tura ipsius Reip. vnde si per impossibile Resp. non
esset producta à Deo, eandem potestatem habe-
ret, & ideo propriè Deus non fert leges humanas,
sed latè, aut per modum causæ vniuersalis, sicut
efficit omnes alias res, & quamuis speciali, &
formali voluntate daret potestatem ciuilem, sicut
dedit ecclesiasticam nunquam explicuit nec insi-
nuauit se dare illā potestatem cum eo pacto, &
conditione: etsi legislator nec formaliter nec vir-
tute se vellet comprehendere propriis legibus,
imò formaliter vellet se excludere, iudicans se
nihil sibi posse imperare generatim, aut speciatim,
vt verum est, & iam ex communi opinione dixi-
mus, & ostendimus, aut quia licèt posset, nollet
tamen se comprehendere: lex esset nulla quia non
seruatur conditio cum qua Deus dedit facultatem
ferendi legem, hoc autem est absurdum: ergo
non habet facultatẽ eo modo restrictam, & coar-
ctatam: ergo tunc lex alios directè obligat, ipsum
autem non obligat directè, vnde ergo oritur illa
obligatio? Si dicas, licet Deus non dederit faculta-
tem cum ea conditione, vt nisi se lege compre-
henderet, inualida esset, tamen voluit, vt nulla es-
set nisi se obligaret ex promissione ad illam ser-
uandam, quis nouit talem Dei ordinationẽ? quis
talem fecit promissionem, cum legem fecit, vel
potestatem legislatiuā accepit, præsertim iure hę-
reditario sibi competentem? Si dicas Deum illi
præcipere, vt leges suas seruet, strictiori vinculo
illas tenebitur seruare quàm subditi, nempe diui-
no præcepto, in quo sine causa sufficienti non po-
terit validè nedum licitè secum dispensare, sicut
in proprio potest dispensare cum subditis. Præ-
terea tale præceptum speciale inauditum est, fictũ,
& chimericum est, & minimè necessarium: quia si
aliqua ratione est necessarium bono publico, vt
seruet suas leges, præcepto naturali tenebitur illas
seruare: vnde redundabit positiuum, saltẽ non
erit necessarium, si autem non est necessarium
bono communi, vt leges proprias sernet, non erit
necessarium, vt Deus speciali præcepto positiuo
id ipsi præcipiat, ergo absque necessitate & sine
fundamento fingitur tale præceptum: vnde Caie-
tanus, Sayrus, Valentia, Sotus, Medina, Victoria, &
alij communiter ex iure naturali proximè, & im-
mediatè censent hanc obligationem oriri, ius au-
tem naturale, vnde oriri putat Sotus hanc obliga-
tionẽ, est, quod tibi non vis, alteri ne statuas: & Vi-
ctoria putat iniustum esse onera aliis imponere,
quæ ipse portare nō vult: debitum autem vt quis-
que portet onera, quæ aliis imponit siue præcep-
to siue doctrina: nonnulla enim absurditas & tur-
pitudo est, proprios mores à doctrina, & legibus
propriis discrepare, vt patet ex locis scriptutę su-
perius citatis, & ex multis aliis scripturæ, &
patrum ac philosophorum testimoniis, vbi repre-
henduntur, qui aliter docent vel præcipiunt quàm
faciant. Quæ culpa non est grauis, secluso scan-
dalo & aliis incommodis, & est per se & neces-
sariò adiuncta actibus, quibus legislator efficit op-
positum eius, quod præcipit, & maior est in legis-
latore, quàm in mero doctore & magistro, quam-
uis in vtroque sit leuis. Est & alia turpitudo in su-
periore & capite non se conformare cum mem-
bris in moribus necessariis ipsorũ seu in oneribus<-P>
@@0@
@@1@Disput. XIV. Sectio II. 309
<-P>legum, siue propriarum ipsius capitis, siue ante-
cessorum æqualium, siue superiorum tali capiti, &
membris, siue Dei, siue hominum, turpitudo enim
est, caput, & membra in pari causa non portare
onus æquale, & hanc turpitudinem notauit beneTurpe est ca-|put & mem-|bra in pari|causa nō por-|tare onus æ-|quale.
Caiotanus, quem cæteri postea secuti sunt Vaz-
quez, Valentia, Sayrus, & alij ex Augustino 3.
confess. cap. 8. & refertur cap. quæ contra mores,
d. 8. vbi ait, turpis est pars suo vniuerso non congruens.
Vnde obligatio seruandi propriam legem, ne oria-
tur turpitudo hæc, oritur ex iure naturæ, seu ex
ipsa natura tamquam ex causa per se proxima, &
principali: ex lege autem tamquam ex conditione
sine qua non: & videtur mihi leuis obligatio, sem-
per tamen est coniuncta cum operibus legislato-
ris, quando subditos lex obligaret. Hæc obligatio,
cùm sit per se annexa officio suo, quia debet ex of-
ficio subiicere humerum eisdem oneribus: videtur
pertinere ad iustitiam commutatiuam, sed quia
solatium non magnum est subditis, non est obli-
gatio hæc grauis, sicut etiam dicemus infrà cum
communi opinione, si quis sine causa sufficienti
impetret dispensationem, & ea vtatur, in legibus
humanis peccare venialiter eo quod membra de-
bent conformari in oneribus cum aliis membris
eiusdem corporis. Hinc Simon de Cassia tract. de
iusto iure dominij dixit, non esse iustum Regem
si iustam legem positam non sequatur, quidam
verò putant hanc culpam esse contra iustitiam le-
galem, ex qua caput tenetur consulere bono com-
muni, cōformando se cum membris: contrarium
enim per se esset indecorum.
Tertia obligatio est, ne eius persona, & leges17
vilescant subditis, & ideò leges violentur: nam si
Rex non seruat propriam legem, reddit eam du-
ram, subiectam, scandalosam, contemptibilem, &
inutilem; quam tamen reddere talem non deberet.
Sayr. sup. num. 10. Card. cap. cum omnes de const.
not. 2. Butri. ibi Panorm. num. 2. Ioann. Bap. Ferre-
tus, cap. 1. de constit. num. 50. fauet Ambros. in id
Roman. 1. gratias ago, &c. dicens, facilè facit infe-
rior, quod fieri viderit à potiori, & Sanazarius lib. 1.
epigram. ad Federicum Regem, publica nimirum res
tunc sibi constat, & æquum Imperium, cùm Rex quod
iubet, ipse facit. Claudianus de 4. consul. Honorij,
in commune iubes si quid, censésve tenendum: Primus
iussa subi. Quam rationem assignauit lex illa 16.
tit. 1. partita 1 vnde Rebuf. initiò citatus, ait Prin-
cipem instar Zaleuci Regis debere proprias leges
seruare, si ab aliis seruari velit: de quo loquitur
Valer. maxi. lib. 1. de iust. & idem Rebu. in proœm.
concordatæ glos. 1.
Et hæc obligatio est charitatis, qua quis tene-
tur consulere propriæ ęstimationi, & bono subdi-
torum, & peccatum contra illam, quatenus con-
cernit bonum subditorum, est peccatum scandali,
quo præbetur illis occasio ruinæ, & violando le-
ges superiorum: cùm videant illos secundum ipsas
non viuere, vt si videant Papam sine causa non ie-
iunare, non dicere officium, non adesse sacro,
&c. Et non suscipere onera, quæ illis imponit.
Non audeo dicere, hîc esse etiam obligationem
iustitiæ, quamuis enim ex officio, prælati Ec-
clesiastici teneantur saluti spirituali subditorum
attendere: non tamen videtur, quod ex officio, &
iustitia teneantur tali bono attendere per hoc, vel
alia eiusmodi exempla, sed per conuenientia
præcepta, vel alia media, & eodem modo tenentur<-P>@@
<-P>omnes principes attendere bono communi pro-
portionato, cum communitate, quam guber-
nant.
Quædam tamen sunt leges propriæ, quas siQuædam le-|ges ex iustitia|à Principe ser|uandæ.
non seruet princeps, peccabit contra iustitiam, vt
taxantes pretia rerum: quia ex iustitia tenetur ser-
uare pretium iustum commune non solùm natu-
rale, sed etiam legale, sicut multi dicunt clericos
non obligari directè legibus sæcularium, tamen
peccare mortaliter contra iustitiam si pluris ven-
dunt triticum, quàm lege taxatum sit: si autem
Pontifex nō ieiunet, vel non abstineat à carnibus,
vel lacticiniis nō peccabit mortaliter contra tem-
perātiam, sicut alij, nec si omittat officium, vel sa-
crum in festo, contra religionem, quidquid dicant
aliqui, vt Victoria relect. de simon. num. 39. Sotus
suprà, Vazquez, & Suar. hîc, quia lex humana, non
constituit medium respectu omnium in materia,
circa quam versatur, sed tantum respectu subdito-
rum, quibus solis imponitur, quosque directè
obligat: cùm igitur superior non obligetur dire-
ctè suis legibus, nec sibi imponantur, eo quod sibi
nihil potest propriè præcipere, efficitur, vt non
seruans suas leges non peccet eo genere peccati,
quo peccarent eius subditi. Nec secluso scandalo
peccat mortaliter, sed venialiter tantùm, vt apertè
docet Viualdus 3. p. candelabri cap. 12. in fine, sic
interpretans D. Thom. & Caiet. hîc quæst. 96. a
5. ad 3. sed D. Thom. solum dicit principem obli-
gati ad seruādas suas leges quoad vim directiuam
propria voluntate, non verò quoad coactiuam:
quod contra aliquos putat Caietanus esse verum,
siue à principio sine causa voluerit se eximere à le-
ge, siue postea: nam ridicula esset obligatio, si cùm
vellet, posset eam non suscipere vel susceptam ex-
cutere manente lege erga alios, vnde concludit
posse quidem se eximere à lege, & à principio, &
postea, vt quemcũque alium etiam sine causa, &
tunc agendo contra legem, non esse reum viola-
tæ legis, & voti, sicut neque alius sine causa dis-
pensatus, agere tamen contra ius naturæ, quia
pars iure naturæ debet conformari toti, & caput
membris, & quia plus mouent exempla, quàm
verba, & princeps non solum vt præsit, sed vt
prosit creatur. Sentit ergo Caietanus principem
(sublata ratione exempli) quando se exemit sine
causa à lege, peccare sicut subditum sine causa
dispẽsatum. De hoc autem postea dicemus ex Ca-
ietano, & communi solum peccare venialiter: er-
go idem secundùm D. Thom. dicendum est de
Pontifice in illo euentu: & secundum nos simpli-
citer, quia nunquam directè comprehenditur, nec
comprehendi potest sua lege. Vnde rectè quidam
recentiores dicunt, principem directè, & per se
non obligari ad culpam suis legibus, quia ad hoc
requiritur iurisdictio, quam tamen princeps non
habet in seipsum; & licet eam haberet, se non obli-
garet; quia præter facultatem requiritur animus,
& intentio obligandi, quæ deest principi erga se-
ipsum. Optimè etiam Medina quæst. 96. art. 5. dub,
2. ad 2. in 2. solu. ait.
Secundò respondeo, & hanc solutionem nota,
quod fortassis lex lata à principe, respectu princi-
cipis, respectu principis non habet vim legis pro-
priè loquendo: nam non est causa immediata, &
proxima, à qua princeps in conscientiam obliga-
tur, sua lex; sed est conditio requisita, qua posita
emanat iure naturali obligatio ad seruādam suam<-P>
@@0@
@@1@310 Quæst. XCVI. Tract. XIV.
<-P>legem. Nam lex naturæ præcipit, quòd caput se
conformet corpori, & membris, & quòd patiatur
legẽ quā ipse tulerit, malè tamen Med. addit ver-
bum fortassis: & malè in solutione vltimi argumẽ-
ti approbauit in genere solutionẽ Caiet. sed bene
(id intelligendo de obligatione indirecta) docuit,
principem non posse eximere se à lege propria,
quamuis posset alium eximere: nam in principem
tamquam in exemplar omnium oculi sunt conie-
cti: vnde se omnino eximere à lege esset in perni-
ciem reipubl & contra legem naturæ, patere legem
quam ipse tuleris.
Sed optimè Azor tom, 1. lib. 5. cap. 11. quæst. 1.18
in hac quæst. an princeps ligetur suis legibus, ait,
esse duas opiniones: primam D. Thom. Soti, Caiet.
obligari suis legibus, sed hos à cæteris, iudicio suo,
non re sed verbis tantũ dissentire: secundam, esse
legibus suis solutum quamuis naturalibus, & di-
uinis legibus teneatur, quam tribuit Felino cap.
canonum, seu 1. de const. num. 30. & 31. & vtrius-
que iuris interpretibus, & nonnullis Theologis,
& sanè eam renẽt Bald. & Orosc. l. princeps. ff. de
legib. Bald. digna vox in prin. & num. 1. C. eod. tit.
Decius cap. 1. de const. in 1. lectura n. 48. & 61. &
in 2. lectura num. 20. & de statutis, & consuetudi-
nibus subditorum disserentes: eandem sententiam
tradidêre plures citati à Tiraquello de retractu
linagier §. 1. glos. 13. num. 38. pro qua opin. præter
argumenta, quæ nos suprà fecimus in 1. part. 2.
opinionis ipse Azor adducit l. ex imperfecto ff. de
legatis 3. vbi dicitur. Ex imperfecto testamento liga-
ta & fidei commissa imperatorem vendicare, inuerecun-
dum est. Dicit enim tantam maiestatem seruare leges,
quibus solutus esse videtur: item inst. quibus modis
testamenta infirmentur ad finem habetur. Diuus
Seuerus & Antoninus sæpissimè rescripserunt, li-
cet legibus soluti simus: attamen legibus viuimus: & l.
ex imperfecto, C. de testam. ait Alexander Impe-
rator ex imperfecto testamento nec imperatorem hære-
ditatem vendicare posse sæpe constitutum est, licet enim
imperij solemnibus iuris lex imperatorem soluerit: nihil
tamen tam propriũ est, quàm legibus viuere: & l. digna
vox. C. de legib. postquam dictum est, decere ma-
iestatem imperatoriam profiteri se legibus obligari, sub-
ditur, & reuera maius imperium est subdere legibus
principatum. Adducit etiam Azor quòd Romanus
Pontifex habet auctoritatem à Christo, non à po-
pulot$unclearergo non potest humana potestate ligari: &
quòd cæteri Principes, vr Imperatores, & Reges
licèt habeāt à populis potestatẽ, tamen iam populi
ipsi potestatem à se abdicarunt, & in principes
transtulerunt, vnde lex Imperatoria vel Regia, po-Lex Impera-|toria vel Re-|gia populum|tenet, princi-|pem non item.
pulum quidem tenet, principem non item: & sub-
iungit Azor. Fateor itaque principem esse suis le-
gibus solutũ, quatenus illius leges sunt: nec enim
princeps sibi imperat, aut sibi præcepta vel leges
dat; sed iure naturali, (quod ipsa æquitas, & hone-
stas rationis præscribit) princeps suas leges serua-
re debet. Et hoc non est principem suis legibus
alligari, sed iure naturali debere id facere quod ip-
sa æquitas, & honestas rationis postulat: hoc enim
est quod docuit D. Thomas principem suis legi-
bus ex honestate rationis constringi. Quapropter
existimo Sotum, Caietanum & alios in hac parte
nihil, aut parum dissentire à Iurisperitis: nam hi
nihil aliud volunt, nisi leges principis, vt ipsius
sunt leges, eum non tenere: illi verò contra volunt
principem suis legibus ligari, non vi ipsarum le-<-P>@@
<-P>gum, sed ex honestate, & æquitate rationis. Nam
recta ratio præscribit, vt seruet princeps leges,
quas condit: ita vt graue peccatum non cōtrahat,
si eas non seruet: at ex honestate rationis decet
principem id facere, quod lege sua imperat, vt suo
exemplo alios inuitet, alliciat, flectat, & moueat:
ac ne quispiam possit occasionem arripere per-
fringendi legem. Et quia lex eo ipso, quòd est iu-
sta, decet maximè principem, vt iuxta eam viuat,
quamuis ad eam seruandam vi ipsius legis in inte-
riori foro minimè compellatur.
In quibus verbis Azor cōfirmat omnia, quæ di-19
ximus, scilicet principes suis legibus directè non
obligari, sed iure naturali, & hāc obligationẽ non
esse grauem, aut sub mortali, quod etiā insinuant
leges modo adductæ, quæ vtuntur verbis decẽtiæ,
indecẽtiæ, vel indecori, & verecundi, &c. quæ vo-
ces leuem tantùm obligationem indicant, scilicet
secluso scandalo. Vnde paulò post idem Azor ad
1. arg. ait. Respondemus, in his omnibus locis so-
lùm ostendi debet, principem quadam naturali
æquitate, & honestate suas leges seruare: non ta-
men ita eis teneri, vt si non seruet, graue peccatũ
semper incurrat, quale nimirum priuati contra-
hunt: nec enim qui contra naturalem honestatem
rationis agit, eo ipso sese graui peccato obstringit.
Vnde non mihi placet, quod aliqui dicunt pec-20
care mortaliter etiam semoto scandalo, & aliis
circunstantiis, Pontificem, qui leges suas merè po-
sitiuas non seruat, vt si non confiteatur singulis
annis, si non communicet in Paschate, si faciat cō-
tractum iure tantùm humano Simoniacum, & in
aliis similibus. Quod tribuitur Victoriæ relect. de
Simonia, num. 39. Couarruuiæ cap. alma mater,
part. 1. num. 5. & 7. Decio ca. sanè, 2. de officio de-
legati, num. 6.
Sed in primis Victoria loquirur cum formidi-Pontifex non|peccat morta-|liter suas leges|positiuas non|seruàns.
ne, ait enim: si Papa faciat contractum aliàs Simo-
niacum de iure positiuo grauiter peccaret, quia
princeps tenetur sua lege quoad vim directiuam,
&c. dixi, inquit, grauiter: quia fortasse, neque à mor
tali excusatur, & quia vendit non sua, & ratione
scandali, & ratione iniuriæ, quam aliis facit cogẽ-
do ad ius, quod ipse tenere non vult, & idem est
de similibus aliis, quę sunt iuris positiui: & ibidem
ait, quod peccaret peccato Simoniæ, sicut pecca-
ret contra temperātiam, si absque rationabili cau-
sa non ieiunaret, quæ sunt de iure positiuo. Dein-
de oppositum esse communiorem sententiam, pa-
tet, ex eo quòd ibidem dicit, quamuis Doctores
teneant, quòd non peccatet peccato Simoniæ, sed
acceptionis personarum, vel auaritiæ, vel alio hu-
iusmodi, & infra, licet contra huiusmodi proposi-
tiones teneat glossa illo cap. ex parte, & Antonius
de Butrio, Imola & Card. cap. 1. de Simonia.
Præterea Caietanus tom. 1. op. 15. quæst. 2. &
Sotus 7. iust. quæst. 5. art. vlt. dicunt, religiosum fa-
ctum Episcopum solùm teneri ad obseruantias
religiosas præter tria vota, sub peccato veniali,
quia solùm tenetur quoad vim directiuam. Ergo
similiter cùm docent principem teneri suis legi-
bus quoad solam vim directiuam, deberent po-
nere tantùm obligationem sub veniali: & ratio
vtrobique esse videtur, quia obligatio illa non est
ex vi legum, vel statutorum, talis enim esset gra-
uis in illis sicut in aliis, sed ex quadam decentia, &
honestate.
Decius autem suprà, malè pro illa sententia ci-<-P>
@@0@
@@1@Disput. XIV. Sectio II. 311
<-P>tatur: non enim ait, Pontificem peccare mortali-Papa tenetur|ad Confessionẽ|annuam, sed|non cogitur.
ter, si non confiteatur iuxta cap. omnis vtriusque
sexus, sed peccare. Verba eius sunt: Conclusio se-
cundùm Modernos cap. 1. de constit. in fine. fall. 4.
est, quòd Papa tenetur ad confessionem, sed non
cogitur confiteri secundùm formam, quæ habe-
tur in cap. omnis vtriusque de pœnit. & remis. sed
cōsiderandum est, quod de rigore iuris nullo mo-
do obligatur cap. proposuit, de concess. præbend.
l. digna vox, C. de legibus, sed solùm obligatur de
naturali æquitate, quæ est patere legem, quam ipse
tuleris cap. 1. de constit. & dixi ibi. Et ex ista ratio-
ne etiam infertur, quòd etiam teneatur secundùm
formam cap. omnis vtriusque. Couarruuias etiam
suprà, nobis non obstat: nam illo num. 7. inquirit,
an Pontifex teneatur confiteri semel in anno, &
ait de hac re agere Dec. & gl. c. sane, 2. de offi. dele.
gl. c. nemo, 9. quæst. 3. Dom. cap. iustum, d. 9. Ioan.
Andr. cap. omnis vtriusque. Idem & Panor. nu. 14.
cap. significasti, de foro compet. Felin. d. cap. sanè,
& cap. 1. de constit. fallen. 4. Syluest. confess. 2. q. 6.
Theolog. 4. dist. 17. Nauarrum de pœnit. dist. 5. in
princ. num. 32. & cap. placuit, de pœnit. dist. 6. nu.
15. & communem resolutionem, & decisionem
horum esse, non teneri confiteri præcisè semel in
anno: quod etiam tenet Sotus 4. dist. 18. quæst. 1.
art. 5. Viuald. in candelab. p. 4. cap. 8. num. 57. Hen-
riquez 1. de sacram. pœnit. cap. 3. num. 2.
Quorum, inquit Couarruuias, opinio in hoc
sensu mihi placet, vt ratione præcepti humani, ex
eius vi cogente non teneatur Pontifex, semel in
anno præcisè: opinor tamen eum omninò teneri
ad hanc confessionem semel in anno, ex vi illius
Canonis directiua, ratione sanè naturali, quæ do-
cet, principem etiam legibus humanis subdi-
tum esse, & statim subiungit, teneri sub peccato
graui, & mortali, quod malè tribuit Decio, sed
num. 7. rem declarans ait. Si non sumat Euchari-
stiam in Paschate, aut non confiteatur semel in
anno, grauissimè peccare. Primò, quia licet sum-
mus Princeps non subiiciatur legibus humanis,
quoad earum vim præcisè cogentem seu coacti-
uam: tamen non eximitur à legibus humanis,
quoad vim directiuam, quæ procedit à lege na-
turali, & eius ratione, & simul a lege humana. Ra-
tio enim naturalis dictat, princi pem teneri ad
seruandam legem, quam subditis indixerit.
Secundò, quia licet præceptum confessionis
aliqua ex parte humani iuris sit, non omninò di-
uini, tamen verè est iuris diuini limitati per hu-Præceptũ Cō-|fessionis est di-|uini iuris, sed|limitati per|humanum.
manum: nam vtriusque iuris violatio vnum pec-
catum est, quoniam ambo illa præcepta vnicum
actum iniungunt: & alterum est alterius determi-
natio: semel autem constituta lege à Pontifice, vt
confessio fiat semel in anno, non potest sine iusta,
& grauissima causa summus Pontifex seipsum, vel
alium liberare ab obligatione confitendi semel
in anno,
Sed Couar. quem omninò sequitur Sayrus libr.
3. cap. 4. num. 14. crasso modo philosophatur. Nam
ex eo quod princeps teneatur suis legibus quoad
vim directiuam ratione admixtæ rationis natura-
lis, non sequitur obligationẽ esse grauem, & sub
mortali, quoniam ratio ad multa leuiter, & sub ve-
niali tantùm obligat, similiter, ex eo quod præce-
ceptum de confitendo semel in anno, vel commu-
nicando in Paschate sit determinatio iuris diuini,
malè colligit violationem eius esse peccatum<-P>@@
Dostları ilə paylaş: |