pro frequenti sumi solitum Psal. 41. v. 3. & 15.
Dum dicitur mihi quotidiè. Dum dicunt mihi per
singulos dies. Id est aßiduè, ut exponit Cardina-
lis Bellarminus. Prætereà etiamsi quotidianæ
sint, non ideò etiam distributiones, quia non
ex corpore decimali extractæ, sed aliundè.
1355. Potest tamen circa id inquiri anStatutum|pænale an|esse possit.
statutum hujusmodi, sicut & alterius generis,
possit adjecta pœna firmari? Circa quod ita
habetur in Decisione Rotæ adducta à D. Barbosa
suprà n. 18. Vers. De statutis: Domini dixerunt
prædictum statutum non valere, quia licet Canonici
quarumcumque Ecclesiarum poßint facere statutaDecisio|Rotæ.
in sua Ecclesia sine auctoritate Superioris. Cap. Cùm
omnes de Constitut. Cap. Statutum de hæret. in 6.
Geminianus in Cap. 2. §. Ceterùm nu. 1. de Ver-
bor. significat. in 6. Ferretus Consil. 286. tamen
non possunt statuere super residentia, vel super sta-
tu Ecclesiæ, sine consensu Episcopi. In repet. Cap.
1. q 6. nu. 105. de Constit. Butrius in Cap. Con-
stitutus nu. 15. de rescriptis. Oldradus Consil. 181.
Glossa in Verb. Statutum in Cap. 2. de Verbor. si-
gnificat. Felinus in Cap. Cùm omnes nu. 7. in prin-
cip. de Constitut. Maximè quando statuit circa im-
positionem pœnæ, quia est jurisdictionis, quæ non
cadit in Capitulum, nisi Sede Vacante, ut post Fre-
dericum de Senis notat Felinus in dicto Cap. Cùm
omnes nu. 9. in sine & nu. 10. Vers. Advertendum.
Sic Rota cum alijs, circa casum, de quo ibi. Sed
quidem cum circa pœnam decernat, pro qua
jurisdictio necessaria est, non videtur conven-
tionalis exclusa, in qua neque circa statum
Ecclesiæ, neque circa residentiam statuatur:<-P>
@@0@
@@1@490 Recognitio Tomi II. Thesauri Indici. Tit. 19.
<-P>pro illa enim necessaria jurisdictio non est, ut
omnes fatentur, & est illa in contractibus fre-
quentissima. Quòd si illam incurri contingat,
non poterit Capitulum potestate coërciva uti,
quia illa caret, & tunc corruit superiùs adducta
doctrina: unde negotium ad tribunal est con-
scientiæ remittendum: aut ita disponi statu-
tum, quòd pro solutione pœnæ, si renitentia
adsit, possit Episcopi officium implorari: quod
quidem non videtur conveniens, si Capitulum
auctoritati suæ velit consulere, ut in suis sta-
tutis minimè se Episcopus introducat. Sicut
& Episcopus prudenter se geret, si introductio-
nem recuset, & de sua independentia solicitos
suis eos sinat statutis gubernari, cum Domino
dicens: Quis me constituit judicem aut divisoremLucæ 12.|v, 14.
super vos? Lucæ 12. v. 14. Pro quo sic tandem
additum in præfata Decisione: Et commodumRota ut|stet pro|pœna.
privatæ cujusque bursæ, non autem divinum cultum
(pœna) respicit: licet aliàs, si fuisset communis
omnibus, & in Ecclesiæ utilitatem convertenda pœ-
na voluisset, ut tradunt scribentes in d. Cap. Cùm
omnes, ubi Abbas n. 3. Felinus n. 7. Imola, & alij,
ut per Decium in 1. Elect. sub. num. 5. de Constit.
Sic Domini. Ubi quod de commodo bursæ di-
citur, ita potest cum respectu ad cultum divi-
num componi, ut eo stante promptiùs & ala-
criùs, quæ ad illum spectant ita statuentes exe-
quantur. Quamquàm neque in hoc vis est ni-
miùm facienda, sed quod dispositio minimè
aliàs reperiri valeat Juris imperio reprobata.
1356. Et de privati quidem commodi re-Circa erro-|rem typo-|graphicum|ex quo uti-|lis doctrina|pro Præ-|bendarijs.
spectu in statutis hujusmodi repellendo dictum
nu. 1. præsentis Tituli, ubi tamen sic legitur: In
quo si res ex fine communis boni, & ex proprij com-
modi intuitu transigatur &c. Et posset quidem
juxta dicta commodus sensus haberi, si videli-
cet cum proprio commodo respectus ad com-
mune bonum habeatur: ad Ecclesiæ quidem
promptius & alacrius servitium temporalis
commodi additamentis roboratum. Sed qui-
dem expeditior sensus intentus, quem unius
particulæ defectus à typographo omissæ, red-
didit impeditum. Sic enim debuit apponi: Et
non ex proprij commodi &c. Sic autem usu venit,
ut quod contra proprij commodi noxios respe-
ctus pugnat, amoveri penitus studeatur, ut di-
vinis prævaleant, & ordine præpostero, quæ
esse deberent divinissima, terrenis infecta re-
spectibus, peragantur. Hinc fit, ut post annos
plurimos sacra in exercitatione consumptos,
multi nihil se in via spiritus profecisse, sed pas-
sionum obscuratos & impeditos miseranda ca-
ligine deprehendant. Quorum doctrinâ fulge-
re Ecclesia deberet ut sole luna, sicut de Apo-
stolis Ecclesiæ ipsius voce depromitur. Et quid
illud caussæ? Ideò utique, quia terra interpo-
nitur, & sic Ecclypsim perpetuam patiuntur.
Terra, inquam, quia terreni respectus; unde &
noxiales influxus in Christianum populum,
sicut in lunæ defectu accidit, ex perniciosis
exemplis, ut sua sit alijs condigna laus, qui
quasi luna plena in diebus suis lucent. Eccli 50.
v. 6. Quid inde? Tunc omnis populus simul prope-Eccli. 50.|v. 6. & 19.|& 20.
raverunt, & ceciderunt in faciem super terram,
adorare Dominum Deum suum, & dare preces Om-
nipotenti Deo Excelso, & amplificaverunt psallen-<-P>@@
<-P>tes in vocibus, & in magna domo auctus est sonus
suavitatis plenus. Ecce quid præstet eorum in-
fluxus, qui quasi luna plena in Dei domo re-
splendent, psallentes spiritu, psallentes & men-
te 1. Cor. 14. Vers. 15. Utinam sic omnes.
§. II.
Circa Ecclesiæ vacationem, quando incipiat.
Ad Cap. 2.
1357. QUando Episcopus transfertur, nonVacatio â|possessionis|tempore|asserta ab|Auctore.
vacare Sedem donec transtatus pos-
sessionem ejus, ad quam transfertur, accipiat,
dictum n. 8. & ita posse illum in priori admi-
nistrare, pro quo sic ibi: Neque obstat quod ex
Massobrio adducit Diana suprà (scilicet Parte 8.
Tract. 4.) Resolut. 55. §. Terminus, testante re-
solutum esse Episcopum debere ab exercitio ordina-
riæ jurisdictionis abstinere, & Capitulo illam con-
venire, ubi primùm absolutionis suæ testimonium
authenticum habuerit: neque enim de resolutionis
illius qualitate constat cujusnam sit, aut qualis: un-
de communi sententiæ non debet obstare. Hæc
præfato in loco. Contra quæ tamen facit quod
D. Barbosa tradit Tractatu de Canonicis Cap. 42.
nu. 32. ubi ita scribit: Terminus autem præfatusQuid con-|trarium ex|D. Barbosa.
octo dierum currit Capitulo, etiam à die scientiæ
translationis Episcopi ad aliam Ecclesiam; quando
tamen à Summo Pontifice fuerit Episcopus absolu-
tus à vinculo prioris Ecclesiæ, etiamsi non sint ex-
peditæ litteræ vel capta posseßio, ut dicit decisum
Quaranta dict. Vers. Terminum. Lavorius variar.
lucubrat. Tit. 4. de Elect. Cap. 25. n. 17. Solor-
zanus de Iure Indiarum Tomo 2. Lib. 3, Cap. 23.
ex nu. 40. Machado en su perfeto Confessor. Lib.
4. p. 4. Tract. 1. Docum. 5. nu. 3. & 4 Et statim
post translationem absque alio consensu Episcopum
translatum perdere Iura primæ Ecclesiæ censuit Rota
apud Farinacium Decis. 475 parte 1. recent. &
me citato in Collectaneis ad Cap. 1. nu. 5. de tran-
slat. Episcopi. Joannes Antonius Massobrius in
Praxi habendi concursum, requis. 1. Dub. 9. Secun-
dùm Romanam impreßionem, attestatur resolutum
Ecclesiam, à qua volens transfertur, seu quam di-
mittit Episcopus, vacare ab eo tempore, quo idem
Episcopus ab illius vinculo absolvitur in Consistorio
Sanctitatis suæ, etiam ante expeditionem litterarũ
Apostolicarũ, vel adeptam posseßionem secundæ Ec-
clesiæ, & posteaquàm hujusmodi absolutionis notitiā
habuerit, etiā ex testimonio seu documẽto Secretarij
Sacri Collegij, illicò teneri eum abstinere ab exer-
citio ordinariæ jurisdictionis, eaḿ transire in Ca-
pitulũ tanquam Sede vacante: & ita posse, & debere
Capitulum stat im ea jurisdictione uti, ac Vicarium
juxta Concilij dict. Cap. 9. præscriptum eligere,
Sedemque vacantem publicare, de quo Alzedus in
Praxi Episcopali q. 1. Cap. 4. nu. 94. Hæc ille,
quæ & habet etiam Diana citata Resolut. 55.
Sed solius Massobrij attestatione subjuncta.
1358. Sed quidem licet majori testiumQuid contra|illum.
numero suam muniat positionem, id profectò
stat, quod citato à Massobrio loco ingenuè pro-
testatur, circa Caput scilicet 1. de Translat. n. 5.
ubi refert Declarationem S. Congregat, Epis-
coporum die 14. Decemb. 1624. approbante<-P>
@@0@
@@1@§. II. Circa Sedis vacationem. 491
<-P>Pontifice, in qua quæ sunt nuper proposita
continentur. Sic enim ante illam scribit: Vtrùm
verò translatus de una Ecclesia ad aliam desinat esseEx quo &|favor.
Episcopus primæ ubi primùm à Papa ab illius vinculo
absolutus fuit, an verò post adeptam secundæ pos-
seßionem, quæstio est dubia, in qua statim post tran-
slationem absque alio consensu perdere jura primæ
Ecclesiæ censuit Rota Decis. 475. apud Farinacium
p. 1. recent. & super hoc habemus modernam De-
clarationem &c. Hæc ille. Est ergo juxta ipsum
quæstio ambigua, non obstante Declaratione.
In qua mirum est citari ab ipso pro parte, quam
tuetur, Dom. Solorzanum, cùm in citato ab
ipso loco nihil habeat ad intentum conducere
valens: immò eodem Lib. 3. Cap. 5. n. 63. sic in-
quit: & dicitur Sedes vacare donec Episcopus no-D. Solor-|zanus.
vus adeptus fuerit posseßionem teste Hostiensi in
Cap. Olim de restit. spoliat. & Felino Cons. 40.
col. 2. Sic ibi. Quo non obstante sententiæ D.
Barbosæ apertiùs favet Libro eodem Cap. 13.
in quo à nu. 72. celebrem, quam vocat, & me-
ritò, discutit quæstionem, & in fine discus-
sionis n. 86. ita scribit: Quam opinionem ego inIdem.
puncto juris veriorem, & in foro conscientiæ secu-
riorem existimo: quamvis Nicolaus Garcia dict.
Cap. 6. nu. 41. tot exempla Sanctioris & Secretio-
ris Concilij Castellæ referat, in quibus contrarium
declaratum fuit: qui forsitan magis attenta sta-
tus & pacis publicæ ratione, quàm stricti ju-
ris observatione emanarunt. Sic ille. Quod est
equidem difficile, quia Regium Consilium
Episcopus tribuere jurisdictionem non po-
tuit, ut jam translati administrarent. Unde
hoc ad sententiæ, quam est illud amplexum,
debet in verosimilitudinem revocari. Ubi & in-
convenientia manifesta concurrunt, si videli-
cet Episcopus ubi primùm de transsatione cer-
tior redditur, omni circa Ecclesiam, in qua
versatur, jurisdictione privetur, & sic Præben-
dariorum maneat obnoxius injurijs, id quod
D. Solorzanus satis innuit, dum paci publicæ
asseruit à Regio Consilio consultum: neque
enim alius videtur haberi potuisse respectus,
nisi ad præfatas injurias, aut molestias, abeun-
tis jam Præsulis cessante timore. Quod licet
non sit de omnibus suspicandum, pauci equi-
dem ad ciendas turbas sufficient, immò & unus
satis, quos translati zelus studuit, ut frequenter
accidit, in officio continere. Et poterit ille, siVtilis præ-|monitio.
velit, sententia adeò probabili utens à Rege
præsentatus, ita res disponere ut documentum
authenticum confirmationis, si fortè præce-
dat Bullas, aut Bullæ ipsæ, in eo ipsum inve-
niant loco, qui sit ad rixas vitandas, & pariter
ad auctoritatem suam tuendam opportunus,
intra diœcesim inquam, in quo meliùs ille
quod sibi oporteat facere sua in caussa dispi-
ciet, quàm possim ego meis animadversioni-
bus prælusisse.
1359. Ubi peculiare dubium occurrit juxtaCasus pe-|culiaris cir-|ca desertio-|nem Eccle-|siæ.
rem natam, an Episcopus habens certam no-
titiam Regiæ præsentationis, non tamen in-
strumentum ipsum, possit à sua Ecclesia rece-
dere, illud alibi expectaturus? Ad quod qui-
dem dicendum, si Episcopus velit ea uti licen-
tia, quam ipsi pro spatio trium mensium
Concilium Tridentinum concedit Seßione 23.<-P>@@
<-P>Cap. 1. in quo accipiendum præsentationis in-
strumentum cum alio transmitti solito circa
gubernationem, futurum tale spatium suffi-
ciens verosimiliter arbitratus, posse quidem id
agere, habens pro eo rationabilem caussam,
quam Concilium ibidem eorum conscientiæ
relinquit. Si autem pro diuturniore absentia
non occurrant caussæ aliæ, de quibus ibidem
Concilium, sola illa nuntiatæ extrajudiciali-
ter præsentationis insufficiens est prorsus judi-
canda. Id constat, quia legitimus titulus defi-
cit: neque enim intercedit Christiana charitas,Concilium|Trident.
urgens neceßitas, debita obedientia, ac evidens Ec-
clesiæ, vel Reipublicæ utilitas, quas Concilium
enumerat, & eas vult à Metropolitano, aut
alio, de quo ibidem approbandas. Atqui caussa
dicta minoris est considerationis: ergo non
solùm sine approbatione hujusmodi non lice-
bit, sed neque poterit approbari. Quod ex eo
etiam ostenditur: nam sic tantùm certioratus
non potest à Capitulo recipi translata in eum
jurisdictione ex generali doctrina de necessi-
tate litterarum, quibus titulus firmatur, pro
qua & textus & Doctores adducit Dom. Solor-
zanus suprà Lib. 2. cap. 13. n. 4. & seqq. Quòd
si liceret recessus, etiam & admissio, quia ille
non nisi titulo translationis dici potest licuisse,
unde & in ordine ad effectum legitimè conse-
quendum. Item, recessus dictus in Indijs, &
in distantioribus præsertim provincijs, magnis
est inconvenientibus obnoxius, ex quibus in-
ter alia experimentis frequentibus comproba-
tum, quòd scilicet litteræ tardiùs, quàm puta-
batur, adveniant, ob navigationum incertos
exitus, & nimium quantùm dilatas Indica-
rum classium expeditiones, quod cùm hæc
scribo non sine gravissimis & generalibus in-
commodis experimur. Quid ergo faciet Epis-
copus Ecclesiæ suæ, sponsæ inquam, cui jurata
fides, divortium executus. & alterius non asse-
cutus amplexum intempestivè quæsitum? Ex
quo & videtur non felix faustusq́ue futurus
tandem ingressus, ubi temeritatis & ambitio-
nis suspiciones possunt facilè suscitari. Sit ergo
illud licitum, (quod negamus) conveniens ta-
men non est, quidquid humana tentet pruden-
tia persuadere. Sit per portam introitus, quam
Ostiarius aperit, Romanus Pastor, Pastoris
divini Vicarius, non transiliendo maceriam;Ioan. 10.|v. 9.
sic enim translatus etiam Pastor & ingedietur,
& egredietur, & pascua inveniet Joan. 10. v. 9.
& sic factum.
§. III.
Circa electionem Vicarij Generalis.
Ad Cap. 3.
1360. QUod à Concilio Tridentino inve-Concilij|Tridentini|decretum|erga electio-|nem Vicarij|ad solum|casum mor-|tis Episcopi|pertinere.
nitur dispositum Seßione 24. cap.
16. de Reformat. non solùm in casu mortis,
sed etiam in translatione procedere affirmat
citatus alibi D. Barbosa Tractat. de Canonicis
cap. 42. nu. 28. qui tamen nu. 55. de casu tan-
tùm mortis loquitur; pro quo & facit Docto-
res dispositionem dictam de Capitulo Ecclesiæ<-P>
@@0@
@@1@492 Recognitio Tomi II. Thesauri Indici. Tit. 19.
<-P>Collegiatæ non esse accipiendam protestare
quoad omnia in illa contenta, ex eo quòd Con-
cilium illius specialem non fecerit mentionem,
& solùm de Episcopi morte loquatur. Item
Decretum hujusmodi ad Vicarium Episcopi
non trahendum, ex eodem fundamento. Præ-
tereà non esse intelligendum de judice post
mortem Metropolitani electum pro caussis ap-
pellationis, de quo D. Solorzanus Tomo 2. Lib.
3. Cap. 13. nu. 46. quia pro illo non inserta
mentio, licet nomine etiam Vicarij soleat com-
pellari. Ergo cùm idem videre sit in casu, de
quo agimus, similiter est de illo pronuntian-
dũ. Nec dici potest in Episcopi Vicario diver-
sam esse rationem, sicut in Collegiatæ Ecclesię,
quia quod ad convenientiam attinet negari
nequit quin sit magna, & discrimen non est in
ipso Concilij Decreto designatum, & qui con-
tenderet in illis locum habere, ex nullo poterit
convinci capite, nisi ex præfato, non scilicet
mentionem de ipsis inveniri. In Judice autem
Metropolitano de convenientia dubitari minùs
multò potest, cùm tribunal tale totum ad caus-
sarum, in quibus juridicè est agendum, judi-
cium dirigatur. Quòd si addatur pro EpiscopoNotanda|doctrina|circa iden-|titatem|rationis.
mortuo & translato eamdem esse rationem,
dici in primis potest, non semper in ijs, quæ
gravamen important, ex simili debere argui
ratione, cùm hoc ex jubentium pendeat arbi-
trio, ut est doctrina satis recepta, pro qua plu-
res adducit Dom. Solorzanus suprà Lib. 2. Cap.
21. nu. 42. de quo & Nos alibi. Præterquàm
quòd dici potest eamdem non subesse ratio-
nem, & quæcumque adsit differentia suffice-
re, etiam levis, ut apud eumdem, nu. 43. quod
in casu præsenti videre est: nam in translatione
Episcopi, ut non debeat urgeri Vicarij electio,
illius videtur obstare præsentia, ne jurisdictio-
ne ad eum translata, contra eum, qui nuper
illi erat subjectus, incipiat cum offensione ejus-
dem exultare. Qua verisimilitudine non ob-
stante, quid sit facto opportunius à Nobis di-
ctum.
1361. Vicarium Sede Vacante eligi possePro electio-|ne Theologi|quæ fa-|ciant.
Theologum, dictum & probatum Asserto 7.
contra quod nihil, quod urgeat, afferri potest,
præter Declarationes quasdam Cardinalium,
ex quibus, uti recentior affertur à D. Barbosa
quædam ex die 28. Augusti 1621. quo tempo-
re nondum prodierat Decretum Urbani VIII.
circa illas, unde vim non habere convincitur,
cùm minimè instructæ, requisitis ab ipso qua-
litatibus proponantur, de quo superiùs dictum.
Licet eidem insistat præfatus Scriptor in Col-
lectaneis ad citatum Tridentini Caput nu. 31.
ad ea referens, quæ in Tractatu etiam citatoDe Cardi-|nalium De-|claratione.
de Canonicis dixerat Cap. 42. nu. 53. Et qui-
dem nisi ex Declarationibus subsidium ab Au-
ctoribus negantibus haberetur, ex tenore De-
creti ipsius, & constante alia Scriptorum do-
ctrina, firmissimum illis pro parte contraria
fundamentum suppetebat, sic enim ibi: Vica-
rium infra octo dies post mortem Episcopi consti-
tuere, aut existentem confirmare omnino teneantur.
Sic ibi Potest ergo Capitulum demortui Epis-
copi Vicarium confirmare: Atqui Vicarius
Episcopi potest esse Theologus: ergo & illum<-P>@@
<-P>potest Capitulum confirmare. Si dicas statim
sequi, Qui saltem in jure Canonico &c. quod qui-
dem ad confirmandum & constituendum refe-
runtur. Id quidem non obstat, quia ad consti-
tuendum tantùm referri commodissimè potest;
nam illud, Qui sit, circa constituendum signifi-
cationem futuri habet, id est, qui sit futurus,
circa confirmandum autem non potest hujus-
modi vim significationis habere, erit enim sa-
tis incongrua locutio; si enim Jurisperitus non
est, quomodo stare queat ut sit Jurisperitus
futurus. Unde non Qui sit, sed Si sit, dici de-
buisset. Ex quo factum est ut cùm juxta ex-
plicationem dictam futurus usus videretur, pro
eo fuerit Sacra Congregatio consulta, à qua
dicitur Declarationem memoratam prodijsse.
Dostları ilə paylaş: |