eo videtur urgeri posse, quod idem Scrip-
tor habet ibidem, supponens tacitè Societati
privilegio opus fuisse ut cogi non posset ad il-
lud munus, officium, seu exercitium, ad quod
ex Juris dispositione poterat: atqui non pote-
rat, nisi ad munus Consultoris, ut constat ex
Cap. Vt commißi. §. Advocandi, de hæreticis
in 6. Ex quo infert renuntiationem non fuis-
se omnimodam, de primo ad ultimum ar-
guendo. Sed quidem ex hoc discursu evin-
citur Qualificatoris muneri non fuisse renun-
tiatum à Societate, quominùs in ordine ad il-
lud etiam nunc in Hispaniæ regnis privile-
gium perseveret: neque opus erat ut in pri-
vilegio quodvis munus, officium, seu ex-
ercitium poneretur, cùm ad solum Consul-
toris munus se posset Inquisitorum potestas
extendere, si revera in citato Capite ipsis
est attributa, in quo sic Bonifacius VIII.Cap. Ut|commissi.
Advocandi quoque pro ut expedierit peritos quosli-
bet, ut vobis aßistant, & in hujusmodi ferendis
sententijs præbeant consilium opportunum. Sic
Pontifex, ubi de Religiosis nihil, & sic ad il-
los stante exemptione nequit decisio proten-
di. Sicut neque quod sequitur: Convocan-Cleri nomi-|ne ut ve-|niant Reli-|giosi.
di etiam Clerum, & populum: quia favorem
non concernit, ut videri potest apud Dom.
Barbosam Tractat. de Appellativis Iuris § 51.
nu. 7. Nec videtur necessarium ut stare di-
ctum privilegium possit, in Decretis Pontifi-
cijs potestatem aliquam invenisse aliquibus
attributam, ut Religiosos valeant ad mune-
ra, officia, seu exercitia sine consensu Prælato-
rum adigere: cùm pro convenienti possit cau-
tela sufficere, si fortè sit, aut aliquando futura<-P>
@@0@
@@1@§. III. Circa S. Inquisitionis concordata. 505
<-P>timeatur: & quia non semel Episcoporum
potestas major videtur quibusdam, quàm re-
vera sit erga Religiosos exemptos. Sed de-
mus, quod negari verosimiliter nequit Inqui-
sitoribus talem potestatem competere, &
juxta illam privilegium accipiendum, siqui-
dem in Cap. uti officium eod. tit. in 6. id habetur
circa honestas personas & Notarium, de quo
dictum nu. 1374. & cum aliqua probabilita-
tis specie, si præsertim adsit consuetudo, id
quod in citato nuper Cap. Vt Commißi, dici-
tur, non solùm ad Consultores, sed etiam ad
Qualificatores spectare, quia & hi dici etiam
Consultores possunt: ex eo quidem habemus
renuntiationem privilegij non ad istos specta-
re solùm, sed maiorem latitudinem contine-
re, & ita quod à Nobis dictum circa illam
ex præfati Scriptoris asserto nullatenus infir-
mari.
1394. Circa Commissarios autem di-Circa Com-|missarios.
ctum nu. 69. Bullam Urbani VIII. non ob-
stare, quæ in Indijs non est praxi robora-
ta. Ubi supponi videtur eos absolutè loquen-
do in hujusmodi Bulla comprehensos. Sed
quidem aliter sentiendum; in illa enim Pon-
tifex nomine Dignitatis & Prælationis in So-
cietate comprehendi declarat & statuit, cùm
de illis tamen extra ipsam agitur, Dignitates
& Prælationes sæculares, & quæcumque offi-Decretũ Vr-|bani VIII.
cia, quorum Officiales jurisdictionem Ecclesiasti-
cam, vel laicalem, de jure, usu, vel consuetudi-
ne habent, seu quomodolibet extra ipsam Societa-
tem exercent. Atqui Commissarij, de quibus
agimus Ecclesiasticam jurisdictionem non ex-
ercent; sed necdum quoddam ministerium, &
ut aliquis jurisdictionem, redolens aliquan-
do videatur admisceri, id quidem in substan-
tia & modo tale evadit, ut Commissarius ne-
queat absolutè judex apppellari, quia caussam
nullam potest terminare, ad modum quo Vi-
carius foraneus, de quo Dom. Barbosa in
Formula pro illo, quæ est ordine 99. cui ta-
men jurisdictio conferri dicitur. Deinde In-
quisitores posse in Regnis Hispaniæ Commis-
sarios assumere, non obstante privilegio, ge-
nus quoddam gratiæ & privilegij est Sancto
competens Tribunali, cui in Decreto Urbani
non est derogatum, quia de illo non est facta
mentio. Quidquid ergo alibi sit, in Hispa-
niæ regnis, & consequenter in Indijs, per-
stat illa facultas. In quo nullus subesse scru-
pulus potest in Professis ob votum non accep-
tandi Dignitatem aut Prælationem, quia
Commissariatus neque Dignitas neque Præ-
latio est, ut constat. Juxta explicationem
autem Urbani non est quod urgeat, quia vo-
vens, juxta id vovet, quod in more habetur
Societatis: quid autem in more habeatur, ex
dictis liquet: quod procedit etiamsi dicamus
in Decreto Urbani aliquatenus comprehendi.
Si dicas privilegium dictũ non fuisse à Ponti-Objectio|quædam|disiecta.
fice concessum, sed interventu Regiæ aucto-
ritatis renuntiationem peractam; dici ad illud
potest Decretum prefatum Congregationis àBulla|Pauli V.
Paulo V. cum alijs confirmatũ in celebri Bul-
la, quæ incipit, Quantum Religio die 4. Sep-<-P>@@
<-P>temb. 1606. ibi: Nec non singulorum privile-
giorum, Constitutionum, Ordinationum, statuto-
rum, indultorum, facultatum, &c. Credendum
etiam satis verosimili conjectura renuntiatio-
nem privilegij præfatam minimè inconsul-
to Pontifice, aut de illa certiore facto, pro-
dijsse.
Circa 19.
1395. ILlius est satis periculosa materia,Injuria|facta Mi-|nistris S.|Tribunalis|qualiter in-|terpretan-|da.
dum de puniendis Familiaribus &
Commissarijs agitur, suis aliàs in muneri-
bus, sive civiles sint, sive Ecclesiastici, de-
linquentibus. Pro quo sic scriptum num. 72.
Quia verò circa factum ipsum esse quæstio potest,
dum alij judicant relationem ad Commissaria-
tum habere (delictum scilicet in eum commis-
sum) alij non: per quod res dubia vertitur: tunc
in favorem Inquisitionis judicandum est, quia ex
consequenti est favor fidei, & summa est ra-
tio, quæ pro religione militat, juxta sæpiùs di-
cta, & quia tales de foro inquisitionis sunt, in
cujus illa est juris posseßione, & ita melior est il-
lius conditio, juxta communem Iuris regulam.
Hæc ibi. Sed est quod illis queat opponi,
nec levi profectò oppositionis fundamento:
Nam sicut juxta notissimam Juris regulam,
de qua Dom. Barbosa Tractat. de Axiomat. Iu-In dubio|non præsu-|mi. deli-|ctum.
ris. Axiomat. 68. delictum in dubio non præsumi-
tur: ita neque in delicto aliquod atrocitatis
genus, quod in ipso non apparet, cujus est
eadem ratio, unde licet sit Juris regula 8. in 6.
Quòd semel malus, semper præsumitur esse ma-
lus, id est, perseverare in illo, dum de pœ-
nitentia non constat, ut multi explicant; id
tamen de eodem genere mali accipiendum:
Non verò præsumitur malus respectu mali diversi,Dom.|Barbosa.
quia quoad illud nulla adest conjectura, unde
succedit reg. l. Papinianus ff. de minorib. ut cuml. Papinia-|nus. ff. de|minoribus.
alijs tradit citatus Scriptor Axiom. 142. nu. 4.
Quod equidem casui, in quo sumus, parifor-
miter adaptandum. Ex quo habetur non esse
locum communi illi doctrinæ de favore reli-
gionis; quia neque propter humanum quem-
cumque aut divinum respectum, temerarium
est judicium committendum. Unde & quod
dicebatur de meliore possidentis conditio-
ne, non urget, quia nulla possessio confer-
re potest ut sinistrè de proximo judicetur, &
juris regulæ proterantur. Est ergo hoc valde
verosimile, licet dictum aliàs sua etiam veri-
similitudine potiatur. Nolo enim ita dictis
adhærescere, ut si quidquam juri & rationi
consonum occurrat, id communi utilitati re-
nuam impartiri.
@@0@
@@1@506 Recognitio Tomi II. Thesauri Indici. Tit. 20.
Circa 20.
1396. DE pellicatu Familiarium in eoCirca præ-|ventionem|in pelli-|catu Fami-|liarium.
agitur, ubi & declaratum esse il-
lum mixti fori, pro quo ita scriptum nu. 76.
In casu autem nostro id disponi debuit, quia non
constabat delictum esse mixti fori. Cùm enim
Familiares de foro Inquisitionis sint, facta non-
dum declaratione, caussa ad Tribunal quacum-
que non obstante præventione traheretur. Licet
autem tunc coràm duobus judicibus vexaretur de-
linquens, id non obstaret, quia vexatio judicis in-
competentis fuisset injusta, & ita contra eum age-
re sic vexatus poßet, actione injuriarum, & ad
damna compensanda officium Superioris judicis im-
plorare. Sicut in alio quocumque Tribunali contin-
geret, si judex incompetens caussam usurparet.
Hæc ibi. Circa quæ objici potest discursum
consentaneum non videri. Si enim deli-
ctum præfatum mixti esse fori non constaret,
& Sanctum Tribunal illud ad se traheret, non
obstante quacumque præventione, tunc equi-
dem vexatio, quæ esse poterat à præveniente,
cessaret, cùm progredi in caussa non posset,
præterquam quòd neque inchoari apud illum
valeret, quandoquidem S. Tribunal in posses-
sione suæ privativæ jurisdictionis versaretur,
cùm alius quilibet incompetens asseratur.
Ad quæ quidem dici potest in primis, quod
ad statum præsentem attinet discursum præ-
dictum non esse curandum, cùm sit casus con-
tingentia sublata beneficio declarationis. De-
inde stare posset vexatio à judice ordinario,
quia non penitus constabat casum esse à ju-
risdictione illius extractum: eo autem ipso
quod S. Tribunal illum ad se avocaret, de-
beret annuere, & eo ipso incompetens redde-
retur. Ut posset autem S. Tribunal sic age-
re, sufficiens fundamentum extabat ex non
apertè stabilita dicti criminis exceptione. Es-
set autem, ut diximus, judex ordinarius post
avocationem incompetens, non penitus, sed
supposita avocatione, quia non sustinet æqui-
tas ut reus duplici in tribunali judicetur.
Quemadmodùm stante jam declaratione, &
judicio apud S. Tribunal decurrente, ordina-
rius judex incompetens est, non quidem ab-
solutè, sed supposita avocatione. Item pos-
set tunc notitia criminis, ob locorum distan-
tiam post peractum judicium, & pœnam im-
positam atque executioni mandatam, ad S.
Tribunal devenire. Unde & assumpto judi-
cio, contra judicem ordinarium instaurari il-
lud, ac reo quod damni intererat compensari:
cùm in hujusmodi delictis pœna esse pecu-
niaria soleat. Quòd si molestæ aliæ, justa
etiam exigi compensatio poterit, sicut &
poterit, ordinario judice temerè aliquid exe-
quente.
@@
Circa 21.
1397. AD Universitates illud spectat utCirca ex-|torquentes|gradus in|Academijs,|& nonnulla|alia.
non compellantur mandato In-
quisitorum aliquem contra statuta & Consti-
tutiones Doctoratus laurea decorare, de quo
sufficienter dictum. Additur & illud Ni se en-
tremetan en cosas semejantes, ni en ningunas de
gobierno, que no tocan à su ministerio. Quæ au-
tem illa sunt? Illa equidem, quæ ad Univer-
sitates spectant, si videlicet pro oppositori-
bus ad cathedras se constanter interponant,
suffragia urgentibus precibus extorquentes.
Ubi si is, pro quo agitur, minùs dignus sit,
statim apparet quantùm in eo possit sic urgen-
tium conscientia prægravari. Item si pro in-
epto agatur, ut sit ordinarij Professoris substi-
tutus. Si prætereà cum ijs, quibus emolumen-
ta ex gradibus debentur, adhibeatur instantia
ut illa remittant: quod est sanè durissimum;
nisi forte in eo eventu, quo quispiam excel-
lentis ingenij, & magnæ spei candidatus,
pauper tamen ad honorem gradus competen-
tis adspiraret. Tunc enim remittens nihil mi-
nus habet, aut invitus amittit, quia revera
nihil erat ab ambiente lauream accepturus.
Ad quæ etiam pertinet, si Prælatos religiosos
urgeant ut Cathedras ijs conferant, quibus
juxta propria statuta non liceat, interverso or-
dine antiquitatis, & etiam meritorum. Quod
etiam ad Indicas Paræcias proponantur ij, de
quorum nequeunt sufficientia plenam habere
notitiam, cùm eo ipso quod sic agant, & ex-
ternos patronos sollicitent, parùm se religio-
so in statu profecisse satis superq́ue reddant
ambitione & libertate spiritus clamantibus
manifestum. Id quod etiam in majorum
officiorum prætensione non rarò evenit. Et
utinam omnes ea urbana integritate supre-
mi Prælati responderent, qua scio aliquem
respondisse: non scilicet licere, quod ab ipso
petebatur, quia id Religiosus stylus minimè
patiebatur. Nec proptereà omne amicabile
officium Dominis Inquisitoribus est animus
denegare; expediat quandoque postulatio, sed
si neque urgens, neque cum offensionis indi-
cijs, si non annuatur, sit illa, ut viros tantos
constet minimè dedecere. Cùm B. Aloy-Præclarum|exemplum,|ut Prælati|Religiosi à|Principibus|non ur-|geantur|postulatis|pro subditis.
sius Gonzaga Cardinalem Avunculum nescio
qua de caussa adijsset, & prandij advenisset
tempus, ut pranderet secum jussit potiùs quàm
petijt Cardinalis. Ad quæ ille, Non licet mihi,
respondit, quia id Regula prohibet, extra do-
mum scilicet sine licentia manducare. Tulit
id humanissimè egregius ille Ecclesiæ Prin-
ceps, & posteà quando aliquid à nepote san-
ctissimo postulabat, religiosè & gratanter ad-
jiciebat, Si non est contra vestram regulam. O
utinam ita & faciant ij, de quibus agimus,
& alij similis, & majoris abollæ, magno cum
nominis sui decore, & observantiæ religiosæ
decoro, cui potiùs, quàm humano cuicum-
que affectui prudenter, graviter, & feliciter
obsequendum. Quod additur, Ni en negocios de<-P>
@@0@
@@1@§. III. Circa S. Inquisitionis Concordata. 507
<-P>gobierno, est etiam consideratione dignissi-
mum. Regis quidem supremi Gubernatoris
effatum est, quod audimus. Non vult ille In-
quisitores in cura gubernationis administros:
ergo non sine illius injuria se ingerent, velit
nolit illam infeliciter affectantes. Poterunt
quandoque juvare consilio, sed rogati, quod
etiam scio prudentes aliquos in rebus præfati
generis devitare. Videnda alia nu. 122. & seqq.
pro explicatione & exornatione clausulæ præ-
cedentis adjecta.
Circa 23.
1398. IN concessu DD. Inquisitorum quan-Ministri|S. Tribu-|nalis an|Qualifica-|toribus in|consessu|publico præ-|ferendi.
do in Ecclesijs per modum Tribuna-
lis assistunt, illud minùs decorum à pluribus
judicatum Ministros, Familiares, & quoslibet
alios in ministerijs etiam inferioribus servien-
tes, digniorem præ Qualificatoribus locum
occupare. Quod equidem cum reverenti est
querela Dominis significatum, qui tamen pos-
sessioni faventes, dum à supremo Tribunali
aliter non disponitur, non esse innovandum
judicarunt. Et hujusmodi prælationis indi-
gnitas statim in oculos adstantium incurrit,
dum vident Religiosos gravissimos, Prælatu-
ris, Cathedris, & magnis insignes muneri-
bus, hominibus plurimis ex humiliori Reipu-
blicæ sorte in sedium ordine posthaberi. Po-
test autem hujusmodi consuetudo in eo fun-
damentum habuisse, quod DD. Inquisitores
cum suis Ministris unum quasi corpus effi-
ciant, & familiam, cùm tamen Qualificato-
res ad familiam non censeantur pertinere, un-
de neque Familiares dicuntur, nec privilegio
aliquo quoad forum perfruuntur, nihil enim
tale in præfatis Capitulis invenitur, cùm ta-
men de Familiaribus & Commissarijs ut cer-
tum supponatur. Solo ergo honorifico illo
gaudent titulo, puri sanguinis, & Theologi-
cæ sapientiæ indice, qui est profectò æstima-
tione dignissimus. Quod equidem admitti
posset, si ita in more positum ubique cernere-
tur, & Supremum Tribunal tale aliquid ob-
servaret. Atqui secus rem habere explorata ve-
ritas est. Cùm enim publicè procedendum,
ut ob varias occasiones accidit Qualificato-
res anteferri solent, & in supremo Tribu-
nali sic generaliter peragi testes omni majo-
res exceptione, & Qualificatores ejusdem be-
neficio, ac experimentali notitia instructi
protestantur. Licet autem illi non dicantur
Familiares, neque Ministri, id equidem ob-
stare nequit, sed ex eo potiùs argumentum in
eorum favorem instaurari: sublimiori enim
decorantur titulo, quia & sublimiori in fun-
ctione operam præstant, & ipsi cum judici-
bus judices, immò & præjudicibus, ut vide-
ri potest apud Dianam Parte 4. Tractat. 8. Re-
solut. 84. Præterquàm quòd Ministri etiam
dici possunt, ut apud eumdem videri potest
ex Seraphino Freytas, quo etiam nomine In-
quisitores ipsi possunt compellari, sic enimEsse etiam|Ministros.
ex illo: Si Inquisitores sint etiam Theologi, de<-P>@@
<-P>eodem dubio possunt cognoscere: Si verò sint Iu-
risperiti, ad Qualificatores, utpotè Theologos, docet
eam provinciam demandandam esse ex ipsiusmet
Senatus commißione, cùm utrique ejusdem Tribu-
nalis sint Ministri. Hæc Diana. Quod & pro-
bari potest ex verbis adductis num. præced. ex
Capit. 21. scilicet: Ni en algunas de gobierno,
que no tocan à su ministerio. Unde & dicendum
videtur Qualificatores sæculares esse de foro
S. Tribunalis, secus Religiosos, quia pro illis
stat expressa declaratio in Capit. 18. Id nam-
que quod de mutatione loci dicitur Por algunas
consideraciones, indicat posse illam esse pœna-
lem, & titulo correctionis. Neque id mirum,
quandoquidem & Inquisitorem in omnibus,
quæ ad regularem observantiam spectant, ne-
que ullum officio impedimentum creant, non
secus ac alij, correctioni & directioni subji-
ciuntur. Pro quo videndus qui suprà Reso-
lut. 53. apud quem alij. Et hæc quidem pro
Qualificatoribus dicta sic accipienda velim,
ut in illis, sicut in reliquis, judicium censeam
S. Tribunalis argumentis quibuslibet præfe-
rendum.
Circa 24.
1399. PRudentissimæ in illo extant cautio-Circa cen-|suras erga|Proreges.
nes, ut scilicet Inquisitores erga
Proreges Censuris non utantur, & ut illi caus-
sas, in quibus esse competentia possit, Au-
dientijs, & judicibus Ordinarijs dimittant.
Et quidem quod ad primum attinet ex eo fir-
mari potest, quòd plerumque competentia ex
parte judicum laicorum probabili nitatur fun-
damento; quod cùm accidit, à Censuris est,
& maximè erga Proregem, prudenter absti-
nendum. Cùm sit aliàs jam modus pro com-
petentia dispositus, qui si observetur ut opor-
tet, non erit cur ad censurarum formidanda
fulmina veniatur. Quod autem ad remitten-Circa vi-|tandas ab|ipsis occa-|siones com-|petentiæ.
das Audientijs & judicibus Ordinarijs, caus-
sas, in quarum juridica cognitione timeri
competentia possit, ibidem statuitur, cum ali-
qua est à Nobis limitatione receptum, ut scili-
cet non habeat locum quando præter Pro-
regem judex alius Ordinarius non est. Sed
quidem & in casibus similibus esse remissio-
nem possibilem verosimiliter potest affirmari:
quia licet judex ordinarius non adsit, esse po-
test delegatus ille, qui aliàs respectu commu-
nium caussarum dicebatur delegatus, Immò
& videtur non incongruè affirmari posse, si
Prorex à cognitione abstineat, Audientias &
Ordinarios Judices posse ordinaria potestate
procedere: quia eo ipso quòd Prorex nolit es-
se judex, ad illos jurisdictio devolvitur, quæ
ordinaria esset in ipsis, si apud Superiorem
non resideret: neque enim delicta manere
debent impunita. Præterquàm quòd Rex
cùm Ordinarios judices pronuntiat, aut illos
supponit, aut facit, quia & facere potest virtu-
te eminentissimæ potestatis, & fontis jurisdi-
ctionis.
@@0@
@@1@508 Recognitio Tomi II. Thesauri Indici. Tit. 20.
1400. Licet autem Capitulum præsens de
ijs tantùm videatur procedere, quæ ad guber-
nationem politicam & civilem spectant, sicut
& quod dictum Cap. 21. debet tamen ad gu-
bernationem etiam Ecclesiasticam dispositio
illius extendi, quod verba adducta non obscu-
rè significant, quandoquidẽ competentia non
solùm in caussis laicorũ, sed Clericorum etiam
intervenire potest, & Ecclesiastici judices
Dostları ilə paylaş: |