honorem, famam, &c.
Ratio est, quia legislator communiter vel non
potuit, vel noluit obligare cum tanto dispendio,
aut periculo. Potestas enim humana mensuram
habet, nec potest semper, aut communiter cum
tanto detrimento obligare, & voluntas prudentis
non vult obligare quantùm potest in rigore, sed
cum moderatione & benignitate, ita vt nimis du-
ra non præcipiat, nisi magna vrgeat necessitas bo-
ni publici. Vnde Azor suprà, cum Nauarro cap.
27. num. 239. ait: Qui occulto excommunicationis vin-
culo tenetur, vel est occulta irregularitate affectus, potest
tuta conscientia semel aut iterum Missæ sacrificium
facere, vt manifestum, vel probabile mortis, aut nota-
bilis infamiæ periculum euadat. Quod Azor pro-
mittit fusiùs alibi docere.
In hac re nonnulli recentiores hanc regulam
tradiderunt, vt quoties iusta lex præcipit aliquidQuoties lex|obligat sub pœ|nacapitis, obli|gat cum peri-|culo vitæ, hoc|reijcitur.
sub pœna capitis, obliget lex cum periculo vitæ;
sed meritò alij hanc regulam reijciunt, quia latro
sub pœna capitis tenetur non furari, non tamen
tenetur cum periculo vitæ abstinere à furto. Re-
gula ergo illa Soti, & Medinæ omissa, meliùs
Vazquez hanc tradit regulam; si obseruatio legis
cum periculo vitæ est maioris momenti compa-
ratione boni communis, quàm conseruatio vitæ
ciuium, potest legislator obligare cum illo discri-
mine, aliàs non: bene etiam docet, Deum ad ob-
seruationem suarum legum positiuarum, licet
possit obligare cum vitæ discrimine, ad nullam
tamen sic obligare, vt Sotus, & alij communiter
docent.
Ex hac conclusione deducitur, excusatum à pec-
cato contra legem Ecclesiasticam propter timo-
rem mortis, licet fortè contra legem naturæ pec-
cet, non incurrere excommunicationem; vt dixi-
mus tract. 3. disp. 2. sect 1. cum Suarez, tom. 5. disp.
4. sect. 3. art. 13. & 14. vt in illo exemplo de remi-Remigantes|in triremibus|Turcarũ con-|tra Christia-|nos nō excom-|municantur.
gantibus in triremibus Turcarum Christianos
persequentium, licet daremus peccare mortaliter
contra legem naturæ: tamen quia non violant le-
gem Ecclesiæ, non essent excommunicati. Hoc
limitat Suarez, nisi metus incussus esset in con-
temptum legis Ecclesiasticæ, quia tunc homo non
excusaretut à peccato mortali contra legem Ec-
clesiæ: ideò quia censura aliquando imposita est,
de sola violatione legis in tali materia; non pro
illo modo contemptus: ergo si tunc excusatur ho-
mo propter metum à violatione legis humanæ in
tali materia, non videtur incurrere censuram: vt si<-P>@@
<-P>imposita esset pro furto mortali, & solùm esset
mortale ratione contemptus, non apparet in-
curri excommunicatio, quia illa malitia est ac-
cidentaria, & præter intentionem excommuni-
cantis.
Ad primum argumentum primæ opinionis, re-6
spondeo, pro causis grauissimis ad difficillimaAd 1. argu.|1. opinionis.
obligat nos potestas humana, licèt non regulari-
ter, & communiter, quia rarò interuenit tanta ne-
cessitas. Vnde si per opus supererogationis intel-
ligatur, quod non est præceptum lege naturali,
aut positiua, ad opus supererogationis potest
homo obligare, cùm sit valde necessarium, vel
vtile bono communi: si verò per opus superero-
gationis intelligatur, quòd numquam potest præ-
cipi, negatur opus habens coniunctum vitæ peri-
culum semper esse supererogationis.
Ad secundum respondeo, in præcepto conser-Ad 2.
uandi vitam duo includi, primum non se occide-In præcepto|conseruandi|vitam duo in-|cluduntur.
re, & ad hoc tenetur homo semper, & pro semper,
vt in materia de homicidio tractatur: Alterum
est non facere opus vitæ periculosum, & ad hoc
non tenetur pro semper: sed quando non subest
iusta causa exponendi vitam periculo, qualis est
bonum magnum commune amici, aut proprium.
Ad fundamenta secundæ opinionis respon-7
deo, alias esse causas sufficientes præter illas posi-Ad fund.|2. opin.
tas ab Angelo.
Ad 1. argu. pro Caietano factum, respondeo,Ad 1. argu.|3. opin.
bonum commune, si cætera sint paria, præferen-
dum priuato; non tamen si cætera sint inæqualia.
Deinde, non semper est maius bonum commune,
quòd leges seruentur cum periculo vitæ: imò sæpe
id esset magnum Reip. detrimentum, quia leuibus
de causis amitteret suos ciues: vnde tunc non
vult, nec potest superior cum tanto periculo
obligare ciues suos, vel subditos ad vitam pro
communi bono magno exponendam, nec sem-
per vult aut potest legislator ad id astringere.
Ad secundum respondeo, esse Sophisticum,Ad 2.
quia illatio fit à sensu composito ad diuisum, quia
stante obligatione legis, repugnat licere contra
illam agere, quod nemo dicit, sed periculum sæpe
tollet legis obligationem, vide l. si ex toto, ff. de
legibus.
Ad tertium quantùm attinet ad primum exem-Metu mortis|sine veste, &|aliis requisitis|Missam cele-|brare licet.
plum, bene respondet Vazquez disp. 161. ca. 3. nu.
15. metu mortis licitum esse sine veste, & sine aliis
iure requisitis Missam celebrare: vt docet Paluda-
nus 4. dist. 13. quæst. 2. Antoninus 3 part. tit. 13. ca.
6. idem tenet Nauarrus in summa lat. cap. 25. num.
84. vbi referens contrariam opinionem Couarru-
uię, quam in summa Hispana sequutus ipse fuerat,
ait duram sibi videri. Idem tenet Medina quæst. 96.
art. 4. Azor tom. 1. lib. 1. ca. 11. qu. 11. Martin. Ledes.
supra Suarez hîc, Valentia disp. 7. quæst. 5. punct. 8.
quæst. 4. §. vnde caput. Med. quæst. 96. art. 4. dub. 2.
ad 3. & multi recentiores referentes Petrum de
Soto, Maiorem & alios Salmanticenses, qui oppo-
situm docuerunt, vel hoc limitarunt, vt ob vitæ
periculum liceret consecrare sine manipulo, vel
stola, non autem sine vlla veste sacra; vel in fer-
mentato, vel ieiunio soluto, vel licitum esse con-
secrare cum calice consecrabili: non tamen cum
vasis ordinariis, nec cum vestibus ordinariis: sed
sacerdotalibus, etiamsi non sint benedictæ.
Sed omnes istæ limitationes sine fundamento8
opponuntur, & bene Sotus 1. iust. quæst. 6. art. 4.<-P>
@@0@
@@1@258 Quæst XCVI. Tract. XIV.
<-P>in fine ait: Quin verò crediderim, Ecclesiasticas leges
numquam obligare cum tanta cogendi vehementia, sci-
licet cum periculo vitæ, nisi quando contemptus legis in-
teruenerit, vel iniuria fidei. Quos casus Vazquez su-
prà, & Suarez tom. 3. in 3. parte disp. 8. sect. 3. &
omnes alij excipiunt. Imò sunt, qui asserant, nul-
las leges humanas præter militares obligare mo-
dò cum periculo vitæ: quod etiam videtur tenere
Emmanuel Rodriguez tom. 1. regul. 9. 68. artic. 4.
con. 3. dicens neminem teneri in conscientia seruare
legem positiuam, nisi ratione officij ad id obligetur, vt in
militibus: & de illis Ecclesiasticis probatur, quia si
sacerdos post inceptam Missam etiam ante conse-
crationem recordetur se non esse ieiunum, & non
possit relinquere Missam sine graui nota, aut scan-
dalo, potest etiam prosequi, & perficere: ergo, à
fortiori ad vitandam mortem potest Missam non
ieiunus incipere, & excommunicatus etiam per
bullam Cœnæ potest ob vitandam mortem, vel
infamiam celebrare cum excōmunicatione: idem-
que de irregulari dixit Azor, & Nauarrus, vt retu-
limus: ergo similiter ad vitandam mortem poterit
sacerdos celebrare sine vestibus sacris &c. nec
crit irreuerentia: nam Apostolorum tempore non
fiebant multæ ex his ceremoniis, nec adhibeban-
tur omnia ista ornamenta, & in calicibus lignariis
olim celebratum est: ergo non sunt tanti momen-
ti, vt ad vitandam mortem omitti nequeant. Ad-
dunt tamen aliqui recentiores: qui vellet potiùs
mortem oppetere quam celebrare sine istis orna-
mentis propter reuerentiam tanti sacramenti, is
faceret opus consilij & supererogationis, aut per-
fectionis. Quod intelligunt, quando defectus ve-
stimentorum esset notabilis, & videretur causare
magnam irreuerentiā seu indecentiam: aliàs enim
nec consilij opus esset. Sicut Sotus 4. dist. 22. qu. 2.
art. 4. dixit fortè non esse consilium, quòd sacerdos ex-
ponat vitam, nec celebret coram excommunicato, quod
grauius videtur, quàm celebrare cum calice non
consecrato, aut cum superpellicio loco albæ, aut
cum alba & stola sine casula, aut post solutum ie-
iunium, maximè cum infirmi non ieiuni viaticum
accipere possint.
Secundò adde cum Vazquez & aliis commu-
niter præter casum, in quo sacerdos à Tyranno
cogeretur in contemptum legum Ecclesiastica-
rum & sacrarum ceremoniarum celebrare sine ve-
stibus sacris, & aliis requisitis (de quo euentu di-
cemus statim) vix posse casum occurrere, quo sit
periculum mortis, nisi quis eo modo celebrauerit,
si tamen aliquis contingat, seruan dum est id quod
hactenus diximus.
Tertiò adde cum eodem Vazquez & aliis, vtVt communi-|cet infirmus,|non licet sa-|cerdos cele-|brare post ie-|iunium solu-|tum.
communicetur infirmus in extremis constitutus,
non esse licitũ sacerdoti celebrare post ieiunium
solutum, vel sine vestibus sacris, nec vt populus
Missam audiat: licèt præceptum Eucharistiæ sit
diuinum, & celebrandi cum vestibus sacris tan-
tùm sit Ecclesiasticum: quia diuinum præceptum
non obligat absolute, sed existente copia sacra-
menti iam facti ritè, decenter, & legitimè conse-
crabilis: maximè cùm sacramentum illud re susce-
ptum, non sit necessarium infirmo ad vitam æter-
nam. Eodem modo præceptum Ecclesiasticum
audiẽdi Missam intelligitur si possit celebrari legi-
timè, vt constituit Ecclesia, alioqui non vult Ec-
clesia quemquam ad audiendam Missam obligare.
Ad secundum exemplum de contrahente in<-P>@@9
<-P>gradibus prohibitis, rectè etiam respondet Vaz-
quez disp. 161. cap. 3. num. 17. & 18. & alij recentio-
res, inter quos est Suarez cum Soto 4. dist. 22. qu.
1. art. 4. & 1. iust. quæst. 6. art. 4. in fine: non esse pec-
catum metu mortis contrahere matrimoniũ cumCum periculo|mortis licet|cōtrahere ma-|trimonium in|gradu prohi-|bito, sed non|consummare.
consanguinea in gradu prohibito sine animo con-
summandi: nam contrahere præcisè solùm est pro-
hibitum iure humano, non obligante cum tanto
discrimine: esset tamen peccatum, si vellet tale
matrimonium consummare, quia cum tale ma-
trimonium sit nullum, erit accedere ad non suam,
quod iure naturali est prohibitũ, quod nō videtur
attendisse Caietanus, & alij relati à Sanchez tom.
2. de matrimo. lib. 7. disp. 5. num. 2. dicentes contra-
here illo metu in gradibus prohibitis esse mortale,
Caietanus quidem, quia est contra legem huma-
nam, alij verò quia est cōtra naturalem: cùm enim
matrimonium illud sit nullum, vti illo erit contra
legem naturæ. His ergo omissis, dico licitum esse
tunc matrimonium contrahere ad mortem vitan-
dam, vt præter citatos suprà, tenet Sancius illa
disp. 5. nu. 3. & 4. & tom. 1. lib. 4. disp. 16. ad 2. Irritum
autem esse tale matrimonium meritò ijdem affir-
mant, quia sic expedit bono communi, nam alio-
qui etiam in gradibus prohibitis passim contrahe-
retur metu mortis, quod cederet in magnum reip.
detrimentum. Sed quid si sic contrahendo expo-
neret se periculo peccandi? Vazquez insinuat, pec-
care mortaliter: sed alij docent contrarium, quia
non se exponit temerè, sed ex causa vrgenti, sicut
qui non potest commodè alibi viuere, potest ha-
bitare in domo, in qua est occasio, periculumq́ue
peccandi, vt tract. de peccatis, cum Nauarr. & aliis
diximus.
Obijcies, humana lex habet vim irritandi ma-10
trimonium illud, etiam cum periculo vitæ con-Obiectio.
tractum, ergo & prohibendi cum codem pericu-
lo. Negatur consequentia cum Vazquez & aliis,
quia esse irritum, etiam in tali occasione non no-
cet, sed potiùs prodest coacto, & bono communi
est necessarium: alioqui innumera fierent matri-
monia metu mortis cum consanguineis; at verò
esse prohibitum in tali euentu contrahere verbis
externis cum animo se obligandi quantùm potest,
non esset vtile bono communi, sed noxium, quia
multi innocentes perirent: ideò in tali euentu irri-
tatur, nō tamen prohibetur ab Ecclesia. Adde, tale
matrimonium, qua parte est metu cōtractum, non
tam irritari ab Ecclesia quàm à natura, vt dictum
est tract. 3. disp. 2. eiusmodi facta metu graui ca-
dente in virum constantem esse irrita iure naturæ.
Si autem quis cogatur tale matrimoniũ consum-
mare, quid agere debeat scripsimus tract. de ma-
trimonio, quem typis (Deo dante) mandabimusContrahens|cum consan-|guinea metu|mortis, non|committit sa-|crilegium.
aliquando. Item ibidem docuimus illum contra-
hendo metu mortis cum consanguinea nec sacri-
legium committere, quamuis sciat irritum esse
cōtractum, nec mentiri dicendo, accipio te in meam,
intelligit enim, quantùm in me est, & non intendit
absolutè recipere, aut conferre sacramentum, sed
conditionaliter, seu quantùm est ex parte sua, vn-
de non fingit, & ludit in sacris, nec cum ludibrio
tractat res saeras.
Ad tertium exemplum bene etiam Vazquez il-11
lo cap. 3. parochum debere parere Episcopo, præ-
cipienti, vt tempore pestis maneat in ciuitate, quia
ad munus pastoris pertinet animam pro suis oui-
bus ponere, Ioan. 10. & eius præsentia est necessa-<-P>
@@0@
@@1@Disput. XI. Sectio I. 259
<-P>ria, aut valdè vtilis bono publico, quod maximè
est verum, quando alij idonei nollent vltrò mane-
te in ciuitate ad ministranda sacramenta infirmis.
Ad primam confirmationem tertij argumenti, re-
spondet Vazquez ead. dist. cap. 4. illud cap. in sa-
cris variè à doctoribus exponi, omnes tamen con-
cedere legem Ecclesiasticam de non communi-
cando cum excommunicatis non obligare cum
dispendio vitæ: & quod ait Caietanus id esse ex
benignitate legislatoris, cur non fatetur in aliis?
Prima igitur interpretatio illius cap. est Panor-12
mitani, Adria. qu. 3. de clauib. excep. 8. & quodli-1. expositio.
bet. 1. art. 3. ad 5. & quodlibet. 6. art. 2. ad secundam
rationẽ non longè à fine articuli, Pontificem loqui
de metu proueniẽte ab extrinseco, talis enim non
excusat. Hanc doctrinam reijcit Couarruuias cap.
alma, part. 1. §. 3. num. 9. quia sequeretur non esse
licitum communicare cum excōmunicato, quan-
do eius cōmunicatio necessaria sit alicui, vt libe-
retur ab oppressione domus minantis ruinam,
quia timor hic est ab extrinseco, & non ab intrin-
seco, sicut metus famis. Sed benè Vazquez ait Co-
uarruuiam non fuisse assecutum mentem illorum
doctorum. Solùm enim volunt peccatum esse
cōmunicare cum excommunicato minanti mor-
tem, nisi communicent cum illo in contemptum
legis Ecclesiasticæ: quia maioris momenti est ver-
bo, & opere tueri auctoritatem legis, quàm vitam
seruare. Ita intelligunt multi factum Hermene-
gildi, qui potiùs mori voluit, quàm Eucharistiam
ab hæretico sumere, cap. superueniente 1. quæst. 1.
cap. fin. 24. 9. 1. ex Gregorio 3. Dialog. cap. 31. sic
Machabæi lib. 1. c. 2. vt se defenderent ab inimicis,
in sabbato pugnauerunt, quando timor non erat
incussus in cōtemptum legis, cùm verò Eleazar. 2.
Machabe. 6. cogeretur in contemptum legis co-
medere carnes porcinas, elegit mortẽ potiùs quàm
comestionem, quam Adriani hoc modo intellecti
(vt etiam intelligitur à Suarez 3. par. tom. 5. disp. 6.
sect. 3.) doctrinam veram esse, & non ineptè textui
accommodatam dicit Couarruuias ipse, & Vaz-
quez pro eadem interpretatione referẽs summam
confessorum tit. de senr. excom. quæst. 165. Sylue-
strum excomm. 5. dub. 14. Maiorem 4. dist. 18. qu.
4. Nauarrum, cap. inter verba 11. quæst. 3. prælud. 3.
num. 4. & eodem modo exponit Azor tom. 1. lib. 5.
cap. 11. quæst. 1.
Qui omnes docent licitum esse metu mortis
cōmunicare cum excommunicato, si ille hoc nonCommunica-|re cum excom-|municato quo|modo liceat.
faciat, vt cōtemnatur Ecclesia, seu eius auctoritas
& leges, sed vt excommunicatus ostendat se non
esse excommunicatum defectu causæ, vel alia ra-
tione non negando auctoritatem Ecclesiæ, & vim
verarum eius legum, & censurarum.
Alij verò textum exponunt de communicatio-13
ne in sacris, & in crimine, Nauarrus illo cap. inter
verba. prælud. 3. num. 8. Syluester verbo metus qu.
7. & excom. 5. num. 6. in fine, tribuens D. Thomæ
quodlib. 11. art. 9. ad argu. Sed Vazquez ait de hac
re nihil ibi dicere, neque Durandum 4. dist. 18. qu.
5. ad 3. & interpretationem Syluest. reijcit, quia
tale genus communicationis ex ipso textu, nulla,
vel minima coniectura deduci potest.
Addit Vazquez, quamuis verum sit, quod ait
Syluester, non esse licitum metu mortis commu-
nicare in crimine cum ipso excommunicato: fal-
sum tamen est, quod ait non esse licitum commu-
nicare cum illo in sacris, si per communicationem<-P>@@
<-P>in sacris intelligat communicationem in diuinis
officiis, quia hæc communicatio solo iure Eccle-
siastico prohibita est. Si verò loquatur de commu-
nicatione, & receptione sacramentorum, volens
hanc esse prohibitam iure naturali, difficilis do-
ctrina est. Nam quamuis supposita excommuni-
catione, iure naturali sequatur non esse licitum
recipere ab eo, qui non potest bene administrare,
nec illi administrare, qui non potest licitè recipere:
nihilominus cùm in aliquibus casibus ob vitan-
dam infamiam nequis se manifestet, licitum sitQuando lici-|tum sit cele-|brare excom-|municato.
celebrare in excommunicatione, quādo nimitum
illius quis recordatur in altari, & sine nota non
possit ab incepto desistere: ita etiam dicere possu-
mus licitum esse communicare cum excommuni-
cato in sacramentis, cùm adest periculum mortis,
non quia cum excōmunicatione liceat sacramen-
tum recipere, sed quia eo casu Ecclesia nō excom-
municat quemquam, neque possit cum tanto di-
spendio, non exigente bono communi & vniuer-
sali. Hactenus Vazquez: mihi videtur Pontifex
loqui de communicatione in sacris, & non in hu-
manis, quia loquitur de communicatione, quæ
etiam sine metu esset peccatum mortale, qualis
non est communicatio in humanis: eam tamen
communicationem in sacris metu mortis licitam
esse, nisi fiat, vt communiter fieri solet, in contem-
ptum fide & religionis, aut censuræ Ecclesiasticæ:
& ita hæc secunda explicatio non aduersatur pri-
mæ, & ita illum textum interpretatur ibi Innocen-
tius IV. Couarruuias cap. Alma. part. 1. §. 3. num. 9.
Idem 4. part. quæst. 22. mem. 1. art. 3. 6. 2. Durandus
4. dist. 18. quæst. 5. num. 12.
Tertia expositio Couarruuiæ est de metu leui,14
qui non excusat à peccato mortali actum, qui
aliàs esset peccatũ mortale, de quo loquitur Pon-
tifex ibi: cùm pro nullo metu debeat quis mortale pec-
catum incurrere: est autem mortale secluso metu
graui communicare in sacris cum excommunica-
to: ergo etiam cum metu leui. Itaque iuxta hanc
expositionem dici potest in prima parte textus
per vim non solùm intelligi vim præcisam, & ab-
solutam, sed etiam metum grauem; sic enim no-
men coactionis interdum iure sumi constat cap.
de Iudæis 45. dist. in secunda autem parte de solo
metu leui, sed huic expositioni obstat verbum
Pontificis pro nullo metu.
Quarta expositio est, Pontificem solùm docere
vim præcisam semper excusare à culpa, metum
verò non semper, quando autem excuset non de-
clarasse, sed reliquisse generali doctrinæ, hoc solo
contentum, quòd nullo metu licitum est mortali-
ter peccare, & quòd aliquando metus non semper
excusat à peccato contra Ecclesiæ prohibitionem,
ac proinde nec à censura. Ita interpretatur Suarez
3. part. tom. 5. disp. 6. sect. 3. num. 10. addens nu. 11.
nec metu mortis licere dare Eucharistiam nomi-Nec metu mor|tis licet dare|Eucharistiam|nominatim ex|communicato.
natim excommunicato, denuntiato, potenti cum
mortis comminatione, quia est intrinsecè malum.
De quo casu dubito. Nam videtur Deum posse
mihi præcipere, aut concedere, vt illam illi indi-
gno darem, sed metus mortis etiam excusar à pec-
cato contra præceptum diuinum positinum, vt di-
xerat ipse Suarez paulò antè contra Maiorem 4.
dist. 18. de casu, in quo præcepto diuino positiuo
esset prohibita communicatio cum excommuni-
cato: ergo ex tali modo licitum esset dare illi Eu-
charistiam: facit, quod ipsemet docet ex cap. cum<-P>
@@0@
@@1@260 Quæst. XCVI Tract. XIV.
<-P>non ab homine de sent. excom. post extrauagan-
tem ad euitanda. Non esse intrinsecè malum com-
municare cum excommunicato, & quod in mate-
ria de Eucharistia dicitur, dandam esse occulto
peccatori publicè petenti, vt Christus eam dedit
occulto peccatori Iudæ, an verò sit intrinsecè ma-
lum, vt anteà dixerat, sacerdotem publicè excom-
municatum vel suspensum absoluere à peccato,
vel excommunicatione alibi.
Dostları ilə paylaş: |