hanc legem Pop. Romanus accepit? Quid? Promulgata
fuit? Quid? non antea lata, quàm scripta? Non antea
factam videmus quàm futuram? & oratione pro Lu-
cio Flacco, ômorem præclarum, disciplinámque, quam
à maioribus accepimus, siquidem teneremus: sed nescio,
quo pacto iam de manibus elabitur: nullam enim illi no-
stri sapientissimi, & sanctissimi viri vim concionis esse
voluerunt, quæ scisceret plebs, aut quæ populus iuberet,
submota concione distributis partibus, tributim, & cen-
turiatim, descriptis ordinibus, classibus, ætatibus, auditis
auctoribus re multos dies promulgata, & cognita
iuberi, vetaríque voluerunt, hoc est trino nundino po-
pulo pro rostris proposita.
Cæterũ cùm legibus Romanorũ tota ferè Chri-Respu. Chri-|stiana legibus|Romanorum|tota fere solu-|ta est.
stiana Resp. soluta sit, vt testatur Viues lib. 7. de
caus. versus finem: illa maximè de promulgatio-
ne, quæ florente Cicerone è manibus labebatur,
& cùm Romana Resp. omne suum imperium, &
potestatem in imperatorem transtulerit, penitus
elapsa est: neque talis promulgatio necessaria est<-P>
@@0@
@@1@272 Quæst. XCVI. Tract. XIV.
<-P>ad legis substantiam, aut vigorem, & in hoc om-
nes conueniunt, sed aliquam solemnem promul-
gationem requiri, probant aliqui ex l. leges sacra-
tissimæ C. de legib. vbi dicitur leges sacratissimæ, quæ
constringuũt hominum vitas, intelligi ab hominibus de-
bent, vt vniuersi præscripto carũ manifestiùs cognito, vel
inhibita reclinent, vel permissa sectentur. Sed hoc te-
stimonium non vrget, quia dici potest, cognosci
debere, vt obligent quasi in actu secundo, ita vt
non excusemur ab earum obseruatione: id verò
necessarium non esse, vt leges sint, & obligent
quasi in actu primo, id est, habeant vim obligan-
di pro tempore, quo fuerint cognitæ. Magis fauet
Auth. vt factæ nouæ constitutiones cap. 1. col-
lat. 5. vbi Iustinianus inquit suas constitutiones
ex tunc valere, cùm in communifactæ sunt mani-
festæ, & Gratianus ca. in istis leges §. dist. 4. dicens,
leges tunc institui, cùm promulgautur.
Sed dici posset, hoc fuisse requisitum ex insti-
tutione, aut voluntate Reip. Romanæ: non verò
esse requisitumex natura rei; imò ex cap. 1. de po-
stul. prælato. Panor. num. 9. & 10. quem sequitur
Syluest. verbo lex quæst. 6. partic. 2. putat suffi-
cere, quòd sit solemniter edita, puta in Consi-
lio populi licet non sit publicè promulgata: idem
videtur tenere Angel. verbo lex quæst. 12. Nam
Innocentius III. in dicto cap. 1. de postul. præ-3
lato. expressè ait, vt quis teneatur ad obseruan-3. Opin. Pan.|& Syluest.
tiam alicuius legis, seu constitutionis suffice-
re, si sciat esse solemniter editam, aut publicè pro-
mulgatam: ergo non requiritur publica promul-
gatio. Confirmatur: nam Deus eo ipso quod ha-
beat voluntatem obligandi nos, eamque expri-
mat sigillatim huic, & illi, & sic de aliis, singuli ita
obligantur, vt peccent transgrediendo illud præ-
ceptum, & eo ipso quod sit generale, licèt non sit
generaliter, aut solemniter omnibus propositum,
est verè lex, & omnes omninò obligat in actu pri-
mo, & omnes illud scientes, etiam in actu secun-
do: ergo idem est in præcepto humano: Cùm po-
testas legislatiua humana sit participatio diuinæ,
& ipsi assimiletur, nec est cur dicamus, non posse
superiorem crearum obligare sola voluntate obli-
gandi manifestata subdito per diuinam reuelatio-
nem, aut saltem aliqua propositione externa, siue
voluntas illa sit particularis, siue generalis: hæc
enim diuersitas nihil referre videtur. Sed sicut in
omnium sententia voluntas particularis obligan-
di Petrum, quacumque via saltem externa & su-
periore orta subdito innotescat, ipsum obligat;
ita lex generalis obligat omnes, si eodem modoLex naturæ|obligat om-|nes, à quibus|cognoscitur.
ad eorum notitiam perueniat, non simul, sed suc-
cessiuè Sicut lex naturæ successiuè obligat omnes,
à quibus cognoscitur hoc esse turpe, illud verò ne-
cessarium, nec obligatio vnius pendet à cognitio-
ne alterius.
Propter hoc satis apparenter dicere quis posset,4
non esse necessarium ex natura rei hoc, vt volun-Modus dicen-|di apparens.
tas legislatoris omnes sigillatim obliget solemni-
ter, aut publicè esse promulgatam, aut propositam,
& manifestatam, sed sufficere ex natura rei, quo-
modocumque ipsam subditis innotescere, vt ipsos
obliget, quamuis fortasse non habebit rationem
legis, sed mandati tantùm particularis, donec vel
multis innotescat, vel saltem ista sit proposita, vt
facilè possit ad multorum notitiam deuenire.
Quod si ita est, concedendum erit primò, stando
in solo iure naturę, si voluntas legislatoris de obli-<-P>@@
<-P>gando populo ad aliquid, innotesceret alicui per
reuelationem interiùs sibi factā immediatè à Deo,
vel medio Angelo, manereobligatum, & peccare
si non obediat: quod confirmari posset, tum ex
opinione dicentium promissione interna homi-
nem posse se alteri homini obligare: nam si actu
merè interno potest obligare se alteri, cur non
poterit, si est superior, alterum sibi obligare solo
præcepto interno, ita vt alter teneatur illud exe-
qui quacumque ratione ad eius notitiam perue-
niat. Tum ex opinione asserentium lege humana
posse obligari hominem ad actum merè inter-
num, & propter actum merè internum posse ex-
communicari, & aliis pœnis puniri. Si enim actus
internus potest esse materia legis humanæ etiam
punitiuæ, cur non poterit lex esse humana & obli-
gare omnes ad quorum postea notitiam venerit,
siue legislator sit superstes, cum primùm eius vo-
luntas cognoscitur, siue iam defunctus? Si autem
nolis hoc primum corollarium admittere: quiaHomines non|videntur pos-|se se obligare|promissioni-|bus merè in-|ternis.
cùm homines sint corporei, nō videntur posse se,
aut alios obligare, siue præceptis, siue promissio-
nibus merè internis, & spiritualibus, saltem dicere
poterit volũtatem superioris quacumque ratione
exteriùs manifestetur subdito, posse ipsum obli-
gare, siue sit generalis, & ad plures pertinens,
siue ad vnum, vel alterum dumtaxat. Sic enim
peccatũ quodcumque exterius, quantumcumque
occultum, potest puniri ab homine excommuni-
catione, & aliis pœnis; quare stando in lege natu-
ræ Respublica penitus libera, aut principes, vel
collegium senatorum, vel optimatum, in quod
totam suam potestatem transtulisset, posset obli-
gare singulas personas populi scriptura aliqua
continente, vt omnes, ad quorum notitiam per-
ueniret, siue ante, siue potest mortem ipsius, tale
quid facerent; & tale præceptum esset vera lex.
Idemque esset, si vice literarum præco, vel ma-
nu scriptarum, aut aliis signis externis saltem ad id
institutis, suam voluntatem legislator explic$unclearsset.
aut alius de mandato, ant admissione ipsius: aut
etiam mera sua voluntate sine legislatoris com-
missione; eò quòd eius voluntatem reuelatione,
aut alia via sciret, & persuadere subditis posset.
Sic aliqui Theologi recentiores, ex familia nostra,
dicunt, licet de essentia legis humanæ sit aliqua
denuntiatio, non tamen solemnis promulgatio,
& citant pro se, Syluam titulo de beneficiis quæst.
22. Ludouicum Gomez in proœmio ad regulas
Cancellar. quæst. 2. & suadetur: nam tales sunt
veræ leges, tamen non promulgantur publicè, &
solemniter. Quamuis autem stando in lege natu-
ræ dicetetur satis esse ad rationem legis humanæ,
sic esse propositam subditis legislatoris volunta-
tem, tamen stando in iure humano dicendum esset
requiri promulgationem publicam, & solemnem:
quia nulla Resp. dedit Principi, vel senatui suo
potestatem aliter faciendi leges, nec ipsa quæ est
omninò libera, vult aliter leges suas valere: vel
quia iure gentium omnes Respublicæ habent po-
testatem legislatiuam restrictam prædicta condi-
tione ob multa incommoda, quæ sequi possent,Incommoda|magna seque-|rentur, si le-|ges sine pro-|mulgatione|ferrentur.
si leges, quæ sunt præcepta communia, & perpe-
tua, sic clam, aut furtim fierent sine aliqua solemni
publicatione, & promulgatione designata iam,
& fixa in singulis Rebusp. quæ leges maiora in-
conuenientia haberent, si essent irritatoriæ ele-
ctionum, contractuum, aut aliorum huiusmodi;<-P>
@@0@
@@1@Disput. XII. Sectio I. 273
<-P>& satis magnum inconueniens esset, non posse
subditos statim, cùm lex fit, proponere, si fortè
habet aliqua inconuenientia, vt lex tollatur, vel
restringatur.
Probabilius tamen existimo, iure naturæ esse5
irtitam omnem legem merè humanam, & quæ fitOpinio ancto-|ris.
sola potestate humana, nisi talis lex sit publicè, &
solemniter promulgata, quia natura nulli dat fa-Iure naturæ|lex omnis, quæ|sine promulga|tione lata est,|non obligat.
cultatem cōdendi leges, nisi cùm illa limitatione,
sicut nulli dat facultatem accedendi ad aliquam,
nisi perpetuo contractu matrimonij se mutuò
obligauerint, & similiter non dat facultatem ad
contrahendum cum matre, vel sorore, aut alteri
nupta, &c. Hanc sententiam amplector, quia vt
proximè dicebam, magna incommoda sequeren-
tur, si aliter leges ferrentur. Sed natura irritat actus
humanos habentes magna incommoda, vt patet
de matrimoniis factis in primo gradu, vel cum
nuptis, vel per errorem personæ; & in aliis, ergo
idem est de lege lata sine promulgatione, & so-
lemnitate, in eandem sententiam, alio fundamen-
to ducitur Vazquez disp. 155. cap. 2. Quia nimi-
rum de ratione legis est, esse regulam, & impe-
rium ex se aptum, vt applicetur ad operandum:
tale autem non est præceptum superioris mente
retentum, aut aliter propositum quàm solemni
promulgatione: ergo sine solemni promulgatione
non est lex. Sed oporteret ipsum manifestè proba-
re minorem, vt sententiam, quàm dicit omnibus
debere esse indubitatam nobis persuaderet. Con-
firmare videtur eandem sententiam, quia in legeIn lege Prin-|ceps se gerit,|& imperat vt|princeps.
Princeps se gerit, & aliis imperat vt Princeps: hoc
autem non potest facere sine solemni promulga-
tione: ergo. Sed desideratur probatio minoris.
Addit Vazquez solemnem promulgationemLex diuina|an externa|promulgatio-|ne indigeat.
esse etiam de ratione legis diuinæ. Nisi quòd lex
diuina obligaret quemlibet nostrum, si sola spiri-
tuali notitia, innote sceret nobis mens, & volen-
tas Dei: ille enim cùm sit Dominus animæ, &
spiritus, imperium suum potest ad ipsum homi-
nem deriuare sine vlla exteriori promulgatione,
& absque illa veram vim legis habebit: in quibus
verbis videtur sentire, de ratione legis humanæ
esse promulgationem externā, diuinæ autem, pro-
mulgationem abstrahendo ab interna, & externa:
sed si omnis reuelatio interna est promulgatio in-
terna, & sufficit ad legem, & obligationem diui-
nam: cur non omnis notificatio externa etiamsi
sigillatim, & successiuè fiat, erit promulgatio ex-
terna, sufficiens ad legem humanam, & eius obli-
gationem, sine aliqua solemni publicatione &
promulgatione?
Recurrendum ergo puto ad superiorem ratio-
nem ab incommodis ductam.
Quæ non prohibet, vt dicamus Deum posse
dare potestatẽ ad ferendas aliter leges ciuiles aut
Ecclesiasticas, quia non tenetur illa incommoda
cauere, aut attendere: sed reuera nulli talem po-
testatem dedisse: quia voluit ea incommoda ca-
uere, sicut nulli dedit facultatem contrahendi ma-
trimoniũ cum matre vel sorore, licet posset dare,
& sic in aliis multis. Quod ergo igitur, commu-
niter ab auctoribus initio citatis, præsertim D.De potentia|Dei absoluta|sine solemni|promulgatio-|ne, lex huma-|na esse non po-|test.
Thom. Castro, Valentia, Nauarro, Azor, Soto
promulgationem esse de essentia, vel substantia
legis, non ita est intelligendum, vt nec de poten-
tia Dei absolata possit esse lex humana sine so-
lemni publicatione & promulgatione, sed quia de<-P>@@
<-P>potentia naturali nulla possit esse lex hemana sine
tali promulgatione, eò quòd nec Deus, nec natura
potestatem legislatiuam dedit, nisi ad ferendas
eo modo leges, & ita sicut matrimonium cum alia
priori viuente, & primi gradus consanguinitatis
ex natura rei est impedimentum essentiale, aut
sabstantiale ad matrimonium: ita defectus pro-
mulgationis ad legem humanam.
Rectè autem aduertit Vazquez, quamuis lex
humana omninò requirat solemnem promulga-
tionem in arbitrio: tamen supremorum princi-
pum esse hac, vel illa solemnitate vti: Bullæ Pōti-
ficiæ publicantur in campo floræ, & vnum exem-
plar affigitur columnæ illius campi, alterum ad
valuas Perri, & Pauli, alibi sunt aliæ solemnitates.
Ad argumentum autem pro Panor. factum ex6
cap. 1. de postulo. pręl. Respondeo, particulam, aut
non legi in aliquibus textibus, sed particulam, &:
sic videtur legisse Armill. verbo, lex, num. 11. dum
ex hoc cap. copulatiuè ait, ad legem requiri, quod
sit solemniter edita, & publicè promulgata: &
licèt legamus, aut, non sequitur, ea esse distincta:
& alterutrum sufficere, nam particula, aut, eo lo-
co, vt & aliis multis expositiuè videtur poni, nam
idem esse videtur legem solemniter edi; & publi-
cè promulgari, præsertim si solemniter edi, vt di-
xit Panorm. est in conuentu, seu concilio populi
fieri, & licèt daremus hæc duo esse distincta, sen-
sus Pontificis esset satis esse hoc, aut saltem satis
esse illud: & hoc non esset affirmare quodlibet eo-
rum sufficere: male ergo Panorm. suprà, quem vi-
detur sequi Andreas ab Exea rubr. de constit. num.
206. dixit, satis esse solemnem editionem, sine
promulgatione publica. Quem his verbis refert &
refellit Decius cap. 1. de postulat. prælat. num. 17.
& 18. not. 15. Dum alternatiuè text. loquitur, se-
cundùm Abbatem colligitur, quòd constitutio
edita solemniter, ligat antequàm publicè promul-
getur. Ex quo infert, quòd cōstitutio edita solem-
niter in Cōcilio populi statim ligat, licet promul-
gata non fuerit. Sed certè illud dictum videtur
dubitabile: quia licet solemniter edita fuerit con-
stitutio in Concilio, intentio statuentium vide-
tur fuisse, quòd ligat, non tunc præcisè, sed post
publicationem secũdùm naturam constitutionis:
argumenta textus in l. qui habenti in princip. ff. de
acquiren. possess. & absurdum esset, quòd qui fuis-
sent in Concilio, statim obligarentur ad obserua-
tionem constitutionis, & non alij. Non obstat
textus in illa alternatiua, aut, quia aliqui libri ha-
bent copulam, & quandoq́ue reperitur quòd al-
ternatiua ponatur pro copulatiua l. cum quidam,
C. de verborum signif. & etiam quandoq́ue poni-
tur, aut, expositiuè, vt per glos. in l. penult. ff. de act.
empt. in princip. Hactenus Decius: quem probat
Nauarrus in summ. cap. 23. num. 40. in fin. & con-
silio 1. de constit. quæst. 1. num. 3. Azor tom. 1. lib. 5.
cap. 3. qu. 1. dicens, sententiam Panor. esse contra
D. Thom. quæst. 90. art. 4. & Theologos 3. dist. 37.
& communem opinionem, quæ promulgationem
requirit.
Ad illud autem argumentum de regulis Can-7
cellariæ, respōdent aliqui, regulas Cācellatiæ non
tam de nouo edi, quàm continuari, & quia iam de
vsu illo constat, illam censeri virtualem promul-
gationem, seu satis publicam intimationem, quia
si huiusmodi non esset, posset quidem talis volun-
tas principis priuatim cognita habere vim & ra-<-P>
@@0@
@@1@274 Quæst. XCVI. Tract. XIV.
<-P>tionem præcepti, non tam rationem propriæ
dictæ, & publicæ legis. Melius tamen dicitur
regulas Cancellariæ, non esse propriè leges, quiaRegulæ Can-|cellariæ non|sunt propriæ|leges.
expirant mortuo Pontifice, donec à successore
confirmentur, vt patet ex earum præfatione ver-
bo suo tempore, & ideò ordinarij liberè possunt
de beneficiis reseruatis disponere, donec fuerint
confirmatæ à successore Pontifice, vt ait Gomez
in præfatione ipsarum regul. Rebuf. in praxi be-
neficiali, & additione ad regulas Cancellariæ, in
princip. & posteà in gloss. verbo, suo tempore, Au-
fredus decisione 445. Geminian. consil. 93. Molina
in voce, & alij iurisp. consulti. Addimus has regu-
las teste Rebuf. in gloss cit. verbo ex tunc publica-
ri in Cancellaria, & obligare scientes à die publi-
cationis: ignorantes verò post duos menses. Nec
oportet alibi promulgari, quia solùm sunt instru-
ctiones datæ à Pontifice pro officialibus Cancel-
lariæ.
Quod dictum est de lege, dicendum de eius in-8
terpretatione, nempe vim legis non habere nisiInterpretatio|earum vim le-|gis non habet.
etiam promulgetur. Quia idem iudicium videtur
esse de lege, & de eius interpretatione auctorita-
tiua, & habente vim legis. Quamuis Emanuel to.
1. quæstionum regularium, quæst. 11. art. 2. vt de-
fendat declarationes congregationis cardinalium,
quæ non sunt promulgatæ, habere nihilominus
vim legis generalis, dicat legem non habere vim
nisi promulgetur, secus tamen eius interpretatio-
nem vt latè retulimus disp. 2. sect. 9.
------------------------------------------------------------
SECTIO II.
Vtrùm vna legis promulgatio in curia principis
sufficiat, ad omnes eius subditos
obligandos.
PRima sententia est, non solùm leges9
Imperatoris, sed etiam Pontificia, vt1. Opinio.
ligent in singulis prouinciis, necesseLeges vt obli|gẽt in singulis|prouinciis pro|mulgari de-|bent.
esse, vt in singulis promulgentur, &
non satis esse, in curia promulgari:
imò neque elapsos esse duos menses à solemni
promulgatione in Curia, Pan. cap. cognoscentes
quod est 2. de constit. num. 7. ad finem, Felin. ibi,
nu. 7. Decius ibi, in 2. lectura num. 44. aliàs n. 6. ci-
tans Innocentium eodem c. colum. 3. idem tenent
Cardi. Zabarella eodem cap. num. 4. quæst. 6. Imo-
la Anto. de Butrio, Henric. Boic. Ioann. Lignanus,
Beroius, & alij eodem cap. Angel. verbo lex, num.
13. Sa numer. 9. Medina hic quæst. 90. art. 4. dub. 1.
post 2. con. & dub. vlt. con. 5. Conrad. eod. art. ad 2.
Sotus 1. Iust. quæst. 1. art. 4. §. at verò de sum. Pont.
Palac. 3. d. 37. disput. 1. §. didicisti, Syluester Aldob.
in addition. ad Decium suprà litt. B, vbi se con-
suluisse testatur, regulæ cancellariæ de publican-
dis resignationibus non esse satisfactum, per pu-
blicationem factam in curia Romana. Hanc sen-
tentiam tribuunt aliqui Caietano 90. artic. 4. Sed
bene Azor tom. 1. lib. 3. cap. 3. quæst. 2. & Vaz
quez disp. 156. cap. 1. in fine, negant Caietanum
fuisse huius sententiæ: solùm enim dixit, non suf-
ficere promulgationem in curia, vt longè ab ea di-
stantes non possint ignorantiam inuicibilem ha-
bere, & per illam excusari: imò Nauarrus consil. 1.
de const. quæst. 4. num. 20. ex verbis Caiet. colligit
oppositam senten. Hanc tamen sententiam tenet<-P>@@
<-P>apertè Molina tom. 2. de iust. tract. 2. disp. 395. §. se-
cundò ducor, & sequentibus, licet cum aliquibus
limitationibus, quas infra referemus,
Suadetur primò, quia leges imperatoris non1. Argum.
habent vim in siugulis prouinciis, nisi in singulis
promulgentur auth. vt factæ nouæ constitutiones
collat. 5. cap. 1. ergo nec leges Pontificis. Par enim,
aut maior ratio de his, quia ad populos magis di-
stantes feruntur: Maximè quod iuri ciuili stan-
dum est, quandò iure canonico contrarium statu-
rum non est, arg. cap. 1. de noui op. nunciatio. vbi
Innoc. III. ait: Quia verò sicut leges non dedignantur
sacros canones imitari: ita & sacrorũ statuta canonum
Principum constitutionibus adiuuantur, & cap. si in
adiutorium d. 10. Augustinus ait, Si in adiutorium
vestrum terreni imperij leges assumendas putatis, non
reprehendimus: nam fecit hoc Paulus cùm aduersus in-
iuriosos Romanum ciuem se esse testatur.
Secundò, quia Innocentius III. c. cum infirmi-
tas de pœnit. & remissio. ait, si quis autem medico-
rum, huius nostræ constititutionis, postquam per prælatos
locorum fuerit publicata, trāgressor extiterit, &c. ergo
etiam constitutio Papæ non ligat in diœcesibus,
vbi promulgara non fuerit.
Tertiò, propterea in multis locis consilij Tri-
dent. leges non seruantur, quia ibi non fuerunt
promulgatæ.
Quartò quin earum, imò iniustum est, vt lex
irritans, verbi gratia, matrimonia, aliósve contra-
ctus, testamenta, legata, aliásque similes deposi-
tiones, aut electiones, præsentationes, &c. vim ha-
beat in locis valdè distantibus à curia, vbi morali-
ter loquendo, nec per duos, nec per plures menses
sciri potest, & sic multa eiusmodi acta erunt nulla,
non sine magno detrimento multorum: ergo vel
lex non erit iusta, vel non erit mens legislatoris
obligare antequā in prouinciis illis remotis pro-
mulgetur. Quo argumento Molina contendere
Dostları ilə paylaş: |