etiam ordinariæ Justitiæ dici possunt: pro
quo facit tenor Capituli 20. Sic se habens: YIustitiæ Or-|dinariæ qui|dicantur.
procediendo mis Iusticias, ò las Ecclesiasticas. Cùm
autem dicatur in præsenti. Lo dejarà à las Au-
diencias, y Iusticias Ordinarias: Videtur ex no-
minatis priùs Audientijs, ad eas primariò per-Notanda|doctrina.
tinere: sed quia apud illas inchoari caussæ cri-
minales generaliter non soleant, nisi ubi Au-
ditores sunt etiam criminum judices, quod non
accidit in Prætorialibus, in quibus Proreges
præsident: dicendum præfatam clausulam cum
commoda adaptatione accipiendam; ut scili-
cet càussæ ad Justitias ordinarias spectent, ad
eos scilicet, ad quos privilegio non stante per-
tinent: ad Audientias autem ex ea parte, qua
competentiæ judicium ad eam spectat, ad
unum scilicet Auditorum, juxta ea, quæ ha-
bentur Capite sequenti 25. Quamvis enim caus-
sæ apud eas non transigantur, judicium tamen
competentiæ ad inferiores nequit judices per-
tinere, cùm sit res indaginis superioris, & pro-
portionatus sit Inquisitori futuro in concursu
præsidi consessor adfuturus. Unde etiamsi
apud togatum judicem caussa verseatur, idem
est in decidenda competentia servandus mo-
dus, sic judicum judice, Rege inquam, matu-
rum post consilium disponente. Circa quod,
sicut & circa ultimum nihil præstat adjecisse,
præter animadversionem nu. 137. erroris ty-
pographici, sic enim ibi ex Hispanico Idioma-
te, Interin seran pro intervenieron, & n. 139. Con-
cessu pro Consessu. Licet enim Concessus satisErrores ty-|pographici.
latinum sit nomen, & idem quod concessio,
aut permissio, vel copia aliquid faciendi, in eo
loco non congruit, ut ex tenore constat, cùm
de sessione, & ordine in ea servando agatur, &
nu. 140. illud: Plures enim quàm quatuor num-
quàm erunt, scilicet Inquisitores. Ubi illud
Quàm, licet stare possit, quia subintelligitur:
quia tamen non ita conveniens loquendi mo-
dus, quàm sine illo, superfluè additum juxta
Auctoris mentem. Quod observasse oportuit,
etiam si momenti vix ullius, ne & hic delicatus
Censor quod carpere possit se deprehendisse
inaniter glorietur. Et in præsenti quidem tres
sunt DD. Inquisitores in hoc Peruviano Tri-
bunali cum suo Fiscali, quorum Decanus illu-
stris D. D. Joannes de Huerta Gutierrez, pri-D. Decanus|Tribunalis|Peruviani|laudatus.
marius quondam legum in Academia Limana
Professor, & Prætorialis Senatus togatus ju-
dex, unde ad Sacratiora translatus, eximijs pru-
dentiæ, humanitatis, & venerandæ probitatis
ornamentis inclarescit. Utinam superstes diù,
unus ille pro multis, si non pro decem millibus
computandus. Sed heu infelix votum! Decessit
vir egregius, & magna quidem boni publici ja-
ctura decessit, sed eximiarum virtutum præmia
recepturus.
@@
§. IV.
Circa Excursionem pro Indicis Vniversita-
tibus.
1401. DE illis n. 82. & seqq. & in AuctarioPræsenta-|tus ad Epis-|copatum ut|queat sine|gradu ab|Vniversita-|te appro-|bari.
non semel. Circa quod illud occur-
rit priùs, quod est dictum de approbatione
præsentati ad Episcopatum, qui tamen gradu
requisito careat. Si enim sit notoriè dignus, id
potest stare omissis omnibus, quæ pro explo-
randa sufficientia in Universitatibus præmit-
tuntur. Quod tenet Navarrus Cap. 28. nu. 18.
& eum secutus P. Pereyra in Academia n. 888.
sufficere autem mediocrem tradit idem cum
Menochio nu. 871. quatenus Menochius Con-Medio-|crem peri-|tiam suffi-|cere.
silio 885. nu. 11. affirmat gradum Doctoratus
mediocribus concedi solitum, quod non impro-
bat, sed potius videtur uti ritè factum appro-
bare, qui & de Episcopis loquens Centuria. 2.
de Arbitrarijs Casu 425. nu. 37. ita loquitur:
Non in Episcopo requiro scientiam, atque peritiamMenochius.
illam, qua ceteris antecellit, vel saltem æquat; sed
quæ tanta sit, ut suo muneri satisfacere valeat. Cap.
Nisi cùm pridem. §. Prohibet. de renuntiat.
Quocirca crederem eum fore indignum, qui assu-
meretur ad tantum apicem, cujus doctrina tenuis
admodum esset, quamquam Doctor creatus sine ri-
goroso (quod ajunt) examine. Sic ille, admodum
tenuem non admittens peritiam, indicans te-
nuem sufficientem futuram, quod idem est ac
mediocrem. Et in citato quidem Capite sic op-
portunè pro præsenti Innocentius Tertius lo-
quitur instituto: Pro defectu quoque scientiæ ple-Cap. Nisi|cùm pri-|dem de|renuntiat.
rumque potest quis petere ceßionem: quia cùm ipsa
circa spiritualium administrationem sit potißimum
necessaria, & circa curam temporalium opportuna:
Præsulq́ue commissam sibi debet Ecclesiam regere
in utrisque, salubriter ei renuntiat, si scientiam (in
qua ipsam negat) ignorat. Tu enim (inquit Do-Osee. 4.|v. 6.
minus) scientiam repulisti: & ego repellam te ne
Sacerdotio fungaris mihi. Quamquàm & si desi-
deranda sit eminens scientia in Pastore, in eo tamen
sit competens toleranda: quia secundùm Aposto-1. Cor. 8.|v. 1.
lum: Scientia inflat, charitas autem ædificat: &
ideò imperfectum scientiæ potest supplere perfectio
charitatis. Sic Pontifex ex quo luculenter ap-
paret mediocrem scientiam, & eatenus imper-
fectam, pro Episcopis esse sufficientem, quæ li-
cet eminentiam non attingat, ille tamen defe-
ctus possit pręclaris alijs ornamentis, & præser-
tim charitate, omnibus chrismatibus chrismate
meliore. Neq; plus evincũt quæ adducit Dom.
Barbosa in Collectaneis ad Cap. Cùm in cunctis
nu. 20. cùm adducat Menochium citato Casu.
Solicitudo enim Pontificum, quorum varia de-
creta congerit, eò tendunt, ut indigni neuti-
quam promoveantur, quod factum aliquandoCap. Cum|in cunctis,|de Electio-|ne.
dolet Alexander Tertius citato in Capite, cujus
verba illa: Eapropter, ne quod de quibusdam pro
neceßitate temporũ factum est &c. Unde & apud
illum necessaria litterarum scientia. Et quod in
fine. §. Qui etiam vita & scientia commendabilis
demonstretur.
@@0@
@@1@§. IV. Circa Indicas Vniversitates. 509
1402. Quod diximus de gradibus infe-Circa Ba-|chalaurea-|tum.
rioribus Doctoratu sic temperat P. Pereyra n.
893. & 894. ut de gradu Bachalaureatus in
Philosophia non videatur curare, uti de re mo-
menti parvi, de illo autem in Superioribus fa-
cultatibus ita post adductas non leves rationesP. Pereyra.
subdit: Quare vix audeo liberare à mortali eum,
qui in nostris Academijs Lusitaniæ conferret Ba-
chalaureatum in prædictis facultatibus candidato
omnino inepto, præsertim si hoc paßim committe-
ret. Sic ille, qui & potuisset addere Medici-
nam; nam de illa, sicut de Theologia & Jure
loquitur n. 892. Circa gradum autem Magi-
sterij in Artibus adductis nonnullis, qui & àCirca gra-|dum Magi-|sterij.
Nobis, assirmantibus & negantibus, ita sub-
dit: Arbitror autem utramque sententiam rectè
temperari & componi, si prioris rigor mitigetur,
posterioris laxitas coerceatur, ita ut dicamus Can-
cellarium, qui graduaret unum vel alterum insuf-
ficientem, peccare venialiter: qui graduaret quos-
cumque oblatos insufficientes, peccare mortaliter.
Quia in primo casu inferret leve damnum, in se-
cundo grave, scilicet vulnerando graviter Acade-
miam, quæ in hoc patiatur grave detrimentum, tũ
in honore, quatenus per illam facilem graduum
collationem reddetur contemptibilis, & ipse gra-
dus ridiculus, tum in facultatibus etiam superio-
ribus: quia cùm gradus sit quidam honor, qui con-
fertur tamquàm præmium pro labore studiorum,
& profectu scientiæ, si paßim ac sine delectu im-
pendatur omnibus tam sapientibus, quàm ignoran-
tibus, parvi fiet, & pro eo assequendo nullus pru-
dens dies noctibus studendo junget, proindé inte-
pescet, ac fortè extinguetur litterarum studium,
etiam cum magno detrimento sacræ Theologiæ, cui
ægrè incumbere, & in qua nequaquàm valet pro-
ficere, qui Philosophus non est. Hæc doctus Pa-
ter. Quæ quidem ut absolutè non liceat re-Improbatus|Auctor.
ctè procedunt, non tamen distinctionem il-
lam sua efficacitate concludunt. Nec stat
quod dicitur de damno levi, quia in primis
gravitas in negotio præsenti non solùm est ex
damni gravitate mensuranda, sed ex publico
testimonio, quod auctoritate Pontificia & Re-
gia confertur, cùm revera talis auctoritas non
subsit, & ex alijs à Nobis expensis. Deinde
damnum grave est ex eo quòd collatione u-
nius aut alterius janua aperitur ad plurium col-
lationem. Et quidem Cancellarius unus ali-
quot conferet, & succedens illi totidem, &
sic alij, unde evadet numerus non parvus ri-
diculorum Magistrorum. Prætereà sciens
aliquibus gradus dicto modo conferri, con-
tingens valde est ut de collatis illum merenti-
bus notitia careat, & sic Universitatem parvi
pendendi sufficiens habebit fundamentum: ex
quo & fiet ad multos alios posse hujusmodi
notitiam derivari. Item Scholastici viden-
tes talibus conferri gradum, sibi poterunt
persuadere idem erga ipsos faciendum, si præ-
sertim non ita se ineptos comparatione facta
recognoscant. Tandem non videtur quæ esse
caussa verosimilis possit hujusmodi illicitæ col-
lationis. Et quidem illa culpabilis veniali-
ter affirmatur. Ex quo apertè convincitur
nullam caussam sufficientem extare: si enim<-P>@@
<-P>talis esset, nulla in eo culpa admisceretur.
Cùm ergo respectu omnium ita accidat, om-
nium pariter ratio eadem admittenda. Ubi &
addi potest instantia ex Doctoratu desump-
ta; nam & Magistrum multi consulent, no-
mine adeò honorifico audito, & pompa per-
visa pro collatione instituta; cùm etiam in
Religionibus gradus Doctoralis Magisterij ti-
tulo designetur. Quid si dicas Magistrum
consultum se non esse Theologum, aut Juri-
stam responsurum. Id quidem Doctor dice-
re suo modo poterit, se quidem etsi Docto-
rem, pro ijs, de quibus rogatur, non plenam
notitiam assecutum. Et insuper vix quisquam
sit Magisterij candidatus, qui non aliquos
Theologiæ cursus peregerit.
1403. Quando oppositores sunt æquèCirca pre-|tium pro|suffragio|æquè digni.
digni posse suffragium habentem pretium ac-
cipere propter obligationem ad unam partem,
pro qua non tenetur, esse probabile diximus
n. 102. juxta eorum sententiam, qui id in ju-
dicibus admittunt, idque tantùm attento jure
naturali, quidquid aliàs de legibus positivi ju-
ris sit: id quod etiam admittit P. Pereyra suprà
nu. 1276. dum sententiam, quam tuetur, &
Nos etiam sumus amplexi, probabiliorem es-
se pronuntiat. Sed videtur jam id non posse
consistere, cùm inter Propositiones ab Ale-
xandro VII. damnatas hæc habeatur, sit-
que ordine 26. Quando litigantes habent pro sePropositio|damnata|ab Alex.|VII.
opiniones æquè probabiles, potest Iudex pecuniam
accipere pro ferenda sententia in favorem unius præ
alio. Non enim videtur dici posse damnatio-
nem non procedere, quando sententiæ dictæ
additur limitatio adducta, scilicet, Attento
jure naturali: quia absoluta & omnimoda ap-
paret, & non ratione legum prohibentium,
quæ alicubi fortè non erunt, vel in conscien-
tiæ foro non urgere, eo quod pœnales cen-
seantur. Nihilominùs, licet præfata intelli-Benigna|illius inter-|pretatio.
gentia sit satis verosimilis, non est verisimili-
tudo & probabilitas oppositæ deneganda: quia
in primis Alexander eas intendit opiniones
proscribere, quæ ad praxim redactæ grave pos-
sint fidelium conscientijs detrimentum im-
portare: ex quibus ea non est, de qua agi-
mus, quia in sola speculatione versatur, cùm
Scriptores revera obligationem agnoscant,
quidquid de consideratione illa sit. Deinde
dici nequit posse contingere ut alicubi leges
non sint, cùm stet jus commune, & nulla sit
Respublica benè & civiliter constituta, in
qua id, quod jure est communi prohibitum,
non etiam prohibitum inveniatur; unde ad
prohibitionem generalem potuit in damnatio-
ne prædicta convenienter attendi. Neque ob-
stat quod de obligatione legis pœnalis dici-
tur, quia, quidquid aliàs sit, aut esse possit, in
negotio præsenti eam in conscientia obligare
declarat Pontifex; quod ritè stare potest in hu-
manis legibus suo modo, sicut in divinis, qui-
bus æterna pœna transgressoribus proclama-
tur. Itaque aperta damnatio non est, unde
sententia cum præfata limitatione procedens
non debet penitus proscripta censeri. Et Nos
quidem quod de probabilitate diximus, tunc<-P>
@@0@
@@1@510 Recognitio Tomi II. Thesauri Indici. Tit. 20.
<-P>temporis fuit, quando Propositionum damna-
tio non extabat, & Auctoribus illas defenden-
tibus ea reverentia debebatur. Miror autem
modò P. Pereyram nullam damnationis jam
diu extantis inserere mentionem.
1404. Et ille quidem n. 1273. inquirit,Circa obli-|gationem|reslitutionis|peculiaris|difficultas.
an si Scholasticus legitimè interrogatus (circa
subornationem) veritatem negavit, & ille ab-
solutus suffragium tulit, quo dignus, qui ex-
ceptionem opposuerat, cathedram amisit, te-
neatur ad restitutionem cathedræ, & respon-
det affirmativè cum P. Sancio, Soto, & Le-
desma: quia licet reus legitimè interrogatus,
& negans veritatem, non teneatur ad pœnam
ante condemnationem, tenetur tamen ad
damnum inde secutum, quale est amissio Ca-
thedræ. Subdit deinde doctrinam Cardina-Cardinalis|Lugo.
lis Lugo Disputat. 19. nu. 59. dicentis quòd
licet reus injustè negans, & ideò evadens pœ-
nam teneatur ad damnum, quod pars adver-
sa justè litigans cogitur ea de caussa subire,
ut expensas litis, & similia, non tamen vide-
tur teneri ad restituenda illa damna ex eo
subsecuta, quòd pœna non sit imposita: hæc
enim cum ipsa pœnæ carentia computantur. Juxta
quæ non tenebitur ad restitutionem cathe-
dræ, qui interrogatus legitimè subornatio-
nẽ negavit, ex quo factum ut cathedram amit-
tere dignus, contra quem suffragium tulit,
quia ex carentia pœnæ est amissio talis subse-
cuta. Sed audiendus citatus Scriptor ita scri-
bens: Hoc existimo dictum probabiliter, quia ille
suffragator non condemnatus retinuit jus suffragij,P. Pereyra.
quod validè tulit, & (ut suppono) justè ex par-
te ferentis cathedram, qua dignus erat. Sic ille.
Et est illud ijs conforme, quod à Nobis di-
ctum nu. 105. & 106. Licet non inducta
Cardinalis subtilitate: juxta quam videtur sic
negantem neque ad expensas litis teneri; quod
ex eo ostenditur: nam ad illas, quæ ante sen-
tentiam absolutoriam fiunt, obligatio est nul-
la, quandoquidem ad ea tantùm damna est
obligatio, quæ ex injusta negatione resul-
tant. Post sententiam autem cessat litigium,
unde & expensæ pro illo. Nisi fortè acce-
dat appellatio, pro qua etiam expendendum
aliquid. Atqui illa erit impertinens, & me-
ritò neganda, quia stante tantùm semiplena
probatione, qualiscumque illa sit, & negan-
te reo in prima instantia, non potuit aliter
sententia ferri: ergo neque in secunda; & ita
erunt supervacuæ expensæ, unde pro illis ob-
ligatio nulla. Quæ autem alia esse damna pos-
sint, quæ valde accidentaria non sint, & sic
obligationem non inferentia, nequit verosi-
militer explicari.
1405. Circa usum multis in Universita-Circa Scho-|lares ad|oppositorum|domos ut|genio in-|dulgeant|confluentes.
tibus invalescentem jam diu, ita scribit Au-
ctor idem num. 1277. Quid dicendum sit de illis
Scholasticis, qui in Academia Conimbricensi, pal-
lio ad mentum obvoluto, tempore oppositionis in-
trant domum oppositoris, & accipiunt parata &
exposita bellaria, caseum, pulmentum, & alia
hujuscemodi, Brodium vocant, ab oppositore, con-
tra quem habent animum suffragandi? Existimo,Idem Au-|ctor.
consultis viris doctis, eos non peccare contra justi-<-P>@@
<-P>tiam commutativam, nec proinde teneri ad aliam
restitutionem. Ratio est, quia attenta consuetudine
Academica, Oppositor pro sua munificentia & li-
beralitate ostentanda, illa omnia exponit ferenda
pro se, & contra se suffragaturis. Hæc ille.
Quibus addi potest eum munificentiæ ritum
utilem esse oppositoribus, eo quòd Scholastici
ad suffragandum alliciantur, id facturi ali-
quando, si nunc temporis adversentur. Quia
verò malo sæpiùs accedere animo possunt, &
in odium oppositores, excessus aliqui possunt
in eo contingere, qui obligationem restitu-
tionis inducant. Propter quos & alios diversi
generis in pluribus Universitatibus suffragia
sunt adempta Scholasticis, sicut & pluribus
alijs ex earum gremio, quod & nuper in hac
Limana ex Regia est commissione disposi-
tum. Quod quidem aliquibus visum est fir-
mandis & promovendis studijs incommodum,
cùm jus illud suffragandi magnus pro illis ad-
eundis & frequentandis stimulus videatur. In
quo illi à vero nimium quantùm aberrant.
Quis enim ob prædictum finem ad studia seScholasticis|meritò|suffragia|adempta.
confert, cujus nec meminere parentes, quando
filios ad illa compellant? & quidem indulgen-
tia dicta studijs potiùs deprehenditur adver-
sari. Cùm enim sciant Magistros ab ipsis
suis oppositionibus dependere, minùs sunt in
lectionibus audiendis diligentes, sicut & re-
verentes, unde & gradus litterarios sine lega-
libus sibi pollicentur requisitis, & infeliciter
assequuntur. Eborensem in Lusitania Aca-
demiam miris laudibus præfatus Scriptor ex-
ornat num. 112. & seqq. clarissimis pro illa te-
stimonijs ex suprema auctoritate congestis, &Evorensis|Academiæ|laus.
sic tandem num. 117. locutus: Et quidem omnes
in hoc Eborensi Athenæo versati, qui attentè per-
spiciunt aßiduum studiorum fervorem, ferè num-
quàm intermissam Scholarum frequentiam & ri-
gorem incredibilem observantiæ Academicæ, quæ
ego per annos ultra triginta expertus sum, facilè
sibi persuadebit uberes esse doctrinæ fructus, quos
Vniversæ Ecclesiæ nostra hæc Academia jugiter pro-
ducit. Sic doctus Scriptor. Et tamen in Aca-
demia dicta Scholasticorum suffragia nulla,
quia neque oppositiones, unde quod de Scho-
lasticis ab illo dictum, non pro Eborensi, sed
pro Conimbricensi pronuntiatum, quæ So-
cietatis non est, sicut Eborensis, beneficio
Serenissimi Henrici Cardinalis, & Archiepis-
copi ejusdem civitatis, Inquisitoris Genera-
lis, & tandem Regis Lusitaniæ, & melioris
fortunæ dignissimi Sebastiani. Et verò inIn illis nocet|numerus|superva-|cuus.
Academijs non est cur desideretur studentium
numerositas indecora, indocilis, tumultua-
ria, quandoquidem sapientium numerus ne-
cessitati est Reipublicæ, & sacris ministerijs
coaptandus: & hic aptior & dignior evadet,
si inofficiosa multitudine non impediatur, dum
ij, qui parùm aut nihil student, studentibus
obstrepunt, & tranquillum pro studio statum
tantoperè necessarium, modis, quibus se ge-
runt, damnabilibus intervertunt. De tali-
bus sic D. Augustinus Lib. 3. Confeßionum
Cap. 3. Experientia magistra, dum in Univer-
sitate versaretur: Inter quos vivebam pudore<-P>D. August.
@@0@
@@1@Adnotata quædam circa nuperum Scriptorem. 511
<-P>impudenti, quia talis non eram: & cum eis eram,
& amicitijs eorum delectabar aliquando, à quo-
rum semper factis abhorrebam; hoc est, ab ever-
Dostları ilə paylaş: |