Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14,73 Mb.
səhifə65/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14,73 Mb.
#70987
1   ...   61   62   63   64   65   66   67   68   ...   143

sius num. 66. & alii. Secundam affirmantium de-

bere fraudari, pro quâ P. Rebellus adducit Co-

uarruuiam, Nauarrum, & Valascum, quos & se-

quitur, licèt oppositum censeat non esse impro-

babile; cùm pœna suos auctores egredi non de-

beat. L. Sancimus. C. de pœnis. Quorum ratio est,

quia ita leges absolutè disponunt. Et quidem

etiam quando modo licito inuenitur thesaurus,

potuerunt eum Fisco penitus applicare, aut certè

nullâ parte domino fundi applicatâ; & ita leges

Hispaniæ disponunt; ergo & in speciali casu di-

cto, cuius motiuum esse potest, ne quis maleficio

locupletetur, siue proprio siue alieno, & occa-

sionem habeat gaudendi de illo; quod quidem

in Fisco non ita accidit, cùm Principes in odium

maleficij pœnam statuant arte legibus odiosâ, vt

Imperator loquitur lege 1. citatâ. Addi P. Hur-Additio P.|Hurtadi|refutata.

tadus non solùm partem innocenti tradendam

post sententiam, sed etiam totum, si per indu-

striam thesaurus sit quæsitus. Quod non video

quàm sit aptè dictum; cùm enim per artem magi-

cam sit inuentus, manifestum est ex industriâ

quæsitum; ergo semper applicandus totus, & non

tantùm illius pars.

  69 Dico igitur, ad præcipuam difficultatemAssertio 1.|opinionis|prioris pro-|habilitas,|juxta quā|in casus

respondendo. Primò opinionem priorem adeò

esse grauium Doctorum auctoritate firmatam,

vt in casûs contingentia nullus videatur futurus,

qui eam non amplectatur. Cùm enim ad onera<-P>@@

<-P>ista deuitanda opinio quæuis placeat, vbi scilicetcontingen-|tiâ erit qui|hæreat nul-|lus.

pauci & minùs probati Doctores excusant; quod

fiet quando tot pro excusatione militant, &

bonâ ducuntur ratione? Hoc ergo constante,

non videtur multùm de vlteriori discussione cu-

randum.


  70 Dico secundò. Sententia contraria, licètAssertio 2.|contrarium|solidiori ni-|ti funda-|mento.

minùs auctoritatis habeat, solidiori potest funda-

mento probari. Nam vt demus leges esse pœna-

les, lex pœnalis obligare in conscientiâ potest,

quando pœna versatur circa dominij impeditio-

nem. Sic qui obtento Parochiali Beneficio, suâ

culpâ intra annum non ordinatur sacerdos, illud

in conscientiâ dimittere tenetur, sicut & Episco-

patum qui intra sex mentes non consecratur, nec

facit fructus suos; qui non recitat diuinum Offi-

cium, fructuum etiam perceptione priuatur, sicut

& non residens, qui ratione Beneficij tenetur re-

sidere. Quas exceptiones, & alias opponunt

Doctores, qui sententiam de lege pœnali prædi-

ctam consectantur, vt videri potest apud Bona-

cinam Tomo 2. Disput. 1. Quæst. 1. Puncto 7. §. 2.



num. 9. 17. & seqq. vbi plures adducit Auctores,

præsertim ex Societate. Tunc sic. Leges de the-

sauris diabolico adminiculo repertis tractantes,

ad hunc modum disponunt: ergo stante obli-

gatione in conscientiâ legum huiusmodi, ex eo

quòd pœna in illis extet non desinunt obligare.

Antecedens constat ex earum tenore. Nam leg.Lex Impe-|ratoria do-|minij pro-|hibens trā-|stationem.

vnicâ Tit. 15. C. de thesauris, Lib. 10. ita loquitur

Leo Imperator: nam in suis quidem locis vnicuique,



dummodo sine sceleratis & puniendis sacrificijs, aut aliâ

qualibet arte legibus odiosâ, thesaurum (id est, condita

ab ignotis dominis tempore vetustiore mobilia) quærere,

& inuento vti liberam tribuimus facultatem. Sic ille.

Vbi manifestè, vt frui thesauro quis possit, condi-

tio decentis inquisitionis apponitur. Dictio enimDictio|Dummo-|dò quam|vim habe-|at.

Dummodò conditionem importat, quando appo-

nitur vt dispositio vim habere incipiat, & non fa-

ciendum aliquid tantùm indicat post dispositio-

nem completam. Pro quo videndus P. Molina



Disput. 208. §. Iuxta & seqq. Quod in casu nostro

videre est, vbi dispositio legis non versatur circa

aliquod post completam dispositionem facien-

dum, vt in exemplis ab eodem Patre adductis,

sed circa dispositionem ipsam, vt vim habere in-

cipiat, quòd scilicet inquisitione sacrilega, &

arte legibus odiosâ non quæratur, vnde per in-

quisitionem non odiosam nec sacrilegam vim

habere incipit. Licèt autem Marius Antoninus

Lib. 1. Variarum Resolutionum Resolut. 88. num. 5.

dicat cum Rotâ dictionem Dummodò modum im-

portare; id ita intelligendum vt ex P. Molina, &

aliis dictum, quando scilicet disponitur aliquid

faciendum post completam dispositionem, vt in

casu ab eodem Mario adducto donationis à patre

factæ filio primæ tonsuræ, vt adueniente ætate

legitimâ posset ad sacros Ordines promoueri. Est

ergo non obscura præfatæ legis mens: neque

alia est legis alterius, de quâ suprà.

  71 Et hæc quidem juxta jus commune, cuiQuid pro|Hispaniâ|speciale

in Hispaniâ statur, quando aliquid per leges spe-

ciales statutum non inuenitur. Licèt autem casus

præsens non inueniatur in particulari decisus, ex

generali dispositione colligitur, juxta quam the-

sauri applicantur Fisco, quintâ parte inuentori

designatâ, vt communiter Hispani testantur<-P>

@@0@

@@1@176 Thesauri Indici Titulus V. Cap. X.

<-P>Auctores. Quatuor ergo partes habebit fiscus,

quomodocumque thesaurus inueniatur: an au-

tem quintam in casu, de quo loquimur,

ex nullâ lege habetur: Nam citata ex iure Cæ-

sareo, de toto thesauro loquitur, quem quis

suis in locis inuenit, vt iam vidimus: nec vult

inuentorem habere illum; licet ratio decisionis

ad partes etiam videatur extendi, sicut ad inue-

nientem in locis alienis, vbi potior est ratio. Sed

cùm pœnalis sit, non ita admittetur ab omnibus

extensio: vnde sententia dicentium leges istas

non obligare in conscientiâ ad restitutionem, in

Hispaniâ præsertim locum habebunt. Pro In-

diis autem, de quibus præcipuè agimus

  72 Dico tertiò. Dimidia pars, quæ in In-Assertio 3.|Quid pro|Indijs circa|medieta-|tem.

diis inuentori thesauri conceditur, potest ab eo

retineri, etiamsi diabolicis illam artibus compa-

rarit. Constat in primis ex probabilitate senten-

tiæ sic generaliter affirmantis. Deinde ex nuper

dictis, quia non habemus legem, ex cuius verbis

deduci queat dominij acquisitionem impediri,

cùm nulla inueniatur pro Indiis circa casum, de

quo loquimur. Lex autem iuris communis in a-

lio procedit, & licet valde probabile sit ob ra-

tionis identitatem extendi posse; quia tamen

communissima sententia contrarium tenet, pro

quâ videri potest Bonacina Tomo 2. Disp. 1. Quæst.

1. Puncto 8. num. 23. vbi alios adducit: ideò illa

securè potest sustineri: præsertim cùm non sit

ratio omnino eadem in toto, & in parte. Et vbi

similitudo quomodolibet deficit, non valet ar-

gumentum à simili, etiamsi dissimilitudo parua

sit, ex adductis à Marco Antonino suprà Resolut.Argumen-|tum à si-|mili leue|& infir-|mum.

39. num. 34. vbi ex Menochio, quod argumen-

tum à simili est leue & infirmum. Fauet id, quod

habet P. Azor Tomo 3. Lib. 1. Cap. 13. in fine,

vbi quæstionem tractans, & duas sententias con-P. Azor.

trarias adducens, sic concludit; At nunc in Ca-



stella est vsu receptum vt thesauri vbicumque inue-

niantur, ad Principem, vel Rempublicam pertineant,Pro inuen-|tione The-|sauri in|domo Gen-|tilitia,|vulgò So-|lariega|vide Tho-|mam Hur-|tadum|Tract. 8.|n. 402. &|403.

& inuentoribus quædam pars aßignetur l. 1. tit. 13.

lib. 6. nouæ Collectionis. Sic ille. Iuxta quam in ca-

su, de quo erat sermo, inuentionis scilicet per

artem Magicam, non derogatur inuentori pars,

vt scilicet in foro conscientiæ possit eam retinere.

De quibus hæc satis.


CAPVT X.

De margaritis, pretiosis lapidibus, &

quibusdam aliis.




73 EX margaritis, & gemmis aliis quintaEx gemmis|nihil debe-|ri, quæ vi-|deantur|ostendere,|quia sunt|primò oc-|cupantis.

pars Regi debetur per leges, de qui-

bus Dom. Solorzanus in Politicâ pag.

952. Y de derecho. Vbi quæstio similis agitatæ du-

dum occurrit, an scilicet lex talis in conscientiâ

obliget; in quâ ad negandum maius est quàm in

metallis fundamentũ, quia plures sunt qui negent

res istas ad Regalia pertinere, vt videri potest a-

pud Dom. Solorzanum suprà pag. 951. §. Pero vi-

niendo; quod & tenet P. Fragosus Tomo 1. pag.

264. in fine, vbi ait constare ex Institutâ de re-

rum diuisione §. Item lapilli, esse primò occu-

pantis, vnde eas non censet inter Regalia com-

putandas. Sic etiam P. Mendus in Bullam Cru-

ciatæ Disput. 83. num. 8. Pro quo & est doctrina<-P>@@

<-P>D. Thomæ 2. 2. quæst. 66. artic. 5. ad 2. vbi ita

scribit: Quædam sunt, quæ numquàm fuerunt in bo-D. Tho-|mas.



nis alicuius, sicut lapilli, & gemmæ, quæ inueniuntur

in littore maris; & talia occupanti conceduntur. Sic

ille. Qui licet statim addat eamdem rationem

esse de thesauris; subiungit tamen sic: nisi quòd

secundùm leges ciuiles tenetur inuentor dare medieta-

tem domino agri, si in alieno agro inuenerit. Hæc Do-

ctor sanctus, ex quibus apparet differentia inter

margaritas, lapillos, & thesauros; quia de istis

leges sunt, non de illis pro medietate, aut parte

aliâ Principibus tribuendâ, si ergo lex etiam pro

illis extet, non ita æquitati conformis sicut illa,

debet reputari. Licet P. Turrianus 2. 2. Tomo 2.

Disp. 42. n. 9. illam probet.

  74 Sed est quod pro Regibus nostris faciat;Pro quintæ|partis obli-|gatione|quid fa-|ciat. Vbi|quòd deci-|mæ huius-|modi à|Regibus|reseruatæ.

nam illi, cùm decimas sibi à Pontifice concessas

in Ecclesias refuderunt, decimas margaritarum,

& gemmarum sibi reseruarunt; vt constat ex An-

tonio de Herrera in Historia generali Indiarum De-



cade 1. Lib. 6. Cap. 19. Ergo saltem ex illis deci-

ma reddenda pars in foro conscientiæ. Quòd

verò ex prædictis decimæ exigi possint, constat

ex dictis num. 46. & quod ad margaritas attinet,

ex Cap. Peruenit, de decimis, vbi specialiter ex-

primuntur Piscariæ, margaritas autem piscatio-

ne colligi manifestum est; vnde in Indiâ Orien-

tali celebris ille tractus, in quo illæ conquirun-

tur, Piscariâ dicitur. De lapidibus autem pretio-Quæ & ex|metallis|debentur.

sis eadem est ratio, quæ de metallis, pro quibus

videri potest P. Suarez Tomo 1. de Religione Lib. 1.

de diuino cultu. Cap. 34. num. 3. & 6. & P. Tan-

credi citato num. adductus.

  75 Vbi illud tantùm videtur dici posse, quòdObiectioni|ex eo quòd|quinta &|non deci-|ma exiga-|tur, satis-|factum.

etsi Reges nostri prædictas decimas sibi reserua-

runt, id fuit quoad habitum, non quoad actum;

id est, reseruasse sibi potestatem eas exigendi, de

facto autem non constare de huiusmodi exa-

ctione ex vi priuilegij: nam si ita esset, non quin-

tam partem exigerent, sed duplo maiorem; &

ita cùm illam exigant, alio videntur iure vti; &

sic non adeò strictam obligationem incumbere

ad illius præstationem. Quæ responsio negari

nequit quin suam habeat verisimilitudinem, vnde

nequit euidenter impugnari. Nihilominùs non

videtur credibile ita seriò & constanter hoc sibi

reseruasse ius, quo tamen numquam vsi fuerunt

vel ipsi, vel eorum posteri. Prætereà. Non dixe-

runt ius sibi reseruare, sed decimas: ergo earum

exactio in vsu est: atqui non alia apparet, nisi

dicta, quatenus scilicet decimæ in quintâ parte

includuntur; ergo in foro illæ conscientiæ de-

bentur.


  76 Quia nonnumquàm accidit vt intra In-De reper-|tis cum ca-|daueribus|eadem ra-|tio quæ de|thesauris.

dorum cadauera ex veteri ritu pretiosa aliqua in-

uenirentur, Regio est rescripto cautum vt ea Fi-

sco seu Cameræ applicentur, inuentoribus dimi-

diâ parte designatâ. Quod an in conscientia o-

bligat dubitari potest. Sed certè de illis eadem

videtur esse ratio, quæ de thesauris; quod enim

in terra ipsa, aut intra mortuorum corpora, di-

uitiæ asseruatæ sint, minimi discriminis est ad

propositum, sicut si in arcâ, aut extra illam, con-

dita fuissent.

  77 Circa Salinas in Indiis multa sunt dis-Pro Salinis|quid in In-|dijs practi-|candum.

posita, dum illæ Regio fisco addicuntur; sed exi-

tu ferè inutili, & non modico Indorum grauami-<-P>

@@0@

@@1@Pro margaritis & gemmis quæ obligatio. 177



<-P>ne subsecuto: de quo agit Dom. Solorzanus in

Politicâ Lib. 6. Cap. 3. stante quidem lege tali,

quæ tamen Peruuio abrogata est, aut ei pro tem-

pore supersedere præceptum; non deberet pec-

cati mortalis damnari, qui ex salinis eam salis

quātitatem tolleret, quam ad proprium vsum ha-

beret necessariam: esset enim nimis durum id le-

ge rigidâ prohiberi, vbi salis abundantia eximia

copiam sui facere omnibus videtur indigenis, pro

quorum vtilitate à Deo est liberali exhibitione

tributa: & vt hîc aliquid speciale adiiciam, dignum

equidem quòd inter illa recenseatur, quorum

Dom Solorzanus suprà luculentam intulit men-Mirabile|salis pro-|fluuium.

tionem. Iuxta oppidum Acos Cuscensis diœcesis,

vidi montem altitudinis non exiguæ, ex cuius

medio cliuo aqua salsa abundanter erumpit; quæ

ad complures tumulos, mensarum instar, limpi-

dissimis lapidibus superimperitis artificiosè de-

ducta, in candidissimum breui salem efformatur.

Et est profectò mirabile, ad radices montis flu-

uium satis celebrem, quem Incolæ Apuerimas

indigitant, dulcis aquæ decurrere; vt non appa-

reat quomodo in propinquo monte perennis il-

le salsarum aquarum fluxus consistere possit.

Hinc ergo Indigenis nefas sit sumere, quod

vsui necessarium habent, aut ex quo lucellum a-

liquod comparare queant? Aut non liceat om-

nibus eò accedentibus, quod indigenis fas est,

vbi Deus mirabili illâ copiâ, & naturæ miraculo,

videtur omnes ad vsum cum Auctoris prouiden-

tissimi laude prouocare?


CAPVT XI.

De Argento viuo, & quæ in illius emo-

lumentis conscientiæ nocumenta

possint admisceri.


78 DE illo dictum à nobis Titulo 1. Cap. 12.Indorum|in effosione|argenti vi-|ui labor|quantùm|fidei recep-|tioni offi-|ciat, re-|centi nar-|ratione|monstra-|tum.

quatenus in ipsius extractione Indi

plus videntur grauari, quàm iustitia,

& Christiana charitas patiantur. Et n. quidẽ 116.

narrationem adiecimus, ex quâ compertum ha-

betur quàm hoc grauamen fidei eorumdem offi

ciat, cui & aliam recentissimā hîc iuuat adnectere,

vt appareat quantùm oporteat oneris huius le-

thale impedimentum quantocyus, iuxta Regis

nostri pollicitationem piissimam, amouere. An-

te paucos menses in oppido Totorhuailas Cus-

censis diœcesis, cuius incolæ Huancabelicensi

torturæ per vices addicuntur; cùm viderent pro-

fectionis tempus iam propinquum, sic agentibus

quibusdam, in hunc modum discurrerunt. Deus

Christianorum parùm nobis propitius est, qui

ab hoc nos grauamine non curat liberare. Ad

Huacas ergo nostros, & propitiora Numina re-

curramus. Dictum factum. Conuocantur om-

nes, & vt vnusquisque aliquid ex iis, quæ offerre

in sacrificiis soliti, afferat, commonentur. Cùm

ergo sic fuisset animitus destinatum, ex indige-

nis quidā rem detestatus, quia fides Christiana in

illo firmiores egerat radices, duobus ex Societate

nostra Patribus, qui eò deuenerant, Prouinciam

totam per Missiones vtilissimas obeuntibus, quid-

quid erat destinatum aperuit, vt remedium op-<-P>@@

<-P>portuuum adhiberent. Quod &, Deo fauente,

præstitum, sed non sine ingenti difficultate: adeò

illorúm corda pro horrore intolerandæ mole-

stiæ longè à fidei castris exularant. Et hoc qui-

dem quod in oppido isto deprehensum, in alijs

accidere grauamini isti designatis satis est verosi-

mile, vbi & ratio est eadem, & Indorum indoles

non diuersa. Videant ergo ij, ad quos maximè

spectat prouidisse, vt de remedio efficaciter ad-

hibendo prouideatur: ni velimus Deum rebus

nostris infensissimum experiri. Dicat, dicat tan-

dem Piissimus, & Religiosissimus Princeps, quod

aliàs Deus Regis Vatis voce Psalm. 11. vers. 6.Psalm. 11.|v. 6.

Propter miseriam inopum & gemitum pauperum, nunc

exurgam. Nunc equidem, nunc quoties audi-

tum hoc Nunc: sed protensum adeò, vt Nunc æ-Parum ille|nouo opere|tenuatus.

ternitatis esse videatur. Nec moueat quod de

nouo opere, quo labor sublatus operariis, ni-

mium quantum D. Gaspar Escalona commemo-

rat in Gazo phylacio Peruuiano Lib. 1. Parte 1. Cap. 14.

44. & 45. Totum enim opus illud suo est fine

frustratum, metalli venâ præcipuâ disparente.

Quod tamen nuper repertum est, licet minùs

molestiæ habeat; habet tamen non leues, & est

illud de duratione suspectum; vt Scripturæ ver-

bis vti liceat. Erat ergo videre miseriam. 2. Matth.

6. 29.

  79 Licet autem Mineræ aliæ inferioris notæMineræ|prædictæ in|Regia con-|seruatæ.



Regiæ Coronæ adiudicatæ non sint; quæ tamen

argenti viui sunt adeò iudicantur pretiosæ, vtpotè

sine quibus auri & argenti copia non suppetat, vt

cum auriferis & argentariis veniant numerandæ.

Immò præ illis æstimatio increuit, nam cùm aliæ

priuatis dentur, cum onere quintariæ præstatio-

nis, & qui eas possident, dicantur Minarum do-

mini; hydrargyriæ in Regiâ potestate retinentur.

Et priuatis administratio sola committitur, qui-

bus duo onera imponuntur quasi vsufructuariis,Sed dantur|cum du-|plici onere|in admi-|nistractio-|nem.

qui quod colligunt, faciunt suum. Primum, vt

quintum Regi soluant. Secundum, vt quidquid

extraxerint, eidem vendant, taxato pretio grauis-

simis pœnis impositis vendentibus, & ementibus

contra Regiam prohibitionem. Vnde ad solum

Regium spectat arbitrium, Supremis Guberna-

toribus commissum, illud pro diuersis Minera-

rum elaborationibus dispartiri. Nullum autem

ex hoc commercio Fisco speciale emolumentum

accrescit, quia sicut emitur, ita & venditur, ad-

ditis comportationis expensis; quia vnicuique

vbi illi est opus tribuitur Regiis sumptibus ex-

portatum. Emolumentum tamen magnum du-

citur Minerarios hoc singulari & mirabili natu-

ræ adminiculo iuuare, vt sic vberiores thesauri in

Regium Fiscum inducantur.

  80 Vbi circa Primum esse difficultas po-Quinti|obligatio|vnde fun-|dari.|queat.

test, quia vt testatur Dom. Solorzanus suprà §. Y



tambien pag. 942. non extat rescriptum aliquod

Regium, quo Minerariis dictis onus quinti sol-

uendi impositum reperiatur, quando Mineræ in

Regio dominio conseruantur, licet extet quando

in priuatos dominos transferuntur, aut nouis in-

uentoribus pro tempore aliquo per modum v-

susfructus cedunt vt præmium industriæ, de quo

D. Escalona in Gazophylacio Parte 2. pag. 101.



num. 2. Sed ad hoc fieri satis potest, Primò quia

Rex ipse auctor legis de quinto soluendo gene-

raliter ex Mineris istis, sic suam legem interpre-<-P>

@@0@

@@1@178 Thesauri Indici Titulus V. Cap. XI.

<-P>tatus est, vt etiam ex illis in administratio-

nem datishoc debeat intelligi; & interpretatio-

nem istam vsus ipse confirmat. Deinde. Quia

cùm Mineræ istæ Regis sint, aliquod speciale

emolumentum habere debet ex illis: cumque ex

commercio emptionis & venditionis nullum ha-

beat, vt diximus; satis est conueniens vt illud ex

quinto accepto consequatur. Prætereà. AdClarius|eiusdem|fundamen-|tum, ex|contracta.

omnem difficultatem tollendam præcedit con-

tractus sub eâ conditione; cumque de pretij inæ-

qualitate non sit ratio dubitandi, & illud tum

quinto, tum ceteris partibus debitâ proportione

respondeat in venditione, nulla videtur in eo in-

iustitia committi. Quod à Dom. Solorzano su-



periùs obseruatum, sed debuit ampliùs explicari.

Nam aut quintum absolutè debetur, aut non, si

primum: ergo non erat necessarium id in con-

tractum deduci. Si autem secundum, & alioqui

centilibris (vulgo Quintal) iusto non accipitur

pretio, cùm pro eâ nihil detur, videtur in eo in-


Yüklə 14,73 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   61   62   63   64   65   66   67   68   ...   143




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin