lici sibi thesauros reseruare.
55 Contra Bañez autem est ratio ex ipsiusBañez suâ|doctrinâ|impugna-|tus, vt o-|bligatio in|conscientiæ|sit.
doctrinâ desumpta. Nam iuxta ipsum, inueniens
thesaurum in fundo alieno tenetur ex iustitiâ
commutatiuâ dimidiam partem reddere domino,
vnde & Regi quando in eius fundo inuentio ac-
cidit: sic decisum l. 47. Tit. 28. Part. 13. Tunc
sic. Quòd partes iste thesauri ad hos vel illos per-
tineant, vt obligatio conscientiæ resultet, ex dis-
positione legis pendet, iuxta quam vni aufertur,
& alteri confertur: & tamen in prædictâ lege
non est declaratum in conscientia obligare: er-
go similiter cùm lex partem fisco applicat, obli-
gatio in conscientiâ resultat, licet id non habea-
tur expressum. Patet illatio: quia ratio est ea-
dem. Et prætereà. Quia Rex non debet esse pe-
ioris conditionis: neque vllum iudicium in lege
ipsâ est, vnde id colligi possit. Si dicas esse per
modum tributi. Instari manifestè potest: nam &
dari tributum aliquod potest, cuius solutio in
conscientiâ obliget. Videantur dicta Titulo 1.
num. 170. & tale hoc esse ratio adducta demon-
strat, si tributum est: quandoquidem Rex ex eo
quòd tributum esse voluerit, noluit deteriorem
suam reddere conditionem, quàm si partem illam
alteri applicandam decreuisset.
56 Licet autem pro medietate Regi red-Medieta-|tem Regi|reddendam|non est cer-|tum, ob|diuersas|sententias,|& praxes.
denda præfatum rescriptum extet, non videtur
constans circa hoc praxis, sicut nec sententia.
Vnde Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 5. num. 37.
ait quintam partem reddendam tantùm: & quia
metalla inuenta conflanda sunt, inde quinta alia
pars deducenda est: quod tamen expressum lege
aliquâ non habetur, licet ex Regiis schedulis col-
ligi videatur, vt iam olim Matienzus obseruauit
in manu scripto Tractatu. In Politicâ autem pag.
957. §. Y en esta, affirmat in detectionibus,
registris, & manifestationibus, quæ ordinariè
fiunt, dictam ordinationem, quâ medietas præ-
scribitur, obseruari; quamuis frequentiùs sola
quinta pars soleat, sicut in metallorum manife-
statione, persolui. Iuxta hæc ergo lex non vi-
detur vltra quintum obligare in conscientiâ; li-
cet arbitrio Officialium alia quandoque disposi-
tio minùs inuentoribus fauorabilis obseruetur.
Ad quod quidem circumstantiæ conducere pos-
sunt: & vt grauiter in hoc non peccent, vtilita-
tem Regij patrimonij non debent negligere, cùm
ad fidele ministerium ex officio, & Regiâ confi-
dentia teneantur, vt dictum sæpiùs.
57 Secundò. In prædictâ Ordinatione sta-Ex quibus|Regi tri-|buenda.|medietas.
tuitur vt dicta medietas Regi soluatur ex omni-
bus pretiosis, auro scilicet, argento, vnionibus,
& lapidibus pretiosis, in sepulcris Indorum, ac
locis aliis superstitiosè ab eisdem dispositis. Ex
quo videtur colligi licitum esse sepulchra scrutari,
& corpora mortuorum extrahere, quod tamenSepulchra|Indorum|an ea de|caussa|scrutari|liceat.
aliàs illicitum comprobatur per l. 3. de sepulc. vio-
lat. & L. item 3. C. de Episcop. Audient. & Cap.
Sicut, de Iudæis. Et in casu nostro per Concilium
Limense secundum sub pœna excommunica-
tionis prohibens sepulcra Indorum demoliri.
Pro quo & pugnat Episcopus Chiapensis, addu-
ctus à Dom. Solorzano suprà num. 40. vbi con-<-P>
@@0@
@@1@Circa inuenientes Thesauros quæ obligatio. 173
<-P>tendit quidquid in his sepulchris inuentum fue-
rit, Indorum sepultorum hæredibus, vel commu-
nitatibus applicandum. Ipse tamen Dom. Solor-
zanus resoluit contrarium num. 41. & seqq. & in
Politicâ Pag. 957. vbi ex Antonio de Herrera in
Historia generali Indiarum Decade 5. lib. 5. cap. 8. te-
statur circa hoc magnas fuisse sessiones & consul-Affirmati-|na respon-|sio.
tationes: & iis præmissis legem pronuntiatam.
& certè secluso scandalo, aut alio extrinseco in-
conuenienti, non apparet cur hoc fieri nequeat.
Regula enim est omni æquitati conformis, vt
quod tibi prodest & alteri non nocet, nequeat
impediri. In casu autem dicto diuitiæ in sepul-
chris Indorum asseruatæ, quorum domini peni-
tus ignorantur, nihil mortuis prosunt, & ex ea-
rum ablatione nullum patiuntur detrimentum:
ac prætereà viuis valdè prodesse possunt, vt con-
stat: ergo non potest earum extractio penitus
prohiberi.
58 Dices inhumanum videri corpora mor-Obiectio ex|obligatione|sub mortali|humandi|corpora.
tuorum extrahi, & iniuriosè tractari. Cùm enim
quis teneatur sub mortali mortuum sepelire,
quando deest, qui id facere velit aut possit, vt
tradit cum aliis Bassæus V. Sepultura num. 1. licèt
non benè citet Patrem Sà, eodem verbo vbi de eo
nihil. Cùm inquam ad id teneatur, quia est cha-
ritatis, & misericordiæ opus vltimo loco inter
corporalia numeratum, vrgens in extremâ neces-
sitate: consequenter dicendum est similem sub-
esse non exhumandi obligationem, & decenter
tractandi illa. Et ex hac consideratione Decre-
talis citata processit, in quâ Clemens Tertius itaEt ex pro-|hibitione|Canonica.
loquitur: Ad hoc malorum hominum prauitati &
auaritiæ obuiantes, decernimus vt nemo cæmeterium
Iudæorum mutilare aut inuadere audeat, siue obtentuCap. Sicut,|de Iudæis.
pecuniæ corpora humata effodere. Sic ille, qui statim
pœnam ferendam apponit aut infamiæ & priua-
tionis officij, aut excommunicationis.
59 Sed hæc non videntur vrgere: nam licètFit illi sa-|tis, ratione|magnæ|vtilitatis.
inhumanum videatur mortuorum corpora iniu-
riosè tractare; sunt tamen causæ plures, propter
quas exhumari possint, vt communiter fatentur
Auctores. Vide citatum alios afferentem: ergo
& ratione magnæ vtilitatis, qualis in detectione
thesauri deprehenditur. Vnde nequit occurri in
eo auaritiæ prauitatem admisceri à Pontifice con-
demnatam. Non enim auaritia est malorum ho-
minum propria, ob vtilitatem aliquam non vul-
garem mortua corpora loco mouere, statim se-
pulturæ reddenda, & terrâ superiectâ operienda:
quod Concilium Limense tantùm videtur præ-Concilium|Limense|quid præ-|cipiat.
cepisse, vt ex verborum tenore colligitur. Sic
enim illud: Y asi desen terrados los dexare, à que
perros y aues los coman. Quæ explicatio potest
etiam Decretali allatæ accommodari. Et illa
quidem de Iudæis tantùm agit, non de Paganis:Decretalis|sicut, de|Iudæis ex-|plicatio.
nec de Iudæis omnibus, sed de iis, qui cæmete-
rium habent, & à Christianis in suis viuere Sy-
nagogis permittuntur: & verò cùm Iudæi non so-
leant cum diuitiis sepeliri; si quis sepulchra eo-
rum effodiat, supellectilis alicuius videtur cupidi-
tate moueri, vt ex eâ pecuniolam aliquam aucu-
petur. Quod quidem iniquum videtur & inhu-
manum; vnde & illud directè potuit Pontifex
prohibere.
@@
§. II.
Duo alia. Vbi specialiter de inuentis in
locis sacris.
60 TErtiò, ordinatio dicta de locis etiamOrdinatio|circa loca|Religiosa|vt statuere|queat.
Religiosis statuit verbis illis, Y lugares
Religiosos. Hoc autem videtur difficile: nam cùm
loca Religiosa sint à jurisdictione Principum sæ-
culariũ exempta, nihil possunt illi, quod ipsis dire-
ctè incōmodet, suis legibus stabilire: quæ est om-
nium Catholicorum scriptorum doctrina Iure
Canonico comprobata, & à Ciuili suis etiam legi-
bus communita. Ordinatio autem prædicta valdè
contraria est locis sacris & Religiosis, vt constat;
cùm priuet illa adeò ingenti emolumento. IdeòThesaurũ|huiusmodi|pro medie-|tate ad Ec-|clesiam per-|tinere, mul-|torum est|sententia.
thesaurum in loco sacro repertum pro medietate,
quæ aliàs erat applicanda Fisco, ad Ecclesiam
pertinere, ad Prælatos inquam, & communita-
tem cum Capitulo, si Capitulum habeat, vel alio
modo loci Religiosi cum dominio administratio-
nem: pro aliâ autem medietate ad inuentorem:
tenent Doctores quamplures, quos adducit
Amaza à Dianâ citatus Tractat. 5. Resolut. 11. qui
prætereà pro eodem allegat P. Filliucium, Ioan-
nem Viggers, Villalobos, & Megalam, quos &
sequitur. Et idem amplectuntur Cardinalis Lugo
Disputat. 6. num. 116. & 117. qui & adducit P.
Lessium, P. Vasquez, & P. Turrianum, Bassæus
V. Dominium 2. num. 11. Bonacina Disput. 1. de
Restitutione Quæst. 3. Puncto 6. num. 5. P. Molina
Disput. 56. §. Dubium, citans Couarruuiam, An-
tonium Gomez, Angelum, & Siluestrum, P. Fra-
gosus Tomo 1. pag. 266. §. Secunda propositio. P.
Dicastillus Lib. 2. de Iustitia & Iure Tract. 2. Disput.
9. num. 414. P. Gaspar Hurtadus Disput. 1. de Iure,
Difficult. 35. §. Secundò est. Qui tamen cum Co-Locus sacer|sitne ali-|cuius.
uarruuia, & P. Vasquez, id supponit quod alij ex
citatis vt in plurimùm negant: ait enim locum
sacrum, in quo inueniri thesaurus potest, nullius
esse domini, vt regulariter accidit: cùm tamen
alij dicant vix inueniri locum sacrum, qui non sit
sub speciali alicuius dominio: ex quo colligunt
regulariter loquendo dimidium ad Ecclesiam
pertinere: si enim locus sacer sub nullius domi-
nio sit, totus thesaurus est inuentoris, juxta §.
Thesauros Instit. de rerum diuisione. Et Couarruuias
quidem loca sacra nullius esse quoad dominium
affirmat in Regula Peccatum, Parte 3. §. 2. num. 3.
& probat ex §. Nullius, Instit. de rerum diuisione,
vbi sic statuit Imperator: Nullius autem sunt res
sacræ, & Religiosæ, & sanctæ: quod enim diuinijuris
est, id nullius in bonis est. Nihilominùs affirmat
etiam §. Sed apud nos, thesaurum in loco Reli-
gioso ac sacro inuentum, pro eâ parte ad Eccle-
siam, eiusque Prælatum pertinere, pro quâ ad
priuatum, qui dominus illius loci fuisset, omnino
ex legibus deferendus esset: juxta leges inquam
juris communis: nam juxta leges Partitarum
aliter videtur sentire §. seqq. statuens thesaurum
vbilibet repertum ad Regem pertinere, quintâ
tantùm parte inuentori traditâ.
61 Sed sunt qui aliter sentiant: Fisco enim,Ad Fiscum|medietatẽ|spectare a-|liorum opi-|nio.
& non Ecclesiæ dimidiam partem tribuendam
contendunt Iurisperiti quidam apud Dianam su-
prà Et negari nequit quin id magnum habeat
in Ciuili jure fundamentum: sic enim statuitur<-P>
@@0@
@@1@174 Thesauri Indici Titulus V. Cap. IX.
<-P>in Cap. vnico. Quæsint Regalia, in fine. Et L. 3. §.
penultimo, D. de jure Fisci. Nisi fortè qui inuenit,
sit Ecclesiasticus: tunc enim dimidiam partem
habebit Ecclesia, quæ scilicet inuentori respon-
det: juxta Cap. Excommunicamus. §. Damnati, de
hæreticis. Vbi licèt non decidatur, argumentum
tamen ad id asserendum exhibetur; vbi & potest
singularis quæstio moueri: quid si Clericus in-
ueniens ad illam non pertineat Ecclesiam: tuncSpecialis|difficultas.
enim illi non videtur acquirere: & prætereà
eò quòd Clericus sit, non debet inuentoris ju-
re priuari. Quod quidem ita videtur asseren-
dum.
62 Aliter Caramuel in Theologiâ morali, n. 308.Esse totali-|ter inuen-|toris qui|censeant.
vbi ait thesaurum inuentum in loco sacro esse in-
uentoris. Et probat: quia nullo jure potest ad Ec-
clesiam vel secundum se totum, vel secundùm
partem pertinere. Iure enim naturæ inuentoris
est; quia est illius moralis productor, cùm faciet
in hominum vsus venire, qui dum lateret, per-
inde erat, acsi non esset. Iure Institutæ nulla
pars Ecclesiæ assignatur, & Cæsarium non mu-
tat bonorum Ecclesiasticorum naturam, vt scili-
cet (sic enim videtur explicandum) Ecclesia-
stica reddat, quæ ex se talia non sunt. Ius autem
Hispaniæ, si receptum est, quadrantem inuentori,
tres Regi adscribit: Canonicum nihil de thesauris
disponit: præter jura autem prædicta nullum a-
liud excogitari potest, ex quo possit Ecclesia
medietatem thesauri vendicare: erit ergo totus
inuentoris. Sic ille Philosophatur, antequàm id
tradiderat Pharaonius Tractat. 2. Seßione 8. Appen-
dicis, Casu 1.
63 Iuxta quæ satis apparet quàm sit res istaResolutio|cum proba-|bilitate cir-|ca medie-|tatem Ec-|clesiæ, aut|Regi præ-|bendam.
perplexa, cùm aliàs in jure ipso ciuili antinomia
inueniatur; quam licet Doctores aliqui amoliri
conentur, vix tamen quidquam dicunt, quod
satisfaciat rem non leuiter contemplanti. Cùm
ergo non sit perspicuum pro Indiis aliquid circa
hoc à Regibus Catholicis innouatum, valdè pro-
babile videtur thesauros quoad dimidium ad Ec-
clesias pertinere, & ita retineri illud in foro con-
scientiæ posse. Vt autem jus Regis possit etiamPro Rege|quid spe-|cialiter fa-|ciat.
probabiliter fundari, ad donationem est Pontifi-
ciam, sicut in mineralibus etiam diximus, recur-
rendum. Cùm enim terræ omnes & dominia
tradita sint, potuerunt Reges in omnibus illis
thesauros sibi appropriare; & ita cùm posteà in
quocumque fuerint solo reperti, sine alicuius in-
iuriâ ad se trahere, siue profanus locus fuerit siue
sacer; quia cum eo onere ad quemcumque transi-
vit; sicut transeunt prædia censualia, hypothecæ
subiecta & modis aliis onerata. Hanc autem
fuisse eorum voluntatem leges ipsæ manifestant,
quas ita debemus accipere, vt Catholicos Reges
deceant, & ita meliori modo, ac juxta meliorem
sensum conditas & promulgatas. Pro quo est
optima admonitio apud P. Molinam Disp. 176.
§. Tertio, causæ.
64 Quartò. Nulli est licitum, id lege pro-Prohibitio|non quæ-|rendi in|proprio fun-|do, non li-|gat in con-|scientiâ,
hibente, de quo D. Gaspar de Escalona in Gazo-
phylacio Regio Perun$uncleariano pag. 126. num. 3. sine re-
gistro in proprio fundo thesaurum quærere: sed
legem huiusmodi non obligare in conscientiâ ex
ratione ipsius ostenditur; quia scilicet sine regi-
stro nequeunt quæ ad Regem spectant sufficien-
ter prouideri. Est ergo lex in præsumptione fun-<-P>@@
<-P>data: vnde si Regi sua jura reddantur, nihil con-
tra illius mentem perpetratur. Si autem non red-
dantur, ex eo erit fortè peccatum juxta dicta, non
ex legis violatione.
§. III.
Vlteriores resolutiones de Visitatoribus
Ecclesiasticis, & inuentis in-
dustriâ diaboli.
65 QVintò, Visitatores Ecclesiastici nul-Visitatores|Ecclesiasti-|cos in the-|sauris nul-|lam habere|partem, nisi|inueniant|ipsi ex in-|dustria.
lam habent partem in thesauris, quæ
in delubris Indorum reperiuntur: quibus tamen
congruum aliquod præmium poterit, si Rex an-
nuerit, exhiberi. Sed certè si Visitatores tales
suâ industriâ thesauros inuenerint, non videntur
fraudandi præmio inuentoribus assignato. Quòd
si pœna est, eò quòd auctoritate ad bonum spiri-
tuale sibi concessâ abutantur, imponenda, non
potest à laicâ illis potestate decerni, ob priuile-
gium exemptionis: videtur ergo lex in eo casu lo-
qui, quo Visitatores delubra Indorum scrutantes,
vt idola extrahant, diuitias aliquas deprehende-
rint; tunc enim præmium non merentur inuen-
toribus designatum: & ita indicat rescriptum Re-
gium, de quo Dom. Solorzanus in Politicâ Pag.
958. in quo sic dicitur; Sin embargo que las Iglesias
pretendan ser suyo loque se ha hallado en adoratorios, y
santuarios, sin descubridos, &c. Dari ergo potest in-
uentio thesauri sine industriâ detectoris: & vbi
Visitatores Ecclesiastici tales sunt, nequeunt in
illis partem habere vllam, sicut non haberent
laici, qui modo simili reperirent. Si ergo Visita-
tor sit detector ex industriâ speciali, præmium
detectoris habebit: si aliud agens, non ita. Vbi
pœnalis dispositio non est, sed in id tendens, vt
Visitator non habeat laboris præmium, quod
reipsa non meretur. In eo ergo casu thesaurus
ex integro Regi cedet, sic lege disponente. Licèt
enim leges Cæsareæ circa inuenientes fortuitò
valdè fauorabiles inueniantur, in Hispaniâ illæ
locum non habent, & multò minùs in Indiis,
quæ magis peculiaribus legibus gubernantur.
66 Sextò. Ordinatio illa generaliter loqui-Thesauros|arte Dia-|boli acqui-|sitos posse|retineri tu-|tâ conscien-|tiâ qui af-|firmant.
tur de omni auro, argento &c. Vnde quæstio
oritur quæ pro Indiis videtur specialiter agitan-
da, in quibus Indi cum diabolo solent frequens
habere colloquium; vnde & contingere potest
diuitias aliquas occultas eisdem detegere, & eos
forsitan Europæis. An scilicet tunc in iis, qui
modum inuentionis norunt, & fortè in eo, quod
tamen rarum erit, partem aliquam habuerunt,
possint quod inuentum est, tutâ conscientiâ re-
tinere. In quo quidem est sententiarum varietas.
Plures enim affirmant, ex quibus sunt Nauarrus
in Manuali Cap. 17. n. 176. Gutierrez de Tutelis 3. p.
cap. 26. & Lib. 4. p. 1. q. 36. Megala p. 2. lib. 2. c. 4. q. 2.
n. 14. Villalobos Tomo 2. Tract. 10. diffic. 20. n. 7.
Malderus de Iustitia Tract. 1. cap. 7. dub. 1. Ioannes
Viggers de Iustitia, tract. 1. cap. 4. dub. 8. Trullench
in Decalogum Tom. 2. lib. 7. c. 2. dub. 8. n. 10. Diana
Tractat. 5. citato, Resolut. 23. Bonacina Disput. 1.
de Restitutione, Quæst. 1. Puncto 6. num. 8. Cardina-
lis Lugo Disput. 6. num. 131. P. Lessius Lib. 2.
Cap. 5. num. 65. P. Filliucius Tomo 2. Tractat. 31.<-P>
@@0@
@@1@Circa inuenientes Thesauros quæ obligatio. 175
<-P>num. 153. P. Vasquez Træctatu de Restitutione. cap.
5. §. 4. num. 28. P. Rebellus Parte 1. Lib. 1. quæst.
15. num. 14. P. Gaspar Hurtadus Disput. 1. de Iure,
Difficult. 35. §. Quartò est. P. Fragosus Tomo 1.
pag. 266. §. Quarta propositio, & alij. Quorum
ratio est; quia leges circa hoc disponentes sunt
pœnales, vt videtur in L. vnica. C. de thesauris, lib.
10. & L. Nemo C. de Maleficis & Mathemat. LegemEorum|ratio.
autem pœnalem ante judicis sententiam non
obligare, satis recepta sententia est. Pro quâ, præ-
ter citatos alibi videri potest Gutierrez Lib. 2. Ca-
nonicar. quæst. cap. 5. n. 14.
67 Alij per oppositum sentiunt, ex quibusQui te-|neant oppo-|situm.
Aluarus Valascus de jure Emphit. Parte 1. Quæst.
5. n. 4. Amaya in Codicem lib. 10. Tit. 15. n. 18. apud
quẽ Farinacius & Valenzuola. P. Molina Disp. 56.
in principio, quem sequitur P. Turrianus 2. 2. Tom.
2. Disp. 43. Dub. 2. n. 3. & alij: quorum ratio ex
opposito fundamento procedit: quòd scilicetEorũ fun-|damentũ.
leges dictæ pœnales non sint, sed disponentes sub
conditione, vt si videlicet aliquis modo dicto
thesaurum inueniat, eius sit vel totus, vel quoad
partem: si autem maleficio, dominium non ac-
quirat. Sed certè cùm in odium peccatisit, non
videtur negari posse pœnales esse, & explicatio-Contra|quod ar-|guitur.
nes, quę adhibentur, parùm solidæ comperiuntur.
Et quidem ex præfato explicandi modo fieret
nullam legem prohibentem aliquid sub amissio-
nis onere pœnalem esse; quia dici potest solùm
esse conditionaliter disponentem, & ita cum eâ
non posse dominij acquisitionem consistere.
68 Est ergo prioris sententiæ fundamentumDuæ aliæ|sententiæ|circa do-|minũ fundi|innocentẽ;|& earum|fundamen-|ta.
quoad hoc innegabile: an autem omnino fir-
mum, statim dicemus; si priùs dicas, alias sen-
tentias adiiciamus; Primam eorum, qui dicunt
eum, in cuius fundo thesaurus inuenitur, si inno-
cens sit, non esse suâ parte fraudandum. Sic
Diana suprà in sine. Bonacina, P. Hurtadus P. Les-
Dostları ilə paylaş: |