etiam docet Ioan Andr. cap. Ioan. de cleri. coniug.
Felin. cap. 1. de treuga, & pace, Nauarrus consil. 1.
de const. quæst. 6. num. 25. Leonard. 2. de virtut. ca.
22. dub. 14. idem dicit de consuetudine.
------------------------------------------------------------
SECTIO VII.
An desuetudo, seu non vsus legis humanæ, vt ei
præualeat, debeat esse rationabilis.
REspondeo, debere habere aliquam25
causam rationabilem, sicut de con-
suetudine abrogatura legem dicitur
ca. fin. de consuetudine, & infrà disp.
de consuetud. explicabitur. Idem te-
net Auendannus 1. de exeq. manda. princ. cap. 8. nu.
3. quem citat, & sequitur Rodriguez tom. 1. regul.
quæst. 6. art. 12.
------------------------------------------------------------
SECTIO VIII.
Corollaria doctrinæ huius disputationis.
EX eo quòd lex non recepta nō obli-26
get, duo corollaria elicit Rodriguez
tom. 1. regul. quæst. 6. art. 10. Alterum
est constitutio secunda Sixti V. quæ
priorem de illegitimis moderatur,
quatenus interdicit, ne quis regularis etiam eius-
dem prouinciæ in aliis monasteriis recipiatur,
etiam vt hospes, & ad modicum tempus, sine ex-
pressa in scriptis licentia, nisi cognitus sit: si non
seruatur à maiori parte superiorum alicuius reli-<-P>@@
<-P>gionis, non obligare reliquos: quia hanc iustam
causam habent eam non seruandi. Alterum est,
constitutionem Clementis VIII. de largitione
munerum, si non seruatur à maiori parte Superio-
rum, & aliorum alicuius religionis, non obligare
reliquos: eadem ratione.
Tertium ex dictis potest inferri, quid dicen-27
dum de nonnullis differentiis, quas quidam assi-
gnant inter non vsum, seu desuetudinem, & con-
trariam consuetudinem. Azor tom. 1. lib. 5. cap. 4.
quæst. 5. cum Dominico cap. in istis, §. leges, dist. 4.
Felin. cap. 1. de treuga, num. 12. Nauarrus consil. 1.
de constit. quæst. 5. nu. 24. ait primò differre, quòd1. Differ.
primi, qui cōsuetudinem contra legem inducunt,
delinquunt, nisi ex aliquo accidenti excusentur, &
successores non peccant; quia bona fide possunt
legem negligere, secuti primos, qui contra legem
fecerunt. At verò, quando lex non est vsu recepta
etiam primi, qui frangunt, non peccant, id sciente
legislatore, & non puniente, cùm possit commodè
punire, quamuis peccent ignorante Principe de-
suetudinẽ, aut sciente, & solùm non puniente, quia
punire commodè nequit, vt docent Imola, Feli. &
Coua. & Naua. locis citatis, quoniā bona fide mo-
ueri queunt, vt præter, aut contra legẽ agant, quia
vident legẽ nondũ esse vsu receptam, cùm videāt
principem non punire, cùm possit, & hoc solùm
potest eos à culpa excusare præter alias causas.
Secundò, (inquit Azor,) contra legem recep-
tam consuetudo per errorem, aut ignorantiam
introducta, pręscriptionis vim habere non potest,
nisi ab iis, qui possunt, & volunt eam introducere,
vt suo loco dicetur; at verò lex vsu non recepta
vim, & potestatem amittit, etiamsi per errorem,
vel ignorantiam ipsa desuetudo introducatur, vt
tradidit Nauarrus. Tertiò consuetudo legi contra-
ria vim non obtinet, nisi per præscriptionẽ conti-
nuata, & præscriptionis tempus non incipit à pri-
mis, qui peccant, consuetudinem contra legem in-
ducentes, sed à successoribus, qui primos bona fide
sequentes in consuetudine iam cœpta perseue-
rant, & interrumpi potest præscriptio, quæ inter-
rupta non potest amplius continuari, sed erit alia,
quæ de nouo inceperit, si iterum renouetur. At
verò non vsus, siue desuetudo statim ab initio in-
cipit vim habere in primis lege non vtentibus, &
statim desinit, si lex incipit seruari. Quartò, con-Cōsuetudo le-|gem tollit, quæ|erat vsu, re-|cepta.
suetudo legem tollit, & abrogat, quæ erat vsu re-
cepta, & omnes obstringebat: desuetudo verò le-
gem non tollit, sed impedit, ne vim, potestatem, &
& auctoritatem assumat. Nam quamuis lex sit in-
stituta, & promulgata, non tamen ciues alligat,
donec vsu recipiatur: ergo per desuetudinem lex
minimè abrogatur, sed impeditur, ne vi sua popu-
lum teneat, vt Panorm. & Felinus locis citatis tra-
diderunt.
Sed quantum attinet ad primam differentiam,28
iam superiùs vidimus, quando legislator non datDecisio Au-|thoris circa|primam diffe-|rentiam.
expressè, nec tacitè facultatẽ repugnandi, aut con-
tradicendi, primos, qui eam non acceptant, pecca-
re, secus verò alios, qui vident ab aliis communi-
ter non acceptari, illam non seruant, parati illam
seruare, dummodò acceptetur. Quantum verò at-
tinet ad secundam differentiam, iam diximus de-
suetudinem etiam ab ignorantibus introductam
sufficere, vt non obliget lex, antea non recepta: an
verò desuetudo ignorantium legem sufficiat, vt
non obliget, dicetur disp. de consuetudine & eo-<-P>
@@0@
@@1@300 Quæst. XCVI. Tract. XIV.
<-P>dem loco dicemus, quod attinet ad tertiam diffe-
rentiam, an ad præscribendum contra legem re-
quiratur, vt absque culpa violetur, in desuetudine
autem, seu non vsu verum mihi videtur præscri-
bere eos, qui culpabiliter legem transgrediuntur,
vt docet Azor suprà.
Quantùm verò ad quartam differentiam, iam
diximus non vsum decennalem nō solùm suspen-
dere obligationem legis: sed etiam abrogare: vt
ipsemet Azor expressè dixerat eod. cap. quæst. 4.
nec aduersatur ei, quod ait, quæst. 5. vult enim de-
suetudine non abrogari propriè legem: lex enim,
quæ non fuit recepta non dicitur propriè abroga-
ri, quia antea erat quasi non esset, & quasi non or-
ta, eo quod non vigebat. Verè tamen erat lex, &
aliquando obligabat, vt visum est.
------------------------------------------------------------
SECTIO IX.
Quomodò per non vsum, seu per desuetudinem amitta-
tur priuilegium à Principe datum.
REspondet Azor tom. 1. lib. 5. cap. 4. q. 8.29
si per decennium illo non vtamur, il-Priuilegium|per non vsum|decennij amit-|titur.
lud amittere videmur: nam l. 1. ff. de
nundinis dicitur: Nundinis impetratis à
Principe non vtendo, qui meruit, decennij
tempore vsum amittit. Idem est, si Princeps alicui
populo concessisset priuilegium scholas erigendi
ob studium generale literarium, & decennio non
erexisset, priuilegium amisisset. Præterea si quis-
piam beneficio principis liber esset à tributis, de-
cimis, militibus, priuilegium amitteret per non
vsum decennij. Quamuis si non vsus esset necessa-<-P>@@
<-P>rius, non amitterent priuilegium: vt si quis non
est vsus priuilegio, quia non potuit, vel quia se
occasio non obtulit l. vnus ex sociis §. vlt. & l. seq.
ff. de seruit. rust. prædior. vbi habetur, non amitti
seruitutem de aqua ducẽda in fundum meum, si ideo non
vtor, quia fons exaruit, si ciuitas obligata sit princi-
piad militum exercitum cogẽdum: quando prin-
ceps cogit, & per centu annos non cogit, non desi-
nit ciuitas esse obligata, quia occasio non se obtu-
lit, si princeps non vocauit populos sibi obligatos
ad certum aliquid faciendum: quia alij quorum
opera, sibi sufficit, præsto fuerunt, non amittit ius
Princeps: quia nũquam fuit oblata occasio, in quo
indigeret illo ciuium ministerio. Præterea vt pri-
uilegium amittatur per non vsum, necesse est, vt
simpliciter detur facultas aliquod faciendi. Nam
si Princeps N. priuilegium concesserit, vt eo pos-
sit vti, si velit, aut non vti, si libuerit, non perdit
illud, etiamsi multo tempore eo non vtatur. Vt si
Rex facultatem concederet. N. extruendi Molen-
dinum in communi flumine, adiiciens, vt faciat,
aut non faciat, vt sibi libuerit, non idcirco, quòd
Molendinum non extruit, priuilegio suo cadit. At
si quis facultatem impetret à Pontifice Missæ sa-
crificium faciendi & offerendi tempore, aut loco
sacris interdicto, & decennio sacrum non faciat,
priuilegium amittit, quia est simpliciter data fa-
cultas, vt sacrificare queat, non autem vt immolet,
aut nō immolet arbitratu suo. Pari ratione si quis
principis arbitrio priuilegiũ impetrauerit, ne co-
ram iudice ordinario conueniri possit, & sinat se
conueniri, aut iudicari, & ab eius sentẽtia ad prin-
cipem non prouocet, suum priuilegium perdit.
Hæc Azor.
#(IMAGE)
@@0@
@@1@301
#(IMAGE)
DISPVT. DECIMAQVARTA
DE PERSONIS, IN QVAS CADIT
OBLIGATIO LECIS HVMANAE.
#(IMAGE)
------------------------------------------------------------
SECTIO PRIMA.
Vtrum Christiani, etiam iusti, & perfecti, subiecti
sint legibus humanis.
TRes hîc errores sunt: pri-1
mus, Christianos nō obli-Christianos nō|obligari hu-|manis legibus|error est.
gari legibus humanis,
hos iam abundè reieci-
mus disp. 7. & 8.
Quod verò Paulus
monet, 1. Corin. 7. ne effi-
ciamur serui hominum, in-
tellige, quà homines sunt,
id est, ne illis pareamus in iis, quę Deo repugnant;
néve seruitutem eorum seruituti Dei pręferamus.
Eodem sensu apud Matth. cap. 15. mādata hominumMandata ho-|minum quæ|dicantur.
dicuntur, quæ repugnant mandatis Dei: sicut pro-
pria voluntas dicitur, quæ à voluntate Dei, vel su-
perioris discordat; ideò reprehendi solet.
Secundus error est hæreticorum huius tempo-Secũdus error|Lutheri, &|Caluini.
ris, negantium, iustos obligari legibus humanis.
Vt Lutherus lib. de liber. Christiana, & in arg. &
ca. 2. epist. ad Galat. & serm. de Moyse, & Caluinus
lib. 3. institu. cap. 19. §. 2. 4. &. 7. quos ita interpreta-
tur, ac refert Vazquez disp. 166. cap. 1. & Azor to.
1. libr. 5. cap. 6. quæst. 1. Salmeron in Ep. ad Galat.
disp. 14. vbi impia Lutheri verba recenset, vt non
solùm id dixerit de lege humana, ciuili, & cano-
nica, sed etiam de lege diuina, non quod senserint
non peccare cum legem diuinam violant, sed quia
illis non imputatur peccatum: nam si credant, seu
confidant per Christum illis peccata donari, hoc
ipso sunt iusti, & grati Deo, & accepti ad vitam
æternam, sed de lege humana non solùm dicunt
non obligare iustos, verùm neque vllos Christia-
nos, ita vt, etiamsi illam violent, non peccent: quia
negant in hominibus esse potestatem ferendi le-
ges, quæ obligent in conscientia.
Sed specialiter, quod iusti legibus humanis2
non obligentur, probant primò, ex Gala. 5. si spirituPrima proba.|Hæreticorum.
ducimini, estis sub lege: sed iusti spiritu Dei ducun-
tur, in quo clamant, Abba pater, Rom. 8. ergo. Et
confirmatur ex Vrbano cap. duæ sunt d. 19. qui
lege priuata ducitur, nulla ratio exigit, vt publica con-
stringatur.
Secundò, ex Ro. 6. peccatum vobis non dom nabi-
tur: non enim estis sub lege: sed sub gratia.
Tertiò ex 2. Cor. 3. vbi spiritus Domini, ibi libertas:
Spiritus autem Domini est in iustis: ergo, & liber-
tas à lege humana: de qua etiam dictum videtur,
vos in libertatem vocati estis.
Quartò, ex 1. Timot. 1. Iusto lex non est posita, sed
iniustis.
@@
Quintò, ex Galat. 3. lex propter transgressionem,
(Azor sup. legit transgressores) posita est, & cap. 4.
non sumus ancillæ filij, sed liberæ: qua libertate Chri-
stus nos liberauit, & Matth. 17. ergo liberi sunt &
filij.
Vetus error fuit, saltem perfectos, & eximiè
iustos exemptos esse ab obligatione legis huma-
næ. Ita Beguardi, & Beguinæ, vt refertur Clem. ad
nostrum de hæreti. Imò asserebant iustos illos
contra nullam legem peccare posse: quod de om-
nibus baptizatis asseruit Iouinianus apud August.
hæres. 82. & Hiero. 2. contra Iouinian. sicut & Al-
maricus damnatus in Conc. Lateranensi cap. dam-
namus, de sum. trin. & fin. cap. dixit, nullum in
Charitate constitutum peccare posse. Perfectos
igitur non esse subiectos humanis legibus dice-
bant Beguardi: quia vbi spiritus Domini, ibi libertas:
vt refert Clemens V. loco citato.
Hi errores damnantur in Tridentino ses. 6. cap.3
11. & can. 19. & 20. & ses. 7. can. 8. & Clem. citata.
Vide Sotum 3. de nat. & gra. cap. 1. & 1. iust. quæst.
6. art. 7. Salmeron Galat. 5. & 1. Tim. 1. Medinam,
quæst. 96. articulo quinto dub. 1. Valentiam dispu-
tatione septima quæst. 5. pun. 4. Sayr. tom. 1. lib. 3.
cap. 4. num. 1. & 2. & alij iuniores hîc qu. 96. art. 5.
Vegam 11. in Trid. cap. 6. 7. & 8. Vazquez, &
Azor suprà, D. Thomam, quæst. 96. art. 5. & 2. 2.Hæretici con-|futantur.
quæst. 104. art. 1. Augustinũ Ep. 50. Breuiter hære-
ticos confuto, quia Christiani etiam iusti tenen-
tur præceptis positiuis Dei, quod ipsi non negant,
& manifestum est, ex Matth. vlt. docentes eos seruare
omnia, quæcumque mandaui vobis, & Ioann. 15. si præ-
cepta mea seruaueritis manebitis in dilectione mea, sicut
& ego præcepta Patris mei seruaui, & maneo in eius
dilectione, & Rom. 3. legem ergo destruimus per fidem?
absit, sed legem statuimus: ergo etiam tenentur præ-
ceptis positiuis eorum, quos Deus loco sui cōsti-
tuit in Ecclesia, aut Rep. vt eam gubernent. Item
olim fideles etiam iusti tenebantur præceptis suo-
rum superiorum: ergo & modò. Item quia testi-
monia, quibus probatur, Christianos debere obe-
dire legibus Ecclesiasticis, & ciues legibus ciuili-
bus, probant de iustis etiam perfectis, cùm genera-
tim loquantur, vt Ro. 13. omnis anima potestatibus
sublimioribus subdita sit: ad Titum 3. admone illos
principibus, & potestatibus subditos esse, dicto obedire.
Hebr. 13. obedite præpositis vestris &c. 2. Thessalon. 3.
siquis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate,
& non commisceamini cum illo, 1. Petri. 2. subiecti estote
omni humanæ creaturæ propter Deum, &c. Et similia,
in quibus nulla fit exceptio, neque vlla est ratio,
aut cōiectura exceptionis, sed potiùs ratio suadet,
nullum excipiendum esse: alioqui quisque posset
dicere, se iustum, aut perfectum esse, & ita legibus<-P>
@@0@
@@1@302 Quæst. XCVI. Tract. XIV.
<-P>humanis non teneri: quod esset euertere totum
ordinem Ecclesiasticũ, & politicum, in perniciem
Ecclesiæ, & Reip. Imò eadem inconuenientia se-
querentur, si iusti, aut perfecti non essent subiecti
legibus, quia Resp. vel Ecclesia, etiam cùm esset
necessarium, vel valdè vtile, non posset illos obli-
gare ad id quod ipsi aliàs non facerent, eo quòd
non iudicarent esse ita vtile, vel necessarium, sicut
superiores iudicant. Item si iusti, & perfecti legi-
bus non tenentur, cùm nemo sciat vtrum iustus,
aut perfectus sit, sæpe emergent scrupuli; melius
ergo est, vt omnes legibus subiiciantur, & omni-
bus id prodest, vt vel ad officium redeant, vel in
officio contineantur, & proficiant, & magis per
humilem obedientiam mereantur. Vnde rectè lex
à Papiniano l. 1. ff. de legibus, appellatur commune
præceptum. Et quamuis daremus, perfectos non
posse leges violare, non fieret illis subiectos non
esse: nam Christus, vt homo, fuit subiectus legi na-
turali & positiuæ Dei, vt docet Suar. 3. p. tom. 1. dis.
43. sect. 2. & 3. & B. Virgo subiecta fuit etiam legi
veteri, vt docet tom. 2. quæst. 37. art. 4. in commen.
taria, & disp. seq. & Sotus 3. naturæ cap. 1. At Chri-
stus peccare nequiuit, vt docet Suar. tom. 1. disp.
34. sect. 2. & idem de B. Virgine docet tom. 2. disp.
4. sect. 4. & de confirmatis in gratia dicam tract. de
gratia, non posse mortaliter peccare. Deinde Deus
primis parentibus legem imposuit, vt patet Gene.
2. Eccles. 15. & 17. tamen erant iusti, vt patet Ec-
clesiastici 7. vers. 30. & in Trid. sess. decreto de pec.
originis, & sess. 6. & Christus, quem pater sanctifi-
cauit Ioann. 10. præcepta habuit Ioan. 15. de quo
Suar. 3. p. tom. 1. disp. 43. sect. 2. & 3. & Apostoli ha-
buere præcepta Mat. vlt. & Ioan. 15. quid ergo mi-
rum, si alij iusti legibus humanis subiecti sint? Cō-
firmatur, quia licet beati non teneantur legibus
pertinentibus ad statum vitæ mortalis, Ro. 7. lex in
homine dominatur, quanto tẽpore viuit: tamẽ lege Dei
tenetur. August. 1. de lib. arbit. cap. 6. Alen. 3. p. q.
26. mem. 8. ar. 6. Suar. 3. p. to. 1. d. 43. sect. 1. Vazquez
hîc disp. 166. cap. 1. num. 8. à qua interdum etiam
diriguntur in iis, quę ignorabant: non enim in ver-
bo cognoscunt omnem voluntatem Dei, vt patet
de principib. Dani. 10. quos fuisse bonos Angelos,
dicunt Hieron. Lyra, Carth. & Perer. ibi Greg. 17.
mor. cap. 8. D. Thom. 1. p. quæst. 113. art. 2. Viegas
Apoc. 12. commun. 2. sect. 17. ergo non mirum si
iusti hîc legibus humanis subdantur.
Ad primum testimonium pro hæreticis addu-4
ctum ex Galat. 5. si Spiritu ducimini, non estis sub lege.Soluuntur ar-|gumenta hæ-|reticorum, &|primum illud|ex Gal. 5.
Caiet. ibi ait, Paulum loqui de lege veteri, quoad
cæremonialia & iudicialia, cui non subsunt Chri-
stiani, qui quidẽ Spiritu gratiæ Christi ducuntur.
Hanc expositionem refellit Vazquez disput. ci-
tata c. 2. nu. 13. quia Paulus loquitur de lege quo-
ad moralia: dixerat enim eod. cap. Omnis enim lex
vno sermone impletur, diliges proximum tuum sicut te-
ipsum: & quia loquitur de lege, quam non serua-
bant, qui se mordebant murmurationibus, & de-
tractionibus, & sic Augustinus epist. 19. ad Hiero-
nymum respondens epistolæ, quæ apud Hierony-
mum est 89. & apud Augustinum 11. ait, Nec enim
hoc eum propter circumcisionem arbitror dicere, aut illa
sacrificia, quæ tunc facta à patribus, nunc à Christianis
non fiunt, & cætera huiusmodi, sed hoc ipsum etiam,
quod lex iubet. Non concupisces: quod fatemur certò
Christianos debere obseruare. Sed facilè potest expli-
cari Paulus cum Salmerone Galat. 5. ad 8. quæst.<-P>@@
<-P>seu difficultatem, qui spiritu legis Euangelicæ ducimi-
ni, non estis sub lege veteri, nō solùm quoad cæremonia-
lia, & iudicialia, sed nec quoad moralia, seu decalogum,
vt à Moyse actus est. Vnde August. loco citato pu-
tat, Paulum non solùm de cæremonialibus, sed
etiam de moralibus loqui.
Alij Græci Patres, & Hieronymus in paruis
commentariis cum Chrysostomo admittentes,
Paulum loqui de lege morali, sic explicant, Qui
spiritum, vt oportet, habet, & per hunc extinguet om-
nem concupiscentiam, porrò qui liberatus est ab his, non
eget legis auxilio, sed multò factus est præceptis illis su-
blimior: nam qui non irascitur, quid opus habet, vt au-
diat, non occides? Itaque sensus secundùm hos est,
qui est in lege Christi, non indiget veteri: contraQui est in le-|ge Christi, non|indiget veteri.
quam explicationem nō procedit ratio, qua Vaz-
quez horum interpretationem reiicit. Cui tamen
placet alia expositio tradita ab Adamo, & indica-
ta ab Angelo, qui spiritu, & gratia Dei ducitur, nō
est sub lege accusante, puniente, & damnante, quia
lex non damnat, nec punit, nisi trāsgressores. Ean-
dem expositionem tradidit August. epist. 19. post
medium & Beda Galat. 5. & consonat Apostol. de
operātibus opera spiritus, ibi dicẽti, aduersus huius-
modi non est lex, id est, non damnantur, nec puniun-
tur à lege (vt exponit Salmeron ibi, & 1. Timot. 1.
disput. 2. ad dub. 8.) & c. 3. Omnes, qui sub lege sunt,
sub maledicto sunt: scriptum est enim, maledictus, qui nō
permanserit in omnibus, quæ scripta sunt in libro legis.
Hanc etiam expositionẽ amplectitur Azor infrà,
licet aliam assignet, vt referemus. Rebuffus autem
in proœmio constit. regul. Galliæ nu. 53. ad hunc
locum, & ad cap. duæ sunt leges 19. quæst. 2. vbi
etiam dicitur, eum qui Spiritu sancto ducitur, non
esse sub lege, respondet, in iis, quæ sunt contra du-
ctum Spiritus sancti: in aliis verò subiectum 1.
Pet. 2. subiecti estote, &c. Et cap. qui resistit. 11. quæst.
3. cap. magnum 11. quæst. 1. & cap. omnes de cen-
sib. vnde hunc locum exponit de lege humana,
tamquam humanæ non diuinæ legis peritus. Azor
autem tom. 1. lib. 5. cap. 4. explicat, non estis sub le-
ge noua tamquam sub pædagogo minis, & terro-
re ducente, vt olim Iudæi Gala. 3. quia Spiritu cha-
ritatis potius ducimini, quam Spiritus sanctus in-
fundit vberrimè, licet enim Hieronym. explicet,
non estis sub iugo legalium cæremoniarum, ta-
men magis placet expositio Aug. non tamquam
serui, metu pœnæ, sed Spiritu charitatis præcepta
seruatis: nam esse sub lege ad mentem Pauli est illa
violenter premi, & vrgeri. Aliter verò sub lege esse
Dostları ilə paylaş: |