Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə87/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   83   84   85   86   87   88   89   90   ...   250

ribus, & diuitiis spectent ad vitia opposita virtuti-

bus prædictis; tamen ponere modum actibus in-

tellectus pertinet ad virtutem studiositatis, & ita

ad illam pertinet, vt imperet intellectui debitam

rerum æstimationem: & auocare illum à contem-

ptu, & vili æstimatione rerum, quę maiorem æsti-

mationem merentur, & imperare cōtrariam æsti-

mationem, pertinet ad vitium oppositum studio-

sitati: elicere autem veram æstimationem rerum,

pertinet ad bonos habitus intellectuales: & elice-

re æstimationem falsam ad habitus malos intelle-

ctuales: vt si quis maioris momenti esse iudicaret

bonum delectabile, quàm obseruationem præce-<-P>@@



<-P>pti; hic contemptus legis seu virtutis esset hæresis,

vt ait Vazquez disp. 158. cap. 4. in fine: ideò elici-

tiuè pertineret ad vitium infidelitatis seu fidei op-

positum: imperare autem talem cōtemptum perti-

neret ad vitium oppositũ studiositati, ad quā per-

tinet imperare piam affectionem credẽdi reuelata

à Deo: vltra hoc autem, contemptus intellectualis

circa personam creatam, quæ merebatur maiorem

ęstimationem, est iudicium quoddam temerarium

contra iustitiam: quia tenetur de iustitia non iudi-Iudiciũ teme-|rariũ est con-|tra iustitiam.

care temerè proximum, nec sine fundamento eum

contemnere in corde suo: circa personam autem

diuinam contemptus hic temerarius, vel etiam

hæreticus, est contrarius pietati, religioni, reue-

rentię, & obseruantię debitæ erga Deũ, vt patrem,

dominum, & superiorem, siue istæ virtutes sint

distinctę, siue non: & quidem prædictum contem-

ptum proximi esse contra iustitiam, apertè docet

Caietanus verbo contemptus, & Altisiodorensis

suprà hunc contemptum definens, vt sit æstimatio



minùs iusta. Ex quo sequitur contemptum Dei esse

etiam contra iustitiam erga Deum, quę est religio,

pietas, reuerentia, vel obseruantia, & non est pro-

priè iustitia, sed latè. Ratio autem est, quia in hocIn contemptu|agitur contra|ius alterius.

contemptu agitur contra ius alterius, & contem-

nens irrogat illi grauem iniuriam, nocendo ei in

bona opinione, & æstimatione ipsi debita de iu-

stitia, & valde vtili, & honorifica. Vnde hoc pec-

catum est mortale ex suo genere.

  Quia verò in omni peccato præsertim mortaliIn omni pec-|cato mortali|intẽditur Dei|contemptus.

ita se habet homo, ac parui penderet Deum intel-

lectu suo; ideò in omni peccato pręserum mortali

includitur Dei contemptus virtute, & implicitè,

imò in mortali virtualiter contemnitur Dei ami-

citia. Propterea D. Thom. 4. dist. 9. art. 3. quæstiun.

3. in omni peccato præsertim mortali ponit con-

temptum Dei, & sic Augustinus 14. Ciuit. cap. vlt.

dicit, amorem sui vsque ad contemptum Dei ædificare



Babylonem.

  Est etiam peccatum contemptus velle, & face-43

re aliqua, quæ indicent contemptum intellectua-Modus dicen-|di quorundum|recentiorum.|Velle & face-|re, qua indi-|cant spiritua-|lem contem-|ptum, pecca-|tum est.

lem, & minuant in aliis bonam existimationem

alterius, siue intendendo talem diminutionem,

siue non, sicut in detractione, dehonoratione, &

contumelia: interdum damnum alterius est per se,

& directè volitũ, interdum verò indirectè tantùm.

  Dicunt ergo aliqui, quando quis aliquid facit,

vt alter despici credatur, aut ostendatur, aut ab

aliis despici credatur: volitio illius externi

actus pertinet ad vitium speciale contemptus:

nam intentio est, quæ dat præcipuam formalita-

tem actibus humanis. Quapropter quando pec-

catum hoc tribuitur superbiæ, intelligitur causa-

liter, quia regulariter loquendo contemptus præ-

sertim formalis ex superbia nascitur, & ita nume-

ratur ab Isidoro inter filias superbiæ, vt refert Al-

tisiod. suprà, & Bern. suprà, ca. 12. contemptus, inquit,

tumor superbiæ est, & Aug. de natu. & grat. cap. 29.

non omnia peccata sunt ex contemptu superbiæ, con-

temptum superbiæ vocauit, id est, ex superbia or-

tum. At verò econtrario dicitur aliquando inobe-

dientia, quia illam causat, & imperat: nam iniquus

subditus ex affectu contemnendi violat legem,

nimirum, vt sic ostendat se despicere prælatum, &

sic faciat ab aliis despici, & vili pendi, & sic intel-

ligendum est quod inquit Bernardus velle non obe-



dire esse intolerabilem, seu non ferendam blasphemiam,

& repugnantiam.

@@0@

@@1@240 Quæst. XCVI Tract. XIV.


  Ex his, inquiunt, intelligitur grauitas huius

peccati: nam Bernardus, D. Thomas, & alij ita di-

strictè damnantes modum peccandi ex contem-

ptu, significant semper in indiuiduo esse peccatum

mortale: & potest sumi ex cap. quod autem, dist.

10. & Glossa ibi. Nihilominus Caietanus 2. 2. qu.

186. art. 9. dicit hoc peccatum contemptus posseContemptus|potest esse pec-|catũ veniale.

aliquando esse veniale, non solum ex indelibera-

tione & surreptione, quod indubitatum est: sed

etiam ex leuitate materiæ: quia potest esse con-

temptus non simpliciter, sed secundum quid, vt si

non absolutè velim subijci, sed tantùm in re par-

ua: & ita explicat aliorum locutionem de contem-

ptu simpliciter; quod est probabile: non tamen

omninò satisfacit, quia sic nulla erit differentia in-

ter transgredi legem absolutè, & ex contemptu:

quia in materia parua vtrumque est mortale, & in

magna veniale.

  Sed dicimus, inquiunt, contemptum posse esse

vel operis vel legislatoris, nec oportet distinguere

3. membrum, scilicet, contemptum legis, vel præ-

cepti.


  Nam si præceptum cōtemnatur per respectum

ad legislatorem, cuius potestas contemnitur, redu-

citur ad contemptum legislatoris; si verò per con-Contemptus|ad quæ vitia|reducatur.

temptum ad opus quod parui æstimatur: sic redu-

citur, ad contemptum operis. Transgredi ergo le-

gem ex contemptu rei præceptæ, non est semper

mortale, & in hoc vera est opinio Caietani, & ra-

tio est, quia res contempta potest esse minima, vel

pertinens ad aliquam infimam virtutem: & quia

tunc nec fit nec intenditur per se iniuria legislato-

ris. Duplici tamen ex capite potest hoc esse mor-

tale. Primò, si inuoluat, vel supponat errorem in

doctrina. Sic peccant grauissimè, qui contemnuntContemptus|duplici ex ca-|pite potest esse|peccatũ mor-|tale.

Concilia, quia existimant illa esse inutilia, aut infi-

ma bona: & qui existimant transgressionem ex se

leuem non esse dignam pœna apud Deum, vel

quippiam simile. Secundò ex grauitate materiæ,

vt in omnibus vitiis.

  At transgredi legem ex contemptu legislatorisTransgredile-|gem ex con-|temptu legis-|latoris semper|videtur esse|mortale.

semper videtur mortale, & de hoc videntur loqui

initio citati, nam expressè Bernardus, quem alij

sequuntur, lib. de præcep. & dispen. cap. 12. distin-

guit mandatum à mandante, & grauitatem con-

stituit in contemptu mandātis. Et respectu Dei vi-

detur res manifesta: nam contemnere Deum for-

maliter, & directè, est magna irreuerentia, & simi-

liter quocumque signo ostendere indignam de

Deo existimationem: vnde licèt talis trāsgressio in

se quid minimum videatur, imò licet in se non sit

culpa, sed omissio consilij, tamen in ratione signi

imperati ab interno contemptu, habet grauem de-

ordinationem; sicut omittere consilium, quod sci-

mus per se magis placere Deo, non est peccatum

ex obiecto: tamen siquis illud omittat ex hac for-

mali, & deliberata intentione, ne faciat id, quod

est gratum Deo, peccaret mortaliter: quia indicat

quoddam Dei odium, quod numquam ex leuitate

materiæ potest esse veniale. De homine autem

Superiore nō videtur hoc adeo certum, quia non

est persona tam excellens, & quia aliquod eius

odium potest esse veniale: transgredi tamẽ legem

eius ex cōtemptu eius, quatenus prælatus est, sem-

per est mortale: quia est cōetmnere potestatẽ eius,Contemnere|prælatũ quan-|do est peccatũ|mortale.

& ipsum vt repræsentat Deum, & vices eius gerit,

ideóque redundat in cōtemptum Dei, & hoc sen-

su dixit Bernardus suprà, siue Deus siue homo manda-<-P>@@



<-P>tum quodcumque tradiderit, pariprofectò obsequendum

est cura, pari reuerentia deferendum. Si verò solùm sit

contemptus prælati, vt quidam homo est, & ha-

bet aliquem defectum, potest esse veniale ex leui-

tate materiæ; quamuis modus peccandi periculo-

sus sit, & omninò vitandus. Et hoc etiam voluit

Caietanus, probaturque sufficiẽter exemplis eius.

Et in idem redit alia distinctio, quam ibidem in-

dicat dicens, aliud esse velle formaliter non obedire,



aliud velle non consolari superiorem: & hoc posterius

docet esse posse veniale, etiamsi formaliter desola-

tio superioris intendatur: quia non contemnitur

eius potestas, sed circa eius personam quædam

amaritudo animi ostenditur. Hæc in summa illi

recentiores.

  In quibus quædam falsò, aut insufficienter di-44

cta videntur: in primis confundunt suam opinio-Refutantur|quædam Ca-|ietani dicta.

nem cum aliorum opinionibus, quæ tamen valdè

diuersæ sunt, vt videbimus. Secundò peccare ex

contemptu, solùm constituunt in hoc, quod est

peccare, vt sic ostendant contemptum internum

intellectus, & eundem aliis ingenerent. Qui mo-

dus peccandi videtur numquam contingere, præ-

sertim comparatione Dei: quis enim habet vilem

æstimationem de Deo, vel eius potestate legislati-

ua, aut lege? Quis peccat, vt ostendat se habere vi-

lem de Deo æstimationem, & eandem aliis inge-

rat, ita vt ipsi quoque despiciant Deum? Quam

vtilitatem inde consequi homo potest, vt hoc af-

fectu peccet? sic etiam nemo ex contemptu pec-

cabit seorsum, sed coram aliis: imò numquam,

quia peccatum exterius nisi aliud ei addas, non

est signum contemptus prædicti, cum communi-

ter aut ferè semper sine illo fieri soleat. At sancti

& doctores peccatum ex contemptu aliquando

esse supponunt, & solitariè committi posse. Ter-

tiò, peccare hoc modo ex contemptu, referunt ad

speciale vitium: cum tamen reuera esset reducen-

dum ad vitium oppositum charitati, & iustitiæ,

nam despicere aliquem exterius, & velle, ac curare

ab aliis despici interius, vel etiam exterius, est vitij

oppositi iustitiæ, & charitati: sicut contumeliis

afficere aliquẽ, vel illi detrahere, eiusque honorem

tollere, famam denigrare, &c. & ita peccare illo

affectu non tam est peccare ex contemptu, quàm

ex ira, vel odio, aut alio affectu. Maximè quòd hic

modus peccandi potest esse sine contemptu inter-

no: possum enim alium exteriùs despicere, quem

interiùs non possum vili pendere: & possum desi-

derare, & procurare, vt ab aliis despiciatur, quem

ego interiùs non possum despicere, quia euidentiā

habet excellentiæ ipsius. Item hic modus peccan-

di etiam erga æquales, vel inferiores habet locum,

quos vili pendere possum interiùs, & exteriùs, vt

ab aliis etiam vili pendantur. At peccatum ex con-

temptu, de quo loquuntur doctores, solùm erga

superiores, vel eorum præcepta locum habet: ergo

alius est. Quartò isti contemptum internum pu-

tant malitiam per se conferre externo actui, qui

ex contemptu interno sit: nam etiamsi ego inte-

riùs habeam indignā de aliquo æstimationem, &

ex illa æstimatione, aut iudicio temerario mortali

faciam aliquid contra illum, actus externus potest

esse venialis, verbi gratia, negatio alicuius paruæ

eleemosinæ: ergo malitia illius intellectionis non

communicatur operi externo: & ratio est, quia il-

lud non imperat, sed dirigit: malitia autem actus

dirigentis non communicatur operi externo, sed<-P>

@@0@

@@1@Disput. X. Sectio VIII. 241

<-P>malitia actus imperātis, alioqui omnia opera dire-

ctaper hęresim; vel aliud genus infidelitatis, essent

mala, & mortaliter mala, quod est falsum: si enim

hæreticè existiment esse peccatum contrahere se-

cundas neptias, vel gerere ciuilem magistratum,

ideoq́ue ab his abstincant, non idcircò peccabunt

mortaliter nec venialiter in tali abstinentia: simi-

liter ergo si quis violet legem Dei, vel Papæ, pu-

tans hæreticè non habere potestatẽ legislatiuam,

illa malitia hæresis seu contemptus interni, non

communicabitur externo operi: & ideò omittere

aliquid leue ex illo contemptu, non erit mortale

nisi in finem mortalem ordinctur, scilicet, inten-

dendo per illam transgressionem alioqui leuem

despicere Deum externè, & facere, vt ab aliis de-

spiciatur.

  Alij aliter explicant peccatũ ex contemptu: vt45

sit quando quis peccat ex directa intentione nonAlia explica-|tio peccati ex|contemptu.

parendi Superiori, in qua est speciale peccatum

inobedientiæ, cùm quis directo animo non obe-

diendi Superiori, vt ei directè opponatur ex dedi-

gnatione quadam, quam babet, quòd ei subditus

sit, eius præceptum transgreditur: & hoc etiam in

materia legis non graui peccatum mortale est,

non propter obligationem legis, sed ex prauo ani-

mo contradicendi superiori. Ita docet Vazquez

1. 2. tom. 1. disp. 102. cap. 5. & tom. 2. disp 158. cap.

4. num. 37. & 38. & est expressa sententia D. Tho.

2. 2. quæst. 186 art 9. ad 3. dicentis, tunc committit

aliquis, vel transgreditur ex contemptu, quando

voluntas eius renuit subijci ordinationi legis, vel

regulæ, & ex hoc procedit ad faciendum contra

legem, vel regulam. Quandò verò ex alia causa,

puta concupiscentia, vel ira in ducitur ad aliquid

faciendum contra statuta legis, vel regulæ, non

peccat ex cōtemptu, sed ex aliqua alia causa: etiāsi

frequenter ex eadem causa, vel alia simili pecca-

tum iteretur, sicut Augustinus dicit lib. de nat. &

gra. quòd non omnia peccata committuntur ex contem-

ptu superbiæ. Frequentia tamen pecccati dispositi-

uè inducit ad contemptum, iuxta id. Prou. 18. im-



pius cum in profundum malorum venerit, contemnit.

Hæc D. Thom. ibi: & Caietanus eodem loco ait:



ad peccare ex contemptu non sufficit, etiamsi esset perpe-

tua, & millies resoluta & deliberata consuetudo peccan-

di in tali cōmissione sed exigitur, vt peccans peccet ex ta-

li causa scilicet ex hoc quòd non vult subijci legi seu re-

gulæ, vel prælato: nam prælatus lex est animata: & inPrælatus lex|est animata.

summa verbo contemptus ait contemptum sumi

dupliciter; primò. vt est peccatũ, quo aliquis sper-

nit proximu: & hoc ait esse mortale, si proximum

spernat affectu spernendi seu formaliter: quia ma-

gnam iniuriam irrogat proximo: si verò materia-

liter, non peccat mortaliter, nisi notabiliter offen-

datur proximus: & hoc peccatum materialiter

sumptum valde, inquit, commune est, vtpote à su-

perbia procedens, à qua nisi speciali priuilegio

nullus expers videtur. Est quoque proximi con-

temptus peccatum veniale propter imperfectio-

nem actus, vt contingit in primis motibus: & ex

parte materiæ, quia minima est, & parum pro ni-

hilo reputatur. Secundò sumitur contemptus, vt

est causa peccati condistincta infirmitati & igno-

rantiæ. Sic est nolle subijci cùm oportet; & hoc

quoque formaliter sumptum peccatum mortale

est ex genere cōtra dilectionem Dei vel proximi:

vnde dicere verbum otiosum ex hoc formali con-

temptu, est mortale: imò & nolle ingredi religio-<-P>@@

<-P>nem, vel sequi alia consilia Christi: hæc autem

maxima peccata rarò accidunt, nisi pessimè dispo-

sitis, seu habituatis, adeò vt ex odio legũ, & legis-

latorum operentur: contemptus enim formalis

cōtra superioritatem legis, vel legislatoris directè

tendit. Aduerte hîc duas distinctiones; prima est

inter consolationem, & subiectionem: omittere

aliquid leue, ne ex eo superior vel pater capiat

consolationem, non est peccare ex contemptu, sed

ex indignatione: secus, si omitteret, vt non subij-

ciatur. Secunda est inter contemptum simpliciter,

& secundùm quid; qui ex contemptu minimi, quia

minimum est, omittit illud, paratus subijci in ma-

ioribus, non peccat mortaliter, quia non renuit

subijci absolutè, sed in minimo, & quia minimũ,

secus si simpliciter renuat subijci ex nullo alio

motiuo.

  Hæc est sententia Caietani in qua multæ suntExanimantur|dicta Caieta-|ni.



difficultates circa vtrúmque contemptũ, & existi-

mo illam distinctionem de contemptu formali, &

materiali proximi esse impertinentem: quia nemo

potest contemnere, vt contemnet: semper enim

aliquod bonum proprium, vel alienum debet at-Nemo respi-|ciens ad ma-|lum operatur.

tendi, si quidem nemo respiciens ad malum, pera-

tur: potest autem nullum aliud bonũ attendi, nisi

quòd malum inimici est quasi bonum meum, & si

ita intendatur, est odium formale: sin minus au-

tem est defectus contra iustitiam, vel etiam cha-

ritatem, non tamen formale odium: idemq́ue est

in detractione, scandalo, & aliis multis: & fortè

hoc solùm voluit Caietanus, sed ad rem præsen-

tem non spectant: quia solùm loquimur de con-

temptu qui esse potest causa cuiuscumque peccati,

& existimo contemptum hunc consistere in affe-

ctu libertatis à lege, seu non subiectione ad illam,

quia libertas à lege, & non subijci illi bonũ quod-

dam est, & perfectio simpliciter, quæ proptereà

necessariò debet esse in Deo: sed in eo qui debet

subijci Deo, vel creaturæ alicui, valde turpe est ef-

ficaciter velle non subijci, hoc solo motino liber-

tatis à lege, & legislatore, vt sic, in sua operatione,

& quia hoc dedignari, & indignum ducere alij

subesse & illum habere pro superiore in exercitio,

est quasi intellectualis ipsius cōtemptus (quamuis

reuera sit affectiuus, & sine intellectiuo esse pos-

sit, & communiter sit) ideò appellatur peccatum

contemptus, & pertinet ad vitium inobedientiæ,

quia directè per se, & formaliter aduersatur supe-

rioritati, & cum illa pugnat, & est velle rem non

facere solùm quia præcipitur, vt ait Nauar. cap. 23.

num. 35. nec potest esse veniale peccatum nisi ma-

teria sit leuissima, & contemnatur lex ex affectu

libertatis in materia leuissima, quia leuissima, vt

dicebat Caietanus, cui consentit Armi. verbo con-

temptus & Medina quæst. 96. art. 4. Synest. con-

temptus §. 3. Angel. §. 1. sed quæ in aliis peccatis

est leuissima materia, & insufficiens ad mortale, in

contemptu erit grauis, sicut quod est materia le-

uis in furto facto cum intentione restituendi, erit

grauis in furto facto sine intentione restituendi:

& quòd non omnis contemptus sit mortalis aper-

tè docet D. Thomas 2. dist. 24. quæst. 3. art. 5. ad 2.

& de verit. quæst. 15. art. 5. ad 2. sed his locis planè

loquitur de contemptu incluso in omni peccato:

& ideò docet non sufficere ad mortale nisi quis eo

animo circa rem leuẽ delinqueret, vt etiam si esset

grauis, & grauiter prohibita sub pœna amittendi

Deum, seu amicitiā Dei, & beatitudinẽ, adhuc de-<-P>

@@0@

@@1@242 Quæst. XCVI. Tract. XIV.



<-P>linqueret. Strictè autem peccare ex contemptu est

peccare ne se subijciat legi, vt retulimus ex D. Th.

& Caiet. 2. 2. quæst. 186. art. 9. ad 3. quos in expli-

cando peccato ex contemptu sequitur Nauarrus,

in sum. cap. 23. num. 42. citans etiam Archidiaco-

num cap. quicumque 81. dist. Dominicum cap.

nullus 55. dist. & dicens rem inuolui à Felino cap.

cum quidem de iureiur. col. 3. & 4. eodem modo

contemptum explicant Syluest. & alij summistæ,

verbo contemptus. Altisiod. Adrian. Gerson, Pa-

lac. Driedo, Angel. & alij quos partim citat, & se-

quitur Couar. cap. alma part. 1. §. 7. nu. 6.

  Ratio verò cur contemptus simpliciter semperContemptus|cur semper sit|peccatũ mor-|tale.

sit peccatum mortale secundùm aliquos est, quia

nolle subijci legi, quia lex est virtualiter, includit

nulli legi velle subijci, ac proinde nec obliganti

ad mortale; in religiosis autem nolle subijci regu-

læ putat Valentia 2. 2. disp. 10. quæst. 4. punct. 5. esse

mortale, quia est contra votum religiosi, quo pro-

fitetur vitam regulatem: ille autem vellet, si com-

modè posset, viuere extra regulam: ergo in re gra-

ui habet animum contrarium voto, & sic peccat

mortaliter.

------------------------------------------------------------



SECTIO IX.

Quibus notis, seu regulis cognosci possit, aliquam legem

obligare ad mortale secluso contemptu, scan-

dalo, periculo, & aliis extrinsecis

circumstantiis.



PRima regula: Quando materia est46

leuis attentis omnibus circumstan-1. Regula.|Lex non obli-|gat ad morta-|le in materia|leui.

tiis, non obligat lex ad mortale: tra-

ditur à Soto 1. iust. quæst. 6. art. 4. Ca-

stro 1. de lege pœnali, ca. 5. docum. 2.

Victoria relect. de potestate ciuili, nu. 19. Aragon.

2. 2. quæst. 62. artic. 3. Valentia hic disp. 7. quæst 5.

punct. 6. quæst. 3. Vazquez disput. 158. cap. 4. & 5.

Sayro tomo 1. lib. 3. cap. 7. num. 14. Azor tomo 1.

lib. 5. cap. 6. quæst. 5.

  Ratio est, quia secundùm veriorem opinionem

probatam sectio. 6. non potest legislator, etiam si

velit, in materia omninò leui imponere obliga-


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   83   84   85   86   87   88   89   90   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin