Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə91/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   87   88   89   90   91   92   93   94   ...   250

Calde. docet Syluest. interdictum 2. nu. 13. Rosell.

interdictum 1. num. 6. ad finem ex. cap. si sent. de

de sent. excom. in 6. vers. cum vero. Irregularita-

tem autem ait Azor, cum ob peccatum constitui-

tur, non nisi ob lethale contrahi, nisi ex homici-

dio fiat quis irregulatis, eò quòd det operam rei

illicitæ: nam tunc quamuis homicidium casu se-

quatur ob culpam leuem, vel leuissimam, multi

censent contrahi irregularitatem, Syluest. homici-

dium 2. num. 2. & quæst. 23. Angel. irregularitas 1.

num. 3. & 20. Tabie. num. 5. Panor. cap. quæsitum,

de pœnit. & remissio, Caiet. 2. 2. quæst. 64. art. 8. &

hoc fortè est in hac irregularitate homicidij, vt

videtur colligi ex cap. suscipimus, & cap. de cæte-

ro, & cap. tua nos, de homic. quia contrahitur ob

defectum leuitatis. Hæc Azor.

  Alij dicunt aliquam esse suspensionem grauem,64

quæ iustè non imponeretur sine culpa graui: aliam

leuem, quæ ob veniale imponi potest, imò inter-

dum ob factum alterius, quamquam tunc magis

sit quidam modus irregularitatis, & inhabilitatis

seu incapacitatis quàm suspensionis: interdictum

verò si sit absolutum seu simpliciter tale, & dire-

ctè feratur in aliquam personam, indicare obliga-

tionem sub mortali, quia est grauissima pœna: si

tamen sit ad breue tempus, indicare obligationem

venialem: quando verò non fertur directè in per-

sonam, sed in communitatem vel locum, non re-

quirere culpam in singulis membris communita-

tis: semper autem indicare mortale in eo, cuius

causa ponitur: de irregularitate dicunt sicut Vazq.

& hæc sententia sumitur ex Toleto 1. sum. cap. 44.

Suarez 3. part. tom. 5. disp. 25. sect. 2. à nu. 13. distin-

guente suspensionem grauem seu maiorem, & le-

nem, seu minorem: maiorem appellat Suarez, quæ

ob solum mortale incurri potest: leuem, quæ ob

veniale: alij addunt, grauem esse, quæ graui officio

vel graui eius functione priuat, aut beneficio, vel

ipsius fructibus magnis: leuem verò, quæ leui re

priuat, vt vna eligendi actione, aut vnius horæ,

vel diei distributione: sed suspensio simpliciter

prolata, intelligitur ab officio, & beneficio: vt ex

extrauag. diuina, de priuileg. inter communes, do-

cet Suarez supra disp. 25. sect. 2. nu. 9. & licet nulla

priuet receptione sacramentorum, vt docet Suar.

sect. 1. nu. 2. & 4. tamen suspensio maior, est grauior

& acerbior pœna, quàm excommunicatio minor,

quia priuat bonis temporalibus non facilè repa-

rabilibus, & ipsa non facilè remedium habet, &

si homo in ea celebret, fit irregularis, Couarr.

cap. alma. part. 2. §. 2. num. 3. & omnes vt ait Tolet.

lib. 1. cap. 45. ex cap. 1. de sent. & re iud. in 6. &

cap. 1. de sent. excom. in 6. at celebrans in excom.

minori non fit irregularis cap. si celebrat de cleric.

excom. item excom. minor potest tolli à quocum-

que potente absoluere à veniali: imò & à clerico

habẽte forensem iurisdictionẽ, licet sacerdos non

sit: suspensio verò sæpe est reseruata Papæ. Hæc

igitur sententia mihi placet: quam tenent com-

muniter recentiores, fauet Villadiego tract. de ir-

regularitate cap. 6. num. 42. docens, cum Angel.

verbo irregularitas versi. Sed quid si fuit leuissi-

ma, & Syluest. homicidium 2. in princ. regula 4. &

quæst. 23. eum qui dabat operam rei licitæ, si ex ne-

gligentia leuissima aliquem occidit, non fieri irre-

gularem: contra glos. cap. significasti de homic.<-P>@@



<-P>Caiet. in sum. verb. homicid. & verbo irregularitas

& 2. 2. qu. 64. art. 7. fauet etiam Sotus 5. iust. quæst.

1. artic. 9. in fine corporis, quem citat & sequitur

Nauarr. cap. 27. num. 249. dist. 7. latè impugnans

Caietanum: imò ipse Castro 2. de lege pœnali cap.

14. con. 2. & deinceps sæpe docet, irregularitatem,

quæ est pœna, numquam incurri sine culpa: & ci-

tat Palud. 4. dist. 35. quæst. 1. art. 4. eodem modo lo-

quitur Med. quæst. 96. art. 4. & videntur intelligere

de culpa mortali, & tribuitur Panor. & de irregul.

& suspensione apertè docet Armi. verbo interdi-

ctumin fine, de quo Idem ait: & à fortiori idem est

de cessatione à diuinis; & quidem de interdicto

personali planè docent Vazquez supra nu. 50. &

Azor, & patet quia est grauis cùm priuet diuinis,

& sacrorum receptione, & administratione, & dif-

ficile remedium habeat, & in eo celebrantem effi-

ciat irregularem, vt cum communi docet Couar.

suprà, & patet ex cap. is cui §. is verò, & cap. is qui

de sen. excom. in 6. ergo non potest ferri ob cul-

pam venialem, vt etiam tenet Suarez suprà, dist.

36. sect. 3. num. 2. si tamen sit interdictum ab in-

gressu Ecclesiæ, aut partici patione sacramento-

rum, saltem ad breue tempus incurri posset pro

veniali, iuxta Suarez ibidem num. 3.

  De pœna carentiæ Ecclesiasticæ sepulturæ ali-65

qui dicunt, non indicare obligationem sub mor-

tali: sed credo, esse grauem pœnam & sine mortali

incurri non posse: ita Ioan. Med. suprà, quem citat

& videtur sequi Vazquez illo cap. 5. num. 47. idem

tenent ferè omnes citandi pro sequenti regula; &

probatur, quia canones numquam hanc pœnam

nisi pro culpa lethali imponunt, vt constat ex cap.

omnis vtriusque de pœnit. & remiss. cap. super

quoddam de statu monach. cap. 1. de terneamentis

cap. quia de vsuris cap. quamquam eod. tit. lib. 6.

ca. sin. de maledicis, cum aliis apud Syluest. & alios

summistas ver. sepultura.

  De depositione rectè docet Azor tom. 1. lib. 5.66

cap. 6. quæst. 5. sufficienter indicare obligationemDepositio gra-|uißima pœna|& ob mortale|solùm infligi-|tur.

sub mortali, quia supra suspensionem addit priua-

tionem officij perpetuā, nisi Pontifex ex suprema

potestate illud ei restituat, & depositus ab officio

& beneficio inhabilis est ad beneficium obtinen-

dum, vt docet Suarez 3. part. tom. 5. disp. 30. vnde

hanc pœnam ob grauia crimina inflictam vide-

mus cap. at si clerici cap. cum non ab homine de

iudic. cap. veritatis, de dolo & contumacia, cap. tuę

de pœnis.

  Degradatio verò realis & solemnis, pœna estDegradatio|qualis pœna|sit.

earum, quas Ecclesia infligit grauissimas, vtpote

quòd prætereà quibus priuat depositio verbalis,

vt appellant, priuat etiam habitu & priuilegio cle-

ricali, vt patet cap. 2. de pœnis in 6. & reddit homi-

nem infamem, cap. omnes verò 6. quæst. 1. atque

adeò indignum omni ordine. Accedit, degrada-

tum ferè semper curię sęculari tradendum, cap. no-

uimus de verb. sign. qua traditione facta degrada-

tus morti addicitur à Iudice sæculari, vt colligitur

ex dict. cap. nouimus in princ. quamuis aliquando

degradatus non tradatur Iudici sæculari, sed per-

petuò carceri mancipetur: vt constat ex eodem ca.

nouimus.

  De pœna præstiti Iuramenti sub qua vniuersi-

tatum rectores solent imperare, Azor supra arbi-

tratur firmum esse argumentum obligationis

sub culpa lethali: quia verba illa significant, sub

pœna, quæ debetur violanti suum iuramentum, vt<-P>

@@0@

@@1@252 Quæst. XCVI Tract. XIV.



<-P>explanat Driedo 2. de liber. Chris. cap. 1. post 2.

prop. qui tamen existimat ex hac pœna non colli-

gi obligationem sub mortali, nisi res iussa magni

sit momẽti, quia rector solùm intendit scholasticis

reuocare in memoriam præstitum iuramentum,

ne imperium contemnant ipsius, & pœnas tem-

porarias præsctibere transgressoribus: quam sen-

tentiam probat Vazquez disp. 158. cap. 5. num. 41.

& receptam praxi testatur. Quæ perspicuè est

quando res est parui momenti, vt esse solent, quæ

scholasticis generaliter præcipiuntur: cæterùm

cum res est grauis, vera est sententia: in dubio an

sit grauis vel leuis, seruandæ sunt regulæ sæpe tra-

ditæ in hac disp. sect. 2. & in tract. de conscien.

  Octaua regula pœna capitis seu mortis, muti-67

lationes seruitutis, longissimi carceris vel exilij,8. regul.

degradationis indicat obligationem sub mortali,

Castro, Antonius Ledes. vterq. Medina, Syluester,

Armil. Azor, Aragon, Driedo locis cit. in præce-

dentibus regulis, Angel. suprà, & verbo inobe-

dientia in fine, Sotus 1. iust. quæst. 6. art. 4. & 5. Pa-

lac. 3. dist. 37. quæst. 7. Couarr. Reg. peccatum part.

2. §. 5. num. 3. Vazquez disp. 159. cap. 3. num. 22. &

communiter recentiores, quia istæ pœnæ graues

sunt, & pro solo mortali incurri possunt, & de

pœna mortis in veteri lege numquam impositam

nisi pro peccato mortali, ait Scot. 4. dist. 1. quæst. 6.

§. de potẽtia, est mors primogenita peccati: ob pri-

mum enim hominis peccatum decreta, Genes. 2. &

inflicta Genes. 5. vnde Rom. 5. per peccatum mors:



omnium terribilium terribilissima est mors, Arist. 3.

etic. cap. 6. ergo non potest iustè imponi nisi pro

mortali, & grauissimo peccato, vt cernimus in iu-

re communi & nostri regni: idem est de mutilatio-

ne, quæ priuat decore & vsu corporis, & facit irre-

gularem, &c. cap. hinc etenim. 49. dist. cap. exposui-

sti de corpore vitiatis; de pœna seruitutis etiam

patet; quia libertas res inæstimabilis est, l. liber-

tas ff. de Reg. iur. & seruus efficitur irregularis tit.

de seruis non ordi. & ex seruitute infamia oritur,

vt videmus in his, qui ad metalla eruenda vel ad

triremes damnātur, qui serui pœnę esse solẽt: idem

constat de carcere perpetuo & aliis pœnis indica-

tis: & intelligunt Syluester, Anto. Armi. & alij no-

mine carceris perpetui etiam illum, ad quem reli-

giosi interdum damnantur: idem de damnatione

ad triremes, vel verbera publica, vel publicatio-

nem, seu confiscationem omnium, vel multorum

bonorum, amissionem publici officij, vel grauem

infamiam. Vnde male Nauarr. cap. 23. num. 57. &

58. ait eum, qui facit id quod est prohibitum sub

pœna amissionis magnorum bonorum etiam fa-

mæ & alicuius membri, & vitæ, non peccare mor-

taliter contra legem positiuam, licet peccet con-

tra naturalem, quia se exponit periculo probabili

sustinendi pœnam mortis vel mutilationis. Fun-

damentum Nauarri est, quia legislator cogens ad

tam grauem pœnam, indicat se nolle obligatio-

nem in conscientia imponere. Alij meliùs dicunt,

obligationem pœnæ temporalis nullum omninò

signum esse excludendi obligationem in cōscien-

tia: quia nec ex ratione pœnæ humanæ id colligi

potest, vt patet ex regula præcedenti, nec ex dictis

speciebus, seu generibus humanę pœnę: quia sæpe

quis iustè punitur ab hominibus morte, vel alia

simili pœna ob culpā mortalem, quæ apud Deum

aliam pœnam meretur, imò omnis pœna propriè

dicta supponit culpam, & mors, ac mutilatio non<-P>@@



<-P>potest inferri sine culpa propriè dicta supponente

veram culpam apud Deum, licet in aliis nonnullis

rebus habeat locum pœna latè dicta, ex pacto &

cōuentione aliqua procedens, vel ad bonam Reip.

gubernationem introducta propter aliquos defe-

ctus, qui coram Deo nō sint culpabiles, inter quos

tamen & pœnam latè dictam debet seruari quæ-

dam proportio: quare si sint leuissimi, vel nulla sit

grauis causa inferendi grauia damna nisi ob ve-

ram culpam, illa debet esse grauis. Sed de legibus

pœnalibus in propria disp. dicam. Nunc solùm

aduerte, aliquando pœnam capitis, verbi gratia,

imponi pro re leui, & ad terrorẽ tātùm: vt pro ve.

natione ceruorũ in locis vetitis, talia mandata non

obligant sub mortali similiter: quando pœnæ sunt

leues, nisi aliud interueniat, non indicatur grauis

obligatio, vt si sit pœna vnius scuti, vel amissionis

armorum, vel vestium, Driedo, & Caiet. suprà, &

recentiores inter quos quidam dixit pœnam plus-

quam quinquaginta scutorum non indicare obli-

gationem sub mortali: sed hoc falsum puto, si est

pœna propriè dicta, nec alio titulo quàm veræ

culpæ exigi potest: vnde in his multa sunt ponde-

randa. Secundò aduerte Medinam, quæst. 96. art. 4.

asseruisse, eum qui commisit crimen, cui pœna ca-

pitis imposita est, solùm peccare contra virtutem,

ad cuius materiam præceptum pertinet: quod ve-

rum est quando ita cautè committitur delictum,

vt moraliter pœna timeri non possit: si enim pro-

babiliter timeri posset, peccaret etiam contra cha-

ritatem propriam, seu cōtra præceptum, Non oc-

cides, vt ait Nauarr. supra licet maledicat. Non

peccare contra legem humanam, ac proinde nec

contra virtutem, in cuius materia præceptum est:

verbi gratia, contra fortitudinem si sub pœna ca-

pitis præciperetur ei, vt pugnaret aduersus hostes.

  Nona regula est, quando vna lex declarat aliam68

obligare sub mortali, ita sentiendum est: quia ad9. regula.

legislatorem pertinet suam legem authenticè de-

clarare, vel sui antecessoris, vt patet l. fin. C. de le-

gibus, & cap. inter alia de sent. excomm. & in mul-

tis capitibus eiusdem tit. sunt varia exempla opti-

mum est cap. 1. de Iuramen. calumniæ. Quia verò

hæc interpretatio habet vim legis, necesse est, vt

sit promulgata, vt in motu Sixti V. quo priorẽ de

illegitimis declarauit, ita Suarez hic in scriptis:

quod nota pro iis, quę diximus disp. 2. sect. 9. dispu-

tantes an interpretationes Cardinalium vim legis

habeant. Ex illo autẽ & similibus intelligitur, hanc

declarationẽ authenticā & legalem, non esse sem-

per sufficientem ad intelligendam legis obliga-

tionem: quia sæpe ex lege declarante oriuntur plu-

ra dubia, quàm ex declarata anteà oriebantur. Pro-

ter hoc ergo necessaria est secunda declaratio,

quam doctrinalem quidam appellant; quia solùm

est ex doctrina expositorum, facitque moralem

certitudinem, si omnes doctores in ea cōueniant,

quia attingunt veram rationem, & sensum legis:

& interdum indicant consuetudinem & traditio-

nem: vbi autem est dissensio iuxta probabilitatem

rationum, & grauitatem doctorum iudicandum:

& in materia conscientiæ Theologi præferendi,

quia ad eos perse, & ex proprio obiecto spectat

hæc consideratio, & quia maximè pendet hæc

obligatio ex principiis reuelatis, & morali Philo-

sophia, de qua magis disserunt Theologi. Vide

Canum 7. de locis cap. 4. & sequentibus, Henri-

quez lib. 7. de indulg. cap. 29. nu. 4.


@@0@

@@1@Disput. X. Sectio X. 253


  Ad hanc etiam declarationem sæpe pertinet,

interpretari legem, non obligare in aliquo casu,

propter æquitatem seu epiikiam, de qua diximus

in principio operis.

  Tertia declaratio est, quæ ex consuetudine su-Consuetudo|quam vim ha-|beat ad decla-|randam legis|obligationem.

mitur, quam quidam appellant vsualem, seu pra-

cticam, eam omnes adeò sufficientem existimant,

vt licet verba legis per se non sufficiant ad indi-

candam obligationem sub mortali, & licet mate-

ria sit dubia: nihilominus, si communi vsu &

sensu ita recepta est lex, id sufficiat, vt obliget sub

mortali, vt dicit Caietanus specialiter tractans de

lege ieiunij 2. 2. quæst. 147. art. 2. dub. 2. & quæst.

186. art. 9. circa ad 2. Syluester verbo præceptum

quæst. 2. Nauarr. cap. 21. num. 11. & alij quos citaui

Reg. 4. vbi textus adduximus: hic addimus ratio-

nem. Quia si consuetudo spectetur in ratione si-

gni, indicat à principio fuisse illam mentem legis-

latoris: nam homines potiùs solent minuere obli-

gationem legis quàm augere: si verò in ratione

causæ habet consuetudo vim introducendi obli-

gationem: ergo multò magis habebit vim inter-

pretandi modum, & quantitatem obligationis:

sed de consuetudine specialem instituemus dispu-

tationem.

  Regulæ positæ ad cognoscendum an obligatio69

legis sit sub mortali aut sub veniali, applicari pos-

sunt ad cognoscendum, an obligent. Generaliter

tamen obseruandum est, quoties lex, vel constitu-Quando lex|se non expli-|cat non obli-|gat in con-|scientia.

tio verè habens formam præcepti, non explicat

se, non obligare in conscientià, nec id alia lege, vel

consuetudine explicatum est obligare in cōscien-

tia, siue sit pœnalis siue non, Sotus 1. iust. quæst. 6.

art. 4. & 5. Andreas ab Exea. cap. 1. de const. num.

305. in fine, Henric. quodlib. 3. quæst. 22. & com-

muniter recentiores, contra aliquos asserentes, le-

ges pœnales non obligare in conscientia, etiamsi

absolutè aliquid præcipiant. De quo agemus disp.

de lege pœnali. Breuiter probatur assertum: quia

vbi lex, vel consuetudo non distinguit, nec nos

distinguere debemus, aut legem ad forum exter-

num coarctare. Vnde vt intelligatur, constitutio-

nes aliquarum religionum ad culpam non obli-

gare, ipsæ id explicant. Quod si ad obligandum

in conscientia oporteret leges id explicare, ferè

nullæ sic obligarent; quod est contra scripturam

& sanctos, imò & Philosophos, qui arbitrantur

violatores legum peccare coram Deo, & diuino

supplicio dignos esse.

------------------------------------------------------------



SECTIO X.

Quando censeatur quis violare legem in re graui, & an

materia in se leuis, repetitione fiat grauis.



CAietanus verbo præceptum ait, ex70

sola materia discernere pręcepta, sci-1. opin.

licet sub mortali obligantia, impos-Quæ præce-|pta obligent|sub pœna pec-|cati mortalis.

sibile videtur, cùm inueniantur mi-

nima, quæ sub mortali præcepta, vt

ne concidantur cadauera ad transferendum ea in

alia loca, quod de se nullum est peccatum: sed cer.

tè res non est adeò difficilis, vt videbimus. Hoc

præmisso, prima opinio est ipsiusmet Caiet. tom. 1.

op. 25. quæst. 1. ea solùm præcepta obligare ad mor-

tale, quorum transgressio opponitur charitati Dei

aut proximi. Non dicit, quorum transgressio tollit

gratiam, & charitatem ab anima: hoc enim ma-<-P>@@

<-P>nifestum erat, nihil tamen omninò conducens ad

cognoscendam in speciali materiam grauem, aut

leuem, vt patet. Sed dicit, quorum transgressio est

contra charitatem Deo aut proximo debitam, id

est, quæ obligant nos ad faciendum aliquid boni,

quod ad Deum, vel proximum pertineat, vt præ-

cepta fidei, spei, dilectionis & religionis, quæ sunt

primæ tabulæ, vel iustitiæ, misericordiæ & similia,

quæ sunt secundæ tabulæ. Præcepta verò, quæ non

opponuntur charitati Dei, aut proximi, non obli-

gant sub mortali, vt præcepta abstinentiæ, vrba-

nitatis, affabilitatis, & similia: quia sola culpa, quæ

opponitur charitati, priuat charitate: ergo sola est

mortalis. Eandem regulam indicasse videtur An-

toninus 2. part. tit. 4. cap. 2. §. 3. Syluest. verbo præ-

ceptum quæst. 3. Hanc regulam meritò reijcit

Vazquez dist. 158. cap. 6. Primò, quia iuxta illam

pręceptum ieiunij non obligaret sub mortali, cùm

eius transgressio non opponatur directè charitati

Dei, aut proximi, sed abstinentiæ: consequens est

absurdum, licet concedatur à Caietano in summa

verbo ieiunium: ergo. Secundò, quia sic præce-

ptum prohibens pollutionem non obligaret sub

mortali. Tertiò, quia veritas ordinat nos ad proxi-

mum: tamen solùm obligat sub veniali: & multa

alia sunt venialia erga Deum, & proximum: ergo

hæc regula est falsa.

  Secunda opinio est, transgredi præceptum hu-71

manum, semel aut iterum, non esse graue, & mor-2. opin.

tale, secus si pluries. Huius opinionis meminit Syl-Transgredi|præceptũ hu-|manum semel|vel iterũ non|esse mortale|qui sentiant,|sed sæpius.

uester verbo inobedientia: eam in præcepto Missæ

docuit Richardus quodlib. 1. quæst. 19. sed ad alia

præcepta humana extendit Angelus verbo inobe-

dientia: ratio eius est, quia licet consuetudo non

sit verè & propriè contemptus, vt etiam docuit

verbo contemptus; tamen est quidam contemptus

virtualis, implicitus seu interpretatiuus. Hanc opi-

nionem reijcit Vazquez cum Syluestro suprà: quia

sic qui scienter semel contraheret in gradu pro-

hibito, nō peccaret mortaliter, & sunt multa alia

exempla, in quibus absurdè id diceretur.

  Tertia opinio, quamuis sine contemptu &72

consuetudine possit esse mortale in legis humanæ3. opin.

transgressione, nihilominùs aliquando posse con-Aliquando ex|legis humanæ|transgressione|peccatur mor-|taliter.

tingere mortale ex consuetudine, quod in vna aut

alia transgressione non esset; & ideò consuetudi-

nem aliquando conferre ad materiæ grauitatem:

ita Vazquez suprà: pro cuius explicatione notat,

grauitatem materiæ legis humanæ arbitrio pru-

dentis viri dignoscendam esse: sicut in iure diuino

positiuo, & naturali: ibi enim furtum paruum à

magno non certa aliqua regula (quæ vix assignari

potest) sed arbitrio prudentis discerni debet: &

eodem modo in verbis cōtumeliæ, & in omnibus

aliis, in quibus maior & minor materia reperitur.

Verùm quia contingere potest, vt aliquid præci-

piatur iure humano, quod si esset contra votum,

vel ius diuinum, esset grauioris momenti, vt quo-

tidie audire Missam, & alia huiusmodi, quæ ali-

quando non censentur magni momenti, si semel,

aut iterum omittantur: hæc regula præ oculis ha-

benda est: videlicet ne materia præcepti inspicia-

tur secundùm se, sed cũ ordine ad finẽ, ad quem à

legislatore præcipitur: nec enim omnes legislato-

res eundem finem intendunt: illa verò transgres-


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   87   88   89   90   91   92   93   94   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin