ribus, ut sic incipiat clausula ab ijs verbis, & tam
ipsorum: atque in editione Gregoriana noviter
correcta ita se habet. Nam clausula præcedens fini-
tur in verbo Inquisitoribus, & ibi apponitur pun-
ctus, ac littera majuscula incipit statim: & tam
ipsorum, & eodem prorsus modo in editione antiqua
ponitur. Quare saltem est dubium juris, in quo even-
tu non est censenda excommunicatio lata, ut latè
probavi Libro præcedenti Cap. 10. nu. 56. Sic ille,
de editione Gregoriana noviter correcta locu-
tus, & scribebat Auctor ante an. 1610. in quo
mortuus, postquam & aliam habemus an. 1618.
ad exemplar Romanum, recognitione habita.
Sunt etiam plures, qui ita censeant, ut testatur
Sanctarellus Tractatu de hæresi Cap. 40. Dub. 5.
nu. 26. plures enim indicantur, cùm dicuntur
alij contrariam sententiam tenere, quod Diana
non abnuit suprà, qui neque pro sententia af-
firmativa judicium profert, sed relata illa, &
pro ea P. Suarez, & Doctoribus sine expressio-
ne, quos citat & sequitur Sanctarellus, sic pro-
greditur: Verùm stando in sententia affirmativa,
puto cum Bonacina &c. Sic ergo rebus se haben-
tibus, P. Sancius, qui unum pro negativa sen-
tentia si invenisset Auctorem, eidem adhære-
ret, pro illa stare censendus est; unde & pro-
babilis dubio procul asserenda. Circa quod D.
Barbosa in Collectaneis ad prædictam Clementi-D. Barbosæ|minus fide-|lis citatio|Glossæ.
nam nu. 18. ita scribit: In Glossa Pecuniam, ibi
intelligo largè. Notatur ad hoc quòd Inquisito-
res & Commissarij incurrunt pœnam excommu-
nicationis &c. In quo quidem desideratur fides
citationis. In Glossa quidem Verb. Pecuniam
sic habetur: Intelligo largè 1. quæst. 3. per totam.
Neque ulteriùs quidquam: unde quod de In-
quisitoribus additum, addititium sanè est, ne-
que cum sententia Glossæ, de qua suprà, va-
lens ullo modo componi.
1377. Certior est excommunicationisCirca In-|quisitores|operantes|inordinato|affectu.|Vbi an de-|beat esse|manifestus|pro excom-|municatio-|ne.
pœna, quæ habetur Clementina 1. eodem Titulo
circa Inquisitores ex inordinata affectione in
negotio fidei contra aliquos procedentes, de
quo Cap. 2. ubi gravissima illa occurrit quæstio
an Ecclesia jurisdictionem habeat supra actus
internos, pro qua Auctores adducti diversi-
modè sentientes, sed complures congerit Dom.
Barbosa in Collectaneis ad præfatam Clemen-
tinam nu. 36. & 37. cum majori numero ne-
gantium, & eatenus sentientium in casu, de
quo agitur, actum externum requiri interni
manifestativum. Circa quod & Dom. Cara-
muel acutè philosophatur in Theologia funda-
mentali Fundamento 24. qui & nu. 694. Vers.
Asserit prima Clementinam adducit, & senten-
tiam Glossæ circa illam stantis pro præceptiva
internorum actuum potestate, pro qua & mi-
litat nu. 698. & seqq. ubi præsertim de Summo
Pontifice, ex eo arguens Primo, quòd sit Chri-
sti Vicarius: nam Vicarius habet totam au-
ctoritatem, quam habet ille, qui contulit. Quæ<-P>
@@0@
@@1@§. I. Circa Inquisitorum obligationes. 499
<-P>quidem ratio nimiùm probat, scilicet Pontifi-
cem habere potestatem instituendi Sacramen-
ta, & remittendi peccata sine illis, & sic de
alijs, quæ constantissimum est minimè Ponti-
fici convenire. Deinde Vicario etiamsi gene-
ralis dicatur, non semper ea competunt, quæ
illi sunt propria, cujus Vicarius est, ut constat
in Vicario generali Episcopi, & Capituli Sede
vacante. Arguit insuper ex Regula juris 39.
Cùm quid prohibetur, prohibentur omnia, quæ se-
quuntur ex illo. Ergo cùm quid conceditur, con-
ceduntur omnia, quæ sequuntur ex illo. Atqui
Petro est concessa Universalis Christianos gu-
bernandi facultas: ergo & facultas gubernandi
præceptis actus merè internos respicientibus,
quia hæc sequitur evidenter ex illa. Ubi qui-
dem discursus est legitimus de ijs, quæ neces-
sariò consequuntur, non de gratuitis, sine qui-
bus stare id potest, quod est concessum, ut de
Sacramentorum institutione dicebamus, & de
Vicario etiam generali. Arguit insuper ex
Regula 53. Cùm licet id, quod est plus, licet uti-
que quod est minus. Sed plus est præcipere actum
internum & externum simul, quàm internum
solum, aut externum solum: Ergo sicut illud
licet, ita licebit istud. Ad quod dici potest,
quod & aliàs à Nobis: licere quod est minus,
quando magis & minus sunt in eodem genere,
& sub eadem accipiuntur ratione. In nostro
autem casu præceptum complectens actum
internum & externum, circa internum, juxta
communem Doctorum sensum, non versatur
directè, in quo major potestas requirit: oc-
culta enim judicare Dei maximè proprium
est, qui & ea potest cognoscere. Pro quo ex-
emplum satis opportunum occurrit in absolu-
tione à reservatis, à quibus simul cum alijs po-
test Confessarius in ijs absolvere casibus, de
quibus Scriptores; sed à reservatis indirectè
quatenus cum alijs inveniuntur, directè ab
alijs. Ubi ineptissimè fuerit argumentatio præ-
cedenti similis, si quis arguat: Plus est absol-
vere à reservatis & non reservatis, quàm à sin-
gulis: ergo si quis potest ab illis simul absol-
vere, etiam à singulis per se & directè. Fun-
damenta ergo præfati Scriptoris levia prorsus
sunt, & ut illius sententia roboretur, alia sunt
majoris firmitudinis conquirenda.
1378. Ubi illud satis confideratione di-Discursus|pro conve-|nientia|negatæ po-|testatis.
gnum occurrit, in potestatis præfatæ negatio-
ne fidelium caussam piè inspectam, & à Deo
mirabili providentia dispositam. Talis enim
potestas præceptiva actuum internorum nimis
esset fidelibus onerosa, tum quia præceptum
ex se grave onus est, tum etiam quia superaddi
censuræ possent, quo nihil gravius. Id quod ex
eo constat quòd leges pœnales sunt, & onero-Regula|juris circa|odia.
sæ, & odiosæ restringendæ eatenus, juxta Re-
gulam 15. in 6. Odia restringi, favores conve-
nit ampliari, de qua citatus Scriptor suprà nu.
924. & 925. Pro quo & faciunt adducta Ti-
tulo 12. circa Constitutionem Innocentij X. pro
gubernatione Societatis nu. 47. & seqq. Quod ex
eo roborari potest erga pœnas ipsas disposito.
Licet enim statui à Christo Domino potuisset,
ut pro peccatis præteritis fideles excommuni-
cationis pœnam incurrerent, id tamen noluit,<-P>@@
<-P>sed oppositum, ut videre est, apud P. AvilamP. Avila.
de Censuris 2. part. Cap. 5. Dubitat. 10. pag.
50. Vers. Ad primum, ubi ita scribit: Ad primum
respondetur quòd intentio Ecclesiæ in denegandis
suffragijs regulanda est secundùm dispositionem
Christi. Christus autem non contulit Ecclesiæ pote-
statem ad denegandum suffragia, nisi præcedente
monitione sub excommunicatione. Sic ille cum
alijs, quidquid nonnulli dixerint. Ex quo etiam
argui contra præfatum juvat Scriptorem de
Vicariatu Pontificis cum omnimoda potestate.
Quomodo autem id stare possit cum sententiaCensuræ ut|institutæ à|Christo.
communi, juxta quam nulla censura est à
Christo instituta, sed ex Ecclesiæ dispositione
consistant, ex eo potest concordari quòd Chri-
stus nullam censuram instituit contra genus
aliquod peccatorum, ut contra hæreticos, schis-
maticos, percussores Clericorum &c. quòd
autem ab eo non sit generaliter instituta ali-
qua, dubitari nequit, ut de excommunicatione,
pro quo citatus Scriptor Parte 1. Dub. 2. non
quidem quoad formalem institutionem, sed
radicalem, juxta illud Matth. 18. v. 17. Si au-Matth. 18.|v. 17.
tẽ Ecclesiā non audierit, sit tibi tamquàm Ethnicus
& Publicanus. Circa quod ita scribit P. Suarez
Tomo 5. ad 3. p. Disput. 2. Sect. 1. in fine. QuoP. Suarez.
circa in illis verbis primò significatur hoc generale
dogma, graviter delinquere eos, qui Ecclesiam non
audiunt, & maximè si contumaces sint, ideoque
habendos esse & cavendos ut graves peccatores,
quales sunt Ethnici & Publicani. Deinde signi-
ficatum est à Christo Domino se daturum suæ Ec-
clesiæ potestatem ligandi & solvendi: Atque ita in
illis verbis convenienter continetur potestas ferendi
censuram excommunicationis, non verò ipsius cen-
suræ institutionem aut præceptum in particulari. Sic
Doctor Eximius: qui plus aliquid habet Disp.
4. Sect. 5. nu. 7. ubi ita scribit: Hæc sententia
fundari potest primò in divino jure Matth. 18. Si
Ecclesiam non audierit, sit tibi tamquàm Ethnicus
& Publicanus. Hæc enim verba intelliguntur de
potestate excommunicandi data Ecclesiæ, ut su-
pra vidimus, & tamen ea potestas non datur, nisi
ad coërcendos inobedientes & contumaces Ecclesiæ
post ejus monitionem, seu præceptum. Hæc idem:
juxta quæ negari nequit à Christo Domino
fuisse datam in speciali, & consequenter Ec-
clesiæ excommunicandi potestatem, & ita ra-
dicaliter saltem ab eodem institutam, ejus for-
ma & modo eisdem prudenti dispositioni re-
lictis. Pro quibus hæc satis, per occasionem
adductæ sententiæ, & ob doctrinæ plenitudi-
nem, ut jam ad alia transeamus.
1379. In sententijs reorum solent referriIn senten-|tijs reorum|ut sit verbo-|rum impu-|ritas de vi-|tanda.
aliqua, quæ non sine ingenti adstantium offen-
sione exaudiri solita, quia aut obscænitatem
sapiunt, aut blasphemias exprimunt, ad qua-
rum prolationem obstruere aures oporteret.
Impura ergo puris sunt verbis vestienda, &
blasphemiarum horror, decenti verborum cir-
cuitu proponendus. Sedet Daniel initiatus à
Deo judex in caussa Susannæ à duobus ini-
quissimis senibus accusatæ. Et sic ille ad pri-
mum pro ipsius stantem tribunali. Nunc ergo, si
vidisti eam, dic qua sub arbore videris colloquentes
sibi? Daniel. 13. v. 54. Similiter & ad alterum
v. 58. Circa quæ ita scribit Venerabilis & ca-<-P>
@@0@
@@1@500 Recognitio Tomi II. Thesauri Indici. Tit. 20.
<-P>castissimus observator P. Gaspar Sancius: Col-
loqui hîc aliquid sonat magis familiare, quàm pu-P. Gaspar|Sancuis.
dicos addecet: linguæ tamen sanctæ puritas multa
excogitavit vocabula, quæ rem non castam castè si-
gnificant. Adhibuit verbum istud honestum Da-
niel, quia ipse utpote Virgo Virginalem in loquen-
do modum servavit: at senes inverecundi & ef-
frontes verbo sunt usi, qualia à profligato pudore
sperari poterant. Venit, inquit, adolescens, &
concubuit cum ea. Et statim: & vidimus eos
pariter commiscere, v. 37. & 38. Hæc ille. Jux-
ta quæ habemus à judicibus sacris non casta
castè proferenda: id quod est etiam ad blas-
phemiarum turpitudines referendum. Iob. 2.Iob 2. v. 9.
v. 9. Dixit autem illi uxor sua: Adhuc tu perma-
nes in simplicitate tua? benedic Deo, & morere.
Quid sibi voluerit mulier sic locuta, ita de-
texit Origines Lib. 2. in Job: Ideò dic aliquodOrigines.
verbum in Dominum, & morere, ut inanem vitam
hanc finias, ut hæc amara tormenta relinquas. Dic
aliquod verbum, quod irritet, quod exacerbet, quod
exasperet. Dic aliquod verbum in Dominum. Ac-
cusa de injustitia, criminare, irride de malitia, re-
prehende de impietate. Dic aliquod verbum, quod
neget illum, & providentiam ejus, atque provisio-
nem, præscientiam quoque ac virtutem atque ma-
gnitudinem illius &c. Et hæc quidem cùm mu-
lier dixerit, illud tantùm in sacro legimus tex-
tu: Benedic Deo, & morere. Quod quidem ver-
bum, non esse positum à dæmone, sed suppo-
situm à Moyse apud gravissimum habemus In-
terpretem, cùm historiam scriberet, ut rem inde-P. Sancius.
coram figuratæ locutionis lenitate & suavitate le-
niret. Sic ergo videtur à Tribunali sancto fa-
ciendum. Licet enim satis conveniens sit, ut
in sententia totum id referatur, super quod ca-
dit; non est tamen necessarium, ut cùm publi-
cè profertur, omnia in illo contenta sub ijs
proclamentur terminis, qui esse offensivi casta-
rum aurium possint, aut aliàs fidelium animos
conturbare.
1380. Tacendum etiam id, quod cùm adVtilis circa|supprimen-|da admoni-|tio.
rem non faciat, potest aliquomodo tertio præ-
judicare ex assertione Rei, licet apertè falsa
contra ipsum. E. g. si dixerit ille Religionem
aliquam ejus errorem amplecti, quem ipsius
agendi modus videtur indicare. Nec nomine-
tur quidem Religio, sed utrisque ex circum-
stantijs quæ sit illa colligatur. Licet enim pru-
dens quisque imposturam agnoscat: erunt
tamen multi (cùm stultorum infinitus sit nu-
merus,) qui indignum aliquid de tali Re-
ligione concipiant, aut in modo agen-
di sinistrum quidpiam suspicentur. Circa
quod quidem si proclamatio assertionis præfa-
tæ judicaretur conveniens, addendum sanè
adeò erronem dictum delirasse, ut errorem
suum Religioni adscripserit, de qua ob sancti-
tatem suam nihil tale potuit conjectare. Et ita
quidem pro eo, quo in Sancto Tribunali favo-
re gaudeo, in casus contingentia, & ut reor,
audiendus admonerem. Unde & scripto lo-
quens pro similibus admonitionem reverentem
adhibeo, quæ nocere cùm nequeat, sit forsitanInquisitori-|bus consi-|lium maxi-|mè necessa-|rium.
profutura. Et quidem, ut arbitror, nullum
est in Dei Ecclesia post Pontificium Tribunal,
in quo sit majori opus consilio, attentione, &<-P>@@
<-P>diligentia. De fundamento fidei agitur, aut
de fundamento fide, est enim fundamentumD. Chrysost.
Christiani ædificij illa: post fidem enim ædifica-
tione opus est, ait D. Joannes Chrysostomus
hom. 9. in 1. ad Corinth. circa illud v. 11. Fun-1. Cor. 3.|v. 10. & 11.
damentum enim aliud nemo potest ponere &c. No-
tum est autem circa fundamentum præcipuam
artificis diligentiam adhibendam. Unde citato
loco Apostolus: Vt sapiens architectus funda-
mentum posui. Ad id autem speciali gratia se
instructum quod præmisit ostendit: Secun-
dùm gratiam Dei, quæ data est mihi. Ibid. Agitur
etiam apud Tribunal Sanctum de caussis, in
quibus omnia bonorum periclitantur genera,
fortunæ, honoris, vitæ, in quibus detrimenta
ad plures propagari possunt, & numerosas fa-
milias maculare. Summa ergo pro hujusmodi
attentione est opus, & iterato consilio, ConsiliaSeneca.
enim rebus aptantur, ut eleganter Seneca Epist. 71.
ergo & nostrum qualecumque prodesse pote-
rit, petitum sæpiùs, unde & confidentia est
etiam non petitum benevolè, & gratanter ac-
cipiendum.
§. II.
Circa Concordata.
NOn quidem circa omnia, sed circa non-
nulla, pro quibus oportuerit aliquid ad-
jecisse.
Circa 1.
1381. QUod de locutione Regiorum red-Decimæ an|veniant|nomine Re-|galium red-|dituum.
dituum dicitur in illo, dubitari po-
test an ad decimas debeat extendi, nam in illis
Rex habet duos Novennos, qui meritò viden-
tur dici posse tales. Sed quidem oppositum
asserendum, quia decimæ absolutè loquendo
non dicuntur Regij redditus, licet ex illis ali-
quid ad Regem pertineat ex Ecclesiarum inge-
nua recognitione: sicut neque redditus alij
laicales, quamvis ex illorum venditione gabel-
læ debeantur. Quòd autem in dispositionibus
id veniat quod principale est, & non quod ali-
quale constans est dogma apud Juris utriusque
professores, pro quo Marius Antoninus Lib. 2.
variar. Resolut. 20. n. 9.
Circa 2.
1382. QUod de officialibus salariatis dici-Circa offi-|ciales sa-|lariatos.
tur ut neq; mercimonia exerceant,
neque reddituum locationes, non ita videtur
usu receptum, ut praxis contraria debeat uti le-
thalis condemnari, & quidem cùm Commissa-
rij & Familiares, esse mercatores & negotiato-
res possint, de quo in Concordato 5. non videtur
id pro Salariatis tantopere urgere, ut in ijs le-
thale sit, quod sine peccato gravi potest ab il-
lis exerceri. Ex eo autem potest gravis ab ipsis
culpa committi, quod negotiationi incumben-Ex officij|titulo obli-|gatio resti-|tutionis|elicita.
tes suo in munere considerabiles defectus in-
currant, ex quibus & poterit restitutionis ob-
ligatio suboriri: ex principijs pro ea notis, &<-P>
@@0@
@@1@§. II. Circa S. Inquisitionis concordata. 501
<-P>sæpiùs Tomo in utroq; repetitis. Videatur prę-
sertim prioris Index Verb. Restitutio. Et deberẽt
quidem ministri hujusmodi, sicut & alij, diligẽ-
ter attendere, habere ipsos officium, & ab offi-
cio officiales dici, sicut dicuntur etiam Regij.
Constat autem officiales ad officiorum suorum
utilem usum conductos, si statutis diebus
non laboraverint, non posse labori responden-
tem denarium accipere, & si anticipatò acce-
perant ad restitutionem teneri, materiæ enim
diversitas non tollit, licet diversificet obliga-
tionem, sicut in aurifice & stercorario. Pro
quo est l. Si uno §. Item cùm quidam ff. lo-
cata. Ubi qui locavit operas suas non recipit
mercedem ejus temporis, quo morbo impedi-
tus, vel alio casu fortuito, eas præstare non
potuit. Covarrubias Variar. lib. 3. Cap. 13. n. 8.
ubi & alia adducit, hoc loco non necessaria, ubi
de irrefragabili est sermo veritate.
Circa 3.
1383. CIrca id quod dictum de minori pre-Minori pre-|tio an|possint|ad Inquisi-|tionem spe-|ctantes.
tio, occurrit difficultas ex eo quod
vulgare non consistat in gradu indivisibili, sed
habeat notam latitudinem supremi, medij, &
infimi. Potuit ergo in casu, de quo n. 40. id
quod erat ad reparationem ædificij opus, juxta
magis commodum è mentis respectum assumi,
& ita minori pretio intra dictam latitudinem,
de qua post alios P. Pereyra in Promptuario
Theologico Parte 1. nu. 1195. Sed est illud mo-
menti nullius: licet enim latitudo illa sit, nemo
compelli ad vendendum potest, nisi pretio
sibi benevolito, & cùm illud, si venderet alte-
ri, esset accepturus, manifestum est ex violen-
to illo agendi modo id minùs habere, & con-
sequenter assumentem ad restitutionem tene-
ri. Præterquàm quòd citato loco de pretioCirca pre-|tium notan-|da doctrina.
actum consuetudine recepto, vel apud vendi-
tores omnes illius generis, vel peculiaris ejus,
à quo emitur: qui non est credendus summo
pretio vendere, licet sint alij vendentes mino-
ri, quia ut sic vendant rationes aliquæ occurre-
re possunt, necessitatis inquam, aut minùs bo-
næ conditionis eorum, quæ venduntur: aut
brevior, & commodior transportatio, ubi illa
spectare ad venditorem solet: qui, ut dictum,
non est credendus, summo pretio vendere, quia
sic difficilem redderet venditionem, cùm tamen
venditores omnes frequentiam emptorum af-
fectent, sed cum lucro competenti, unde quan-
tùm valent refugiunt infimum: ex quo fit me-
dio se beatos reputare.
Circa 4.
1384. VT armatos famulos habere nonArmati|famuli an|modo li-|ceant.
debeant Inquisitores ex eo videtur
posse ostendi, quod jam deficiat finis, propter
quem illud videtur indultum, ut scilicet eorum
securitati consulatur. Non est enim cur timere
insidias debeant aut manifestos impetus, cùm
in summo habeantur honore, ut revera nulli
sint in Christiana Republica ita securi à sa-<-P>@@Psal. 90.
<-P>gitta volante in die: à negotio perambulante in te-
Dostları ilə paylaş: |