Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə101/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   97   98   99   100   101   102   103   104   ...   250

temporis requiratur, vt in foro externo ignoran-

tia præsumatur in subditis culpabilis: tractat Fe-

lin. cap. cognoscentes seu 2. de const. nu. 7. Quod

autem attinet ad forum conscientiæ, de quo di-

sputamus, certum est, post multum tempus à pro-

mulgatione facta posse accidere ignorātiam in-

uincibilem in subditis. Qua verò ratione digno-

sci debeat, diximus disp. 123. cap. 2. Hæc Vazquez:

male ergo glos. in data Sexti verbo anno 4. & cap.

proposuisti verbo non probatur, Syluest. verbo

lex quæst. 6. Anto. Decius, Paul. Panor. Felin. & alij

cap. 2. de const. Valen. hic disp. 6. quæst. 5. punct. 5.

quæst. 2. Moli. tract. 2. iust. disp. 395. Nauarr. consil.

1. de const. quæst. 4. num. 17. Syluest. verbo lex qu.

6. Sotus 1. iust. quæst. 1. art. 4. & alij cōmuniter au-

then. illud aliquomodo extẽdunt ad omnes leges

ciuiles principũ, si vera est doctrina Vazquez, cui

quantum attinet ad hoc, quòd ignorantia etiam

post duos menses allegari possit, concinit Turrec.

cum aliis suprà, & alij, quos retuli in 3. probatio-

ne 2. opinio. idem tenet Castro 1. de lege pœn. ca.

1. in fine. Viguer. in institu. cap. 15. in princ. Azor

tom. 1. lib. 5. cap. 3. quæst. 9. cum Panor. cap. 2. de

consti. num. 9. vide cap. proposuisti dist. 82. & cap.

quod dicitis dist. 16. Præterea quòd in inferiori-

bus Papa, vel Imperatore cōstitutio obliget scien-

tes ante lapsum duorum mensium, etiam docet

Sa verbo lex, Sotus 1. iust. quæst. 1. art. 4. Syluest. lex

quæst. 6. pronuntiato. 3. alios referens, vt & Tur-

recrem. suprà, Nauar. in sum. lat. cap. 23. nu. 44. De-

cius cum aliis cap. 2. de constit. num. 15. in 1. lectu-

ra, & in 2. lectu. nu. 6. Valen. disp. 7. quæst. 5. puncto

5 quæst. 3. Anton. Gab. tom. 2. commu. opin. lib. 6.

tit. de legib. con. 4.

  Et quando lex particularis dicit ex tunc, vel à

certo aliquo tempore obligare, ex eo incipere

obligationem Panormit. cap. 2. de const. num. 7.<-P>

@@0@

@@1@Disput. XII. Sectio IV. 281

<-P>Decius ibi in 1. lectur. nu. 16. aliàs 41. gl. cap. cum

singula, verbo ex tunc de præb. lib. 6. & Clement.

2 de hæreti. verbo ex tunc, Naua. consi. 1. de const.

quæst. 4. num. 14. & 15. & in sum. latin. cap. 23. nu.

44. Felin. cap. 2. de consti. Syluest. verbo lex, quæst.

6. Molin. tract. 2. de iust. disp. 395. §. quo loco ob-

serua, Valen. hic disp. 7. quæst. 5. punct. 5. quæst. 3.

Azor tom. 1. lib. 5. cap. 3. quæst. 2. Anto. Gab. suprà:

de tempore autem requisito, vt non præsumatur

ignorantia inculpabilis, arbitrio iudicum esse re-

linquendum Felin. cap. 2. de const. num. 7. Decius

ibi in 1. lectura num. 18. aliàs 39. cum Panor. ibi-

dem, Syluest. illa quæst. 6. Naua. consil. 1. de const.

quæst. 4. num. 21. ad 4.

  Ignorantes autem non ligari lege pœnali, velIgnorātes non|ligantur lege|pœnali, vel|sententia.

sententia cap. vt animarum de const. in 6. & cap. 1.

§. nec obstaret de concess. præb. in 6. Deinde ridi-

culum est, quod ait gloss. cap. proposuisti verbo

non probatur 82. dist. secundùm canones teneri

subditos legẽ scire intra sex menses à die promul-

gationis probat ex ca. decernimus 18. dist. vbi solũ

definitur, vt Episcopus intra sex mẽses plebi refe-

rat, quæ eo anno in Cōcilio prouinciali acta sunt,

quod tunc quotannis fiebat. Sed inde malè glos.

colligit intentũ, vt patet, nam aliæ leges non pro-

ponebantur tunc, & quæ proponebantur, aliqui

non tenerentur discere: quia ad se non pertinerent,

alij tenerentur citiùs eas discere, si scirent iam le-

ges aliquas statim obligantes esse latas, & certò

aut fortè ad se pertinere. Quisque ergo oportuno

tempore tenetur leges ad se spectantes discere, ne

fortè ex ignorantia vincibili eas violet: nullum

autem est taxatum tempus, intra quod discendæ

sint: illam glossam meritò reijciunt Panor. Felin.

Beroius, & alij cap. 2. de constit. & Azor tom. 1. lib.

5. cap. 3. quæst. 4. licet in alio sensu ipsam intellexe-

rint, nimirum quòd voluerit obligationes legis

incipere post sex menses à promulgatione.


------------------------------------------------------------



SECTIO IIII.

An leges, quæ irritant contractus, vel faciunt perso-

nas inhabiles ad illos, vel alia, statim à tempore

sufficientis promulgationis effectum ha-

beant etiam circa ignorantes.



SOtus 1. iust. quæst. 1. artic. 4. Medina22

1. 2. quæst. 90. art. 4. affirmant, quamuisDe legibus ir-|ritatoriis &|non irritato-|riis eadem est|ratio.

de nō irritatoriis negauerint obligare

ignorantes, nisi post lapsum duorum

mensium. Vazquez autem disp. 156. cap. 3. nu. 17.

ait eandem esse rationem de legibus irritatoriis,

& de aliis, quare si, vt diximus, sufficit promul-

gatio in Curia, vel Concilio, vbi editur lex, sta-

tim habebit effectum irritatoria, sicut non irrita-

toria: si verò in singulis prouinciis requireretur

promulgatio legis non irritatoriæ, requiretur etiā

irritatoriæ. Tum etiam si lex irritatoria suapte na-

tura postularet publicationem in singulis prouin-

ciis, vt vim legis haberet, id etiam postularet irri-

tatoria, cùm sit eadem vtriusque natura: est enim

præceptum Principis commune. Quòd si necessa-

rium esset tempus duorum mensium propter au-

thenticum, vt factæ nouæ collat. 5. conueniret po-

tiùs legibus irriratoriis: nam authenticum illud

solùm loquitur de legibus testamentorum, quæ vt

plurimùm sunt irritatoriæ. Porrò si tẽpus duorum

mensium post promulgationem requireretur ad<-P>@@



<-P>vitanda incommoda quę ex ignorantia legis, oriri

possent: maiori ratione id locũ haberet in legibus

irritatoriis, vnde frequentius leges irritatoriæ,

propter incommoda, quæ ex illarum ignorantia

oriri possunt, promulgantur in pluribus, vt lex

irritans matrimonium clandestinum, ita vt pro

qualitate negotiorum maior, vel minor promul-

gatio fiat, & maius, aut minus tempus inducia-

rum concedatur. Frustra ergo assignauit Sotus

discrimen hoc, quamuis aliàs verum, inter leges

irritatorias, & non irritatorias: quòd irritatoriæ

habeant statim post promulgationem aliquem ef-

fectum in ignorantes etiam sine culpa, nempe ir-

ritare, & nullum reddere contractum, vel quid

aliud: at verò leges non irritatoriæ non sortiun-

tur effectum in ignorantes, quem aliàs efficerent;

nempe vt esset peccatum transgressio illarum. Ra-

tio verò contra Sotum est: quia prior effectus fit

sine culpa, posterior autem non fit sine illa. Hæc

Vazquez ex cuius verbis planè colligitur, eum hac

in re à Soto in substantia non dissidere. Nam hoc

ipsum quod ipse dicit, & nihil aliud intendit So-

tus: differt autem à Soto, quia Sotus dicit, eius-In quo diffe-|rant Sotus &|Vazquez.

modi leges irritantes non habere effectum, vsque

ad promulgationem in singulis prouinciis, quod

tamen negat Vazquez, & bene in legibus ponti-

ficiis, & in aliis quæ non sunt imperiales: imò &

in imperialibus, quæ non sunt testamentorum:

quamuis limitari hoc debet cum Molina tom. 2.

de iust. disp. 395. quem secuti sumus sect. 2. vt sint

aliquæ leges, quæ licèt non assignent tempus, non

irritant contractus vbique, statim à promulgatio-

ne in Curia, nec post duos menses ab illa: sed po-

stea: quia irritare antea esset iniustum, & in com-

mune detrimentum redundaret: de aliis verò legi-

bus libenter concedit Molina, statim à promulga-

tione, vel saltem post duos menses irritare etiam-

comparatione ignorantium, quoniam (inquit)

ad contractus in commune bonum annullandos

satis est, si concedatur tempus, in quo præsumi-

tur, non futuram post illud ignorantiam legis,

nec est necesse habere rationem paucorum, in

quibus per accidens esse poterit ignorantia illo-

rum inuincibilis, & hoc vniuersè tribuit docto-

ribus: quamuis enim inter eos sit discrimen, an

ante duos menses elapsos irriti sint contractusContractus|post duos men-|ses publicatio-|nis facti sunt|irriti, etiamsi|ignorentur à|contrahenti-|bus leges irri-|tantes.

ignorantium: omnes tamen fatentur etiam in

ignorantibus esse nullos post lapsum duorũ men-

sium. Idem ait Panormitanus, quando lex deter-

minat tempus, nam statim post illud irriti sunt

contractus, vel alij actus cap. 2. de const. vbi tamen

in 2. lect. num. 6. ait. Quod dicitur de retractatione

(id est irritatione) actus, videtur habere locum

in beneficialibus, & spiritualibus, in quibus Papa

liberā habet potestatem c. 2. de præb. in 6. & Clem.

1. in fine: vt lite pend. & notat Paul. de Castro con-

sil. 281 primũ dubium col. 2. cùm sim. vt dixi in ca.

quæ in Ecclesiarum col. 14. de const. & ita loqui-

tur textus cap. 1. §. adijciebatur de concess. præb.

in 6. & glos. Clem. 2. de hæret. verb. ex nunc, quam

Abb. adducit hic, & in tali casu videtur, quòd etiā

respectu pœnæ ignorans ligari possit: quia in be-Ignorātes ra-|tione pœnæ li-|gari possunt,|in bineficiali-|bus, & spiri-|tualibus.

neficialibus, & spiritualibus non videtur absur-

dum, cùm etiā sine causa Papa dominium auferre

possit, vt notat Paul. de Castro, consil. cit. Sed in

alia materia non beneficiali, maius dubium vide-

tur: in quo dicendum est primò, quantùm ad an-

nullationem actus à principio, videtur, quòd hoc<-P>

@@0@

@@1@282 Quæst. XCVI. Tract. XIV.



<-P>fieri possit, quia tollitur ius quærendum, sed re-

tractare actum perfectum, in quo esset tertio ius

quæsitum, non videtur quòd fieri possit sine cau-

sa, vt notat Bart. l. quocumque C. de fid. instru. lib.

10. cum similibus, vt tradunt moderni in dict. cap.

quæ in Ecclesiarum. Secundò addit requiri publi-

cationem in singulis prouinciis, vt retulimus sect.

2. opin. 1. Sed impropriè cum Paulo Castrensi di-

xit, legẽ in beneficialibus, & beneficiis posse affice-

re pœna ignorantes inculpabiliter: nam pœna

propriè non potest esse sine culpa, vnde si irritatio

actus statuererur in pœnam, nullo modo incurre-

retur ab ignorantibus, etiam in beneficialibus, &

spiritualibus: secus si pręcisè propter bonum com-

mune, & actus esset irritus à die promulgationis

in curia, iuxta dicta sect. 2. & 3. si lex non definiret

tempus, si autem definiret, ab illo tempore, & non

anteà, siue in ignorantibus publicationem legis,

siue in scientibus illam.

------------------------------------------------------------



SECTIO V.

An leges sufficienter promulgatæ, propriè dicantur obli-

gare ignorantes in conscientia, & sub peccato, &

pœna ad obediendum illis.



IOannes Andreas suprà data Sexti. Bart. l.23

leges sacratissimæ C. de legib. Panor. Fe-

lin. Decius, & alij Iurisperiti cap. 2. de

consti. negant: quia ignorantes tunc non

peccabunt, nec erunt pœna digni: ergo signum

est non obligari lege, & confirmatur: quia non

teneor obedire legi, quam omninò ignoro: non

enim possum obedire, nisi supposito præcepto, &

à me cognito. Hunc modum loquendi vsurpauit

Caiet. quæst. 90. art. 4. ad 2. vbi tamen Med. con. 3.

§. illud etiam, & alij recentiores cum Soto 1. iust.

quæst. 1. art. 4. §. contra hos, dicunt ignorantes pro-

priè teneri, sed excusari: eodem modo loquen-

dum esse putat Azor tom. 1. lib. 5. cap. 3. quæst. 9.

quia excusari supponit obligari, sed ignorantes

excusautur, ergo obligantur: item qui adducit

illis scientiam, eos non obligat cum non impo-

nat illis legem: ergo antea erant obligati, sicut mo-

dò: Valen. disp. 7. quæst. 5. puncto 5. ait ignorantes

obligari lege in actu primo, quòd tunc lex habeat

vim obligandi, quomodo loquitur Syluest. lex,

quæst. 6. & 7. non tamen obligari in actu secundo,

Vazquez disp. 156. cap. 3. quæstionem putat parui

momẽti, sed meliùs loquitur Caiet. & iurisp. quia

ignorantes interim liberè possunt facere, vel omit-

tere, quod lex præcipit: ergo non ligantur, vel

constringuntur legibus, sed sunt liberi ab ea-

rum vinculo, & hoc modo excusantur. Vnde

notitia scientes obligat per modum conditio-

nis, sine qua ipsi non ligarentur lege, quæ tamen

vim habebat obligandi illos pro tẽpore, quo esset

scita, antea ergo obligabat in actu primo: postea

verò in secundo. Ego vtrũque modũ loquẽdi pro-

prium puto, sed magis proprium illum Soti:

nam & qui dormit, est obligatus actu tunc, sed

non pro tunc.


------------------------------------------------------------



SECTIO VI.

An lex reuocatoria priuilegij effectum habeat,

antequàm priuilegiato promulgetur, vel

denuntietur.
@@


COmmunis sentātia vtriusque Iuris-

peritorum est, nec priuilegia nec24

facultates reuocari, donec priuile-

giatis manifestæ fiant leges, quibus

priuilegia, aut facultates reuocan-

tur, si credimus Azori tom. 1. lib. 5. cap. 3. quæst. 6.

qui nominatim etiam pro hac sententia citat Pa-

nor. & Felin. cap. 2. de consti. Sotum 1. iust. quæst. 1.

art. 4. alij referunt Molinam tom. 1. de iust. tract. 2.

disp. 395. Medinam hîc quæst 90. art. 4. sed hi non

dicunt reuocationem debere innotescere priui-

legiato, sed debere esse promulgatam in eius

prouincia. Quod etiam videtur velle Sa, verbo

lex, num. 20. dicens, lex reuocatoria priuilegiorum

non habet vim vsque ad publicationem: ipse

verò Azor ait, si priuilegium est priuati hominis,

non aufertur, donec lex abrogans sit illi denun-

tiata, vel manifesta, si verò pij loci, donec sit de-

nuntiata Collegio, vel iis qui ipsi præsunt, aut

curam eius habent. Si verò totius diœcesis, vel

prouinciæ, donec abrogatio sit in metropoli de-

nũtiata, vel scita: si verò totius regni, nō extingui-

tur, nec finitur, donec abrogatio sit nota in locis,

quæ sunt capita prouinciarum: vocat autem nun-

tiationem notitiā certam abrogationis priuilegij.

Hinc dicunt, quod valent acta procuratoris ab-

sentis, donec reuocatio sit manifesta, Felinus

cap. ex parte Decani de rescriptis glos. cap. fin. de

procuratoribus verbo ignorarent: in 6. colligi-

tur ex l. si fortè ff. de offic. præsidis prouinciæ:

vbi dicitur: si fortè præfectus prouinciæ manumiserit

vel tutorem dederit, priusquàm cognouerit successorem

aduenisse, erunt hæc acta rata: & ex l. si mandassem

tibi, ff. mandati, vbi dicitur: si mandassemtibi, vt



fundum emeres, postea scripsissem, ne emeres; tu ante-

quam scias me vetuisse, emisses, mandati tibi obligatus

ero. At gestum per procuratorem ad nuptias, irri-

tum est, etiamsi illo ignorante mandatum reuoca-

tionem, gesta sint, l. si pœnituit, ff. de ritu nuptia-

rum: & c. fin. de procurat. in 6. constat firma esse

acta Executoris, Nuncii, vel legati Apostolici,

quousque certior sit factus se esse à Pontifice re-

uocatum, Calder. consil. 4. de officio vicarii, idem

ait de actis Vicarii: indulgentiæ etiam non finiun-

tur donec certiores sunt de reuocatione illi qui-

bus sunt à Pontifice concessæ, præterquàm cùm

suspenduntur accessu anni 50. vel 25. extrauag.

quemadmodum, de pœnit. & remis. inter commu-

nes. Cum Soto, & Medina, & aliis citatis conuenit

Valen. hic disp. 7. quæst. 5. puncto 5. quæst. 2. dicens

opinionem Soti, & communem esse, leges reuoca-

torias priuilegij non habere effectum à tempore

promulgationis earum in aliquo loco etiam pro-

uinciæ, sed necessarium esse, vt promulgentur in

ciuitatibus singulis: imò secundùm Felin. & Pa-

nor. cap. 2. de const. non habent effectum ante-

quàm veniant ad notitiam priuilegiatorum. Et

ratio esse videtur, quia fauores sunt ampliandi: vt

siquis habebat facultatem eligendi confessarium,

per quem absolueretur à reseruatis, validè hac fa-

cultate vteretur, donec sciret sibi esse reuocatum

priuilegium: idem est de indulgentiis anteà con-

cessis, nisi fortè in anno iubilæo, vbi strictissimè

videntur illæ reuocari. Alij magis probant, quod

ait Sayrus in Thesauro casuum tom. 1. lib. 3. cap. 5.

num. 13. tenorem Bullæ, & Iubilæi inspiciendum,

& secundum illum solùm esse iudicandum.

  Vaz quez autem disp. 156. cap. 4. num. 26. post-<-P>

@@0@

@@1@Disput. XII. Sectio II. 283



<-P>quàm retulit sententiam Soti, asserentis reuoca-

tionem priuilegij non habere effectum, etiamsi

promulgetur in curia, si non promulgetur in

diæcesi priuilegiati, quem sequitur Medina suprà,

addens, non satis esse si reuocatio priuilegij priui-

legiato innotescat per promulgationem factam in

alio loco, sed opus esse promulgatione per singu-

las ciuitates, & oppida, vt consuetudo habet: qua-

re putat licere ex priuilegio eligere confessarium

virtute bullæ, donec reuocatio illius promulge-

tur in proprio oppido. Idem dicit de reuocatione

indulgentiarum: cæterùm vtrum tam peculiaris

promulgatio necessaria sit ex natura rei, & priui-

legij, an verò ex consuetudine, & voluntate legis-

latoris reuocātis, non explicat Sotus: Medina au-

tem docet, consuetudine ita obtentum fuisse; qua-

re videtur dicere, solùm ex voluntate reuocantis

necessariā esse talem promulgationẽ, cùm aliàs ne-

cessaria non esset. Postquam, inquā, sententiā So-

ti, & Medinæ (cuius nomen tacet) posuit Vaz-

quez illo num. 26. adiungit num. 27. sententiam

Nauarri tra. de indulgentia notab. 31. nu. 28. Cor-

dubæ lib. 5. qui est de indulg. quæst. 36. con. 3. Ge-

min. & Domi. cap. 1. de concess. præb. in 6. Syluest.

indulge. quæst. 5. dicto 8. asserentium reuocatio-

nem, & suspensionem indulgentiarum non habe-

re effectum, quoúsque innotescat ei, qui gaudet

priuilegio indulgentiarum: nisi aliter Pontifex

expresserit: quia doctores passim sic interpretati

sunt mentem Pontificis, quotiescumque ipse

aliud expressè non dixerit. Imò addunt Syluester

verb. gratia, quæst. 2. & Armil. n. 6. reuocationem,

vel suspensionem cuiuscumque priuilegii non va-

lere, donec innotescat priuilegiato: nisi expressè

ille, qui reuocat, ante notitiam reuocationis eam

valere pronũciauerit. Hanc sententiā ait Vazquez

27. & 28. sibi magis probari quàm priorẽ: nā quòd

reuocatio, nisi fiat in diæcesi propria, vim non ha-

beat, nullo iure vel consuetudine confirmari po-

test, & multo minùs, quod dicebat Medina, neces-

sariā esse promulgationem in singulis oppidis, nec

satis esse aliunde cognosci reuocationem priuile-

giorum, siquidem in singulis parochiis promul-

gatio fit talis reuocationis, non vt vim habeat, sed

vt omnibus innotescat. Quare si alia via iam in-

notuit priuilegiato reuocatio sui priuilegii non

opus est noua promulgatione tam in priuilegio,

quàm in indulgentiis. At verò necessariam esse

notitiam reuocationis fruenti priuilegio, vel in-Necessaria est|notitia reuo-|cationis fruen|ti priuilegio.

dulgentiis, rationi consonat: nam priuilegium est

priuata lex, & si priuilegiato non innotesceret eius

reuocatio, vtens suo priuilegio aliqua faceret irri-

ta citra culpam suam, quare ex æquitate iuris Do-

ctores mentem Pontificum, & Principum inter-

pretati sunt. Hinc colligit Vazquez, validam esse

confessionem, quam quis ex priuilegio bullæ, aut

alio simili fecit coram præsbytero à se electo vir-

tute illius, etiamsi tale priuilegium reuocatum

esset, ipsi tamen priuilegiato non innotesceret: id

quod etiam Sotus & Medina concedunt. Si ta-

men post Trid. sess. 23. cap. 15. de reform. clericus

sæcularis eligeret sacerdotem non approbatum, vt

consuetum antea erat, eius confessio valida non

esset, etiamsi talem reuocationem inuincibiliter

ignoraret; quoniam illud nō erat priuilegium, sed

consuetudine tamquam lex introductum, lex au-

tem Concilij reuocans consuetudinem illam, non

indiget tanta publicatione, vt scilicet ad singulo-<-P>@@



<-P>rum notitiā perueniat. Idemque est de reuocatio-

ne cuiuscumque alterius consuet udinis, vel legis.

Quare post alicuius excommunicationis reserua-

tionem, absolutio ab illa non valet, etiamsi talis

reseruatio ignoretur. Hæc Vazquez satis consen-

taneè rationi.


------------------------------------------------------------



SECTIO VII.

An priuilegium, vt valeat, denuntiari

priuilegiato debeat.



PAnormitanus cap. 2. de const. nu. 21.25

citat glos. in proœm. Clem. verbo de1. Opin.

cætero, & ibi latius Paulus de Cast.Priuilegium|requirit scien-|tiam eius in|cuius fauorem|cedit.

docentes, quòd constitutio priuile-

giatiua statim ligat seu fortitur effe-

ctum, idem tenet Bartolus l. omnes populi ff. de

iust. & iur. quæst. 5. in prin. seu §. 2. explicans non

requiri scientiam priuilegiati, quia est instar legati:

idem ait, & l. penult. C. de decurionib. lib. 10. vbi

addit, id verum esse, quantum ad eum in cuius

præiudicium tendit, & ad hoc illum textum, vt

singularem allegat Romanus consi. 330. incipien-

te circa primum, col. penul. sed quantùm ad eum

in cuius fauorem cedit priuilegium, scientia re-

quiritur, vt dicit Panormitanus, per capit. 1. verb.

ex parte de concess. præb. in 6. per quem textum,

ita etiam tenet Cardinalis in proœm. Clem. verbo

vniuersitati, quæst. 5. & ita notat Bartolus l. fin. ff.

de const. princ. verbo quæro, quando fit interpre-


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   97   98   99   100   101   102   103   104   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin