Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə108/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   104   105   106   107   108   109   110   111   ...   250

accipit Paul. 1. cor. 9. cùm dicet, factus sum iis, qui

sub lege sunt, quasi sub lege essem, vt eos, qui sub lege

erant, lucrifacerem: significat enim subiectionem

voluntariam ad legem, quam Iudæi, vt necessa-

riam seruabant, se pro eorum salute assumpsisse:

Valentia etiam suprà explicat, si Spiritu ducimini,



non estis sub lege quasi sub onere, & coactione ipsius.

Eodem modo explicat Sebastianus Medicis cap.

erit autem lex d. 4. num. 32. num. autem 33. Re-

spondet ad confirmationem, quod viri spiritua-

les non subduntur legi humanæ, quando repu-

gnat legi Spiritus sancti, seu diuinæ.

  Ad secundũ testimonium resp. Vazquez illo ca.5

2. explicari ab Aug. lib. de contin. cap. 3. ita, vt esse

sub lege, sit sola uotitia legis duci siue gratia: esse

autem sub gratia sit duci Spiritu gratiæ,

intus mouentis; & exhortari Romanos ne pec-

cent, cùm non sint sub lege, sed sub gratia, ipse<-P>

@@0@

@@1@Disput. XIV. Sectio I. 303



<-P>verò Vazquez, exponit ibi esse sermonem de lege,

id est, dominio peccati: vt & cap. 7. video aliam le-



gem in membris meis. &c. Et posset pro se Vazquez

adducere Origenem libr. 6. in epist. ad Rom. qui de

lege peccati exponit.

  Ad tertium, respondet Vazquez, Paulum ibi lo-Ad 3. ex 2.

qui de libertate à velamine, & vinculo cæcitatis,Cor. 3.

quo Iudæi tenebantur. Deducit ex contextu, vt in

illo videre poteris. Sayrus verò suprà exponit de

libertate à velamine legis Mosaycæ: vnde 1. Petri 2.



liberi tamquam serui Dei, & non veluti habentes li-

bertatem malitiæ: qualis est illa quam vindicant ali-

qui à constitutionibus, & legibus humanis, contra

quos Petrus ibi, subiecti estote omni humanæ creaturæ

propter Deum: similiter debet exponi id Galat. 5. vos

in libertatem vocati estis, & similia, quæ eodem cap.

habentur, vt bene explicat Salmeron ibi di-

sput. 31.

  Ad quartum testimonium ex 1. Tim. 1. iusto non6

est posita lex, respondet D. Thom. quæst. 96. art. 5.

ad 1. vbi Caiet. Conr. & Med. Sotus, Vega, Valẽtia.

& alij communiter aiunt iustum non esse subie-

ctum legi quoad vim coactiuam, & coërcitiuā per

pœnas, quia non operatur præcipuè timore pœ-

næ sed amore iustitiæ, & ideo minus indiget commi-



nationibus, quàm alij, seu non indiget lege minante,

& extorquente legis obseruationem, & quia cùm non

peccet grauiter non exercetur in illo lex pœnalis,

seu grauis punitio, si tamen grauiter peccaret, &

desineret esse iustus, afficeretur pœna quam posse

inferre prælatum constat ex 1. Cor. 4. quid vultis? in

virga veniam ad vos, &c. 2. Cor. 13. ideo hæc absens

scribo, vt non duriùs agam, secũdum potestatem, quam

Dominus dedit mihi.

  In fauorem huius interpretationis adducitur

Augustinus super id Psalm. 1. in lege Domini volun-

tas eius, &c. Vbi ita scribit, Iusto non est lex posita, vt

dicit Apostolus, sed aliud est esse in lege, aliud verò esse

sub lege: qui est in lege, secundum legem agit: qui est sub

lege, secundum legem agitur, scilicet more serui, ti-

moréque seruili, vnde subdit Augustinus ille ergo



liber est, iste seruus, & Chrysost. Hom. 2. in 1. ad Ti-

moth. lex imposita est, vt puniat transgressores, &c. Et

ibidem, non similiter legem seruat qui sub lege, & qui

supra legem est, vide etiam Ambr. in id Psalm. 36 lex

Dei eius in corde ipsius. Et Paul. 1. Cor. 9. factus sum

Iudæis tamquam Iudæus, vt Iudæos lucrifacerem: iis,

qui sub lege sunt, quasi sub lege essem, (cum ipse non

essem sub lege,) vt eos, qui sub lege erant, lucrifacerem:

iis, qui sine lege erant, tamquam sine lege essem, cùm sine

lege Dei non essem, sed in lege essem Christi, & August.

lib. de continentia cap. 3. non quidem sumus sub lege



bonum quidem iubente non tamen dante: sed sumus sub

gratia, quæ id, quod lex iubet faciens nos amare, potest

liberis imperare: & ca. 57. ergo si Spiritu ducimini,

non adhuc estis sub lege, quæ timorem incutit, non tri-

buit charitatem. Hanc interpretationem de subie-

ctione quoad vim coactiuā, quia iustus non ope-

ratur timore pœnæ, &c. reiicit Vasquez illa disp.

166. c. 2. quia licèt viri perfecti in charitate ducā-

tur Spiritu filiorum, & amoris, & timore pœnæ

cruciẽtur, nec ad seruandā legem moueantur: quia

perfecta charitas foras mittit timorẽ: tamen mul-

ti iusti incipientes, aut proficientes, quorum est

magna pars, Spiritu etiam timoris pœnæ æternæ

legem seruant, est enim etiam donum Spiritus

sancti si cũ spe veniæ coniungatur, vt definit Trid.

ses. 14. c. 4. imò secundum se est donum Dei, & in<-P>@@



<-P>iustis sæpe reperitur, sed imprimis hic non agimus

de timore pœnæ æternæ: Sed de timore pœnæ

temporalis, quam homines imponunt suarum le-

gum violatoribus. Deinde licèt etiam esset sermo

de pœna æterna, locum haberet prædicta Pauli

expositio: non enim est sensus, quod iusti num-

quam operantur ex timore, sed quod magis du-

cuntur amore, non solùm appretiatiuè, sed etiam

extensiuè quoniam iusti frequentiùs ex amore

Dei, vel proximi, vel honestatis operantur, quàm

ex timore pœnæ: & præsertim hoc est verum de

iis, qui sunt perfecti, de quibus solis exponit Va-

lentia: vt de iis, qui permanenter, & perseueranter

sunt iusti, qui rarò, vel nunquam peccant mortali-

ter, vel statim à peccato resurgũt, & se in gratiam

Dei restituunt: vnde, & Rebuffus, in proœm. const.

reg. Galliæ glos. 1. num. 52. cum Alber. l. Princeps

ff. de legib. interpretatur, iusto non est lex posita, quia



non coactè sed voluntariè obtemperat. Eodem modo

hunc locum interpretantur Gręci patres: Augusti-

nus verò, lib. de Spir. & lit. cap. 10. sic exponit iusto,

non qua iniustus adiustitiam perducatur, sed qua legi-

timè iam iussus vtatur. Sed hæc expositio nihil ma-

gni continet, cùm per se notum sit, iustum per le-

gẽ ad iustitiā non perduci, quasi iniustũ, cùm iam

iustitiam habeat. Vazques autem disp. citata nu.

32. exponit, pœna quæ ponitur in lege non com-

prehendit iustos, sed iniustos: tribuit Anselmo in

eum locum dicenti. Nam iusto non est lex posita, id

est, imposita, vt supra illum sit: in illa enim est potiùs

quàm sub illa, quia non sua vita viuit, cui coercendi

lex imponitur, iniustus verò sub illa est, quia sua vita

viuit, cui coercendi lex imponitur, & paulò post, sub

lege autem quisque viuit, inquantùm peccator est, id est,

inquantùm à veteri homine non est immutatus, &

videtur quadrare contextui. Dixerat enim Paulus,

quosdam aberrantes à documentis, quæ eo capite

tradidit, ne scilicet intenderent fabulis & genealogijs



interminatis in vaniloquium fuisse prolapsos & volen-

tes esse legis doctores, nesciisse, quæ loquebantur, ne au-

tem vitium hoc ex lege, cuius doctores se esse ia-

ctabant, prouenisse quis existimaret subiunxit. Sci-

mus autem, quia lex bona est, si quis ea legitimè vtatur

sciens hoc quia lex iusto non est posita, sed non iustis &

non subditis, impiis & peccatoribus. Ac si dicat vitium

hoc non fluit ex lege, quia lex bona est, si quis ea

vtatur rectè & vt ipsa præcipit, sciens malum, &

pœnam, quam lex infert, non esse impositam, ne-

que comprehẽdere iustos, sed malefactores. Azor.

tom. 1. lib. 5. cap. 6. q. 1. legem non esse datam pro-

pter iustos, sed propter peccatores, vt coerceantur

à malo. Galat. 3. lex propter transgressionem, id est,

transgressores, posita est.

  Secundò exponit, legem veterem non ligare

iustos post aduentum Christi.

  Tertiò, iustos non esse sub lege noua tamquam

sub pędagogo quasi dicat. Si spiritu legis Euange-

licæ ducimini nō estis sub veteri, vt etiam expo-

nit Sayrus, supra minas, & terrorem ducente,

vt olim Iudæi, Galat. 3. quia Spiritu charitatis

potiùs ducuntur Spiritusancto vberrimè ipsam in-

fundente: quæ expositio, vt retulimus, com-

munis est, iuxta quam Nazianz. carmine Iambico

15. ait legis soluta vinculis est æquitas, vt legit Bil-

lius ibi, qui n. 21. ait, Nazianzenũ alludere ad id

iusto non est lex posita, quia scilicet libenter, hilari a-

nimo, non grauatim, & tamquam vi adductus di-

uinas leges exequitur. Hanc etiam expositionem<-P>

@@0@

@@1@304 Quæst. XCVI. Tract. XIV.

<-P>sequuntur Chrysostomus. ho. 2. in 1. ad Timoth.

Amb. in id Psal. 36. lex Dei eius in corde ipsius. Drie-

do 1. de libert. Christia. Sayrus, & Valentia suprà.

Ioan. Baptista Ferretus c. 1. de const. n. 68. Salmerō

1. Tim. 1. in solutione. 8. dubitationis. vbi etiam B.

Tho. lect. 3. ait legem non esse positā iusto, id est,

nō esse ei impositam tanquam onus, quia habitus

internus inclinat eum ad idẽ, ad quod lex, & ideo

non est ei onus: & sumpsisse videtur ex Augustino

Galat. 2. sub finem expos. to. 4. circa finem: Bern.

ep. ad Carthusianos, & Guidonem Abbatẽ. nec

dissimile quod ait concione. 11. in Ps. 118. lex iusto



non est posita, eo scilicet modo quo est posita po-

pulo contumaci in tabulis lapideis.

  Ad Quintũ resp. Vazques eodem. c. 2. n. 24. Pro-7

pter, in eo loco non dicere causam finalem, necLocus Gal. 3.

enim intentione peccati posita est lex: sed denota-

re euentum illius: nam legis occasione multi pec-

cauerunt: nam lex præcipiebat, vires autem ad im-

plenda præcepta non dabat; gratia namque co-

piosa, & superabundans in aduẽtum Christi, cuius

meritis datur, reseruata est. Particulam autem Pro-

pter siue particulam, vt, sæpe in scriptura denotare

euentum manifestum est, vt ostendit Vazques 1.

p. d. 93. ca. 2. illo autem nu. 24. fatetur Chrysosto-

mum & alios Græcos interpretari, vt lex sit posita

propter transgressionem, id est, ad coercendas

transgressiones, ne populus ille in peius quoti-

die abiret; sic etiam Augustinus & Hieronymus

ibi exponunt gratia transgressionum positam esse: &

Azor to. 1. lib. 5. cap. 6. qu. 1. explicat, propter trans-

gressionem, id est, transgressores posita est, vt

coerceantur: tamen semel posita etiam iustos

astringit, quia sunt de Rep. Christiana, vel ciuili.

Pro quo obserua, in ciuili Rep. maximè constitui

membra per naturalem originem, l. 1. ff. ad muni-Baptismus est|ianua Ecclesiæ

cipalem, l. ciues. C. de incolis lib. 10. in Ecclesia ve-

rò per spiritualem originem, scilicet Baptis-

mum, qui est Ecclesiæ ianua: in particulari autem

diœcesi solet quis fieri mẽbrum per domicilium.

Sumitur ex l. 1. C. de incolis: in religione per pro-

fessionẽ; in clero per ordinationem, & sic propor-

tionaliter in aliis communitatibus, quarum leges

singula membra obligant, ad quæ leges pertinent,

quæcumque enim lex loquitur, ad eos, qui in lege

sunt, loquitur. Rom. 13. qui verò extra communi-

tatem sunt non obligantur eius legibus. D. Tho-

mas, & alij quæst 96. art. 5. Summistę verbo lex, &

sumitur ex 1. cor. 5. de iis, qui foris sunt, nihil ad nos,Præcepta Ec-|clesiæ nō obli-|gant non bap-|tizatos.

ideo præcepta Ecclesiæ non obligant non bapti-

zatos, sicut nec præcepta Hispaniæ Gallos, aut

ècontra, nec statuta vnius communitatis, religio-

sos alterius: nulla enim potentia vltra suam sphæ-

ram operatur, membra autem vnius communita-

tis sæpe sunt extra sphæram legislatoris alterius:

quia vel eius potestas manat à communitate, &

sic non potest vltra illam extendi, vt in potestate

ciuili: vel à superiori Principio, & sic datur supe-

riori communitatis in ordine tantum ad mem-

bra illius: Conformatur, quia lex, est actus superio-

ris: nullus autem est superior, nisi respectu com-

munitatis, cui præpositus est: extra illam ergo ne-

quit obligare. Facit cap. 2. de const. in 6. extra terri-

torium ius dicenti impunè non paretur.

  Ad secundum locum in 5. argumento citatum

respondet intelligi de libertate à lege veteri, de

qua Galat. 4. qui sub lege vultis esse. Ad tertium lo-

cum in eod. arg. citatum, respondet velle filios na-<-P>@@

<-P>turales regũ exemptos esse à legibus tributorum,

non ab aliis, nā Christus est filius Dei naturalis, vt

probat Vazquez 1. de ador. à cap. 6. & Suar. 3. p.

tom. 1. disp. 49. sect. 2. tamen fuit subiectus legibus

Patris, & Ionathas legibus Patris Saulis 1. Reg. 14.

Alij verò etiam legibus tributorum subiecti sunt,

licet sint iustissimi Rom. 13. cui tributum, tributum.

------------------------------------------------------------



SECTIO II.

Vtrum legislator suis legibus obligetur.



SVpponimus primò legislatorem ali-8

qua ratione teneri ad seruandas pro-

prias leges. Hoc extra controuersiam

apud Doctores esse docet Vazquez

disp. 167. ca. 1. & hanc esse veram, &

communem opinionem docet Sayrus tom. 1. libr.

3. cap. 4. num. 3. ita tenet Emmanuel. tom. 1. regul.

quæst. 68. art. 3. D. Tho. 3. polit. lect. 9. & hîc quæst.

96. art. 5. ad. 3. Caiet. Conrad. & Medi. ibi Hostien.

in summa libr. 5. tit. de excom. §. 6. Pan. cap. 1. de

const. num. 1. Ancara. num. 1. Ioann. Baptista Fer-

retus num. 50. Andre. ab Exea. num. 192. & 219. &

sequentibus: Benedictus Canophylus, numer. 30.

Innoc. num. 1. glos. verbo ab omnibus, Felin. num.

24. Decius, num. 14. Glo. & alij l. Princeps, ff. de le-

gibus. Rebuf. in proœmio consti. reg. glos. 1. num.

54. latè Franciscus Patritius. 8. de regno, & regis

institutione tit. 6. & alij apud Tiraq. libr. 2. retra-

ctus §. 1. glos. 14. num. 28. Antonin. 1. p. tit. 17. cap.

vni. §. 4. & Ludouicus Gomezius regula de infir-

mis resignant quæst. 1. Syl. lex quæst. 14. Tabie. nu.

28. Sotus 1. iust. quæst. 6. art. 7. Couarr. cap. Alma.

p. 1. §. 1. num. 4. & seq. de sent. excom. in 6. Alpho.

Viuald. 4. p. candelab. n. 57. Victo. relect. de potest.

ciuili, nu. 21. & de potest. Papæ, & Concil. nu. 7. &

relect. de simonia n. 39. Valen. hîc disp. 7. q. 5. pu. 4.

Syluest. verb. lex, q. 14. Ant. Augustinus lib. de legi-

bus cap. 18. Nauar. cap. si quando, de rescript. ex-

cept. 1. & apolog. de reditib. quæst. 1. num. 32. Abu-

lensis Mat. 23. quæst. 24. Dominic. Turrec. & alij

cap. iustum est, d. 9. & alij ca. cum omnes, de const.

Sebastian. Medicis cap. erit autem lex, dist. 4. num.

34. Quo autem iure, & gradu teneatur legislator

suis legibus parere in controuersia est.

  Secundò supponimus, nomine legislatoris hîc9

intelligi, vel Principem, qui se solo potest leges

ferre, qualis est Rex, vel Imperator, & Duces, qui

iure regum præditi sunt, vel communitatem, cui

eadem potestas competat, vt modò Resp. Veneta,

Genuensis, & Lucensis, & olim Romana, potest

per se condere leges. Nam si loquamur de Duce

Veneto, & similibus ducibus, aut senatoribus con-Dux Venetus|& alij similes|legibus sor$unclearis$unclear pa|rere tenentur.

stat directè obligari legibus, quas simul cum aliis

condunt, sicut cæteri, qui de senatu nō sunt, vnde

& puniri possunt, si eas violent, quia per se quili-

bet eorum est subditus, & cum aliis tantùm le-

gislator. Eodem modo si totus populus esset le-

gislator, quælibet eius pars obligaretur directè, &

per se eius lege, quælibet enim est por se subiecta

communitati, ita habetur cap. cum omnes, de

const. sic etiam Episcopi, vt ait Medic. & Vaz-Episcopi sunt|subditi legi-|bus Concilio-|rum.

quez subiecti sunt legibus Conciliorum prouin-

cialium, & nationalium, in quibus ipsi simul

cum aliis, iudices, & legislatores fuerunt, singuli

enim verè sunt inferiores toti Concilio. Quod

multò veriùs est respectu generalis Concilij, in<-P>




@@0@

@@1@Disput. XIV. Sectio II. 305



<-P>quo etiam Episcopi legislatores sunt. Quamuis

Papa, quia supra totum Concilium est, non possit

eius legibus obligari, nisi Concilium sumatur, vt

comprehendit Papam, & id intelligatur de eo mo-

do quo Papa potest seipsum suis legibus obligare:

Generales verò directè obligantur, legibus Capi-Generales obli|gātur legibus|Capituli ge-|neralis.

tuli generalis, & earum pœnas incurrunt, sicut

cæteri quos comprehẽdunt, licet ipsi in Capitulo,

cum aliis patribus leges tulerint. Porro, vt etiam

notat Vazquez, Reges aliquorũ regnorum etiamsi

absque consensu Palatinorum, aut Comitiorum,

vt in regno Aragoniæ, & Poloniæ, leges ferre non

possunt, tamen postquam latæ sunt, ipse Rex non

manet alio modo subiectus illis, quàm si solus eas

tulisset, quia reuera ille solus fuit legislator, nec

illa lex est Reip. quæ nullam sibi reseruauit pote-

statem gubernatiuam, vnde nec potest transgres-

sores illius legis punire, nec illam abrogare, aut li-

mitare, aut in ea dispensare, si autem sibi reseruas-

set talem potestatem, iam lex ipsius potiùs, quàm

principis censeretur, & posset princeps manere

subiectus directè legi, etiam quoad vim puni-

tiuam, vt diximus de Duce Veneto.

  Ex quibus sequitur, vt infert Medina, Canoni-

cos, qui in suo capitulo constituunt legem vel sta-

tutum, & Doctores in suo claustro, manere illi

subiectos, etiam quoad vim coactiuam: idem Azor

tom. 1. lib. 5. cap. 11. quæst. 1.

  Tertiò supponimus, quæstionem hîc esse de le-

ge, quæ habet materiam, & rationem de se vni-

uersalem. Nam si materia, vel ratio legis non sit

communis clarum est, non comprehendere prin-

cipem: vt lex prohibens, arma noctu ferre, quę nec

decet, nec est accommodata statui Regis: ita Vaz.

d. 167. num. 23. Sotus, Medina supra, Lessius 2. de

iust. cap. 35, dub. 5. Emman. supra.

  His suppositis, de modo, quo princeps suis le-10

gibus obligetur, vel non obligetur, sunt variæ1. Opin.

opiniones. Prirna opinio est principem sua legePrincipem sua|legẽ obligari,|vt cæteros.

directè obligari ad culpam eodẽ modo, quo cæte-

ri, licet non quoad pœnam; seu directè esse subie-

ctum suis legibus, quoad vim directiuam, licet

non quoad vim coërcitiuam. Hāc tamquam com-

munem opinionem sequitur Vazquez disp. 167.

cap. 3. pro hac opinione refetens D. Thomam, Ca-

ietanum, Contadum, Sotum, Victoriam, & Sylue-

strum locis indicatis à nobis in prima suppositio-

ne, sed in D. Thoma, & Conrado, solùm inuenio,

quòd princeps suæ legi subiectus est, quantum ad

vim dirigentem: non quoad vim cogentem. Hæc

tamen verba, directè, & eodem modo, quo cæteri, apud

ipsos non inuenio, quinimo aliter sentire videntur,



vt postea referam. Hæc tamen opinio apertè colligi-

tur ex Victoria, & Soto, & insinuatur satis à Sylue-

stro. Item hæc verba, princeps quoad vim directiuam

leges suas, non minùs quàm subditi obseruare tenetur:

lege apud Sayrum lib. 3. cap. 4. num. 10. tamen sta-

tim num. 15. ait, non eodem modo, quo alij ad le-

gis suæ obseruantiam obligatur; quia ipse est ca-

put communitatis, & auctoritas in eo residet. Le-

ge etiam apud Valentiam suprà, ex vi suæ legis obli-



gari, quatenus ea fulcitur, & nititur lege naturali, &

æterna: item, principem obligari directè sua lege si cùm

eam condidit, voluit seipsum in ea includere, sin minus

autem tantùm indirectè, & consequenter, quod etiam

sentire videtur Caiet. quæst. 96. art. 5. ad 3. quamuis

alibi innuat contrarium. Ait enim, si à principio

legis, & postea voluit se eximere à lege, non pec-<-P>@@



<-P>caret deinceps contra suam legem: sed contra ius

naturæ sicut subditus, qui sine causa exemptus à

lege à principio vel postea fuit.

  Hæc sententia suadetur primò authoritate.Principẽ suit|legibus parere|rationi est cō-|sentaneum.

Nam Innoc. 3. in cap. cùm omnes de constit. dicit,

cùm igitur, quod quisque iuris in alterum statuat, ipse

debeat, vti eo, & sapientis, (scilicet Catonis in disti-

chis) dictum est, patere legem, quam ipse tuleris, man-



damus, &c. Et l. 1. ff. quod quisque iuris in alterum sta-

tuerit, vti ipse eodem iure vtatur. Vlpianus ita scribit.

Hoc edictum summam habet æquitatem, & sine cuius-

que indignatione iusta; quis enim aspernabitur, idem

ius sibi dici, quod ipse aliis dixit, vel dici effecit? Sequi-

tur deinde Imperatoris edictum. Qui magistratum,



potestatémve habebit, siquid in aliquem noui iuris sta-

tuerit ipse quandoque aduersario postulante, eodem iure

vti debet. Et l. 4. digna vox. C. de legib. dicitur. Di-

gna vox maiestate regnantis, legibus alligatum se

principem profiteri, & in l. vlt. Codicis Theodo-


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   104   105   106   107   108   109   110   111   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin