatem, num. autem 6.
ait, præceptum diuinum de abstinentia determi-
natum esse lege Ecclesiastica: ergo de sola lege ci-
uili sentire videtur, non posse determinare ius di-
uinum, nisi in materia iustitiæ. Sotus etiam 5. iust.
quæst. 1. art. 7. §. vnde ad secundum, & Corduba
lib. 2. quæst. 27. ad 4. 2. opinionis dicunt, neminem
posse cogi, scilicet à Iudice vel legislatore ad id, ad
quod non tenetur ex iustitia, sed ex charitate. Fa-
uet D. Thomas q. 99. art. 5. ad primum dicens, mo-
ralia tantùm sunt lege determinabilia, in quātùm
pertinent ad iustitiam: & fundari potest in l. hac
lege. C. de pactis conuentis, in illis verbis: Quam-
uis enim bonum erat, &c. attamen cōditores, quo-
niam legũ æquitatis conuenit esse fautores: æqui-
tas maximè propria est iustitiæ, vt ait Cicer. 1. de
offic. num. 93. ergo. Fauet Augustinus ciuit. cap. 21.
quatenus cum Scipione Africano significat, pa-
cem, & conseruationem ciuitatis ex solius iustitiæ
obseruatione pendere: nam sola illa potest legisla-
tor præcipere, quæ ad finem suæ potestatis neces-
saria sunt: ergo si solus iustitiæ vsus est necessarius
ad finem potestatis ciuilis; solos actus iustitiæ prę-
cipere potest.
Sed censeo cum D. Thoma & omnibus aliis
pro conclusione citatis, etiam actus aliarum vir-
tutum præcipere posse, & est sententia Aristot. 5.
ethic. cap. 1. vbi iustum legitimum, id est, lege hu-
mana statutum, generalius esse dicit, quàm pro-
prium iustitiæ debitum. Nam leges, inquit, de om-
nibus dictant, coniectantes communem vtilitatem: &
postea in particulari declarat, præcipere ca, quæLex humana|cuiuslibet vir|tutis actus|præcipere po-|test.
pertinent ad tẽperantiam, māsuetudinem, fortitu-
dinem & alias virtutes. Similia dicit cap. 2. & 1.
mag. mor. cap. 34. & D. Thomas quæst. 94. art. 2. &
& Plato 1. de legibus, sumitur etiam ex l. iustitia,
ff. de iustitia & iure, §. iuris præcepta sunt hæc, honestè
viuere, alterum non lædere, ius suum vnicuique tribue-
re: vbi glossa in verbo, honestè, explicat de hone-
state tum sumpta pro castitate, tum de honestate
latiùs sumpta, ait enim; Honestè, quantùm adse, quæ
honestas circa matrimonia est: infr. de ritu nup. l. sem-
per, & circa mores seruatur, vt infrà, de tut. & curat.
l. scire oportet, §. penult. Adde hic, quod si sit mere-
trix, quæ velit venire ad habitandum in aliquo vico, vi-
cini possunt eam repellere, ne alias inficiat: facit lex mi-
mæ. C. de episcop. audient. secundùm Iasonem hic:
hactenus glossa, ergo leges ciuiles non solùm in
materia iustitiæ: sed etiam castitatis, & aliarũ vir-
tutum disponunt. Quod etiam sumitur ex §. iuris
præcepta instit. de iustitia & iure: vbi textus ha-
bet eadem verba, quæ textus superior, & glossa si-
militer: sed loco illius additionis ponitur alia in
glossa huius 2. tex. Additio est huiusmodi. Ideo di-
cit Angelus mulierem honestè viuere, quæ viuit secun-
dùm mores loci, sed castè viuere non intelligi, quæ tran-
sit ad secunda vota, scilicet respectu mariti, vel filiorum
eius, sed respectu aliorum secus: in quo exemplo ali-
quid est reprehensione dignum. Ad rem tamen,
ex his constat, leges ciuiles non solùm circa iusti-
tiam, sed etiam circa castitatem, & alias virtutes
versari posse: quod etiam sumitur ex dicto §. iuris
præcepta vers. huius studij instit. & l. 1. ff. de iustitia
& iure, vbi dicitur: huius studij duæ sunt positiones,
publicum & priuatum: publicum est, quod ad statum
Reip. Romanæ spectat, de quo iure publico glossa ibi
ait, consistere in sacris, in sacerdotibus, & magistrati-
bus: ad quod multa congerit: & Oroscius in illo §. l. 1.<-P>@@
<-P>ff. de iustitia & iure, sacrorum nomine cæremo-
nias intelligit ad religionis eultum pertinentes: &
iure Romanorum in eo dicta erant de rebus di-
uinis, l. 1. ff. de interdictis, & l. 1. C. de summ. Trin.
orthodoxa de Trinitate fides à populis amplectẽ-
da decernitur. Castitatis intuitu, quàm clerici ser-
uare tenentur, eisdem habitare cum fœminis in-
terdicitur, l. eum qui. C. de episcop. & cleric. simo-
nia prohibetur eod. tit. l. si quemque, & legib. ve-
terum Rom. de temperantia, liberalitate, & ma-
gnificentia plura constituta esse, cōspicimus apud
Aul. Gell. 2. noctium Attic. cap. 24. ergo ad leges
ciuiles pertinet præcipere aliqua ad religionem
spectantia, vt sunt sacerdotes, & sacra: & ita extra
Ecclesiam Christi & nunc, & olim Reges, de per-
tinentibus ad religionem disponebant: sed in Ec-
clesia post Christi aduentum pertinet ad sum-Post Christi|aduentum ad|summum Pō-|tificem perti-|net de religio-|ne leges ferre.
mum Pontificem, nō ad Reges, & Principes Chri-
stianos, nisi de consensu Pontificum, consentien-
tium, vt Principes de religione aliquas leges ferāt
in fauorem Ecclesiæ, & religionis Christianæ.
Probatur ratione: quia omnes virtutes morales
sunt necessariæ ad conseruationem, augmentum,
& bonum Reipub. & in primis de religione om-
nes Philosophi dixerunt: esse Reip. fundamentum,
& firmamentum: de iustitia commutatiua, distri-
butiua, vindicatiua, & legali per se constat, in qua
Principes temporales non solùm pręcipiunt actus
debitos de iustitia, vt restitutionem & similia, sed
etiam indebitos, vt emptiones, venditiones,
vindicationes, seu punitiones, & alios contractus,
& actus, in quibus exercetur iustitia, sed absolutè
non erant debiti de iustitia. Interdum etiam est
necessaria misericordia & eleemosyna, præsertim
erga infirmos vel detentos in carcere, & peregri-
nos, quā posset Rex præcipere. Fortitudinis actus
maximè etiam sunt necessarij in Repub. & Princi-
pes præcipiunt illos, vt expectare & aggredi ho-
stem, fortiter dimicare, &c. De castitate præsertim
mulierum, de temperantia in cibis, & potibus, de
moderatione in sumptibus funerum, vestium, fa-
mulorum, &c. expedit leges ferre, & de hospitali-
tate, de pietate erga parentes & filios, de gratitu-
dine erga benefactores, & sic de aliis. Et sic disp.
3. sect. 1. diximus, legis humanæ effectum esse red-
dere hominem simpliciter bonum, ad quod re-Legis huma-|næ simpliciter|effectus est,|reddere ho-|minem simpli-|citer bonum.
quiruntur omnes virtutes: ergo lex humana po-
test disponere in materia cuiuscumque virtutis.
Quod verò dixit D. Thomas quæst. 99. art. 5. ad 1.
moralia in tantum sunt lege determinabilia, in-
quantum pertinent ad iustitiam, de legali intelli-
ge, quæ actus virtutum omnium ad bonum com-
mune ordinat: quam mirificè extollit Aristotel. 5.
ethic. cap. 1. quæ interpretatio colligitur ex eodem
D. Thoma ibi, & ex loco citato in nostra conclus.
& ex 2. 2. quæst. 118. art. 4. ad secundum, vbi elee-
mosynam lege præscribi posse affirmat instante
pauperum necessitate, & cum bonorum copia non
necessaria diues abundat ad l. hac lege. C. de pa-
ctis conuentis. Respondeo licet Imperator debeat
esse æquitatis fautor: tamen etiam debere esse fau-
torem aliarum virtutum, quantùm expedit bono
publico.
Dices, vsum liberalitatis & magnificentiæ, eu-
trapeliæ, amicitiæ, & similium, non esse adeò ne-
cessarium Reip. nec priuatis: ergo non potest præ-
cipi lege humana, præsertim quòd ex natura sua
postulare videntur carentiam necessitatis, & obli-<-P>
@@0@
@@1@212 Quæst XCV. Tract. XIV.
<-P>gationis. Propter hoc dicunt aliqui, conclusionem
posse limitari ad virtutes cardinales, & alias simi-
les, quæ ad commune bonum necessariæ sunt; vel
posse dici, quòd quamuis leges humanæ non pos-
sint præcipere tales actus; possunt tamen eis po-
nere modum, & mẽsuram, eaq́ue ratione esse ma-
teriam legis humanæ. Sed melius respondeo, in
aliquo casu tales actus esse necessarios, vel valdèQuinā actus|lege humana|præcipi pos-|sint.
vtiles communi bono, & hoc satis esse, vt aliquā-
do, licet rarius præcipi possint, verbi gratia, quod
sint liberales, & magnifici cũ Principibus vel Re-
buspublicis, amicis, vel cum consanguineis, vel cũ
priuatis amicis, quòd inter illos fiāt aliqua conui-
uia, vel donationes, & munera in signum amicitię,
quòd sint ludi publici, & priuati ad recreationem
populi, & hilaritatem ciuium, &c. Nulla est virtus
etiam Theologica, cuius externos actus nō possit
lex humana aliquando iniungere.
Secunda pars conclusionis clara est: quia non37
minus, imò magis necessarium est Reipubl. vitare2. Pars prob.
malum, quàm facere bonum. Vnde primo locoNon minus|necessariũ est|Reip. vitare|malum quàm|bonum facere.
poni solet Psal. 36. Declina à malo, & fac bonum, &
Psal. 23. quis ascendet in montem Domini, &c. innocens
manibus, &c. & Ierem. 1. Ecce ĉonstitui te hodie su-
per gentes & super regna, vt euellas, destruas, & di-
sperdas, & dissipes, & ædifices, & plantes.
Dices, actus vitiorum iam sunt prohibiti iure
naturę: ideo non oportet prohiberi lege humana.
Respondeo; prohibitio naturalis sępe non est om-
nibus nota, & à cognoscentibus illam sæpe exte-
rius negaretur, aut dissimularetur: ideo oportet
eadem quæ sunt prohibita lege naturali, prohibe-
ri lege humana, sicut Apostoli Act. 15. prohibuere
fornicationem, quia naturalis malitia ipsius erat
minus nota: sicut D. Thomas & alij, 1. part. qu. 1. &
alibi etiam pro notis lumine naturæ fuisse neces-
sarium Præterea etiam in illis, quorum malitia est
notissima, necessarium fuit pœnas addere. Item
expediens fuit, vt actus aliqui qui ex natura sua
non erant vitiosi, redderentur mali obiectiuè, seu
vitiosi per ipsam prohibitionem.
Dico secundò, lege humana non posse præcipi38
omnes actus virtutum, nec prohiberi omnes actus2. Conclusio.|Lege huma-|na nō possunt|præcipi omnes|actus virtutũ|1. Pars prob.
vitiorum: ita D. Thomas, Caietanus, & alij relati
in prima conclusione. Prima pars patet; non enim
potest præcipi collectio omnium actuum studio-
sorum, quia quidam inter se pugnant, vt virgini-
tas, & continentia cum actu matrimonij: & Dein-
de durissimum esset, ad totam collectionem inter
se non pugnantium, obligare, vt est virginitas, aut
perpetua castitas, seu continentia, paupertas, & si-
milia, quæ sunt valdè difficilia, & propriè dicun-
tur consilia Euangelica: similiter nec ieiunare fre-
quenter in pane & aqua, matrimonium contrahe-
re, religionem ingredi, de necessariis ad conserua-
tionem status, eleemosynam facere: quia lex hu-
mana debet esse moderata, & suauis, & de re mo-Lex humana|debet esse mo-|derata.
raliter possibili; & non de rebus difficillimis, nisi
in casu raro, quo essent valdè necessariæ ad cōser-
uationem Reipub. ob id posset Ecclesia præcipere
confessionem, nisi à Deo fuisset præcepta, quia est
difficillima: imò aliqua, licèt sint bona, & facilia,
nō possunt lege humana præcipi, quia sunt parum
necessaria & vtilia, vel sine præcepto communiter
fiunt, & ea præcipere esset onerare homines, & il-
laqueare conscientias absque necessitate, vel suf-
ficienti causa: quamuis interdum si pręciperentur,
factum teneret, & lex seruanda esset.
@@
Et quamuis lex humana sæpe determinet diui-Lex humana|diuinam de-|terminat quo-|ad tempus.
nam, quoad tempus, modum, & alia: quæ non ca-
debant sub lege diuina: vt lex diuina præcipit con-
fessionem, & communionem, & dari alimẽta Mi-
nistris Ecclesiæ: & lex Ecclesiastica determinat, vt
cōfessio fiat singulis annis, communio in Pascha,
& quòd in alimenta Ministrorum Ecclesiæ den-
tur decimæ: & similiter ius diuinum est, vt cultus
aliquis Deo tribuatur: Ecclesia determinauit, vt ea
ratione quibusdam diebus cessent opera seruilia
& Missa audiatur. Ius diuinum pręcipit temperan-
tiam: Ecclesia illud determinauit ad ieiunia, & ab-
stinentias certas in die veneris, sabbatho, quadra-
gesima, &c. Tamen multa potest præcipere, quæ
non sint determinationes iuris diuini, vel licet nō
essent, quia mensura potestatis eius non pendet
ex hoc, quod præcipiendæ sint determinationes
iuris diuini, vel non, sed ex fine proprio, & ex qua-
litate subditorum, & ita poterit præcipere quid-
quid non sit malum, si moraliter sit necessarium,
aut valdè vtile fini quem respicit, videlicet com-
muni bono, vel temporali, vel spirituali, & accom-
modatum communitati suæ, & proportionatum
cum eius viribus & facultate. Nec poterit quam-
cumque determinationem iuris diuini facere, vt
quòd temperantia sit frequenter in pane, & aqua,
quòd oratio longa flexis genibus vel brachiis ad-
modum crucis expansis fiat, &c.
Secunda pars conclusionis, nempe quòd lex hu-39
mana non possit omnia vitia prohibere, explica-2. Pars prob.
tur, & probatur: bene posset lex humana simplici-
ter prohibere in genere omnes actus, qui sunt ma-
Dostları ilə paylaş: |