siani de appel. imperatores aiunt, se non dedigna-
ri, salua magistratus reuerentia sibi cum priuatis
ius esse commune, & l. cum hæredis C. qui te-
stam. facere possunt, dicitur cùm hæredes instituun-
tur, imperator siue Augusta ius commune cum cæteris
habeant. Idem fere habetur inst. quibus modis te-
stamentum infirmetur, in fine, & l. ex imperfecto
C. de testam. &. l. cum multa. C. de bonis, quæ libe-
ris, & in nostro regno l. 16. partita 1. titul. 1. Isid. 3.
sent. de summo bono, cap. 52. & refertur cap. iu-
stum est d. 9. iustum est principẽ legibus obtemperare
suis, & infrà dicitur, principem teneri suis legibus.
Bias eum verè principem opinatur, qui patriis le-
gibus, institutisq́ue subiecerit se primus, vt testatur
Cælius Rodig. 8. vel 7. lect. antiq. cap. 1. Stob. Ser.
48. Tidianus quoq. cum Præfectum prætorio de-
signasset, gladium in manu porrexit dicens: vtere hoc
gladio aduersus hostes meos in iustis causis: sin minus
iustè egero, tum in me ipsum stringito. Antiochus 3. ad
ciuitates scripsit, si quid contra leges per literas fa-
cere iusserit, ne sibi tamquam ignaro pareant, vt
refert Pluta. in apophtegm. Pyttacus Mitilaneus
apud Oronicum l. princeps ff. de legib. numer. 25.
pareto legi quisquis legem sancieris. Et Pontifex
cap. pro illorum de præb. ait. Nobis legem ponere
non debent, quam ipsi negligunt obseruare: & Plato. 4.
de legibus, paratum, inquit, exitium illi ciuitati vi-
deo, in qua non lex magistratibus, sed legibus ma-
gistratus præsunt; salutem verò illi, vbi lex ser-
uientibus magistratibus dominatur: quod dictum
extollit Corras. 2. miscel. cap. 25. Debent principes
æqualitatem seruare, esset autem inæqualitas, nisi,
vbi eadem est ratio, facerent, quæ aliis imperant,
vt prouerb. 20, dicitur, pondus, & pondus: mensura, &
mensura vtrumque abominabile est apud Deum, &
Micheæ 6. nunquid iustificabo stateram impiā, &
saccelli pondera dolosa, & ad Valentinianum scri-
bit Amb. Ep. 32. cùm leges præscripsisti aliis, etiam
tibi: leges enim imperator fert, quas princeps ipse
custodiat, & c. non liceat Papæ 12. qu. 2. Pontifex
legem facit, qua se ipsum comprehendi vult, non
liceat Papæ prædium Ecclesiæ alienare aliquo
modo pro aliqua necessitate, nisi nomine Papæ
Episcopum intelligat, videlicet alium à se, quia sibi
nihil potest præcipere.
Vnde Matt. 23. reprehenduntur Scribę, & Pha-
risæi, quia dicunt, & non faciunt, aliis grauia onera
imponunt: digito autem suo nolunt ea mouere, Di-
cunt enim, & non faciunt, quamuis illi non erant<-P>
@@0@
@@1@306 Quæst. XCVI. Tract. XIV.
<-P>legumlatores, sed interpretes, vt notat Vazquez,
disp, 167. num. 25. similiter ergo legislatores pec-
cant non facientes, quæ præcipiunt. Eodem modo
arguitur ex Rom. 2. Qui alios doces, teipsum non doces,
qui prædicas non mœchandum, mœcharis, &c. Qua-
propter inexcusabilis es, ô homo, omnis qui iudicas: in quo
enim alterum iudicas, teipsum condemnas: eadem enim
agis, quæ iudicas. Existimas autem hoc, ô homo, qui iu-
dicas eos, qui talia agunt, & facis ea, quia tu effugies iu-
dicium Dei. Vnde D. Thomas, & ferè omnes citati,
& citandi his locis ad hanc veritatem confirman-
dam vtuntur.
Secundò probatur ratione: quia sicut ius na-Superiores te-|nentur eodem|modo seruare|statuta quo|subditi.
turæ pręcipit, vt inferiores superioribus obediant,
& sic se cōforment cum suo capite: ita præcipit, vt
superiores obseruent leges proprias, & sic se con-
forment subditis, turpe est enim, caput, & mẽbra
non conformari: ergo eodem modo, quo subiecti
tenentur seruare leges superiorum, superiores ipsi
tenẽtur seruare proprias, ac proinde vtrique dire-
ctè legibus obligantur.
Confirmatur, quia ratio dictat, quod oneris ti-
bi imponi non vis, id neque debere imponere
aliis, qui sunt eadem conditione qua tu, quantùm
ad rem, de qua agitur: & ècontrario, si quid oneris
aliis imponas, id tibi etiam esse subeundum: ergo
omnes debent esse subiecti legi, quæ onus quod-
dā est: & sic ex vi propriæ legis tenetur Princeps
facere quod aliis præcipit. Confirmatur etiā, quia
auctoritas Principis à Deo est, cuius Princeps est
minister: non autem mirum est, quòd auctoritate
Dei seipsum obliget: potest ergo legibus propriis
esse subiectus, vt etiā respectu Principis verũ sit,
quod dixit Arist. 3. politic. c. 7. leges rectè positas do-
minari debere: vnde Plato dial. 4. de legib. ait, Pa-
ratum interitum illi ciuitati video, in qua non lex ma-
gistratibus, sed legi magistratus præsunt, salutem verò
illi, vbi lex seruientibus magistratibus dominatur,
& Demaratus Spartiatarum Rex apud Plut. in
Apophteg. interrogatus, cur Rex cùm esset Sparta
fugeret, respondisse fertur, quia illis leges sunt poten-
tiores, & authore Diodoro lib. 2. Reges Ægyptiorũ
non minùs, quàm priuati legibus tenebantur: nec
id ægrè ferebant Reges existimantes, se parendo
legibus fieri beatiores.
Secunda opinio est, principem non esse per se,11
& directè subiectum legibus suis: sed ex vi, & pa-Rex directè|non est subie-|ctus suis legi-|bus, tenetur|tamen facere|quod alijs præ|cipit.
cto inito cum ipsa communitate, teneri ad facien-
dum, quod aliis præcipit, imò & subesse pœnis,
quæ statui, & dignitati principis non repugnant.
Prior pars, in qua hæc sententia directè aduersa-
tur præcedenti probatur primò ex l. princeps. ff. de
legib. vbi dicitur, Princeps legibus solutus est. Secun-
dò, quia licet quis per promissionẽ, votum, aut iu-
ramentũ possit se obligare: nō tamen per legẽ suā,
vel præceptum: quia hæc obligatio postulat iuris-
dictionem, quam tamen nemo in seipsum habet:
vnde rectè D. Thomas quæst. 95. art. 3. (quem se-
quitur Conradus) ait neminẽ sibi imperare, aut præce-
ptũ imponere. Nullus, inquit, propriè suis actibus legẽ
imponit. Quod Caietanus ibi ait notādum esse pro
difficultate illa, vtrùm Princeps subdatur legibus:
ergo secundùm Caietanum ibi (quicquid alibi
dixerit) & secundùm Conradum, & D. Thomam,
Princeps non per se, & directè est subiectus le-
gibus propriis. Confirmatur, alioqui non so-
lùm teneretur legibus propriis, sicut alij: sed
etiam aliis præceptis generalibus non perpetuis,<-P>@@
<-P>quæ non sunt leges, imò & particularibus præcep-
tis, in quibus non esset maior ratio, cur quæ præ-
cipit, fiant ab alio, quàm ab ipso, saltem, sicut po-
test præcipere vni alteri, posset præcipere sibi, ni-
hil præcipiendo aliis, quod est absurdum, & ino-
pinatum. Sequela patet, quia is, qui est capax præ-
cepti generalis, est etiam capax præcepti particula-
ris, & singularis, in ipsum solùm directi.
Tertiò. Qui non potest esse obediens, nec in-
bediens, sub lege, & præcepto non potest inclu-
di: nam quicunque violator legis, seu præcepti
positiui est verè inobediens legislatori, & ob-
seruator est verè obediens: sed princeps non po-
test esse sibi obediens, nec inobediens, nec respe-
ctu sui exercere vitium inobedientiæ aut virtu-
tem obedientiæ, vt docet Vazquez: ergo non
potest per se, & directè obligari sua lege, vel præ-
cepto.
Quartò, si posset per se obligari sua lege ad ali-
quid faciendum, quod non deroget eius statui, &
dignitati: ergo, & ad pœnam sustinendam, quæ
suo statui non deroget, vt ad solutionem certæ
pecuniæ, vel ad recitandum aliquid, vel secretò se
verberandum, & ad similia: consequens nullus ad-
mittit: ergo nec antecedens admittere vllus debet.
Sequela patet, quia eadem ratio est: nihil enim re-
fert, quod aliqui dicunt, opus esse per se intẽtum;
pœnam verò non, sicut enim, hoc non obstante:
eodem modo per votum potest quis obligare se
ad opus, & ad pœnam: ita si per legem posset quis
directè se obligare ad opus, posset etiam se obli-
gare ad pœnam suo statui non indecentem.
Quintò, quia quando non vult se includere in
lege non obligatur directè, & per se sua lege: ergo
nec quando vult se includere: Antecedens meritò
concedunt Valent. & Caiet. quia lex non opera-
tur per se vltra intentionem præcipientis, vt om-
nes docent, & ratione constat, quia lex totam vim
suam capit ex intentione seu libera voluntate le-
gislatoris, & quia legislator etiam sine causa pos-
set alium eximere à lege, ergo, & se, etiam si in ea
esset inclusus, cũ ipse non sit deterioris conditio-
nis. Consequens verò probatur, quia Doctores
nunquam hac distinctione vtuntur, vt vno modo
obligetur legislator suis legibus, quando voluit se
in illis includere; aliter quando noluit. Deinde,
quia frustra ponitur obligatio, quam ipse potest, si
velit, non imponere, & impositam auferre dispen-
sando secum; nam sine vlla causa posset facere
vtrumque, saltem validè, sicut posset validè aliquẽ
alium in lege non includere, vel inclusum postea
excipere.
Sextò, quia Deus nō se obligat, nec potest obli-Deus non po-|test se suis le-|gibus obliga-|re.
gare suis legibus positiuis, eo quòd non est supe-
rior seipso: ergo neque alij possunt se suis legibus
obligare; quoad hoc enim par ratio est.
Septimò, quia Hieron. Psal. 50. & refertur cap.
totam, de pœnit, dist. 3. exponit Dauidem dixisse
Tibi soli peccaui: quia cùm in terra nullum haberet
superiorem, non potuit peccare contra leges hu-
manas, sed solùm contra diuinam: quod falsum es-
set, si Princeps propriis legibus directè obligare-
tur. Confirmatur primò ex cap. cùm inferior, de
maior. & obed. vbi dicitur, ligare & soluere pertinet
ad superiorem, sed idem non est superior se ipso, er-
go non potest suis legibus propriè & directè se li-
gare, aut secum in sua lege dispensare. Confirma-
tur secundò, quia par in parem non habet impe-<-P>
@@0@
@@1@Disput. XIV. Sectio II. 307
<-P>rium, ergo sicut Princeps non potest successorem
sua lege directè obligare, ita nec seipsum. Tertiò,
ex l. si de re sua. ff. de recept. arb. nemo imperare si-
bi ipsi, aut prohibere quippiam potest. Quartò,
quia paterfamilias non obligatur directè præce-
ptis, quæ imponit familiæ, nec dominus pręceptis,
quæ imponit seruis: ergo nec Princeps præceptis,
quæ imponit subditis. Vnde Principem non ligari
sua lege, absolutè docet Bald. l. 2. nu. 40. C. de serui.
& Emmanuel suprà, ait simpliciter non ligari sua
lege, sed secundùm quid, quia non ligatur illa se-
cundùm totum, quod est, de eius ratione, cùm non
ligetur illa secundùm quod est præceptum supe-
rioris, sed secundùm quod est dictamen rationis.
Posteriorem autẽ partem probant isti: quia cùm12
legislator, vt dictum est, teneatur aliquomodo ad
obseruantiam suarum legum: & non ex vi earum,
vt probatum est: nec ex vi alterius legis positiuæ:
quia potest contingere, vt nullum habeat superio-
rem, vel quòd superior ei non præceperit, vt pro-
priam legem seruaret, & si id illi præcepisset, non
posset saltem sine causa secum dispensare licitè,
nec validè sicut cum subditis, & sic esset deterio-
ris conditionis. Et maximè hoc procedit, si lex di-
uina naturalis vel positiua tale præceptũ haberet,
quia in lege diuina, naturali, vel positiua, nulla ex
causa dispensare potest: ergo tota illa obligatio
oritur ex promissione, aut pacto inito cum com-
munitate, à qua potestatem legislatiuam accepit,
quo quidem pacto potuit etiam se obligare ad
pœnam suo statui non dissonam, & re ipsa est cre-
dibile se obligasse: nam lex de subeunda illa pœna
lex est propria, & interdum distincta à lege de fa-
ciendo eo, ob cuius omissionem imponitur pœna:
omnem autem suam legem tenetur aliquo mo-
do seruare: quando ratio, & materia est communis
ipsi, & aliis: ergo etiam legem suam merè pœna-
lem tenetur aliquando seruare.
Confirmatur: nam Reges aliquos pœnam legis
subijsse, constat ex Plutarcho lib. de liberis edu-
candis in principio, vbi refert Lacedæmones Re-
gem suum Archidamum pecuniis mulctasse, quòd
mulierem pusilli corporis sibi coniunxisset contra
legem, non quidem scriptam, sed moribus rece-
ptam.
Addunt auctores eius sententiæ duo, teste Vaz-13
quez disput. 167. cap. 1. Alterum est, duplex esseDuplex est ge|nus pœnæ, cor-|porale, & pe-|cuniarium.
genus pœnæ, vnum corporale; alterum pecunia-
rium: ad corporale non obligari principem sua le-
ge etiam ex contractu, vt ad pœnam capitis, mu-
tilationis, exilij, verberationis ab aliis sustinendæ,
aut publicæ: quia talis pœna indecens Principi est:
contractus autem vt iustus esset, deberet dignitati
Principis non derogare. De pœna verò pecuniaria
distinguunt: aut enim est soluenda fisco, & ad hāc
non possunt, inquiunt, Principes obligari quia ne-
mo sibi ipsi soluere aliquid tenetur: Rex autem &
fiscus idem sunt. Si verò illa pœna sit soluenda ali-Rex & fiscus|idem sunt.
cui pro loco, vel peculiari personæ, vel denuntia-
tori criminis, fatentur ad eam principem obligari
posse & re ipsa obligari. Eadem quoque ratione,
qua dicunt, sæcularem principem obligari non
potuisse ad pœnam illam corporalem affirmant
Pontificem nō posse incurrere excommunicatio-
nem, suspensionem, interdictum aut irregularita-
tem: quia non minùs hæ pœnæ pugnant cum sta-
tu Pontificis, quàm corporales cum statu princi-
pis. Similiter docent Episcopos ex violatione sua-<-P>@@
<-P>rum legum has pœnas incurrere non posse.
Alterum, quod addunt, est, l. illam principis, ff.De quibus le-|gibus intelli-|gatur l. Prin-|ceps.
de legibus, non intelligi de omnibus legibus, ita
vt Princeps omnibus suis legibus solutus sit, sed de
iis tantùm, quarum in titulo mentio facta est: titu-
lus autem sic habet. Idem, (scilicet Vlpianus) libr.
14. ad legem Iuliam & Papiam: ergo de his tātùm
loquitur. Erant autem duæ illæ leges, Iulia & Pa-
pia de caducis legatis, seu fideicommissis: quæ per
mortem legantis ante mortem legatarij, fiebant,
caduca, hoc est, cadebant à legatario, & à suis hæ-
redibus, & ab hæredibus testatoris & fisco appli-
cabātur. Ab his igitur legibus Iulia & Papia, Prin-
ceps, hoc est Imperator liber erat, & solutus, quia
legata ipsius etiam per mortem legatarij non fie-
bant caduca. Et eodem priuilegio gaudebat Augu-
sta. Porrò solutum aliquem esse legibus licet vnaSolutus legi-|bus dicitur,|qui vna tan-|tum lege so-|lutus est.
tantùm solutus sit, cōstat ex Plutarcho in vita Caij
Marij, quem dicit, legibus fuisse solutum, dum ab-
sens in Lybia consul creatus est, cùm tamen sola
vna lege prohibitum esset, absentem consulem
creari. Et Liuius lib. 10. ab vrbe condita, narrat Fa-
bium legibus solutum à populo, cùm solùm acce-
perit priuilegium cōtra legem Fabiam sic dictam,
quia ipse eam recitauit. Hæc illius legis, Princeps,
explicatio magis placet. Vazquez illo cap. 1. & 2.
quàm communis, vt Princeps sit solutus legibus
quoad vim coactiuam, non quoad directiuam, &
cap. 3. num. 22. posteriorem interpretationem tri-
buit D. Thomæ quæst. 96. art. 5. ad 3. & Caietano
aliisque recentioribus ibi, Soto. 1. iust. quæst. 6. art.
7. Cuiaceo lib. 15. obseru. iuris. cap. 30. & ait, videri
sumptam ex Harmenopolo antiquo Græco colle-
ctore in epitome quadam iuris ciuilis. tit. 1. & esse
optimam, sed priorem sibi magis probari.
Hanc secundā opinionem, quatenus ait illā obli-14
gationem ex solo pacto prouenire meritò reijcitConfutatio|secundæ opin.
Vazquez: 1. quia, etiam nullo pacto interueniente,
indecorũ, & dissentaneũ rationi esset, Principẽ nō
seruare suas leges, v. g. aliis præscribẽdo, & taxādo
certum pretium mercium, sibi autem solùm atten-
dẽdo pretium naturale. Secũdò, quia licèt popu-
lus conuenire posset cum rege de seruandis suis
legibus, etiam quoad pœnas illas pecuniarias: ta-
men constare non potest, inter omnes Reges, &
Regna intercessisse, imò nunquam vidimus Re-
gem vlla pœna punitum fuisse propter suæ legis
violationem. Rex enim ille Lacedæmonum, non
erat Rex cum plena potestate, sed sicut Duces Ve-
netorum. Vnde Arist. 3. Polit. cap. 10. In Lacedæmo-Rex Lacedæ-|monum non|erat verus|Rex.
niorum Rep. videtur Rex esse maximè secundùm leges:
nec enim potestatem habet omnium: sed cùm egreditur
extra regionem, imperium habet eorum, quæ pertinent
ad bellum. Huiusmodi autem etiam pœna capitis
ob legum violationem possent à Rep. puniri.
Tertiò, si illa obligatio esset ex sola conuentio-
ne cum populis, à quibus regnum accipiunt, tene-
rentur proprias leges seruare Pontifices & Epi-
scopi, qui non accipiunt potestatem à populis, sed
à Christo, non tenerentur seruare proprias leges:
quia nullum pactum cum Christo fecerunt. Imò
nec Christus vllum eis præceptum imposuit, vt
proprias leges seruarent, nec cum eo onere dedit
potestatem legislatiuam: ergo.
Quartò, possumus eandem opinionem reiicere,
quia sic communitas posset remittere illam obli-
gationem Principibus: item cùm Deus Regem ali-
quem constituit (vt constituit Saulem) vel Rex<-P>
@@0@
@@1@308 Quæst. XCVI. Tract. XIV.
<-P>aliquis iure belli regnum comparat ciuium, quos
posset mancipia facere, cùm non accipiat ab illis
potestatem, non tenebitur leges proprias seruare,
quod videtur falsum.
Quintò, quia sic peccarẽt mortaliter contra iu-
stitiam principes, qui suas leges non seruarent, vt
si Papa non recitaret, non audiret missam, non ie-
iunaret, &c.
Eandem opinionem secundam quantùm ad id,
quod ait, principem obligari suis legibus, quan-
tum ad aliquas pœnas, reiicit etiam Vazquez pri-
mò, quia sic docẽt omnes: excepto Victoria, qui de
hac re nihil dixit: non tamen est cur excipiatur Vi-
ctoria, nam relect. de simonia numer. 39. idem
dixit.
Secundò, quia vt rectè notauit Caiet. & D. Tho.
obligatio ad pœnam est coactio quædam, coactio
autem omnis est actus iurisdictionis, vnde sicut
nemo potest sibi præcipere: ita nec ad pœnam se
obligare: quia vtrumque poscet iurisdictionem,
quam nemo erga seipsum habet.
Tertiò, quia pœnæ subiacere indecens est prin-
cipi, & ipsum dedecet, decet autem subditos, & in-
feriores: ergo licèt sit turpe, & dissonum rationi
principem non seruare suas leges quoad directio-
nem, non tamen quoad pœnas etiamsi pecuniariæ
sint: & sic potest intelligi illa lex, princeps. ff. de
legibus. Quartò, hoc idem probat Rebuffus suprà,
quia nemo potest cogi, nisi à superiori: princeps
autem non habet superiorem, vt docet Hieron.
Psal. 50. & refertur cap. totam de pœnit. dist. 3. &
August. de Ancona de potest. Eccles. quæst. 44. in
fine.
Tertia opinio est, Principem non obligari dire-16
ctè, sed indirectè suis legibus quoad vim directi-3. opinio.
uam: quoad punitiuam autem, nec directè, nec in-Princeps non|obligatur suis|legibus dire-|ctè, sed indi-|rectẽ.
directè.
Et quidem, quòd Princeps suis legibus directè
non obligetur etiam quoad vim directiuam iam
ostẽdi circa primam opinionem & ampliùs osten-
dam inferiùs, §. sed optimè Azor. Quòd autẽ obli-
getur ad fauendum, quod præcipit & non ex pa-
cto, iam etiam ostendimus: oportet ergo explicare
vnde proueniat ea obligatio, & quanta sit & ad
quam virtutem pertineat. Et quidem cùm hæc
obligatio indirecta sit, communiter auctores eam
deducunt ex principiis extrinsecis: non tamen be-
ne omnes. Nam quidā dicunt Deum, qui est prin-
cipalis auctor potestatis legislatiuæ, eam cōcedere
sub ista conditione, & non aliter, quod Princeps
proprias leges seruet: & quod Deus sit principalisDeus est au-|ctor omnis po-|testatis Eccle-|siasticæ, & ci-|uilis.
auctor potestatis legislatiuæ Ecclesiasticæ clarum
est, quia illam dedit immediatè Petro, & aliis Apo-
stolis pro se, & successoribus saltem Petri: de
ciuili etiam constat illam dare mediante Repub.
vnde cùm homo legem fert, gerit se, vt minister
Dei, & dispensator. Rom. 13. minister Dei est, &c.
Et efficacia legis ad obligandum; magis pendet ex
efficacia Dei principalis legislatoris. Deus autem
non solùm, vt auctor gratiæ, sed etiam naturæ vult
legislatorem humanum, non aliter habere pote-
statem ad ferendas leges nisi cum vniuersali obli-
gatione illarum, qua totam Rempub. vt constan-
tem corpore, & capite comprehendat: quia id ne-
cessarium est ad commune bonum, ad quod ipsa
potestas ordinatur: datur enim in ædificationem,
non indestructionem: sed iste modus dicendi di-
splicet, quia Deus non dat potestatem legislatiuam<-P>@@
<-P>principi, aut Reip. sæculari, nisi quatenus condit
illam cum potestate condendi leges per se, vel
per principẽ ab ea constitutum resultantem ex na-
Dostları ilə paylaş: |