giosi non sint jam necessarij,
expedit curam hujusmodi alijs relinqui. Pro
quo juvat testem omni majorem exceptione
auscultasse, Patrem scilicet Josephum Acosta
Lib. 5. de Procuranda Indorum salute Cap. 16.
ubi post inconveniens frequentium inter Epis-
copos & Religiosos rixarum, dum exemptio-
nem isti suam, illi jurisdictionem conantur de-P. Iosephus|Acosta.
fendere, circa quod gravissimè & eloquentis-
simè discurrit, & ita subdit: Alterum verò meo ju-
dicio non isto inferius (detrimentum) in ipsosmet
Regulares recurrere sentio ego; immò verò sen-
tiunt & gemunt ipsi, quorum prudentißimus atque
optimus quisque copiosè deploret propter susceptas
Parochias Indorum Religiosorum Ordines esse col-
lapsos, atque inde & disciplinam extenuatam, quod
certè dolendum est. Siquidem hi auxiliares à Chri-Prov. 6.|v. 1. & 4.
sto Domino dati sunt, ut fidem, juxta Sapientem,
pro amico spondentes, ex officio habent quod sequi-
tur, festinare, discurrere, amicum suscitare, ut de-
bito satisfaciat &c. Et sic cùm sentiat vir tan-
tus, ita post alia subscribit: Quamobrem si Sa-
cerdotes sæculares & merito & numero pares In-
dorum Parochijs invenirentur, fortaßis esset magis
è re Indorum, ut Religiosi nostro muneri non de-
essemus, sed Parochis ipsis atque Episcopis auxilia-
res manus præberemus, & cum summa eorum bene-
volentia verbum Dei inter Indos disseminaremus,
atque eos audiendis Confeßionibus, ceteroque omni
officio prosequeremur. Quòd si hoc universè fieri ne-
quit, ut certè nequit: profectò qui ex Religiosis
hoc instituti genere militare possunt, omninò plu-
rimùm caussæ Indorum conferre putandi sunt. Hæc
ille. In quibus notandum illud Fortaßis: noluit
enim prudentissimus Magister multorũ se judi-
cio aliter fortassis sententiũ prorsus opponere:
cùm tamen ex præmissis absolutior alia conse-
quentia elicienda videretur. Item & quod sub-
didit, Vt certè nequit, ad illa est tempora refe-
rendum, in quibus scribebat ante centum ferè
annos, cùm secularium Sacerdotum numerus
esset exiguus, qui posteà nimium quantùm
excrevit, cùm tamen Indorum numerus fuerit
incomparabiliter imminutus. Stat ergo quod à
Nobis dictum, si & merito & numero pares inve-
niantur: Sed quando hæc erunt? An modò? Vi-
deant alij. Et cessaverint illa tantopere deplo-
rata religiosæ disciplinæ detrimenta.
@@0@
@@1@472 Recognitio Tomi II. Thesauri Indici. Tit. 17.
1316. Circa Societatem autem nostrā Scrip-Quid circa|Societatem.
tor idem per quatuor sequentia Capita mira di-
cendi majestate ac judicij maturitate discurrit,
& concludens non admittendas Parochias nisi
in urbibus Hispanorum, aut prope illas, ubi
qui assistunt subjecti esse Rectori Collegij
possint, & in illius oculis, qui ut & sibi & officio
satisfaciant, facilè curent. Et in Provincijs etiam
Indorum frequentioribus, in quibus & consti-
tui Collegia possunt, de quo Cap. 20. & de
quo à Nobis actum alibi. Juliensis autem Do-
ctrina etsi Collegium non sit, sed Residentia,
in ea tamen more Collegiorum vivitur, qua-
tuor Parochiarum Curionibus in una convi-
ventibus domo, & extra ipsam minimè per-
noctantibus, & sic longè à negotio perambulan-Psal 90.|v. 6.
te in tenebris, de quo Psal. 90. v. 6. ubi D. Hie-
ronymus legit: A peste in tenebris ambulante.
Et D. Augustinus gravem, sed occultam tenta-
tionem exponit. Et ita revera accidit, ut in te-
nebris, in nocte, quando eorum absunt oculi,
qui esse custodiæ possint, gravis, immò & gra-
vissima, pestifera sanè, & ita plena periculo
soleat urgere tentatio: unde momenti maximi
cautio est, ut Religiosi, quantùm fieri possit,
minimè extra religiosa claustra pernoctent. Et
hoc in Religiosis Societatis vir ille cavendum
optabat eximius, quod & est ab ipsa solerter
accuratum. Quamquàm & diaboli inveteratæ in-
vidiæ, & hominum fragilitati, nihil est unquam sa-
tis tutum. Verùm in re ardua, atque undique diffi-
cultatibus plena, quæ à periculo longiùs absunt, ea
pro tutis consilia reputari debent. Clausula est po-
strema præfati discursus: nam & esse potest sa-
gitta volans in die, & incursus Dæmonij meridiani.
Sed est pro vitandis eorum ictibus scutum pro-
tegentis veritatis: Scuto circumdabit te veritasv. 5.
ejus. v. 5. Illa inquam veritas juxta D. Bernar-
dum Sermone 6. in eum Psalmum, quæ ex ore
Christi procedens ritè perpensa cum ejusdem
gratia securitatem potest fideli Evangelij Mi-
nistro præstare: Quid prodest homini: si mundumMatth. 16.|v. 26.
universum lucretur: animæ verò suæ detrimentum
patiatur? Matth. 16. v. 26. Quod quidem non
ad lucrum est tantùm temporalium bonorum
referendum, sed ad spiritualium etiam ad alios
pertinentium. Ut graviter P. Acosta supra Cap.
19. alijs etiam Scripturæ testimonijs adductis,
si videlicet quis mundum Deo lucretur univer-
sum per ipsius conversionem: nihil enim id
proderit, si cum animæ detrimento fiat; si ne-
gotio cum illo negotium tenebrarum miscea-
tur. Hæc seriò perpendens, sui curam, dum il-
lam erga alios exercet, non amittet, & hoc ve-
ritatis scuto protectus, & lucrabitur Deo In-
dorum animas, & suæ minimè formidanda de-
trimenta patietur.
1317. Jam quod attinet ad genus obliga-Obligatio-|nem ex iu-|stitia in Pa-|rochis esse|firmatur.
tionis in Parochiali administratione, esse illam
ex justitia & dixi, & manifestè ostendi, licet
contrarium non esse improbabile, subjunxe-
rim, quia viri quidem docti pro charitate mi-
litant, quibus vereor ne dicatur quod aliàs:
Non mihi placet ista charitas, quæ sine justitia
vult in officio justitiæ stipendio ex justitia red-
dito laborare. Et ex hoc quidem quod ad sti-
pendium spectat potest efficaciter instari. Nam<-P>@@
<-P>ratione officij, quod confertur, dum canonicè
instituuntur, datur illis jus ad percipiendos
fructus ex bonis Ecclesiæ juxta dicta Cap. 3.
Atqui jus dictum charitatis non est, quia ex
officijs charitatis jus proprium non acquiritur,
& si aliquod esse possit, non quidem tale, quale
ex illis, unde neque ex illius violatione obliga-
tio restitutionis resultabit, juxta receptissimam
Doctorum omnium sententiam. Ex quo & fit
non posse coràm judice pro illo agi: judiciale
enim tribunal institutum est ad reddendumjus.
Quæ omnia aliena sunt à stylo, qui in exigen-
do laboris stipendio servatur à Religiosis, &
circa illos, qui alius non est ab eo diversus, qui
servatur erga Parochos sæculares. Ubi erit for-Probabili|opinioni ut|esse circa|stipendium|locus ne-|queat.
tè qui dicat eos circa hoc probabili opinione
duci de justitiæ obligatione, cùm tamen re-
vera contrariam sequantur in ordine ad obli-
gationem. Sed est quidem absurda talis evasio:
nam in contractu debet fides pro eo requisita
servari, & nihil contra partem contrahentem
alienum ab eius persuasione misceri, ex quo
illum contingat claudicare, ut est constans in
jure cæli & fori doctrina à Doctoribus incul-
cata: unde neque haberi recursus ad opinio-
nem potest, ex qua damnum tertio constet
provenire. Sic qui cum opinione probabili
circa impedimentum Matrimonij contraheret,
non potest jam contracto resilire eadem utens
circa contractus nullitatem. Idem est de eo, qui
sciens & prudens cum impedimento substan-
tiali probabiliter non tali judicato professus
est, eo etenim ipso se ad non resiliendum obli-
gavit: quia in utroque casu damnum ex par-
te alterius contrahentis resultaret. Sic etiam
administrator Regiorum vectigalium, quorum
est justitia probabilis, nequit ex eo quòd ipse
censeat injusta, juxta probabile judicium suum
operari; id enim esset contra fidem contractus,
pro qua stipendium accipit, de quo & alijs
dictum à Nobis Tomo 1. & 2. Auctarij, & vi-
deri potest P. Cardenas Tomo 1. Crisis Tract. 1.
Disput. 15. n. 621. & seqq. Cùm ergo Religio-
sus Parochus se propriè talem non agnoscat,
dum stipendium accipit, nequit sententiam
aliam amplecti, violata fide erga illum, qui uti
vero Parocho illud se tradere profitetur. Et qui-
dem cùm Reges nostri circa hoc adeò expressè
suam manifestaverint voluntatem, quæ est
Pontificiæ conformis, quandoquidem id, quod
ad Ministrorum provisionem spectat, ipsorum
dispositioni reservarit, in ea perseverare dubi-
tari nequit, cùm nihil circa negotium hujus-
modi novatum inveniatur, nisi in ordine ad
obligationem ampliùs declarandam. Quando
ergo præsentant, sub ea profectò conditione
procedunt; unde qui aliter præsentationem
accipiunt, sicut & institutionem, in contractus
debita fide suo cum Rege deficiunt, neque suæ
satisfacere obligationi censendi sunt, si rem
istam momenti tanti justis debemus ponderi-
bus æstimare.
1318. Et non esse improbabile oppositumObligatio-|nemomninò|urgere posi-|ta Canoni-|ca institu-|tione.
dixi n. 25. eo quòd in titulum, scilicet perpe-
tuum, Paræciæ non conferantur. Ubi tamen
additum, Si Canonica institutio desit. Quæ qui-
dem jam uti necessaria præscribitur, & ita usu<-P>
@@0@
@@1@§. I. Circa obligat. Parochorum Regular. 473
<-P>est constanti stabilita. Canonica enim institu-
tio cùm jus ad fructus importet, ex ea id se-
quitur, quod est superiùs demonstratum. In
quo tamen esse aliquid fraudulentiæ potest, si
videlicet. Canonica institutio non eo accipia-
tur animo, ut ipsi tamquàm verè Canonicæ
deferatur, sed uti cæremonia, quæ ut vexatio
vitetur, exteriùs tantùm sustineatur. Cùm
enim Sacramentum non sit, non videtur in
eo graviter peccari, si fictionis aliquid impli-
cetur. Sed contra hunc dicendi modum quæ
nuper sunt dicta apertè concludunt. Si enim
vera institutio Canonica non est deficiente
voluntate illi conformi: ergo jus ad fructus
non adquiritur: unde & absurda illata repul-
lulant. Est etiam fraudulentia in re gravi, &
valde sacra contra fidem debitam contractui.
Unde quod de probabili opinione dictum ibi,
posita Canonica institutione non currit, secus
eâ seclusâ, si in designata jam Religioni Ec-
clesia ante institutionem à Provinciali qui ali-
quamdiu administret, designetur. Circa quod
verosimiliùs juxta dicta nu. 31. procedendum.
Eritq́ue pro sic designatis minùs obnoxia scru-
pulis absentia, pro quo alij validiùs urgentur
cùm in ijs, quæ ad Paræcialem curam spectant,
subjiciantur Episcopis, unde & Conciliaribus
decretis, juxta quæ illi gubernationem suam
dirigunt. In quo quidem, qui Canonicè insti-
tuti non sunt, minùs videntur gravati, licet ad
visitationem admittendam teneantur. In quaProbabili-|tas ut|ne queat|allegari.
& de titulo inquirendum, & nescio an quod
de probabilitate respondendum est, admitten-
dum sit, cùm habeat contra se quod est in præ-
senti Capite dictum, & superiùs comproba-
tum. Dom. Quitensis in Itinerario Lib. 5. Tract.Parochus|an puniri|queat si|probabiliter|fuerit ope-|ratus.
2. Seßione 8. inquirit an Visitator punire Pa-
rochum possit, qui probabili opinione ductus
vetitos contractus exercuit, & negativè re-
spondet cum Joanne Sancio in Selectis Disput.
44. de quo Nos alibi. Et eatenus habet locum,
quatenus opinio verè probabilis est, quod ta-
men Visitator potest aliter judicare in multis,
quæ cupiditas & ambitio solet probabilitatis
umbraculis convestire. Et in eo, de quo agi-
mus, mirum non erit si tale aliquid præsuma-
tur, ubi Patroni mens adeò habetur expressa, &
administratio Sacramentorum quorumdā ite-
ratur, quæ non utcumque est Religiosis sine
licentia Parochorum prohibita, sed pœna ex-
communicationis inflicta. Unde negotium
quidem majoris momenti est, quàm illud, in
quo de negotiatione aliqua agitur, quæ po-
test varijs titulis honestari. Cùm alias quid-
quid probabilitatis in prædicta sententia præ-
tenditur, ab eorum præcipuè auctoritate de-
scendat, qui ea in caussa de commodo proprio
agunt, &, uti vulgò dicitur, sunt in eo interes-
sati; ex eo enim capite valde solet probabilitas
extenuari, & parùm probabilis opinio non at-
tendi, quæ aliàs inconvenientibus obnoxia
comprobatur. Videri poterit citatus Quitensis
Dominus Lib. 1. Tract. 1. Seßione 14. ubi pro
obligatione ex justitia doctè disputat contra
Remesalem, distinguens tempora, cùm ille pro
alio sit locutus, à Nobis etiam adductus nu. 9.
cum alijs, qui locuti dici possunt in illo tempore.
@@
§. II.
Circa obligationem acceptandi Paræcialem
curam à Prælatis impositam, præcipuè in
Societate IESV. Ad Cap. 6.
1319. FIrmatum in illo posse illam consi-In Societate|ut stet obli-|gatio ob|obedientiæ|amplitudi-|nem.
stere, ex fundamento amplitudinis
obligationis circa obedientiam, in omnibus
ubi peccatum non cernatur manifestum, ut
Constitutiones loquuntur. Quam agnoscit
Dom. Caramuel adductus nu. 41. Pro quo
etiam Disp. 46. in Regul. S. Benedicti n. 162. ubi
sic ait: Excipe Iesuitas (fortè & Benedictinos) & si
qui alij sunt, qui cesserunt jure utendi opinione
probabili. Et in Theologia fundamentali nu. 915.
ubi ita: Nisi fortè promiserim obedientiam Supe-
riori certo in materia probabili; quod facere viden-
tur Patres Iesuitæ. Sic ille, rectissimè phi-
losophatus, eo quòd in præcepto probabili ma-
nifestum peccatum non inveniatur. Sed no-
tandum illud Superiori certo. Contendit enim
non futuram obligationem obediendi illi, cu-
jus non est certa, sed probabilis tantùm juris-
dictio, quod & in Societate videtur etiam af-
firmare. Contra quem tamen insurgit P. Car-
denas Tomo 1. Disput. 16. Cap. 8. Arti. 3. & seqq.Quid cum|tantùm est|probabilis|Prælati|auctoritas.
quando Superior est in possessione certa, id
quod pro materijs alijs etiam tenere, adductis
quibusdam exemplis, statuit, & probat. Licet
autem de Societate in speciali nullam in eo
discursu inferat mentionem: pro illa quidem
magis illius fundamenta urgere, videtur com-
pertum, in qua præcipiendi, & consequenter
obediendi amplitudinem luculenter declarat
Tomo 2. Lib. 3. Disput. 28. nu. 125. & seqq. & ad
probabilia se extendere citata Disput. 16. n. 95.
& seqq. Et est quidem illud satis probabile, sed
non certum: quia stante probabilitate, & non
certitudine circa jurisdictionem Superioris ob
probabilem defectum circa electionem, aut
illius impedimentum, non teneri subditum
obedire tenent plures & gravissimi Scriptores,
quos adducit & sequitur P. Palaus Parte 1.
Tract. 1. Disput. 2. Puncto 6. nu. 8. apud quos
pro Societate nihil speciale occurrit. Et qui-
dem obligatio illa parendi in omnibus, in qui-
bus expressè peccatum non appareat, non se
extendit ad casum præsentem: in Societate ta-
lis est obligatio, & nihil aliud speciale circa
illud: Ergo pro casu hujusmodi non est obli-
gatio. Pro Majori stat citatus Pater nu. 92. &P Carde-|nas.
93. citatæ Disput. 16. ubi sic ait: Qui sic vovet
obedientiam, non excludit, quin potiùs acceptat ea
quæ sunt probabiliter impoßibilia morali impoßibi-
litate. Sed nota quòd in eo casu non teneretur sub-
ditus obedire, primò si non esset certa posseßio juris-
dictionis Prælati: quia cùm se obligavit obedire
Prælato in omnibus, quæ non sunt evidenter illici-
ta, intelligendum est de obligatione facta Prælato
certo, & non ei, de cujus auctoritate præcipiendi
essent diversæ opiniones. Id nisi etiam ad hoc se
obligasset vi suæ promißionis. Sic ille, qui &
circa Minorem pariter suffragatur, cùm enim<-P>
@@0@
@@1@474 Recognitio Tomi II. Thesauri Indici. Tit. 17.
<-P>n. 95. sequenti generalem doctrinam Societati
adaptet, circa casum incertæ jurisdictionis ni-
hil speciale habuit, quod posset allegare: unde
solam agnovit obligationem circa probabilia,
sed stante Superioris certa auctoritate. Urget
ergo illatio.
1320. Ad quod dici potest stante possessio-Possessio-|nem non|conferre|certum|titulum.
ne Prælati legitima, licet adsint rationes pro-
babiles pro nullitate proprietatis, certam esse
illius jurisdictionem: & ratione probabilis ti-
tuli posse illam haberi, pro quo citatus Scrip-
tor Arti. 4. ubi doctè quidem arguit ex jure
tuendi possessionem ex titulo probabili com-
paratam, juxta quæ in sequentibus probatio-
nes instruit. Atqui licet id probabile sit, quod
circa certitudinem contendit, difficilis sanè pro-
vincia est. Et tunc non esse possessionem cer-
tam Superioris, cùm de ejus possessione proba-
biliter dubitetur, affirmat P. Palaus suprà cum
alijs, proinde neque legitimam. Unde licet
subditus non possit possessionem talem impe-
dire, & quòd ipsi non possit imperare: at red-
dit possessionem illius dubiam, & incertam,
quia solùm probabilem, & consequenter jus
imperandi probabile tantùm: quo jure nequit
illum spoliare, at ex eo non sequitur obliga-
tum esse obedire absolutè, sed solùm probabi-
liter, & consequenter posse probabiliter non
obedire. Sic illi discurrunt. Ex quo fit funda-
mentalem rationem, de qua Auctor n. 125. &
seqq. non convincere, dum sic arguit: Impli-Discursus|P. Cardenas|oppositus.
cat contradictionem Petrum habere jus cer-
tum retinendi usum jurisdictionis & simul ha-
bere debitum probabile respuendi eumdem
usum jurisdictionis: sed dum certa est posses-
sio legitima jurisdictionis, habet jus certum re-
tinendi usum illius: ergo dum certa est posses-
sio legitima jurisdictionis, implicat contradi-
ctionem quòd habeat debitum probabile re-
spuendi usum ejusdem jurisdictionis. Sic ille,
syllogismum judicans manifestum: Major
enim est certissima, & Minor constat ex jure,
quod confert possessio in dubio, & multò id
potiùs in statu probabili, de quo Arti. 4. SedQui non|convincere|ostenditur.
non inquam convincit, quia ad illum jam est
data responsio, concessa Majori, & negata
Minori, seu illius supposito, de certa possessio-
ne, cùm incerta prorsus sit, cui tamen incerti-
tudini favet jus, ut privari illa privata auctori-
tate nequeat: unde & dici potest certum jus
secundùm quid, quatenus potest sic possidens
certò imperare, sed probabiliter, unde & sub-
ditus obedire potest, si velit, & verum obe-
dientiæ actum exercere. Et quidem non mino-
ri cum fundamento videtur posse demonstrati-
vus syllogismus efformari sic arguendo: Nul-
lus potest majori jurisdictione uti, quàm sit ti-
tulus, ratione cujus ipsi competit: sed titulus
jurisdictionis probabilis est probabilis: ergo
majori quàm sit probabilis uti nequit. In quo
Major & Minor sunt certissimæ, si uti liceat
modo loquendi ei simili, quem doctus Scriptor
observat, immò & majori cum fundamento,
quia revera videntur evidentes. In quo nolo
apertam contradictionem agere, sed tantùm
contendo sententiam, quam ille impugnat,
esse etiam in Societate probabilem, unde cu-<-P>@@
<-P>randum valde est ne tale aliquid eveniat, licet
de sincero in illo obediendi modo satis lauda-
bilia ubique, & in hac Peruviana Provincia
non pauca exempla succurrant.
1321. Et hæc quidem occasione eorum,Circa Pa-|ræcialem|curam ut|stare in So-|cietate possit|obligatio.
quæ à Dom. Caramuele dicta sunt, delibasse
juvit, cùm in eo stemus an Paræcialis cura
possit in Societate subditis à Prælatis cum one-
re strictæ obligationis injungi, in quo affir-
mando est à Nobis pronuntiatum. Pro quo est
doctrina, quam cum Dom. Caramuele propo-
nit P. Cardenas Disput. 28. n. 106. & seqq. sta-
tuunt enim posse Prælatum præcipere subdito
ea munia, ad quæ exercenda tenetur Commu-
nitas. Etenim si non posset obligare subditos
ad hujusmodi exercitia, neque Communitas
ipsa posset obligare seipsam, quandoquidem
illa nequit nisi per subditos exercere. Sed quid
Dostları ilə paylaş: |