in aliquod solatium præsentium, sed in odium
& pœnam absentium, & personaliter non ad-
implentium officium debitum: ideoq́ue non
subsit ratio cur ex pœna vel odio aliorum præ-
sentes debeant aliquid lucrari, ne videantur ex
culpa, vel delicto locupletari. Sed ad hæc non
advertentes nonnulli Doctores existimarunt
quod illud Decretum in d. Cap. 3. Sess. 22. po-
test intelligi stante consuetudine, vel statuto,
ut non accrescant interessentibus, sed in Ec-
clesiæ utilitatem convertantur. Ad hunc mo-
dum discurrit præfatus Scriptor. Et negari qui-
dem nequit ad punitionem absentium habitum
à Concilio fuisse respectum: unde post dispo-
sitionem dictam ita statim subdit: CrescenteConcilium|Trident.
verò contumacia, contra eos, juxta Sacrorum Ca-
nonum Constitutiones procedant. Sic citato nuper
loco, & similia habentur Cap. 3. Sess. 21. sic
enim ibi: Crescenteque non servientium contu-
macia, liceat contra eos procedere juxta juris, ac
sacrorum Canonum dispositionem. Juxta quæ<-P>
@@0@
@@1@§. III. Circa obligat pro operibus pijs &c. 481
<-P>videtur tunc solùm distributiones applicandasQuid no-|tandum|circa illam.
Ecclesiæ fabricæ, aut pijs operibus, quando ex
absentium culpabili absentia non sunt ipsis
conferendæ. Cùm ergo etiam contingere pos-
sit, ut aliundè vacent, quia absentia non sem-
per culpabilis est, & possint vacare Præbendæ
per promotionem, aut mortem, videntur tunc
præsentibus accrescere, cùm nequeat dici
tunc ex culpa vel delicto locupletari. Ad quod
dici potest, Primò id esse satis verosimile. Se-
cundò id posse negari, quia in deductione ter-
tiæ illius partis negligentiæ Præbendariorum
conatum est Concilium obviare: per accidens
autem evenit ut defectus propter rationes ad-
ductas culpabiles non sint, & ad illud, quod
de principali est intento attendendum, & jux-
ta illud quod per accidens evenit regulandum,
sicut in alijs contingere solet. Nec obstat, quod
ex corpore fructuum deductæ sint, & ita de-
bere ad eos transmitti, ad quos corpus ipsum
fructuum spectat, ut cũ Navarro arguit Dom.
Barbosa citato Cap. 22. nu. 9. ex eo enim fieret
etiā distributiones, quæ ob culpabilem absen-
tiam subtrahuntur, pręsentibus esse tribuendas,
cujus oppositum præfati Auctoris fundamen-
tum evincit, juxta cujus discursum adducta
procedunt. Licet autem tertia pars ex corpore
fructuum divisa sit, divisione facta, jam est jus
in ordine ad illas omissum, nisi pro parte, quæ
præsentibus est tribuenda. Et quidem si ratio
prædicta vim haberet, ex ea fieret etiam distri-
butiones ex tertia parte constantes, de qua
Cap. 3. Sess. 22. non Ecclesiæ, sed præsentibus
applicandas, quia pars fuctuum, ex qua divisa,
ad eos pertinet, de quibus ibi: sicut autem se
habet totum ad totum, ita pars ad partem, ex
noto axiomate, Sicut se habet simpliciter &c.
Et hæc pro universaliori doctrina: circa Indias
enim cùm tertia pro distributionibus pars non
sit, à Nobis verosimiliter stabilitum, quod &
pro multis Hispaniæ Ecclesijs opportunum ac-
cidet, de quibus nu. 19.
§. III.
De Canonico Religioso: obligatione eleëmo-
mosynæ, & congrua Præbendariorum.
Ad Cap. 3. 4. & 5. cum respon-
dentibus in Addition. à
nu. 126.
1337. REligiosum non posse esse Canoni-Religiosus|Canonicus|an esse possit|delegatus|Papæ.
cum in Ecclesia sæculari sine le-
gitima dispensatione statuit Dom. Barbosa
Tract. de Canonicis &c. Cap. 10. nu. 16. ubi &
asserit sic dispensatum non posse esse delega-
tum Papæ, si videlicet pro eo non habeatur
dispensatio alia. Quod quidem ita sentiunt ali-
qui, quos adducit n. 11. juxta quos si Papa de-
leget aliquid non habita notitia quòd talis Ca-
nonicus sit Regularis, non teneat hujusmodi
delegatio, aut commissio. Sed sunt etiam qui
oppositum amplectantur apud eumdem n. 15.
per errorem cùm esse deberet 14. Et est qui-
dem similius verò, & valde consonum Clemen-<-P>@@
<-P>tinæ 2. de rescriptis, in qua deciditur ut com-
missio facta Religioso à Sede Apostolica va-
leat, si in eo reperiatur qualitas, quæ sufficit
in Clerico sæculari, veluti quòd sit Prior Con-
ventualis, atque ita habeat dignitatem. Atqui
Religiosus Canonicus dignitatem habet: ergo
& fieri illi commissio potest. Neque satisfacit
responsio ex num. 15. ut consulenti consta-
bit. Licet enim Prælatus localis eatenus dig-
nitatem dicatur habere, quia alteri subjectus
non est, ut ibidem dicitur, qualitatem dictam
habere Religiosus potest ex titulo alio, scilicet
Canonicatu; licet sint qui contendant Cano-
nicatum non esse nisi largè dignitatem, de quo
citatus Scriptor Cap. 19. Sed quidem quòd lar-Canonica-|tus an dig-|nitas.
gè dicatur talis, non tollit quin sine impro-
prietate talis dici queat. Unde cùm Professi
Societatis emittant votum non prætendendi
dignitatem intra & extra illam, nomine hu-
jusmodi proculdubio Canonicatus venit, quin
obstet non habere jurisdictionalem prælatio-
nem: dignitas enim sine illa stare potest, ut
videri potest apud P. Suarez Tomo 4. de Reli-Quid pro|Societate|in voto cir-|ca illas.
gione Tract. 10. Lib. 6. Cap. 7. nu. 13. P. Thomam
Sancium in Summa Lib. 6. Cap. 23. nu. 28. &
P. Palaum Tract. 16. Disput. 5. Puncto 5. nu. 3.
Itaque & est dignitas universaliùs sumpta, sub
qua Canonicatus comprehenditur: & digni-
tas, quæ generali nomine ut proprio compel-
latur. Quidquid autem de hoc sit, cùm jam ex
iure hab eatur ut Canonici esse delegati possint
Cap. Statutum de rescriptis in 6. & in eo nulla sit
pro Religiosis addita limitatio, non debent
equidem communi beneficio privari. Alioquin
dici poterit Canonicum talem non habere
vocem in Capitulo, quia id expressè conces-
sum non est: nam & Canonicus esse sine voce
in Capitulo potest, de quo citatus Dom. Bar-
bosa suprà Cap. 37. nu. 1. & seqq. Ex quo & pro-
banda venit positio præsens, juxta id, quod
habet n. 13. ita scribens: Novißmè Carolus de An-Declaratio|Cardina-|lium.
saldis Clericus S. Miniati in ætatis suæ anno 15. pro-
visus & dispensatus à SS. D. N. Papa Vrbano VIII.
ad Canonicatum obtinendũ in Cathedrali ejusdem
civitatis, petijt declarari se vocẽ in Capitulo habere,
ac distributiones quotidianas, dum divinis officijs
interesset, lucrari, die 15. Septembris 1629. Sacra
Congregatio Cardinalium Concilij Tridentini In-
terpretum, secundùm ea, quæ proponuntur censuit
prædictum Oratorem vocem in Capitulo habere, &
distributiones quotidianas, dum divinis inter-
esset, lucrari. Sic Congregatio. Circa quæ
sic subdit citatus Scriptor: Intellige dummodò
habeat discretionem: nam si adhuc sit constitutus
in pupillari ætate, vocem non habebit &c. Juxta
quæ stante discretione Declaratio currit, ex
eo quòd cum Canonicatus concessione ve-
niunt ea, quæ illi juxta communem institutio-
nem constat convenire, dum nihil eorum ex-
ceptum invenitur. Ex quo pro casu nostro licet
inferre, id, quod assertio præmissa contendit.
Et casus quidem rarus est, de quo tamen di-
ctum ob aliquam in ejus elucidatione doctri-
nam.
1338. Jam circa obligationem erogationisObligatio|circa pia|opera non|diversa
in opera pia eamdem esse quando tota deci-
malis portio ad distributiones revocata est cum<-P>
@@0@
@@1@482 Recognitio Tomi II. Thesauri Indici. Tit. 18.
<-P>ea, quæ ex alio dispositionis modo resultat,secundùm|diversita-|tem distri-|butionum.
detracta tertia parte pro quotidianis, ut est
Capite 4. efficaciter demonstratum, sicut & in
Additionibus circa illud. Id quod modò etiam
sub asserto certitudinis gradu firmiùs ad-
hærescit, & evidenti fit discursu manife-
stum. Nam Præbendarij juxta sacros Cano-
nes tenentur ex eo, quod congruæ sustenta-
tioni superest, & ratione beneficij recipiunt,
pauperibus subvenire; quæ obligatio est illis
cum Episcopis communis, quia ex eodem cor-
pore decimarum illis constat beneficium, &
fructus computantur prout à distributionibus
quotidianis, (ut hoc interim demus) distin-
guuntur. Atqui sic se habet dispositio Indica,
& aliarum Ecclesiarum illis similium, de qui-
bus n. 29. Ergo simili obligatione constrin-
guntur. Major est certa, & Minor ostenditur.
Primò, nam ubi Concilium Tridentinum Ses-
sione 24. Cap. 12. Vers. Prætereà de Reformat.Concilium|Trident.
fructus Præbendarum subtrahendos non resi-
dentibus decernit, & subdit statim: Distribu-
tiones verò, qui statis horis interfuerint, recipiant.
Doctores distinctionem inter fructus & distri-
butiones observant: addunt tamen id non ha-
bere locum, quando omnes fructus consistunt
in distributionibus, ut videri potest apud Dom.
Barbosam citato Tractatu de Canonicis Cap. 21.
n. 6. ubi pro eo adducit Cenedum, Aloysium
Riccium, P. Azor, P. Vasquez, Macignum,
Bartholomæum à S. Fausto, asserens esse com-
munem sententiam, pro quo & Sanctarellum
inducit. Deinde id convincitur ex citata deci-
sione Concilij Tridentini: juxta illam enim
non interessentibus fructus subtrahuntur: Pri-
mo anno (inquit) privetur unusquisque dimidiaIdem Con-|cilium.
parte fructuum, qua ratione etiam præbendæ ac re-
sidentiæ fecit suos: quòd si iterùm eadem fuerit
usus negligentia, privetur omnibus fructibus &c.
Rogo jam utrùm ubi ad distributiones est tota
præbenda redacta, negligentia absentium sit
similiter punienda, vel non? Postremum dici
nequit, aliàs pro talibus non esset à Concilio
provisum, & negligentia adeò damnabilis im-
punita remaneret. Dicendum ergo Primum. Ex
quo evidenter habetur nomine fructuum di-
stributiones venire, unde & habemus in-
tentum, scilicet in Præbendarijs, pro quibus
talis dispositio currit obligationem erga pau-
peres eamdem resultare, cùm omnino cesset
ratio illa, seu vanum effugium, ex perperàm
applicato distributionum nomine, ut fructibus
contrapositum debeat judicari. Pro obligatio-
ne autem ex Sacris Canonibus apertè constan-
te videri potest Covarrubias Tomo 2. in Cap:
Cùm in officijs n. 3. P. Vasquez Opusculo de Eleë-
mosyna Cap. 4. nu. 8. & Covarrubias quidemCovarru-|bias, ex quo|notandi|casus.
Tomo 1. Lib. 3. Cap. 13. distributiones quoti-
dianas à fructibus distinctas solùm eas agnos-
cit, quæ verè tales sunt, ex quo aliquas reso-
lutiones statuit, ut quod quamvis Princeps
proprio rescripto jubeat absenti reddi fructus
beneficij, ac si is præsens esset; non ex hoc ei
debentur distributiones quotidianæ, pro quo
Glossa & Probus. Item si Princeps absenti
permittat fructus recipere, & ei deberi statuat,
ac si resideret ipse; adhuc ex hac indulgentia<-P>@@
<-P>fructus beneficij distinctos à distributionibus
percipiet, non ipsas distributiones quotidianas,
pro quo Guillielmus Cassadorus. Sic nu. 2. In
quibus eventibus contrarium asserendum, ut
ipse indicat, si fructus à distributionibus non
sint distincti: ergo quia illæ tunc nomine fru-
ctuum veniunt, sicut & in ordine ad alios effe-
ctus.
1339. Circa congruam pro sustentationeP. Vasquez|ut sentiat|circa assi-|gnandam|superflui|partem pro|operibus|pijs.
portionem, de qua Cap. 5. sic loquitur P. Vas-
quez Opusculo citato de Eleemosyna Cap. 4. n. 18.
Cavendum tamen est ne iniquitas sibi mentiatur,
aßignando sibi superflua, tamquàm suo statui de-
centia, quod prudentis arbitrio relinquitur: nec
enim taxari debet pro parte, ut vult Sotus quæst.
illa 4. arti. 4. taxare: aliter ergo facere, quàm
diximus in notabili quantitate, est mortale pecca-
tum. Sic ille. Dixerat autem n. 8. omnes sine
controversia respondere peccatum esse super-
fluum decentiæ, & statui non erogare Episco-
pos in usus pios, aut eleëmosynas. Id autem
quod ibi de Episcopis, de Beneficiarijs alijs con-
sequẽter affirmat paulo inferius, & de omnibus
Capitis illius doctrina procedit & n. 17. Con-
cilij Tridentini decreto innixus Seßione 25.
Cap. 1. de Reformat. præfatos non posse de su-
perfluo consanguineos ditare, sed tantùm ut
pauperibus subvenire: nisi ex necessarijs statui
aliquid detrahat, quo & possit instituere Ma-
joratum. Circa hoc ergo prædictam adhibet
cautionem, & meritò: nam quod de necessa-
rijs detrahitur, non videtur fieri posse, quia
Episcopus, sicut & Beneficarij alij status de-
bent decentiam conservare. Cùm ergo credi
non debeat illos de sua esse decentia minimè
solicitos, quando largitiones illas copiosas præ-
stant, non quidem de necessarijs, sed de alijs
perficere comprobantur. Sed ut locum habere
hujusmodi detractio possit, quod censent ali-
qui, & est quidem probabile, de quo Tit. 13.Illius pro-|batur sen-|tentia.
n. 81. id quod de non taxanda parte pro ope-
ribus pijs dictum à sapientissimo Magistro, sed
prudentis arbitrio relinquendum, satis quidem
verosimile est, quia dum totum superfluum
non erogatur, si ad partem illius largitio sit ad-
stricta, ex eo fiet ut multis necessitatibus oc-
currentibus post completam largitionem, Epis-
copus & alij pro subventione earum minimè
teneantur. Id quod stare nequit cum constanti
illa Scriptorum sententia, de qua nuper circa
obligationem largiendi superflua.
1340. Immò etsi speciales non occurrantPauperes|inquirendos
necessitates, ad totius superflui erogationem
videntur adstricti, ex eo quòd non solùm pau-
peribus accurrentibus misericordia impenden-
da sit, sed etiam quærendi illi: pro quo sic ci-
tatus Scriptor n. 14. Sed est quædam maxima &
notabilis differentia inter Ecclesiasticos & laicos:P. VasqueZ
primò quòd laici non tenentur inquirere pauperes,
sed illis, quos obviam habuerint, eleëmosynam im-
partiri: Ecclesiastici verò præcipuè Episcopi, utCorduba|Lib. 2.|Quæstio-|ne 18.
bene notat Corduba, tenentur pauperes inquirere,
quia sunt pauperum parentes, & hæc esse debet eo-
rum cura erga pauperes &c. Cùm ergo pauperes
inquirendi sint, impossibile moraliter est ut
plures non inveniantur, erga quos quidquid
superfuerit penitus possit impendi: immò erit<-P>
@@0@
@@1@§. IV. Circa aßistentiam Præbendariorum. 483
<-P>illud proculdubio minus, quàm eorum necessi-
tas prærequirat. Et verò etiam de necessarijs
ad decentiam aliquid detrahere; si enim juxta
dicta potest Episcopus fraudando genium ali-
quid tale detrahere, ut pro suo expendat arbi-
trio, ergo ut pauperum necessitatibus opitule-
tur, id erit honestius & laudabilius, si necessi-
tates tales sint, ut supra communes attollant
caput, & ita specialem providentiam merean-
tur. De quo videndus etiam P. Petrus Hurta-
dus 2. 2. Disput. 160. §. 104. Ubi de obliga-
tione Episcopi circa pauperes diœcesanos, ut
non debeat tantùm ad eos Episcopalis cura se
extendere, qui in urbe Cathedrali degunt, quos
quidem cùm visitationem obierit, poterit ex-
plorare, vel si per alium fiat, ad illum inquisi-
tio spectabit, sic Episcopo præmonente. In
quo tamen non videtur adeò stricta Præ-
bendariorum obligatio: cùm enim eorum red-
ditus pauciores sint, satis suæ conscientiæ cen-
sentur consulere, si circa urbicos pauperes, aut
alios eorum misericordiam implorantes, id
præstant, pro quo suppetierint facultates. Illud
etiam pro Episcopis observatione dignum oc-
currit, non teneri quidem illos omnibus diœ-
cesanorum necessitatibus subvenire, ut est
compertum, quia pro illis neque Regiæ possint
sufficere facultates: & ita neque in urbe, in qua
ipsa Sedes, omne debet congruæ sustentatio-
ni superfluum impendere, & ita valde conve-
niens futurum, si pro absentium necessitatibus,
quas dum visitaverit, deprehendat, aut aliàs,
pars competens reservetur. id quod præsertim
urgebit, si in oppido aliquo infortunium ali-
quod superveniat: tunc enim urbanæ largitio-
nes minuendæ sunt, quod & Præbendarij
non solùm facere poterunt, sed etiam tene-
buntur.
§. IV.
Circa obligationem aßistendi divinis offi-
cijs, & non aßistentium jacturam.
Ad Cap. 6. & 7. & Addit. nu.
133. & 134.
1341. NVM. 30. Cap. 6. relata & non peni-Propositio|damnata|ab Alex.|VII circa|restitutio-|nem benefi-|ciorum.
tus improbata, licet explosa aliàs
eorum sententia, qui asserunt, id quod posteà
ab Alexandro VII. sua est cum censura pro-
scriptum inter damnatas Propositiones, qua-
rum est 20. tenoris sequentis: Restitutio à Pio
V. imposita beneficiatis non recitantibus non debe-
tur in conscientia ante sententiam declaratoriam
Iudicis, eo quod sit pœna. Non ergo de hoc licetStatutum|circa ab-|sentiam pro|Hora ali-|qua Cano-|nica ut sta-|re queat.
ampliùs dubitare. Dictum etiam n. 32. posse
statuto firmari, ut Præbendarij ad aliquam ex
divini officij horam assistere non teneantur, &
nihilominùs distributionum lucrum non amit-
tant: id quod, licet de statuto non loquantur,
tenet Dom. Barbosa Tractatu de Canonicis Cap.
24. adducens pro eo Dueñas, Hoiedam, &
Monetam, qui & n. 14. Compostellanæ con-
suetudinis meminit, alijs additis, pro servitio
annorum 40. cum multis ab eo citatis circa<-P>@@
<-P>veteranorum levamen: addens tamen, dum
Ecclesia Ministrorum non patiatur defectum. Id
quod in Ecclesijs Indiarum locum præsertim
habere convincitur, pro quo ante annos pau-
cos Regij est Indiarum Consilij transmissumPeculiare|pro Indijs|rescriptum.
Peruviano Proregi rescriptum, ut illustris
Dominus D. Joannes de Cabrera & Benavi-
des Decanus Limanæ Metropolis & assisteret,
& suo penitus vacaret muneri, qui per annos
quinquaginta servierat, & plus aliquid, ex eo
scilicet pio respectu, ne in Ecclesia primaria
Ministri talis defectum, cum alijs, qui frequen-
ter obtingit, nec facilè potest suppleri, pate-
retur. Circa quod forsitan æmulatio dura sicut
infernus impetum fecit, sed vanum, Deo altiùs
providente, ut necessitati daretur, quod nega-
tum fuerat pietati, nisi etiam & justitiæ, quod
non immeritò proferamus, juxta ea, quæ habet
D. Barbosa suprà nu. 13.
1342. Absenti studiorum caussa non de-Absenti pro|studijs por-|tio Præben-|dæ non|integra|tribuenda.
beri integram portionem, sed tertiam detra-
hendam partem, quæ præsentibus accrescat,
quando omnia emolumenta consistunt in di-
stributionibus quotidianis, circa quod Cap. 6.
nu. 41. firmat cum multis citatus nuper Anti-
stes Tractatu eodem Cap. 25. nu. 10. & 11. SedPeculiaris|pro eo diffi-|cultas.
quid si excipiat non esse duas tertias partes pro
decenti sustentatione sufficientes. Non vide-
tur equidem audiendus, quia in Universitate
cùm non sit Canonici personam, sed studen-
tis acturus, minus ei esse poterit pro decenti su-
stentatione sufficiens. Præterquàm quòd ip-
sius commodum non est præsentium in Eccle-
sia, & pro eo servientium incommodo præfe-
rendum: unde etsi aliquid desit, aliundè sup-
plendum, neque enim mendicus juvenis ad
Canonicatum devenit. Si studijs vacans Ca-
nonicus in ea sit talis Ecclesia, cui & sit pro-
xima Universitas, ut frequenter accidit, in-
quiri potest an ad assistentiam in divinis offi-
cijs aliquando teneatur. Et negandum videtur,
quia pro obligatione tali nullum ex Sacris le-
gibus habetur fundamentum. Et quia studia, si
eo fine peragenda sint, quem intendit Eccle-Cap. Cùm|ex eo. de|Eccl. in 6.
sia, & habetur in Cap. Cùm ex eo de Elect. in 6.
ibi: Vt fructum in Ecclesia suo tempore afferre
valeant opportunum, integrum hominem requi-
runt, & feriatis diebus vacatio uti necessaria
Dostları ilə paylaş: |