<-P>mortale, quando non violatur, qua parte diuinum
est, sed qua parte est humanum nempe quoad de-
terminationem temporis, si Papa numquam con-
fiteretur, & numquam communicaret, duo pecca-
ta committeret, alterum mortale contra præce-
ceptum diuinum, quo tenetur aliquando confite-
ri, & communicare: alterum verò contra præce-
ptum diuinum naturale, quo tenetur propriam
legem seruare de confitendo, & communicando,
priusquàm obligetur præcepto diuino: & hoc
peccatum est veniale: quia natura solùm sub ve-
niali obligat, vt princeps propriam legem obser-
uet, ne in suo opere à suis præceptis, & monitis si-
ne causa discrepet, & vt corpori, cuius caput est, se
conformet in oneribus, qui illis prælatus est in
honoribus.
Viualdus in candelabro tract. de confessione
num. 10. ait, an Papa teneatur confiteri semel inQuare Papæ|teneatur con-|fiteri, & com-|municare.
anno. Vide Couarr. & numer. 14. vide Nauarrum.
Vnde nescias, cuius sententiam amplectantur, sed
Suarez 3. p. tom. 4. disp. 36. sect. 2. num. 5. solùm di-
cit Pontificẽ, vi directiua teneri ad confessionem
annuam, tamen dum addit, vt rectè Couarruuias
significat obligationem esse sub mortali, sed ibi-
dem refert Richardum 4. d. 17. art. 2. quæst. 4. ad 5.
vbi dicit teneri tantùm ex congruitate iuxta cap.
confidimus, & cap. iustitia 25. qu. 1. & Scotum ead.
d. quæst. 1. art. 1. inde probantẽ præceptum con-
fessionis non esse merè Ecclesiasticum, aliàs non
obligaret Papam; refert etiā Nauarrum de pœn. d.
5. in prin. nu. 32. asserentem, si Concilium genera-
le est supra Papam, obligari ea lege; si autem (vt
verum est) non est supra Papam, sed infrà, non
obligari, quia non potest obligari ab inferiori, &
licet à Papa sit confirmatum, tamen non posse
principem à se ipso, vel ab æquali, lege lata obliga-
ri, ex quibus auctoribus habemus, principem nec
sub mortali nec directè propriis legibus alligari:
& licet hoc concederemus in lege annuæ confes-
sionis, malè aliqui idem putant in reliquis omni-
bus: nam hæc est determinatio iuris diuini, non
verò reliquæ omnes.
Rectè autem Leonardus Lessius 2. de iustitia ca.
35. dub. 5. ait, Papam non posse incurrere pœnas Si-
moniæ iure Ecclesiastico statutas, quia princeps
non subest suis legibus quoad vim cogendi per
pœnas, cùm nemo iurisdictionem in seipsum ha-
beat, sicut nec par in parem. Secundò, Papam, et-
si faciat contractum iure humano aliàs simonia-
cum, non peccare mortiferè, modò scandalum ab-
sit: quia non tenetur suam legem seruare, nisi eo
iure, quo tenetur se conformare subditis. Ter-
tiò, licet quidam dicant, si iusta causa subsit,
posse secum dispensare, sicut cum subditis: verius
tamen esse dispensationem hāc locum hîc non
habere, quia non obligatur imperio suę voluntatis,
sed iure naturali, in quo non potest secum dispen-
sare, neque verò ea opus esse, quia posita causa,
cessat ea obligatio per se, eo quod desinat illa ra-
tio, ob quam se subditis debebat conformare.
Vnde falsò vel impropriè Syluester verbo lex,
quæst. 14. Caiet. quæst. 96. a. 3. ad 3. Med. & Valen.
ibi Sayr. lib. 3. cap. 4. num. 13. Vaz. & alij princi-
pem in suis legibus posse secum veluti cum sub-
dito dispensare. Iam enim superiùs ostendimus,
principem sua lege non obligari directè, sed iure
naturali supposita sua lege. Rectè autem Syl. ver-
bo Simonia, q. 4. & Sotus. 9. iust. quæst. 5. a 2. do-<-P>
@@0@
@@1@312 Quæst. XCVI. Tract. XIV.
<-P>cent Papam, non posse in Simoniam iuris huma-Papa nō potest|in Simoniam|lege humana|prohibitā in-|currere.
ni incurrere: nam præceptum generale naturæ
de seruanda propria lege naturæ, nō ponit actum
principis in eadem specie, in qua esset actus sub-
diti, qui directè subditur legi principis, quæ spe-
cialiter pertinet ad materiam talis virtutis, & vi-
tij, & ideò in ea specie vitij violationem legis
humanæ constituit. Vnde non satis consequen-
ter ad sua superiora dicta Leonardus cum Vict.
relect. de Simo. num. 39. docuit, Papam posse esse
Simoniacum Simonia iuris humani, & principẽ,
si absque causa non seruet suam legem peccatu-
rum pro conditione materiæ, & virtutis præcep-
tæ, vt si non ieiunet tempore quadragesimæ, pec-
caturum contra temperantiam: si non seruet diem
festum, contra religionem.
Confirmatur nostra sententia de obligatione22
tantùm indirecta, ex Baldo. l. 2. C. de seruit. num.
40. & Decio cap. 1. de consti. lectura 1. num. 15.
dicentibus, principem obligari ad seruandam suāPrinceps obli-|gatur ad ser-|uandam suam|legem ex dis-|cursu rationis
legem; non ex ipsa lege, sed ex discursu rationis,
& æquitate: idem tenet Felin. c. 1. de const. nu. 30.
& 31. & ait esse clarum ex l. princeps, ff. de legib.
citat etiam Cardinalem consil. 2. incip. circa sta-
tutum, & Bald. l. 2. C. de seruitute, & à qua, col-
la. 10. vnde idem Baldus cap. filij si de feu. suc.
contro. inter do. & agna. ait, si Imperator legiti-
mat spurium stante legitimo, non habere prę ocu-
lis iustitiam publicæ honestatis. Et Felin. loco
cit. num. 34. & sequẽtib. refert Ioan. Andr. Pan.
Domin. Imol. Astense. Anto. de Butrio, asseren-
tes, Papam nullo iure humano obligari, nec te-
neri confiteri semel in anno ex necessitate propter
cap. omnis vtriúsque sexus, sed ex quadam
decentia æquitatis, & rationis naturalis. Sayrus
etiam tom. 1. lib. 3. cap. 4. à nu. 4. ait, leges prin-
cipis vt ab ipso sunt, ipsum non obligare, sed tan-
tùm ratione cuiusdam æquitatis & honesta-
tis.
An verò princeps saltem ex simili decentia
æquitatis, teneatur seruare statuta, seu leges mu-23
nicipales prouinciarum sibi subiectarum, saltemDub.|Princeps an te|neatur serua-|re leges muni-|cipales.
quando in illis moratur, vel peregrinatur? vide-
tur enim teneri ob vniformitatem morum, & vi-
tationem scandali. Respondeo, tunc non teneri:
est communis sententia ex Felino cap. 1. de con-
stit. num. 30. referente Cardinalem. consil. 2. ci-
tato, idem tenet Tiraquellus alios referens de
vtroq. retractu lib. 1. gloss. 1. §. 13. num. 38.
Suarez opusculo de legib.
Probatur, quia talia statuta lata sunt ab inferio-
ri: ergo nec de æquitate possunt principem obli-
gare. Qua etiam ratione dicunt communiter Ca-
nonistæ, Legatum Pontificis, dum est in aliquo
episcopatu, non obligari peculiaribus legibus il-
lius. Imò addit Tiraquellus suprà cum aliis, licèt
tale statutum particulare approbatum sit ab ipso
principe, non obligare illum. Ratio esse potest,
quia non approbat illud pro tota sua Repub. sed
pro determinato loco: ideò nulla ratio obligat
caput totius Reip. vt illi subdatur. Quod limitat
Suarez, nisi talis locus sit propria habitatio ipsius,
vt Roma respectu Papæ, Curia respectu Regis:
nam quæ ibi generaliter seruanda statuuntur, non
tantùm ab inferioribus, sed etiam per supremam
potestatem principis fiunt, & ita eum obligare vi-
dentur, quia in eis procedunt omnes rationes, quæ
in legibus communibus: & quia speciali ratione<-P>@@
<-P>se habet tanquam ciuis, & membrum eius loci.
Ex vi autem legum positiuarum, nulla est obliga-
tio in principe supremo, ad suas vel suorum præ-
decessorum leges seruandas: rectè enim Iustinia-
nus auth. de consulibus non longè à fine collat. 4.
imperarori, dixit, Deus & leges ipsas subiecit. Iulius
Cæsar leges sanxit, quibus etiam reges obtempera-
rent, vt refert Cornel. Tacit. 3. annal. cap. 5. qui-
bus legibus, senatu ita decernente, primus omniũ
Augustus Cæsar, deinde alij Imperatores penitus
soluti sunt, vt constat ex Dione lib. 83. histor.
Rom. dicente, Aliud porrò quoddam ius habent,
nulli vnquam Romano apertè & in omnibus re-
bus concessũ: legibus enim soluti sunt Imperato-
res, &c. & in epitome, quam ex multis libris Dio-
nis composuit lib. 53. ait, in vrbe sibi vsurpaue-
runt Imperatores, quod anteà ciuium Romano-
rum datum est nemini, vt soluti legibus esse di-
cantur, hoc est (inquit ille author) omnis legis
necessitate liberati, neque iis quę scripta sunt, sub-
iecti. Itaque dempta nominis acerbitate regiam
obtinent potestatem, & nonnullis interiectis, Se-
natus Cæsarem (Augustum) à quo magno hono-
re afficiebatur cōmunicato sæpè rerum agendarũ
consilio, mutuò colebat, eumque vt Imperato-
rem decreto liberauit omnibus legum vinculis:
vt ea quæ vellet, faceret, & ab iis, quæ nollet, absti-
neret. Ex quibus auctoribus patet, Imperatori
Regiam potestatem datā, nimirũ qualem Reges
ante Seruium Tullũ habebāt, vt illi satis insinuāt,
& Augustinus 3. ciuit. cap. 21. dicens, Augustum
Cæsarem ad regale arbitrium cuncta reuocasse, &
Onuphrius Panuinus 1. Romanorum principum
affirmans, illis hoc singulare, & ante nemini Du-
cum concessum est, vt ipsi legibus omnibus soluti
essent: qua ratione regiam omninò potestatem
habent, odioso nomine expuncto, &c. quæ ferè
omnia repetit commentario in 2. fastorum, &
Antonius Augustinus lib. de legibus, cum de lege
Cornelia, & soluto legibus disserit, & de lege Re-
gia, qua à Senatu, P. Q. R. omnis potestas & Im-
perium ad Remp. gubernandam in Imperatorem
translatum est. Quamobrem (inquit Ant. Augu-
stinus) soluti dicuntur ab Vlpiano lib. 13. ad legem
Iuliā & Papiā, cuius sententia refertur l. princeps,
ff. de legib. Vnde inde Mend. 1. de pactis, cap.
5. numer. 31. restrinxit hanc legem Princeps ad
leges Papiam, & Iuliam, quem meritò Vazquez
suppresso nomine reiecit, vt in secunda opinione
retulimus, consentit nobis Alciatus libello de
Magistratuum ciuilium officiis, & alij plures in
dict l. princeps, lege etiam Imperij solemnibus
iuris Imperatorem solutum esse constat, l. ex im-
perfecto, C. de testam. Vlpianus ergo suprà ex
generali illa propositione, princeps legibus so-
lutus est, ostendere voluit solutionem à lege Iulia,
& Papia.
Nec refert, quod pro se adducir Mendoza num.24
52. Imperatores nonnullis legibus solutos nō esse:
lege enim, qua interdictum erat absentes consules
creari, Iulius Cæsar se solui rogauit à senatu, vt re-A quibus le-|gibus impera-|tores soluti nō|fuerint.
fert Appian. 2. libr. de bellis ciuilibus, lege etiam
Falcidia solutos non esse constat ex l. 4. C. ad Ie-
gem Falcidiā, nec lege Glicia, quæ de inofficiosis
testamentis loquebatur, vt constat ex l. Papinianus
§. si imperator ff. de inoffic. testam. iuncta in scri-
ptione legis 4. ff. eod. ti. quæ est ad l. Gliciam: Nam
soluti erant lege Voconia, qua definitum erat ne<-P>
@@0@
@@1@Disput. XIV. Sectio II. 313
<-P>qui census esset, mulierem etiam vnicam filiam,
hæredem faceret, vt constat ex Augustino sup. &
Alexandro 6. dierum genial. cap. 15. & Antonio,
Augustino libr. de legibus: cùm de Vaconia lege
disserit, census appellabatur, qui millia nummo-
rum professione detulisset, vt Alexander, & Anto-
nius Augustinus suprà tradiderunt. Hac igitur le-
ge Augustum Cæsarẽ à Senatu se solui rogasse ex
Dione affirmat Mendoza suprà, quæ omnia non
referunt, tum quia cùm Iulius Cæsar solui se lege
illa à Senatu rogauit, rem Romanam adeptus non
erat, vt patet ex Suetonio in Iulio Cæsare cap. 26.
ex ipso Iulio Cæsare 1. commentariorum de bello
ciuili. Tum quia Falcidia, ex legatis principi reli-
ctis, voluntate principum detrahebatur. Alexan-
der enim l. 4. C. ad legem falcidiam, inquit, in lega-
tis principi datis legem falcidiam locum habere meritò
Diuo Adriano placuit. Principum etiam voluntate fa-
ctum est, vt inofficiosum dici posset testamentum, in quo
imperator hæres sit institutus: Vlpianus enim in d. l.Inofficiosum|testamentum|dicitur, in quo|Imperator hæ-|res est insti-|tutus.
Papinianus §. si imperator ff. de inoffic. testam. ait,
si imperator sit hæres institutus, posse inofficiosum dici
testamentum, sæpissimè rescriptum est. Nec enim opus
erat principis rescripto, si res illa certis legibus,
quibus imperator teneretur, definita erat, vt ex ip-
sa voce, rescriptum, & ex iis quæ Mendoza sup.
num. 15. docet, perspicuum est, cùm enim, inquit
Mendoza, grauia negotia, & obscura ad magistra-
tus absentes deferebantur, consulebant principes
per literas, & principes etiam per literas respon-
debant, &c. nec video cur Mendoza pro se referat
illum §. si imperator ad l. Gliciam de inoffic. testa.
cùm non hæredem scriptum, sed testatorem de-
uinciant leges, quæ de condendis testamentis la-
tæ sunt, & lex Glicia ne verbum quidem dicat de
inoffic. testamento, in quo imperator hæres insti-
tutus est, vt ex l. 4. ff. de inoffic. testam. patet. Nul-
lo enim alio in loco illius legis mentio fit, vt ait
Anton. Augustinus suprà, legem Gliciam expla-
nans. Denique quod Augustus lege Vaconia, &
alij Imperatores aliis legibus solui se à Senatu pe-
tierint, apud solùm Mendozam legi. Legi quidem
apud Dionem lib. 56. Histo. Romanæ ex Besse Ti-
berium, ex Triente Liuiam ab Augusto hære-
des institutos: nam Augustus (inquit Dio) vt suo-
rum quoque aliqua bonorũ pars ad Liuiam per-
uenire posset, à Senatu petiuerat, vt tantùm etiam
præter legum præscripta, legare ei posset: de
Augusto ait Dionysius, cũque lege voconia mu-
lieribus prohibetur, ne qua maiorem cẽtum mil-
libus numûm hæreditatem posset adire, ea quo-
que lege quasdam soluit. Causam explicat Couar.
1. pract. cap. 1. num. 3. dicens, Cæsares, vt veteres
Reip. Romanæ imaginem referrent, & ne vide-
rentur imperium inuito populo obtinere, magi-
stratus sæpissimè petebant, qui plebis electione
obtinebantur, tamet si omnia fierent libero Cæsa-
rum arbitrio. Couarruuiæ consonat Dion libr. 53.
dicens. Hæc igitur singula cùm legibus fuerint stabili-
ta, in Reip. institutione, qua penes populum, & summa
rerum imperatores cum ipsis nominibus sibi sumunt, vt
nihil sibi à subditis habere viderentur, & Corn. Tacit.
1. annalium cap. 4. de Tiberio ait, At Germano Cæ-
sar proconsulare imperium petiuit, & lib. 3. cap. 12.
mittit literas ad Senatum, quibus potestatem tri-
bunitiam Druso petebat, cùm tamen ex eodem
Cornelio constet Tiberium re Romana potiri: nā<-P>@@
<-P>illo c. 4. ait, Tum secundò è cāpo comitia ad patres trās-
lata sunt: nā ad eum diem, etsi potissima arbitrio Prin-
pis: quædā tamen studiis tribunûm fiebant, neque popu-
lus ademptumius quæstus est. Eadem etiam ratione
cum noui Imperatores creabātur, Senatus eos le-
gibus soluebat ipsis petentibus Imperatoribus à
Senatu veteris auctoritatis retinendę studio com-
moto: vt quàm ipsi Imperatores armis occuparāt,
aut prædecessoris Imperatoris voluntate, vel mili-
tum electione, & arbitrio supremam in Remp.
potestatem habebant, Senatus auctoritate, & con-
sensu habere viderentur. Hoc enim constat ex
Corn. Tacito: de Vespasiano enim in imperato-
rem electo lib. 4. cap. 1. ait. At Romæ senatus cuncta
principibus solita Vespasiano decernit. Quæ verò sint
principibus solita, & Vespasiano decreta, liquet ex
fragmento acephalo illius Senatusconsulti, quod
in tabula ærea incisum Romæ tunc primum in-
uentum est in Basilica Lateranensi affixum, nunc
autem in Capitolio stat, & ad verbum scripsit
Onuphrius Panuinus 1. Romanorum principum,
& commentario in librum 2. fastorum, Briso. 2. de
formulis antiquis Romanorum, & Anton. Au-
gustinus libr. de legibus, regiam legem expla-
nans.
Et quamuis daremus, imperatores antiquis
nonnullis Romanorum legibus mansisse subie-
ctos, quia limitatam petestatem acceperint: tamen
suis propriis non tenebantur, & principes absolu-
ti, nullis tenentur, licet ex iure naturæ superiùs
declarato teneantur eas seruare, & hoc est quod
vult D. Thom. quæst. 96. art. 5. in corp. dicens: eum
qui est absolutus à iurisdictione alicuius, eius legibus
non teneri: sed princeps in se non habet iurisdi-
ctionem, ergo. & ad 3. dicens, quantum ad vim
directiuam legis, princeps subditur legi propria
voluntate, &c. Et quæst. 93. art. 5. nullus propriè
loquendo suis actibus legem imponit. Et Abul. Matt. 23.
quæst. 24. licet qui condit legem, non teneatur ea,
cum par in parem non habeat imperium, & è for-
tiori idem in seipsum: tamen si quis condit legem,
per quam viuant subditi, tenetur ipse ex quadam
naturali æquitate, & ratione secundum eam viue-
re, & peccat, si contra agat sine causa. Idem docet
Medina quæst. 95. art. 5. dub. 2. ad 2. Gratian. §. his
ita respondetur, qui est 25. quæst. 1. post. cap. ideo,
Bald. l. 2. num. 40. C. de seruit. & aqua, Decius cap.
1. num. 53. in 1. lectura de const. Couarr. cap. alma
p. 1. §. 1. num. 7. & colligitur ex l. ex imperfecto ff.
de legatis 3. vbi vtitur verbo Decet, & verbo, In-
uerecundum est. Idem tenetur dicere Vazquez
disp. 167. cap. 3. numer. 20. dicens, principem non
posse seruare legem suam, ex affectu obedientiæ:
quia nullum agnoscit superiorem, à quo præce-
ptum accipiat, quod etiā sumi potest ex cap. quod
autem 4. de pœnit. & remiss. vbi dicitur à non suo
iudice neminem ligari, vel absolui posse, & c. à no-
bis 2. de sent. excom. vbi dicitur hac sententia non
nisi subditi obligantur, & ex Aristot. 7. polit. cap. 14.
dicente, Quod oporteat, qui in magistratu sunt, dif-
ferre à subditis indubitabile est. Scilicet quia illi te-
nentur eius præceptis: ipse verò non: sicut ergo
nemo potest seipsum baptizare, absoluere, &c.
quia inter dantem, & accipientem debet esse di-
stinctio personalis cap. fin. de instit. cap. debitum
de baptismo, ita nec seipsum legibus obligare.
Pontifex verò cum indulgentiarũ particeps effici-<-P>
@@0@
@@1@314 Quæst. XCVI. Tract. XIV.
<-P>tur, nullam in se iurisdictionem exercet, sed ex
thesauro Ecclesiæ eam sibi partem applicat, quam
aliis iusta de causa elargitur, nec propriè secum in
lege dispensat, quia in diuinis cum nullo dispensa-
re potest, sub humanis verò non includitur: in
votis verò dispensat etiam se cum auctoritatePræceptum|particulare|princeps non|potest sibi im-|ponere.
Dei cedens iuri, quod Deus ex voto acquisiuit.
Deinde præceptum particulare non potest prin-
ceps sibi imponere: ergo nec generale, quod est
lex. Par in parem non habet imperium, l. ille, à
quo §. intempestiuum, ff. ad Trebellianum, &
capitulo innotuit, de election. sed princeps non
est superior seipso: sed par, vel idem: ergo non
potest imponere sibi legem, aut propria lege
obligari. Vnde Corrasius lib. 2. miscellanearum
iuris ciuilis, cap. 25. docet duo: primum est, prin-
cipem teneri lege naturæ, iustitiæ, & honestatis,
quocirca infamem, & impuram esse vocem Iu-
liæ nouercæ Antonini Caracallæ, quæ cùm esset
pulcherrima, & quasi per negligentiam se maxi-
ma corporis parte nudasset, dixit illi Antoninus,
vellem, si liceret. Cui illa respondit, si libet, licet.
An nescis te Imperatorem esse, & leges dare, non acci-
pere? Et melius Platonẽ dixisse, 4. de Rep. se vide-
re, interitum ei Reipub. paratum, in qua non lex
principi, & magistratui: sed legi princeps, ac ma-
gistratus præesset: salutem verò illi, vbi lex ser-
uiẽtibus magistratibus dominatur. Oportet enimQuis princi-|pi princeps est|nisi lex?
legem, vt Chrysippus dicebat, omnium ducem
& principem esse. Et quis principi princeps erit,
nisi lex, vt inquit Plutar. quæ omnium regina est,
mortalium, & immortalium, vt ait Pindarus: &
est inuentum deorum, l. 2. ff. de legib. quorum
decretis princeps solutus non est. cap. cum infe-
rior de maior. & obed. nec legibus naturæ, iusti-
tiæ, & honnestatis, l. 1. §. 1. ff. de rebus eorum
qui sub tutela sunt: ideò Baldus, l. 2. C. de seruit.
& aqua, dixit, quantumuis princeps solutum se legibus
dicat: rationis tamen naturalis dictamine tenetur, &
obstringitur: cum ius naturale potentius sit quàm prin-
cipatus, aut imperium, Bald. cap. 1. §. fin. qui feu.
da. poss. Qua etiam ratione constat, principem
lege conuentionis, & contractus obligari, Bald.
l. 1. ff. de const princ. quando nihil magis sit na-
turale, & congruum fidei humanæ, quàm pacta
seruare, l. 1. ff. de pactis: & nihil sit quod lumi-
ne clariore præfulgeat, quàm recta fides in prin-
cipe, cap. inter Claras, C. de sum. Trin. Secun-
dò ait Corrasius, principem legibus ab alio condi-
tis non teneri, cum par in parem imperium non
habeat, l. nam & magistratus, ff. de arbit. cap.
innotuit, de elect. nec legibus à seipso promulga-
tis, cùm nemo possit sibi legem imperare, l. pen.
ff. de arbit. aut legem talem imponere, à qua non
liceat recedere, l. si quis in princip. ff. de lega. 3.
vnde nec teneri solemnitatibus, nam hæ ab illo,
vel eius prædecessoribus institutæ sunt. Patet ex
l. omnium, C. de testam. legibus itaque solemni-
tatis solutus est princeps, veluti ne testando ad te-
stamentariam, iudicando ad iudiciariam astringa-
tur, l. ex imperfecto, C. de testam. cùm eius præ-
sentia suppleat omnes solemnitates, l. omnium,
C. de testam.
Vnde deceptus fuit Ferdinandus de Mendoza25
Dostları ilə paylaş: |