initocum Rep. quod suaderi potest ex mutuo iu-Reges iurare|apud omnes|natione more|comparatum|est.
rum regibus docet Abulensis 1. Reg. 10. quęst. 3. &
de Græcis ex Platone colligitur dial. 3. de legib.
docet Stobæus ser. 44. de legibus, dicens: Rex an-
bus, Consil. Toletanum 8. cap. 20. quod & no-
phista apud Arist. 3. polit. cap. 6. pactio appella-
tonem in Crito Socrates non semel inter Reip.
initas esse pronuntiat, & Papinian. l. 1. ff. de leg.
legem appellat, communem Reip. spontionem:
quod etiam ex Demosthene Martianus ait, l. 2. ff.
eodem. Cum igitur ex pacto, & iuramento na-
turalis oriatur obligatio, l. fin. ff. de liber. causa,
l. vt iurisiurandi, & l. si quando, ff. de operis li-
bertorum: & fusè ostendit Mendoza sup. cap. 4.
num. 16. Rex conuentionem iureiurando firma-
stas in Rep. est, cum & ea Lacedemones aduersus
suũ Regem Archidamũ vsos fuisse Plutar. scribat
lib. de liberis educand. & Romanos aduersus Tar-
num Imper. vt ait diuus Thomas epist. 20. de
capite decimoquinto.
Accedit Cuiacius, qui lib. 15. obseruationum
iuris ciuilis cap. 30. ex Hermonopolo veteris iu-
ris collectore lib. 1. epitomes iuris ciuilis titu. 1.
princeps, ff. de legibus interpretatur de pœna &
reddiderunt, vt testatur Mendoza sup. num. 28. &
D. Thom. quæst. 96. artic. 5. ad 3. Caiet. & alij ibi,
Sotus 1. iust. quæst. 6. art. 7. ergo cum hæc solutio
gio illi conueniat lege regia concesso, l. 1. ff. de
const. princip. quæ lex etiam imperij appellatur,
l. ex imperfecto, C. de testam. vt Salomonius
apud Oroscium, dict. l. princeps assenerat, effici-
nisi à Rep. aliter sit dispositum.
dam pœnam, si Reip. vel suas leges, aut condi-<-P>
@@0@
@@1@Disput. XIV. Sectio II. 315
<-P>tiones non seruaret, & tunc possit à Rep. puniri:
quam potestatem Reip. Solon concessit, vt scili-Solon concessit|potestatem|rep. vt posset|magistratuum|malefacta cor-|rigere.
cet magistratuum malefacta corrigeret, vt ait
Arist. 2. Pol. cap. 10. nisi enim (inquit) populus hanc
habeat potestatem seruus erit & inimicus, quam Arist.
& Solonis sententiā commendat Abulensis Exod.
18. quæst. 9. Alij improbant, tum quia in eo mo-
narchiæ principatu, quem Christus in Ecclesia
perfectissimum instituit, ea potestas non est. Pri-
ma enim sedes à nemine iudicatur. §. nemo. 9. quæst.
3. cap. nemini, 15. quæst. 4. nec ideò tamen Ec-
clesia est inimica Pontifici, aut onere seruitutis
oppressa. Tum quia etsi Dauid iniustè à Saule rege
opprimeretur, quem facile posset interimere, id
non fecit, 1. reg. 26. dicens, Quis enim intendet
manum suam in Christum Domini, & innocens erit?
Tũ denique quia ex ea potestate innumera seque-
rentur incommoda Reip. ipsius: nam obedien-
tia erga principes elangueret, & falsis interdum,
atque ementitis delictis innocentem Regem op-
primerent. Seditiones, & discordiæ inter Regem,
& regnum orirentur, & ex seditionibus ciuile
bellum, quò Resp. funditus euerteretur, vnde
eam potestatem Reip. non expedire tenet Abu-
lensis d. 9. quæst. 46. &. 1. reg. 15. quæst. 27.
& cap. 28. quæst. 4.
Dices: si princeps non potest suis, aut suorum26
prædecessorum legibus directè obligari, quomo-Obiectio.
do in l. princeps, ff. de legibus significatur esse
priuilegium cùm dicitut. Augusta legibus soluta non
est, principes autem eadem priuilegia illi tribuunt, quæ
& ipsi habent.
Respondeo. Potestatem quam dedit ei Resp.Solutio.
exemptionem à legibus, quibus olim Imperato-
res ipsi tenebantur appellari priuilegium: & hocAugusta quo-|modo legibus|non subijci-|tur.
quod ipse habet sine priuilegio propriè dicto, per
priuilegium propriè dictum communicat Augu-
stæ, vt nulla lege ligetur. Imò si legislator ipsam
vellet comprehendere in omnibus legibus, iniu-
riam ei irrogaret, vt si continerent aliquid regina
indignum: Idem est respectu procerum, & ma-
gnatum, & bene Vazquez disp. citata num. 25.
sic interpretatur Arist. 3. polit. cap. 9. dicentem,
Excellentes in Rep. potentia, opibus, ac virtute non esse
cum reliquis connumerandos, & censendos, fieret enim
illis iniuria, si pariter atque alij censerentur, cùm sint
vsque adeo superiores secundùm virtutem ac ciuilem
potentiam. Ex quo, inquit, manifestum est, positio-
nem legum necessariam esse circa æquales genere, & po-
tentia: sed in illos tales non est lex: ipsi enim lex sunt:
etenim ridiculus foret, qui illos legibus subijcere cona-
retur. Ex quibus Aristotelis verbis colligere licet,
principem suis legibus subiectum directè non es-
se, cùm ipse sit lex viua & animata reliquorum: &
cùm primates paucis legibus debeant esse subie-
cti: fit vt ipse nulli prorsus directè debeat subiici,
nec possit etiam si velit. Imò Azor supra exponit
Arist. vt velit legibus non ligari Reges, & Princi-Ante Vespa-|sianum Impe-|ratores omnes|fuerunt sub-|iecti legibus.
pes, sed ciues, refellit etiam asserentes, ante Ves-
pasianum omnes Imperatores fuisse legibus sub-
iectos, ita vt primus ipse fuerit, in quem hoc be-
neficium populus contulerit, vt suis legibus sol-
ueretur, & deinde hoc ipsum tribuere cōsueuisse
cæteris Imperatoribus iustis, & bonis: Nam hoc
est contra dict. l. Princeps, si enim ipse Imperator
solo priuilegio esset solutus legibus non posset
Augustam ipse soluere: nam vnus priuilegiatus
non potest alterũ priuilegiare. Item quia vt dedu-<-P>@@
<-P>ci potest ex Dione li. 53. & Strabone li. 15. Au-
gustus eo anno, quo M. Antonium vicit, obti-
nuit vt penitus suis legibus solutus esset. Quod
deinde cæteri Imperatores habuerunt, siue id Au-
gustus sibi tyrannide assumpserit, siue consensu
Populi, ídque meritò cōstituit Augustus, quam-
uis ex natura rei sequatur ad maiestatem princi-
pis, vt apertè constaret, quo pacto tota Reip. po-
testas in Imperatorem fuerit trāslata: potuit enim
populus hac conditione Regem vel Imperatorem
creare, vt legibus suis teneatur, sed non ita cum
ipso aut aliis Regibus aut Imperatoribus Chri-
stianis factum est, negat etiam Azor principem
habere præceptum diuinum positiuum suas ser-Solutio tacitæ|obiectionis.
uandi leges. Quod verò inquit Aristo. 3. polit.
cap. 7. in fine & D. Thom. ibi. lect. 10. leges in
Rep. dominari debere, nihil obest prædictis, quia
non dicunt debere dominari principi, sed oppor-
tere principem legibus alios gubernare: nisi in
casibus particularibus qui lege comprehendi ne-
queunt, in quibus princeps à seipso gubernari
debet.
Sed iam de vi coactiua distinctiùs, & expres-27
siùs disseramus omnes doctores initio citati do-Princeps|quoad vim|coactiuam le-|gibus non|subsunt.
cent, principem suis legibus non subesse, quoad
vim coactiuam. Hoc probat Ferdinandus Men-
doza. 1. de pactis cap. 5. Primò, quia sic idem es-
set obligans, & obligatus, referrerúrque ad seip-
sum, essetq́ue agens, & patiens contra Arist. 3.
phy. cap. 8. & lib. 8. cap. 4. tex. 40. & contra l.
ille à quo, §. tempestiuum, ff. ad Trebellianum.
Secundò, quia eo ipso quòd princeps facit contra
suam legem, videtur illi derogare per aliam: nam
quod principi placuit, legis habet vigorem, l. 1. ff. de
consti. princip. Tertiò, obligatio & coactio debet
esse à maiori, vt in illo, §. tempestiuum, & l. nam
magistratum, ff. de arbitris: sed princeps non ha-
bet superiorem: ergo. Quartò, quia princeps ha-
bet dominium bonorum subditi, ergo nec vio-
lando pactum cum illo initum peccat contra iu-
stitiam: Antecedens constat, ex l. Lucius Titius, ff.
de euict. qua ratione Imperatores dicũtur domini
vniuersi orbis, l. deprecatio, ff. ad l. Rhod. de
iactu, & notat Bart. l. 1. §. per hanc actionem, nu.
2. ff. de reiuendic. Bald. Ang. Alberic. Salicetus,
Iason, & reliqui, l. à Zenone ibi: Cum omnia prin-
cipis esse intelligantur, C. de quadrienni præscript.
Consequentia vero probatur, quia iniustitia consi-
stit in alieni vsurpatione, secundùm Arist. 5. eth.
cap. 2. 5. probat ex 1. reg. 8. ius Regis hoc erit, &c.
6. quia principem solutũ esse legibus, ait Vlpi. l. prin-
ceps, 31. ff. de legib. Alex. Imper. l. ex imperfe-
cto, C. de testam. Iustinia, §. fin. ff. quibus modis
testamenta infirmentur secutus Seueri, & Anto-
nini exemplum. Circa has probationes aduerte
primò, etiam probare, quòd princeps nec quoad
vim directiuam directè obligetur suis legibus &
Mendozam quamlibet obligationem directam
in conscientia appellasse coactionem: nec omni-
no impropriè. Deinde in 5. & 6. probat falsò con-
tineri, quòd princeps sit dominus bonorum sub-
diti, & ideo non esse contra institiam, si violet
pactum cum illis initum. Meliùs Fortunius, l. 1.
fol. 2. versic. tertio noto, & l. ius naturale, fol. 49.
ff. de iust. & iure docuit principem ad seruanda
pacta teneri iure naturæ: non autem positiuo,
quia nullum habet superiorem, & quòd princeps
ad seruanda pacta teneatur lege naturæ, communi<-P>
@@0@
@@1@316 Quæst. XCVI. Tract. XIV.
<-P>consensu tradidere iurisp. Cynus, l. Digna vox,
C. de legib. Bal. & Paul. Cast. l. princeps, ff. de legib.
Pan. & Ioan. Andr. c. 1. de prob. & probat Azor to.
1. lib. 5. cap. 11. q. 1. nam ciuis cum principe con-
trahens, iure naturæ obligatur: sed contractus
non potest ex vna parte claudicare: ergo. Item re-
latorum eadem est ratio: ergo si vnus contrahens
obligatur, naturaliter etiā alter. Tertiò, quia tunc
princeps potius habet rationem priuati hominis,
quàm publici. Benè etiam docet Fortunius ius
gentium esse positiuum: vt & Nauar. cap. ita quo-
rundam, not. 11. num. 12. 13. & 14. quem malè
reprehendit Mendoza suprà, tenens omne ius gen-
tium esse naturale. Sed de hoc suprà de diuisione
legum multa diximus contra Mendozam & alios.
Loquendo tamen strictiùs de vi coactiua, scili-28
cet per pœnas, id sciendum est, etiam si princeps
in conscientia se obligaret lege sua ad subeundam
per se aliquam pœnam, non fore in rigore coa-
ctionem, sicut nec quando se obligat voto, pro-
missione, vel iuramento; quia vt patet ex dictis
tractat. 3. & ex Philosophia coactum est, quod
fit ab extrinseco, passo non conferente vim. Ab
aliis etiam cogi non posset, quia non potest prin-
ceps obligare se lege ad permittendum, vt in ip-
sum inferior violentas manus inijceret, vel bona
ipsius inuiti occupare, quia id esset indecens. Nec
æqualis vi alicuius legis id facere posset, quoniam
non potest dare contra se vlli iurisdictionem, sal-
tem per legem quæ erga solos inferiores vim ha-
bet, ipse autem superiorem non habet, ergo ex vi
nullius legis suæ, vel superioris cogi poterit. Di-
ces, ad summum hac ratione probari nullum esse,
qui pœnam in principem, dum princeps manet,
exequi possit, non verò quod ex vi sui peccati non
sit illi obnoxius, & ideò si contingat fieri subdi-
tum, puniri posse, vt generalis alicuius religionis
punitur à generali, cùm postea fit subditus. Res-
pondent quidam, legislatorem ita esse exemptum
à vi coactiua suæ legis, vt nullomodo ex violatio-
ne ipsius reddatur obnoxius pœnę apud homines,
sed tantùm apud Deum, quia ipse non intendit se
ipsum ad pœnam obligare, nec obligatur à Rep.
ex vi alicuius contractus, vt patet ex præcedenti-
bus, & quia nullum est indicium talis conuentio-
nis, neque à Deo, neque à lege naturæ. Sed me-
lius respondeo, illum pro ratione culpæ, quam
habuit in obseruanda propria, lege puniri posteà
posse, non ex vi illius, sed ex facultate quam supe-
rior habet puniendi subditos pro delictis, quę ad-
miserunt etiam cùm subditi non erant: quamuis
hæc punitio communiter leuis esse poterit, quia
communiter legislator tantùm tenetur sub venia-
li, vt diximus, proprias seruare leges.
Probatur deinde, legislatorem non obligariLegislator nō|obligatur pro-|pria lege ad|pœnam subeũ-|dam, donec le-|gislator est.
propria lege, aut alia ad pœnam subeundam,
dum princeps est: nam pœna ex se est quodam-
modo violenta, seu valde inuoluntaria: inde-
cens autem est, supremum principem ad rem
valde inuoluntariè patiendam, vel faciendam
obligari, & talis obligatio communiter esset su-
perflua, & frustranea, cùm moraliter non possit
ad executionem perduci, nam ab aliis cogi per
sententiam, aliáve ratione non potest, cùm supe-
riorem non habeat: ante sententiam autem sicut
alijnon obligantur communiter, nec obligari pos-
sunt ad solutionẽ pœnæ, multò minùs ipse. Dein-
de talis obligatio ad pœnam sibi inferendam, vel<-P>@@
<-P>ab alio sustinendam per se est indecens maiestati
Regi: ergo nullo iure inducitur. Præterea, ad
pœnam excōmunicationis omnes docent, nemi-
nem propria lege obligari, quia nemo potest ex-
communicari, nisi à superiori, cap. à nobis 1. de
sent. excomm. seu ab eo qui potest esse iudex inNemo potest|esse iudex in|propria causa.
ea causa, gloss. cap. licet canon, verbo executio-
nem de elect. in 6. nullus autem potest esse iudex
in sua causa: ergo nec se excommunicare. Sed ea-
dem aut maior ratio est de aliis pœnis: ergo ne-
mo potest sua lege se obligare ad illas. Dein de
vel executio illius pœnæ futura esset publicè, vel
secretè, si primum esset indecens siue princeps se
puniret, siue ab alio puniretur ex obligatione pu-
niendi se, vel permittendi punitionem ab alio: si
verò secundum, illa punitio ad exemplum esset
inutilis, & periculum esset in principe illam omit-
tendi: ergo nullo modo ad pœnam violatæ suæ
legis princeps obligari potest, esto ad eius obser-
uantiam directè posset se obligare per ipsammet
legem.
Si obijcias, quia vis directiua, sine coactiua est29
valdè infirma, & inefficax, & proptereà aliquiVis directiua|sine coactiua|est valde in-|firma.
existimant non posse separari, & si separentur,
directiuam solùm obligare sub veniali: vnde Ca-
ietanus tom. 1. op. 25. quæst. 2. quem sequitur
Sotus 10. iust. quæst. 5. art. vlt. in fine, dicunt, re-
ligiosum factum Episcopum non peccare mor-
taliter non seruando præcepta religionis, præter
tria vota, licet ante Episcopatum obligarent sub
mortali. Rationem reddunt, quia iam non obli-
gantur illis præceptis quoad vim coactiuam, sed
directiuam: ergo idem esset in præsenti.
Respondent aliqui, certum esse, vim directi-
uam aliquando esse sine coactiua respectu aliqua-
rum personarum: vt patet de legibus ciuilibus
respectu clericorum, & de statu innocentiæ, in
quo poterant homines obligari præceptis, non
tamen pœnis, sæpe etiam lex obligat ad opus,
non ad pœnam, & aliquando ad pœnam non ad
opus, quia isti actus sunt distincti & non subordi-
nati, & ideò exerceri vnus potest sine alio. Ad
efficaciam ergo legis humanæ satis est, vt vtram-
que vim regulariter exerceat, vbi specialis ratio
exceptionis non interuenit; in præsenti autem
interuenit, quia cùm legislator, vel simpliciter,
vel vt talis, non sit subiectus homini, non potest
conuenienter ei subdi, quoad vim coactiuam, sa-
tis ergo est, quòd apud Deum possit, & debeat
timere pœnam.
Sed hæc solutio non plenè satisfacit, quia de
clericis quidam dicunt, si nō fuissent per potesta-
tem Papæ, vel cessionem principum sæcularium,
potuisse puniri à principibus ipsis saltem in tem-
poralibus, & de statu innocentiæ, quamuis eo
durante nulla esset pœna, tamen sicut Deus com-
minatus est pœnam pro tempore amissę innocen-
tiæ, possent principes illam comminari: & sic
per se loquendo coniunctæ sunt vis coactiua, &
directiua, licèt exercitia earum disiungi possint:
ergo si princeps non potest sua lege obligari ad
pœnā, videtur non posse obligari ad opus. Item
exemplum de Episcopo religioso incertum est, &
credo esse falsum, & religiosum Episcopum nul-
lo modo obligari illis statutis directè, sed tantùm
ex quadam decentia, & honestate.
Pœnæ suscep-|tio non decet|supremũ prin-|cipem.
Vnde respondeo secundò, non esse simile de
opere, & pœna in principe, quia obligatio ad<-P>
@@0@
@@1@Disput. XIV. Sectio III. 317
<-P>pœnam dedecet principem supremum, non verò
obligatio ad opus, imò hæc si est indirecta, maxi-
mè ipsum decet, quia sic aliis exemplum præbet,
vt eius iustitiam suspiciant, venerentur, & seruent:
pœnæ autem susceptio, quia indicaret violatio-
nem legis propriæ præcessisse, quamuis vna ra-
tione posset esse ædificationi, tamen alia ratione
posset esse scandalo.
Ex dictis patet primò, si Papa percutiat cleri-30
cum, non esse excommunicatum, & si Rex violet
legem suam, non incurrere infamiam, nec pœnam
periurij, Medina quæst. 96. art. 5. Sayrus, lib. 3. cap. 4.
num. 5.
Secundò, sequitur dispositionem cap. auaritiæPapa nō obli-|gatur suis le-|bus.
de elect. libr. 6. vbi electus ante confirmationem
administrationi Ecclesiæ se ingerens, eo ipso pri-
uatus est iure, ex electione quæsito, Papam non li-
gare, Glossa ibi verbo Ecclesiarum, Ioānes And.
ibi Gomez. reg. de infirmis resign. quæst. 1. in prin.
Sayrus, illo num. 5. probatur, quia Papa non obli-
gatur legibus suis, vel prædecessorum quantùm
ad pœnam: & quia Papa electus nullius confirma-
tionem expectare tenetur.
Notat autem Sayrus numer. 9. ex Soto 1. iust. qu.
6. art. 7. Med. 1. 2. quæst. 96. art. 5. con. 3. in fine, Al-
phō. Viualdus in candela. p. 4. cap. 8. num. 58. hanc
exceptionem principis à vi coactiua, & pœnis le-
gis suæ, non tam esse priuilegium, quàm onus,
non tam gratiam, quàm conditionem iniquam.
Quia subditi, qui non solùm lucis lege ducuntur,
sed etiam eius pœnis stimulātur, duobus subsidiis
ad virtutem vtuntur, princeps autem altero desti-
tutus est, dum nullus fit, qui illum cogere possit,
aut reprehendere audeat: imò vix vllus, qui veri-
tatem doceat. Ad hoc afferunt illud Prouerb. 21.
sicut diuisiones aquarum, ita cor regis in manu Domi-
ni: quocumque voluerit, inclinabit illud. Hoc est, cum
priuatorum corda sic in manu Dei sint, vt per suos
iustitiæ ministros ea gubernet, & cogat: cor tamen
regis in solis Dei manibus positum est. Vt sicut
ipse solus posset ingentem amnem, & rapidum
aiiorsum diuertere, quàm alueus ducit: sic solus
ipse regem, qui suæ mancipatus est voluntati, po-
test, vel remotari, vel in aliam mentem conuerte-
re: sed hic locus apud Iansenium, & alios meliores
habet expositiones: quamuis hæc non sit contem-
nenda.
Sicut autem legislator non debet proprias legisLegislator nec|alienas trans-|greßiones pro-|priæ legis in se|punire debet.
proprię trāsgressiones in se punire: ita nec alienas.
Laudo animũ, sed nō factũ Zalinei relatũ à Sayro
supra nu. 12. & à Valerio Maximo, lib. 6. & Anto-
nino 1. p. histo. tit. 3. cap. 13. §. 16. Qui cùm eius fi-
lius de adulterio damnatus, lege ita iubente, vtro-
que oculo carere deberet, ac tota ciuitas in hono-
Dostları ilə paylaş: