nus ex eo laudis habituri. Pro quibus hæc
satis.
CIRCA
PAROCHOS
INDORUM.
§. I.
Vt teneantur ad restitutionem ob divini Of-
ficij omissionem, & nonnulla alia de
quibus. Cap. 2.
1284. DIctum nu. 49. Asserto 4. nonPro restitu-|tionis obli-|gatione|arguitur.
teneri ad restitutionem, dum
decimas non percipiunt. Vi-
detur autem obstare id quod habetur Titulo se-Vide Tomo|2. Auctarij|Parte 7.|Sectione|18.
quenti n. 18. Ubi statuitur doctrinalem curā in
Parochis Indorum esse proprium beneficium,
& ita importare jus ad bona Ecclesiastica, ac
proptereà id, quod ab Indis cum tributo con-
fertur, locum decimarum habere. Non vide-
tur autem satisfieri ex eo quòd illud non ut de-
cimalis portio tractetur, sed ut stipendium
doctrinæ. Non enim ex eo quòd tale dicatur,
solius doctrinæ stipendium est, sed Paræcialis
curæ: sic namque & Paræciæ dicuntur Do-
ctrinæ, licet prætereà sit subsidium obventio-
num. Quod autem contributio dicta ut deci-
malis non tractetur, ex eo fieri potuit, quòd
cùm id, quod ad decimas spectat, dispositioni
sit Catholicorum Regum à Pontificia Sede
commissum, & in illos transmissæ; talem
agendi modum convenientem fuerint arbitrati,<-P>@@
<-P>ut scilicet à gubernatoribus uti Regiæ Gazæ
portio administretur, & per eorum manus ad
Parochos transmittatur. Quibus sic stantibus
obligatio restitutionis officium divinum omit-
tentes adstringet, sicut alios bonorum Eccle-
siasticorum ob officij pensum fruitione gau-
dentes: si & addamus juridicum axioma, quod
subrogatum sapit naturam ejus, in cujus locum
subrogatur, & sic tributi portionem locum
decimarum.
1285. Nihilominùs dictis standum, quiaContrarium|statuitur.
revera tributi portio dicta non habet decima-
lem conditionem, unde decimæ nomine mini-
mè computata, sed quasi contra positum ali-
quid, ut videri potest apud Dom. Solorzanum
Tomo 2. Lib. 1. Cap. 21. nu. 31. Ubi de Regia
Ordinatione qua statuitur, ut ex tributis In-
dorum salarium Parochorum deduceretur, hoc-
que tamdiu duraret, quamdiu Indi decimarum
solutioni non assuescerent, salarium ergo deci-
ma non est. Propter quam rationem pro illius
solutione, dum à Parochis exigitur coram Gu-
bernatoribus, Regia est ordinatione prohibi-
tum, ne adhibeantur censuræ: quod tamen
circa decimas jure fieri potest. Inde est etiam
ut cùm decimæ à Catholicis Regibus fuerint
Ecclesijs redhibitæ, earum nomine neutiquam
fuerit portio illa, quæ pro salario Parochorum
designata est, comprehensa, eo quòd decima-
lis non sit. Quod & nomen ipsum apertè de-
signat; nec valeat dici ullo modo id quod Indi
solvunt esse decimam partem emolumentorum,
quæ ipsorum labori respondeant, ut est com-
pertum; quo pacto personales decimæ compu-
tandæ, quæ fructus laboris censentur, aut ha-
bentur titulo lucrativo, de quo multa apud
Scriptores, & videri specialiter potest P. Fa-
gundez de Præceptis Ecclesiæ in 5. Lib. 1. Cap. 2.
præsertim nu. 7. Id autem quod de dispositione
Regia dicebatur, non est aliter accipiendum,
quia portio Parochis designata non est ut de-
cimalis propriè reservata, quandoquidem deci-
mæ absolutè sunt Ecclesijs redditæ, & ita, ut
diximus, decimarum nomine non venit. Axio-Subrogati|conditio.
ma autem de subrogatione varias admittit li-
mitationes, & duæ illæ instituto præsenti de-
serviunt, ut subrogatum sit ejusdem naturæ, &
quod in eo vigeat eadem qualitas: pro quo
Dom. Barbosa Tract. de Axiom. in 213. nu.
3. quod quidem in præfatis videre est, cùm
tributaria portio diversam habeat à decimali
rationem.
1286. Sed urgeri non leviter potest proObiectio|non levis|ex stylo|circa Indo-|rum contri-|butionem.
contraria positione, ex eo quod habet Dom.
Solorzanus cit. Lib. 1. Cap. 22. n. 32. & seq. & in
Politica respondenti loco, quod scilicet Indi simul
cum tributis, decimarum vice, id quod dictum
est exolvunt, & exigendũ est ab eis antequàm
tributa persolvant, ut apertè deciditur in Cōci-
lio Limensi 2. Quod ea intentione disponi vi-
detur, ut ijdem Commendatarij, & ipse Rex,
posteà de speciebus, quas ab Indis pro solutio-
ne tributorum accipiunt, & decimatæ non re-
periuntur, aliam decimam exolvant, quod est
in Regio Indiarum Concilio, & Limensi Præ-
torio judicatum. Idque efficit ut omnino justiorDom: So-|lorzanus.
& æquior videri debeat consuetudo de decimis ab<-P>
@@0@
@@1@460 Recognitio Tomi II. Thesauri Indici. Tit. 16.
<-P>Indis integrè non solvendis, cùm quod ipsis hac de
caussa remittitur, præstetur posteà ab eorum Com-
mendatarijs, & sic Ecclesiastici nullum damnum
incurrant. Alioqui enim si decimis integrè ab Indis
perceptis, easdem etiam integrè à Commendatarijs
exigere vellent, sequeretur quòd bis eædem res deci-
marentur, quod jura minimè patiuntur. &c. Juxta
hæc ergo videtur certum Indos decimas sol-
vere, licet non integrè ob piam Ecclesiæ,
& Rogum ejus nomine, remissionem, &
ita corruere fundamentum superioris positio-
nis. Licet autem multi Indorum sint, qui spe-
cies non habeant, & sola pecunia obligationi
dictę satisfaciant, illa quidem juxta ęstimationẽ
specierum solvitur, unde & eamdem videtur
habere rationem, juxta ea, quæ habet citatus
Dom. Solorzanus Lib. 1. Cap. 19. nu. 52. Quæ
quidem negari non potest satis esse similia ve-Illius dis-|cussio cum|notanda|doctrina.
ro; unde assertum nostrum non uti prorsus ex-
ploratum proponimus, sed ut probabile. Nam
discursus præfatus doctissimi Scriptoris non
apertè convincit, licet sit, ut dixi, verosimilis.
Et juxta ipsum quidem quidquid Indi pendunt,
rationẽ tributi habet supra Cap. 18. n 24. & 25.
ubi ita scribit: Nos verò gratiam pro pecunia dareIdem.
desideraremus, quod minimè ferendum est; cùm, quæ
gratis accepimus, gratis dare jubeamur. Matth.
Cap. 10. Quamvis non sit iniquum ex eisdem tri-
butis, quæ tuitionis, gubernationis, & Supremi do-
minij recognitionis, atque alijs justis titulis, de qui-
bus suprà egimus, imponuntur, aliquid eorum Paro-
chis, & animarum Pastoribus aßignare (ut re ipsa
fieri videmus) ex quo se competenter alere poßint.
Quæ sunt magni illius Doctoris verba. NequeSpecies quæ|in tributis,|quo respe-|ctu disposi-|tæ.
ex eo quòd quædam rerum species ab Indis
cum tributo conferantur, existimandum est eo
fine ita dispositum, ut decimalem habeant ra-
tionem, cùm talis dispositio alium habeat sco-
pum, ut videri apud eumdem potest Citato Cap.
18. nu. 85. ubi sic ille: Res illæ, quæ tributorumIdem.
solutioni designantur, non eo animo notatæ viden-
tur, ut vel ipsæ, vel prædia, in quibus nascuntur,
tributis obnixæ (corrige obnoxiæ) & obligatæ
maneant: Sed quoniam cùm Indi pigri sint & ig-
navi, conveniens & necessarium fuit eas solutioni
destinare, ut prædia colere, pecora pascere, aut ale-
re, lanificia, & alia opera proprijs manibus exerce-
re compellerentur: atque hoc modo & medio Rei-
publicæ utilitati & abundantiæ, & ipsorum com-
moditati simul consuleretur. Sic ille. Et quidem
ex eo quod ab ipso pronuntiatũ vidimus circa
obligationem decimandi in ijs, ad quos species
dictæ deveniunt, efficacissimũ potest pro asser-
tione nostra argumentum efformari: Ideo si-
quidem talis obligatio urget, quia ratione de-
tractæ portionis pro Parochorum salatio non
fuerat decima persoluta neq; enim dici potest
ita fieri proptereà quòd sic decima, cujus pars
Indis remittitur, integretur: Sic enim non in-
tegra decima ex speciebus exigeretur, sed ali-
qualis: aliàs absurdum suberit de duplici deci-
ma à Jure penitus reprobatum.
1287. Stet ergo assertionem propositamPro Asser-|tionis pro-|babilitate|concluditur|novo adje-|cto titulo.
esse probabilem: ubi id, pro quo esse contro-
versia potest ad exiguam est quantitatem revo-
candum, quandoquidem Parochorum multi-
plici labori ferè tota portio præfata respondet,<-P>@@
<-P>quæ & Indis ad minorem redactis numerum,
minor quotidie redditur. Ex quo & alius titu-
lus pro depellenda obligatione succurrit; quia
scilicet non solvitur, quod antea solvebatur, &
labori unionis respondebat. Et licet dici possit
minùs esse laboris, dum paucioribus impendi-
tur: id quidem non est pro satisfactione suffi-
ciens, nam circa multa idem labor extat, & ipsa
inter paucos campestris habitatio satis molesta
est, sub Jove sępè nō solùm frigido, sed algenti,
aut aliàs peracerbo. Pro quo & facit Assertum
6. ubi statuimus Parochos Indorum ad omnia
illa teneri, ad quæ Hispanorum Parochi: cùm
tamen habeant insuper varia incommoda, qui-
bus carent illi, unde & ipsis aliquid est præ il-
lis indulgendum. Et ut alia prætereamus, quod
dictum est Asserto 11. si, ut ibi jacet, exercea-
tur, non erit quidem in eo labor levis, dum
Indi ad recipiendam Eucharistiam disponen-
tur, ne detur sanctum canibus, & margaritæ
ante porcos projiciantur. In una enim pretio-
sissima margarita totus est eorum cumulus
comprehensus. Unde Diva Agnes sic dixit:
Iam corpus ejus corpori meo sociatum est, & san-
guis ejus ornavit genas meas: potuit & me-
ritissimò etiam dicere: Tradidit auribus meis
inæstimabiles margaritas. Quanta ergo cu-
ra adhibenda est ne lutulentis pedibus pro-
culcentur?
§. II.
Circa proximam occasionem.
Ad Caput 3.
1288. MUlta in illo circa hujusmodi oc-Vt sit diffi-|cilis expli-|catio oc-|casionis|proximæ.
casionem, pro qua regulam assi-
gnasse certam valde difficile graves Scriptores
existimant, unde & sententiarum diversita-
te certatur. Et difficultatem quidem post Na-
varrum in Manuali Cap. 3. nu. 10. in fine, alios-
q́ue recognovit D. Caramuel in Regul. S. Be-
nedicti. Disput. 70. 1067. Sed P. Cardenas inP. Carde-|nas.
Crisi Theologica Tract. 1. Disput. 18 n. 89. affir-
mat, servata distinctione periculi formalis, &
occasionis externæ inter modum fugiendi pe-
riculum per fugam occasionis, & per actus in-
trinsecos hominis, non esse difficile regulas
generales pro hac materia statuere, unde &
pergit, ac quinque suppositionibus, ac totidem
Assertionibus, negotium sibi videtur doctus
Pater confecisse. Et quidem in omnibus nihil
est quod non possit convenienter quicumque
eruditus amplecti. Sed an illæ sufficiant nescio
an sint omnes asserturi, siquidem ijs stantibus,
restant graves difficultates circa obligatio-
nem vitandi occasionem, & moralem im-
possibilitatem, ut debeat impendi absolutio,
vel negari. Et quidem quod ab illo asseritur,
negat nullus, & nihilominùs circa difficulta-
tem ut diximus multi pronuntiant, pro quo &
doctè Mag. Acacius de Velasco Tomo 2. Reso-
lut. 315. Sed sit illud difficile aut facile, con-
fusè traditum, ut vult Dom. Caramuel, aut
expeditè, ad caussæ substantiam nihil confert
aut impedit quomodocumque unicuique libeat<-P>
@@0@
@@1@§. II. Circa occasionem proxima. 461
<-P>pronuntiare. Distinctio autem inter pericu-De periculo|materiali &|formali.
lũ formale & occasionem externam explicatur
à P. Cardenas nu. 17. Et quod ad occasionem
externam attinet, illam vocat periculum ma-
teriale, quatenus provocat ad lapsum: formale
autem quod consideratis circumstantijs intrin-
secis & extrinsecis inclinat ad lapsum. Ut in
duobus hominibus, quorum alter firmissimè
proponit cum morali securitate non futuri lap-
sus, & alter tepidè & remissè circa occasio-
nem, in qua peccare consuevit. In priori enim
non est periculum formale, seus in alio. Ubi
quidem erunt fortè qui non penitus assentian-
tur, nec convenientem modum loquendi ad-
mittant, ut occasio dicatur periculum materia-
le, & interna dispositio formale, quando in
utroque alius modus influendi apparet: occa-
sio enim potiùs videtur caussa effectiva peri-
culi in eo, qui periclitatur, quia etiam vide-
tur esse caussa effectiva extrinseca peccati, id
quod etiam apparet in dispositione interna,
quæ & periculi caussa est, sicut & peccati: pe-
riculum enim nihil aliud est, quàm imminen-
tia successus mali ex dispositione caussarũ, quę
major aut minor est secundùm eorum diversam
dispositionem, uti in casu nostro occasio &
interior hominis status, cum majori aut minori
inclinatione ad lapsum.
1289. Sed quidquid de hoc sit, in quo
quæstio videtur esse de nomine, quod ad mora-
le momentum attinet, nihil inde variandum,
unde pro eo, quod à Nobis dictum est occa-
sione peculiaris casus, sed qui forsitan non ta-
lis ubi & similes occasiones, videndum an ci-
tati Scriptoris doctrina aliquid ad comproba-
tionem possit derivari, vel illi aliquatenus ad-
versetur, sicut ex adducto alio digno venera-
tione Magistro. Probat ille contra Leandrum
à SS. Sacram. & alium à Murcia, nec non con-
tra Dom. Caramuelis retractatam penitus as-Non licere|se exponere|quempiam|probabili|peccandi|periculo.
sertionem, non esse licitum se exponere proba-
bili peccandi periculo, pro quo citat Quæst. 18.
à n. 21. & satis quidem efficaciter, quod & à
Nobis aliàs dictum, dum statuentes usum lici-
tum opinionis probabilis, exceptionem adhi-
buimus in casibus, in quibus ex illius usu dam-
num posset irreparabile resultare, ut in admini-
stratione Sacramentorum, & pluribus alijs:
cùm certissimum sit eum, qui probabiliter ju-
dicat id, quod à longè conspicit, esse feram,
non posse in illud sagittam jacere, sicut neque
potionem præbere, in qua sit probabile vene-
num contineri. Sed numquid illud contrarium
est Asserto 2. nostro, in quo probabilis opinio-
nis usum dicimus circa materiam præsentem,
ut scilicet possit Parochus servitrices iuvencu-
las adsciscere, ob probabile judicium de gra-
vaminis notabili gravitate? Minimè quidem,
quia illorum Scriptorum doctrina generaliter
procedit, & ita nulla extante necessitate, aut
probabiliter imminente. Neque ibi de turpiter
lapso agitur, de quo Asserto 3. sed in ordine
ad obligationem ex Concilij Limensis prohi-
bitione ortam, Juris dispositioni conformem.
Stante enim turpi commercio jam non huma-
nis legibus, sed divinis regulandum est judi-
cium circa illud, an scilicet urgeant illæ, an<-P>@@
<-P>verò locum relinquant non damnabili laxi-
tati.
1290. Et circa casum, de quo egimus, as-P. Carde-|nas ut|faveat.
sentitur P. Cardenas, qui n 167. affirmat con-
cubinarium, cui famula dat occasionem pec-
candi, si illa, vel alia omnino necessaria sit do-
mui, ita ut impossibile sit moraliter esse sine
aliqua, & certum sit illum non peccare ex spe-
ciali affectu erga illam, sed quamcumque fa-
mulam denuo admittentem allaturam illi idem
periculum, non teneri expellere istam. Ratio
est, quia in illis circumstantijs expulsio istius
non confert periculum, cùm supponamus
idem periculum advenire cum altera. Sic ille,
plus quidem concedens, quàm casus proponat,
in quo de infirmo agitur, cui omnino servitri-
ces aliquot necessariæ. Et quod de peculiari
affectione dictum, à Nobis etiam adnotatum.
Pro quo etiam stat Dom. Villaroel Tomo 1.
gubernat. in fine præsentis Capitis adductus,
& in fine ille Arti. 7. ubi cum Navarro locu-
tus, cujus est verbis etiam locutus Villalobos
in Summa Part. 1. Tract. 9. Difficultat. 25. §. 6.
Juxta quos post conditiones alias, de quibus
non est dubium, quartam addit illam: Que aya
alguna notable causa para no se apartar. Quòd si
aliqua notabilis caussa ut non separentur. Satis
autem notabilis caussa apparet ægri necessitas,
ut in sæcularibus docet experientia.
1291. Sed hoc non sustinet Mag.Quomodo|nonnullire-|fragentur.
Joannes Martinez de Prado, & eum secutus
citatus Mag. Acacius, cui & favere videtur
Mag. Sotus, quos ille adducit nu. 13. & 14.
dicens neque pro salute, neque pro vita, aut
alia re mundi prædictum animæ periculum esse
admittendum, quod ex Christi verbis à Nobis
adductis probant, & possent plura pro eo con-
geri. Verùm generale illud assertum vix pro-
babile est, quia communis Doctorum sensus
eidem adversatur, quidquid sit de uno aut al-
tero casu. In nostro autem solam probabilita-
tem contendimus: nam & Nos contra salutis
suæ corporalis cum animæ periculis amatores
etiam peroravimus, & quidem arbitror Navar-
ro scrupulosior nullus, ut in ejus est operibus
cernere: & post diuturnam ac profundam con-
siderationem sic est arbitratus, ut de Auctori-
bus alijs taceam, exceptis illis contra quos P.
Cardenas intolerandæ patronos laxitatis, pa-
trociniumq́ue Doctorum affectantes, ea illis
affingentes quæ neque unquam somniarunt.
Et quidem Navarri sententiam adduxerat
Mag. Acacius n. 9. & eam uti verosimilem
proposuerat: & n. 10. sanius esse consilium as-
serit cum Villalobos, si aliquantulùm differatur
absolutio, unde absolutam obligationem non
agnoscit, & cum Mag. Prado ad prudentis
asserit esse referendum arbitrium, quod ad
proximam, de qua ibi occasionem poterat per-
tinere.
1292. Jam quod attinet ad confessionemCirca con-|fessionem|factam|complici.|Quid P. He-|rincx.
factam Parocho criminis complici, quam esse
licitam cum certis conditionibus n. 57. dictum,
pro quo & dati non infimæ notæ Scriptores,
validam esse in rigore tenet P. Herincx Tomo 4.
Tractat. 4. Disputat. 5. num. 67, Sed suspectam,
saltem dum intercedit inter illos mala pec-<-P>
@@0@
@@1@462 Recognitio Tomi II. Thesauri Indici. Tit. 16.
<-P>candi consuetudo: tunc enim præsumptio est
violenta de veri doloris defectu, ac propositi.
Pro quo adducit Basilium Poncium Lib. 7. de
Matrimonio Cap. 38. qui solùm admittit casum
extremæ aut gravissimæ necessitatis. Additq́ue
in quibusdam diœcesibus subtrahi Confessarijs
expressè jurisdictionem super complicem pec-
cati. Quod quidem propter diœcesim Medio-Quid Bo-|nacina.
lanensem videtur præcipuè dictum, juxta id
quod testatur Bonacina Tomo 1. Tit. de Sacra-
mento Pœnitentiæ Disputat. 1. aliàs 5. Quæst. 7.
Puncto 5. qui à nu. 10. quæstionem agitans in-
validam probat esse confessionem, cùm sit illi-
cita, & graviter in ea peccari probet. Sed cùm
Mediolani scripserit, & supposita prohibitio-
ne cum præfato rigore loquatur, non videtur
quidem generaliter decernere, sed pro diœcesi
sua. In quo mirari juvat eum ita locutum nu.
10. Vers. Hac ratione: Verùm in hac re, quam
nullus hactenus, quem eo legerim, explicavit, nobis
confidenter, & indubitanter dicendum est prædi-
ctum Confessarium nulla ratione posse virtute Iubi-
lei, vel alterius facultatis reservatorum, socium in
Confeßione audire, vel absolvere. Moveor his ra-
tionibus. Scilicet ob Concilium 7. Provincia-
le, & Diœcesanam Synodum XI. addens in-
super ex defectu finis, & necessarijs Confessio-
nis conditionibus, quia neque cum pudore &
verecundia futura, sed fortè capta inde occa-
sione liberiùs peccandi. Ex quo videtur etiamsi
prohibitio peculiaris desit, minimè licitam fore
juxta ipsum; licet revera ita discurrat ut de
Mediolanensi tantùm diœcesi locutus videa-
tur. Et mirari quidem juvat, ut dixi, sic affir-
mantem nullum hactenus, quem legisset, remQuid P.|Suarez &|P. Filliu-|cius.
explicasse, cùm id in P. P. Suarez, & Filliucio,
quos passim locis proximis allegat, legere po-
tuisset. Ille siquidem Tomo 4. in 3. p. Disp. 27.
Sect. 4. n. 19. perspicuè asserit nullo jure natu-
rali, divino, aut humano Confessionem hujus-
Dostları ilə paylaş: |