sionibus, quibus protervè insectabantur ignotorum
verecundiam, quam perturbabant gratis illuden-
do, atque inde pascendo malevolas lætitias suas.
Nihil est illo actu similius actibus dæmoniorum.
Sic Doctor Sanctissimus, quod utinam non es-
set opus in Catholicis Academijs deplorare, in
quibus cum actibus throno dignis actus mis-
centur dæmoniorum, dum lætitiæ malevolæ
ignotorum verecundiæ, & studijs addictæ
sinceritatis, perturbatione pascuntur. Pro
quibus hæc satis.
Adnotata quædam circa nuperum Scrip-
torem.
1406. IS est F. Franciscus Haroldus, Hi-Operis &|Auctoris|declaratio.
bernus Ordinis PP. Minorum Stri-
ctioris observantiæ, qui Anno 1673. Romæ
edidit opus inscriptum Lima limata, in quo
Venerabilis Toribij Alfonsi Mogrovejo Ar-
chiepiscopi Limani singularem curam zelo &
sapientia instructam erga traditam sibi Eccle-
siam & Provinciam celebratione Concilio-
rum, & diœcesanarum Synodorum, ijs pro-
positis, & doctis Scholijs exornatis, Orbi
Christiano conatur reddere manifestam. Sed
quidem præter Concilium Provinciale cele-
bratum An. 1583. quod est à Sede Apostoli-De primo|Concilio.
ca approbatum, & Regia auctoritate muni-
tum, vix est aliquid, quod possit uti obliga-
torium allegari. Secundum enim celebra-De Secundo.
tum An. 1591. de quo Auctor pag. 130. &
seqq. neque promulgatum apparet, unde ne-
que necessarijs alijs, quæ pro præcedenti
præmisimus, roboratum. Et unus tantùm
in Eo Episcopus cum Archiepiscopo concur-
rit, de quo sic citatus Scriptor Adnotat. 2. In
Subscriptionibus: Ego F. Gregorius. CujusQuis Fr.|Gregorius|in eo se|subscribens
Ordinis Religiosus fuerit hic Fr. Gregorius non-
dum reperi, vel aliud quippiam de ipso, præter-
quàm quòd priùs fuerit Episcopus Yucatanus, ac
deinde translatus ad hanc Ecclesiam Cuzquensem:
quæ translatio ex usu rerum non obscurè indicat
ejus merita. Non solent enim Reges Catholici
Episcopos ab una Ecclesia ad aliam, præsertim
pinguiorem, promoveri facere, nisi eos, quorum
merita, in priori jam perspecta probataque ha-
bent. Hæc ille. Circa quæ notissimum est
præfatum Fr. Gregorium fuisse ex Ordine
Prædicatorum ex Montalvarum familia noto-
riæ nobilitatis, unde, præclari equites ex
Valverdiorum, & Contrerarum familijs eo
illustrissimo cognato gloriantur.
1407. Sub meliori forma ConciliumCirca ter-|tium.
Tertium proponitur pagina 185. & seqq. cele-
bratum An. 1601. assistentibus cum Metro-
politano Illustrissimis Fr. Ludovico Quitensi
Episcopo, & Doct. D. Antonio Episcopo
Panamensi. Et publicatum solemni ritu:
sed quod prædictis est præsidijs Pontificio<-P>@@
<-P>& Regio destitutum. Quibus neque videtur
opus fuisse, cùm nihil in eo extet, quod fu-
tura respiciat præter Confirmationem &
commendationem Decretorum prioris ex di-
ctis Concilij, in quorum observatione, felix
Peruvianæ Ecclesiæ status videtur constitu-
tus. Non ergo mirum si ex illis nihil in no-
stris scriptis occurrat. Sic autem circa illudDe Fr. Lu-|dovico Lo-|pez de So-|liz.
scribit Auctor Adnotat. 3. In Decreto præpara-
torio. Fr. Ludovicus Lopez de Soliz (Solis) Hic
assumptus est ex Ordine Eremitarum S. Augustini,
in quo Magistri titulum adeptus. Deinde illius Pro-
vinciæ Peruanæ bis Prior Provincialis. Hinc E-
piscopatui Quitensi præfectus, isti Provinciali
Consilio interfuit. Posteâ non Argiropolitano, ut
Cyprianus de Herrera loquitur, sed Argentino-
politano Archiepiscopatu, vulgo De la Plata, &
de las Charcas donatus, ad quem cùm migra-
ret, Limæ videns Ordinis sui Cœnobium à se fun-
datum, quasi mortem præsagiens, in nidulo, in-
quit, meo moriar. Idque factum, nam in eodem
Limensi conventu defunctus mense Iunij, an. 1604.
ibidem sepultus est doctus & Sanctus Pastor, ut
Herrera eum vocat in Præfatione vitæ nostri Tori-
bij. Sic Auctor. Ubi quod ex Provinciali præ-
fectus dicitur Quitensi Episcopatui error Hi-
storicus est, priùs enim fuit Episcopus Flumi-
nis argentei, & Regia ex Commissione non-
nulla in beneficium Peruanæ Provinciæ pere-
git. Ex Quitensi etiam Episcopatu non est
in Argentinopolitanum Archiepiscopatum
promotus, quia promotionis illius tempore
nondum erat Ecclesia illa in Metropolitanam
erecta, id quod An. 1607. factum, ut videri
potest apud Dom. Solorzanum Tomo 1. de In-
diarum Iure Lib. 1. Cap. 6. n. 56. Pro quo & te-
stimonium ipse perhibere aliquale possum, qui
primum Archiepiscopum, Illustrissimum D.
Ildefonsum de Peralta Arequipensem Limæ
vidi, (ubi & modò scribo) post An. 1610. &De urbe A|gyropoli.
præfatus quidem Dom. Solorzanus Argyro-
polim, seu Argenteam civitatem vocat, mini-
mè ab Argentinopoli diversam, sed ex Græco
& Latino nomine incongruè non compacto
vocabulo, sicut in alio apparet, unde mirum
est hoc ex capite, non quidem quoad vocem,
sed quoad rem ipsam deprehendisse Aucto-
rem, quod in P. Cypriano condemnaret. Qui
de Panamensi Episcopo sic etiam scribit: InDe D. An-|tonio Cal-|deron Epi-|scopo Pa.|namensi.
eodem Decreto Antonius Calderon. Hic S. Theo-
logiæ nescio, an Iuris Doctor. Portus locupletis pri-
mùm, Vulgo Puerto rico, Episcopus fuit sub Ar-
chiepiscopo Insulæ S. Dominici. Posteà Panamen-
sem Ecclesiam in Provincia Limensi adeptus, pro
ea huic Provinciali Consilio interfuit: nec aliud
de ipso scire potui. Sic ille: & ille quidem, de
quo nihil scire aliud potuit, ex Panamensi Ec-
clesia ad novè erectam cum Metropoli Ar-
gentinensi S. Crucis ad Montana translatus est,
fuitq́ue primus illius Pastor, ubi & quievit
multiplicatus in senecta uberi, viridi, seu flo-
renti, juxta Davidicam promissionem Psal.
91. v. 13.
1408. Jam quod ad Synodales Constitu-Constitutio-|nes Syno-|dales defe-
tiones attinet, negari nequit esse illas pietate,<-P>
@@0@
@@1@512 Adnotata utilia
<-P>zelo, & sapientia plenas, & pro gubernatio-ctu registri|non obliga-|re, unde|probetur.
nis Peruvianæ Ecclesiæ directione valde con-
venientes, pro quo res ipsa loquitur, & præ-
tereà testimonium extat gravium Consulto-
rum Sacræ Rituum Congregationis apud Au-
ctorem post præliminarem allocutionem le-
ctori directam. Ut verò obligationem nullo
in foro præ se ferant, & revera inducant, ex
eo videtur convinci, quod in Regio India-
rum Consilio registratæ non sint, sine cujus
beneplacito nequeunt publicari. Pro quo ita
scribit Fr. Emmanuel Rodriguez Tomo 1. qq.
regular. q. 35. art. 2. Vers. Advertendum &
similiter, nec Metropolitani, nec Episcopi possunt
publicare Concilium Provinciale, vel Synodale,
quousque Rex in Hispania videat ne perturbent
seu impediant conversionem Indorum. Conquesti
sunt enim Religiosi Indiarum, quia per sua statu-
ta Episcopi perturbabant eos in suorum privilegio-
rum usu, quæ Rex Hispaniæ eis impetrabat à Pa-
pa. Et sic Rex providit ut dixi. Quæ omnia sa-
piunt non jus patronatus, cùm valde limitatum
sit, sed delegationem auctoritate Apostolica fa-
ctam. Sic ille: ex quo Dom. Solorzanus
Tomo 2. de Iure Indiarum Lib. 3. Cap. 7 n. 41. &
in Politica Lib. 4. Cap. 7. Vers. Pero aun quando.
pag. 545. adductus etiam Tomo 2. Auctarij
Parte 7. n. 97. Et ratio quidem à Fr. Em-
manuele adducta videtur evincere ex defectu
Registri obligationem non consurgere, quan-
doquidem Rex non utcumque Patronum in
eo agere constet, sed auctoritate Apostoli-
cæ Sedis operari.
1409. Quibus non obstantibus video Pe-Vnde oppo-|situm com-|probetur.
ruvianos Episcopos sine ullo ad Registrum re-
spectu Synodos diœcesanas celebrare, & ita
publicare, ut impleri statutis terminis in ijs
præcepta velint, circa multa contra transgres-
sores censuris fulminatis: neque Regium In-
diarum Consilium circa hoc quidquam dispo-
nere, ratione cujus talis agendi modus illegi-
timus & vitandus censeatur. Dum enim con-
tra Synodalia decreta non sunt qui se oppo-
nant, eo quòd illis se gravatos sentiant, nullum
inconveniens arbitratur Consilium, si & docti
& prudẽtes Senatores pariter conticescant. Sic
autem rebus se habentibus obligatio videtur
urgere. Quod quidem non solùm respectu
Diœcesanæ Synodi, sed etiam Provincialis
ita Venerabilis Toribius videtur censuisse. In
Synodo enim Tertia Cap. 62. cujus Titulus est:Decretum|Synodi|Diœcesanæ.
Parochi ministrent Indis SS. Eucharistiæ Sacra-
mentum, & eosdem circa hoc instruant. Circa
quod Concilium Provinciale opportunè pro-
viderat, sed inobservantia subsecuta, ita post
alia subdit: Quapropter tam necessarijs rebus
providere volentes, ordinamus & præcipimus quòd
Indorũ Parochi deinceps observent & adimpleant
statutum & Ordinationem Sacri Concilij Constit.
19. & 20. & 28. Actionis 2. juxta & secun-
dùm quod in ijsdem continetur. Eosdem admonen-
tes, quòd si id omiserint, contra ipsos severè pro-
cedetur, usque ad privationem doctrinarum, &
alias pœnas pro nostro arbitrio. Hæc ille. Fuit
autem Synodus prædicta celebrata An. 1585.<-P>@@
<-P>quo Provinciale Consilium nondum fuerat
confirmatum: id quod An. 1588. obtentum.
Regiæ autem auctoritatis accessio An. 1591.
Ut ex tenore utriusque constat pag. 53. & 56.
Licet autem, quæ pro obligatione militant,Notanda|Doctrina.
eam, quam ostendimus vim videantur habe-
re; pro foro tamen conscientiæ erunt forsitan
qui minimè illam recognoscant, propter di-
cta n. præcedenti, & Parte 7. n. 77. Unde circa
hoc proculdubio expediret certum aliquid, &
in quo inoffenso decurri posset pede, stabi-
lire. Et quidquid de illo sit, quod ad Syno-
dos præfatas attinet, non est quod conscien-
tias gravare possit, quia antiquatæ illæ, &
ita pro praxi minimè advocatæ, pro qua Sy-
nodus Diœcesana D. Bartholomæi Lobo
Guerrero (de qua Nos aliàs) præsertim attẽdi-
tur, qua & potuerunt præcedentes antiqua-
ri, sicut & noviori alia Illustrissimi Dom. D.
Ferdinandi Arias de Ugarte: cùm in illis so-
lus Episcopus suffragium decisivum habeat,
quo nequit successoris potestas coarctari,
quandoquidem par in parem non habet pote-
statem. Nec de his plura.
1410. Circa Tabachum sacrificaturis pro-Tabachi|ante Com-|munionem|an genera-|lis prohibi-|tio.
hibitum, dubitatũ à Nobis Tit. 16. Thesauri n.
103. & 104. an prohibitio ad communicatu-
ros omnes extendatur. Ubi Mexicani Con-
cilij pro eo Decretum adductum, & nihil
tale pro Peruvianis regionibus extare insinua-
tum. Pro eo tamen emersit nuper visum De-
cretum Synodi 9. Limensis Archiepiscopi
præfati, sic enim habetur Cap. 18. Quòd
personis sæcularibus prohibetur, ne ante Commu-
nionem per os, vel nares sumant fumum aut pul-
verem Tabachi, vel Sayræ, etiam sub prætextu
medicinæ, quemadmodùm Sacerdotibus priùs con-
stitutum est. Sic ibi citato Concilio Provin-
ciali, Act. 3. Cap. 24. Ubi non obscurè vide-
tur innui Decretum Concilij pro Sacrificaturis
tantummodò prodijsse. Cujus fidelissimus te-
stis ipse est, qui in Concilio præfuit, nec pro-
priam tunc mentem potuit ignorare. Quia
verò, ut nuper diximus, nutat Synodi hujus
auctoritas, aliunde est obligatio demonstran-
da, pro quo plura apud citatum, quocum versa-
mur, Auctorem pag. 61. 62. & 63. & dicta
Tom. 2. Auctarij Part. 6. Sect. 11.
1411. Circa duas Missas per abusum in-De abusu|duarum|quotidie|Missarum.
troductas, de quo dictum à Nobis Tit. 12. n.
280. & seqq. illius introductorem nuper ad-
ductus Scriptor conatur defendere, pro quo
sic post alia circa Synodum 7. in Notis. Vers.
Hinc ipse pag. 311. Nec inane exemplum habuit
in decreto hujus Synodi Limensis Archiepiscopi
Toribij ipsius Paraguayanæ Diœcesis quondā Metro-
politæ; quandoquidem non minor fuerit vel utili-
tas, vel neceßitas, &c. Sed quidem ex sini-
stra isthæc persuasione procedunt, & res ad
eum statum consideratione reducitur, qui si
admittatur, cessat concertatio. Decretum
quidem D. Toribij sic habet Cap. 3. IuxtaDecretum|Synodi|Diœcesanæ|Limensis.
dispositionem Concilij Provincialis celebrati in hac
civitate anno 1567. quantùm convenit, & per
locum Iuris possumus, licentiam concedimus omni-<-P>
@@0@
@@1@Circa nuperum Scriptorem. 513
<-P>bus Indorum, Hispanorumque Parochis nostri di-
strictus, ut diebus Dominicis & Festivis ex præ-
cepto servandis poßint celebrare duas Missas in dua-
bus Ecclesijs tam inter se distantibus, ut qui in lo-
co unius Ecclesiæ aßistunt, non poßint commodè
accedere ad audiendam Missam in altera, &c.
Festivitas ergo & distantia pro licita gemina-
tione Missæ à Venerabili Archipræsule requi-
sita. Et quid ad hæc illud, de quo ibidem.
Per quatuordecim annos continuos celebrabat sin-
gulis diebus duas Missas? Ubinam hîc & Fe-
stivi dies, & distantia locorum, ut non inane
esse exemplum queat? Id ergo est quod à
Nobis efficaciter improbatum: ut verò ab
Auctore proponitur, exploratæ veritatis as-
sertio est, quam libenter amplexamur: cùm
tamen opposita à Sacra sit Congregatione
Rituum reprobata, de quo dictum Tomo 2.
Auctarij Parte 7. n. 299.
1412. Circa Litanias peculiares prohibi-Circa Lita-|nias pecu-|liares.
tas à Clemente VIII. de quibus dictum à No-
bis n. 427. & 821. & seqq. agit Auctor pag.
121. & seqq. & pro defensione earum, quæ
in Catechismo Peruviano continentur, addu-
cit satis gravia fundamenta, ex quibus secun-
dum est tenoris sequentis: Secundò, quia inNuperus|Auctor.
his Litanijs Peruanis luculenter completur finis
illius præcepti in Decreto his verbis expressus: Vt
animarum devotio, Deique ac Sanctorum invo-
catio sine ullius detrimenti spiritualis periculo fo-
veatur. In his autem tantùm abest ejusmodi peri-
culum, ut potiùs pericula quæ esse possent, clara &
distincta verborum expreßione præveniantur. Hæc
ille; quæ quidem Litanijs D. Francisci Xa-
verij veniunt pariformiter applicanda, occa-
sione ingentis superati periculi à Doctissimo
Prælato concinnatis, pro quibus & feliciter
semper accidet frequentari. Quia verò in fine
Indicis Librorum prohibitorũ Alexandri VII.
fit Litaniarum mentio, ut videri potest apud
eumdem Scriptorem Vers. Ex his nunc: id
quod diximus de non usu, temperandum, &
ad Indias, & circumstantias prædictas non ex-
tendi favorabiliter pronuntiandum.
1413. Cap. 4. Synodi 8. Sic habetur: Quo-Circa pri-|vilegium|pro absolu-|tione Indo-|rum ab hæ-|resi, &c.|Auctoris|hallucinatio|depulsa.
niam per Gregorij XIII. Diploma datum Romæ 1.
Novembris 1583. ad instantiam Catholicæ Maje-
statis, & ad has partes Missum per Licentiatum
D. Thomam de Salazar Commissarium S. Cruciatæ
visum in Concilio Provinciali anni 1583. & ad-
junctum alijs privilegijs conceßis Indis, & in eo-
dem Concilio visis, conceditur omnibus Archiepis-
copis & Episcopis Indiarum, & personis ab eisdem
in hac parte nominandis, deputandis, ac subdele-
gandis, ut à crimine hæresis, &c. Circa quod ci-
tatus Scriptor in Notis Vers. Cap. 5. per erro-
rem, cùm sit Cap. 40. difficultatem movet ex
eo quòd Concilium an. 1582. die 15. Augusti
inchoatum fuerit, & sequenti anno die 18. O-
ctobris fuerit publicata ultima illius Actio: non
ergo potuit in Concilio præfatum Diploma
videri, unde subdit reponendum, datum fu-
isse Diploma, an. 1582. vel 1581. aut alio
veriori. Circa quod agens tandem post errata
typographica me citato verosimiliorem sibi ad-<-P>@@
<-P>hibet explicandi rationem. Sed quidem jux-
ta illam non salvatur veritas assertionis Syno-
dicæ, in Concilio scilicet visum præfatum
Diploma. Circa quod ille non censet hæren-
dum, cùm errorem in designatione anni non
vereatur affirmare, non Synodo, sed transcri-
benti tribuendum, unde in allatis à Nobis
verbis nihil tale habetur, quod à præfato Scri-
ptore subtiliter cum circumstantijs alijs adno-
tatum. Facilior tamen explicandi ratio est,
si dicamus privilegium dictum 1. die Ianuarij
concessum, ut habet P. Joannes Baptista in
Animadversionibus pro Confessarijs Indorum. fol.
ult. Et Manuale Limense de quo inferius.
Sic enim opportuno tempore potuit Limam
pervenire quod ergo pro Januario November
positus, error nescio cujus fuerit.
1414. Difficultas alia apud eumdem oc-Difficultas|circa privi-|legium Pau-|li Tertij pro|absolutione|Indorum.
currit in citatis Notis, de qua Vers. citato & ul-
timo. Licet illa præcipuè ad Concilium I.
Provinciale pertineat, & privilegia, quæ in
ipso visa, & jussa sunt ad Catechismi calcem
collocari, ex quibus unum sic habet; ut vide-
ri potest pag. 112.
PAULUS III.
Quod Indi per ipsorum Parochos, vel eos, qui
ipsorum curam peragunt, poßint absolvi ab omni-
bus casibus, etiam Summo Pontifici reservatis,
etiam in Bulla Cœnæ Domini contentis, imposita
eis pœnitentia salutari. Ex Manuali Mexicano,
fol. 134. Sic ibi. Quod non videtur confor-
me ijs, quæ ex Confessionali ejusdem Con-
cilij proposita Tit. 12. n. 295. de quibus &Quid con-|tra illud|occurrat.
suprà n. præced. ibi enim pro absolutione à ca-
sibus in Bulla Cœnæ contentis solùm privile-
gium Gregori XIII. speciale recognoscitur,
& non cum illa amplitudine, cum pro abso-
lutione hujusmodi necessaria facultas Episco-
porum exprimatur. Et privilegium quidem
dictum in Concilio visum, & alijs jussum ad-
jungi, ex dictis nuper constat. Cùm tamen
inter illa non extet: & solùm pro absolutione
dicta quod ex Paulo Tertio est exhibitum,
inveniatur. Unde videtur subesse error, &
pro Gregorio Paulum suppositum, atque il-
lius formam variatam. Quod quidem ita vi-
detur Auctori præfato Vers. ult. adducto, ubi
ait sic legendum, ut pro Parochis, & alijs,
qui Indorum curam agunt, reponatur: Archie-
piscopi, Episcopi, & quos isti ad absolvendum
destinaverint. Id quod ex citato Cap. 40. Sy-
nodi 8. ampliùs roboratur: ibi enim Venera-
bilis Toribius solum Gregorij privilegium in
Concilio visum, & alijs adjunctum. (nec so-
lum jussum, sed ita factum) amplexus, jubet
ut Indorum Parochi Prælatum generaliter mo-
neant, cùm Parochiani indigebunt absolutione re-
servata. Nullum ergo aliud generalius extabat
aliàs nullius roboris esset constitutio præfata.
1415. Sed est contra hoc argumentum, quod
videtur irrefragabile, ex eo desumptũ quod inQuid pro|ipso.
privilegij ipsius propositione refertur; desump-
tũ scilicet illud ex Manuali Mexicano cum fo-<-P>
@@0@
@@1@514 Adnotata utilia
<-P>lij, in quo continebatur, expressione. Diver-
sum ergo illud ab eo, quod est in Peruvium à
Dostları ilə paylaş: |