in toto, vel in parte mutari vel ei aliquid addi, aut
omnino detrahi posse: ac quascumque personas præ-
dictas, quæ sacerdotalia munera exercere, aut alia
quæcumque in ipso Cæremoniali contenta facere,
aut exequi debent, ad ea peragenda & præstanda,
juxta hujus Cæremonialis formam & præscriptum
teneri, neminemque ex ijs, quibus ea exercendi &
faciendi munus impositum existit, nisi formulis, quæ
hoc Cæremoniali continentur, servatis, satisfacere
posse, perpetuò statuimus, & ordinamus. Sic Pon-
tifex. Ad quæ quidem præfatus Scriptor re-
spondet juxta receptas doctrinas non induce-
re obligationem sub mortali, quia circa gra-
vem materiam non versantur. Consideretur se-
ricum: (verba illius sunt) & cuinam virtuti illud
opponitur, aut violata censebitur? Dicent Mode-
stiam. Sed hoc est ludicrum, sic enim etiam illam
lædent gemmæ in calceis, adamantes in Mitra, &
ingens pretium annullorum. Addit & alia ex do-
minio, aut saltem plena reddituum admini-
stratione, nec non ex famulorum ornatu, qui
juxta Alcedum esse sericius potest.
1254. Sed quidem probatio dicta ad solasD. Villaroel|ut non sit
cappas magnas cùm tendat, nimiùm aliàs vi-<-P>@@
<-P>detur extendi. Ut enim vidimus juxta ipsum,legitimus|discursus.
non est tolerandus usus serici habitus in Reli-
gioso, nisi fortè in aliqua magna festivitate,
tuncq́ue non splendens, sed attritus. Rogari
enim & tunc potest, cuinam virtuti vestis ta-
lis opponatur? & responderi si libeat, mode-
stiæ, instantia est obvia, quia modestiæ non
opponuntur gemmæ in calceis, adamantes in
Mitra, pretiositas in annulis. Unde neque le-
nocinantis oculis splendoris habitus venit con-
demnandus, cùm nitidiores gemmæ sint, &
qui eo utitur opulentus est dominus sive admi-
nistrator, potestq́ue famulos serico splendido
ornatos habere. Hoc ergo cùm præfatus vi-
deatur discursus evincere, non ad cappam ma-
gnam tantùm, sed ad universalem Serici usum
videtur extensus, qui tamen cùm aliàs non
admittatur, nimium, ut dixi, videtur probare,
& consequenter nihil, juxta commune Diale-
cticorum effatum. Deinde allata Cæremonia-
lis verba de Cappa non procedunt, sicut neque
alia, de quibus inferiùs tenoris sequentis: Et,Cæremo-|niale idem.
si erunt in propria sua Diœcesi vel provincia, cùm
de eorum promotione certum nuncium habuerint,
domi & foris utantur loco Mantelleti Mozzeta
ejusdem coloris supra Rocchettum. Sic ibi. Cappæ
autem proptereà mentio nulla, quia illa tan-
tùm pro Ecclesiæ aditu assumenda; unde Præ-
lati circa hæc attenti nullo modo illa utuntur
aliàs domo egressi: id quod ab Illustrissimo
Dom. D. Petro de Villagomez Limano Ar-
chiepiscopo per annos triginta Præsulatus sui
vidimus observatum, & erat ille rerum ista-
rum scientissimus, affirmabatq́ue aliter fieri
non posse. Id quod in Cæremoniali non obs-
curè designatum. Postquàm enim de vestitu
egit, vidimus jam quid dixerit circa exitum è
domo: pro quo & statim: Præsentes in Curia
induti, ut suprà, quam primùm poterunt, adibunt
Summum Pontificem, & ei gratias agent &c. Et
tunc è Sanctitatis suæ manibus Rocchettum acci-
piant. Visitabunt deinde singulos Reverendißimos
S. R. E. Cardinales &c. De non præsentibus in
Curia visum etiam quid statuatur, Mozzeta
pro Mantelleto commutata. Ille est ergo habi-
tus in publico apparentis, dum ad Ecclesiam
celebraturus non tendit, aut in magna aliqua
celebritate. Quod & in Cap. 3. habetur ex-
pressum, ibi: Extra Diœcesim & Ecclesiam suam,
Episcopi non utuntur Cappa &c. Sit ergo quid-
quid velit præfatus Scriptor de Cappa magna:
pro alijs equidem ut Cæremonialis non urgeat
auctoritas, cujus adeò urgentes clausulæ majus
videtur rationum & auctoritatis pondus afferri
debuisse.
1255. Et circa Sericeas quidem vestes exPræclara|exempla|Prælato-|rum circa|sericeas|vestes.
magni nominis Scriptore habeo Prælatos in
Hispania genere & dignitate sublimes à pro-
motione sua numquàm illas induisse. Unde
nescio quàm convenienter Indicus Præsul, à
quo est suffraganeus consecratus, qui & vole-
bat à Serico prorsus abstinere, illi persuaserit,
ne esset in hoc singularis, cui morem gerere
opportunum judicavit. Et erat ex Religioso
Ordine Consecrator, pietate insignis & sa-
pientia, cujus & amicitiam professus, dum in
litteraria palæstra pariter certaremus. Sic au-<-P>
@@0@
@@1@448 Recognitio Tomi II. Thesauri Indici. Tit. 13.
<-P>tem ille judicavit, quia pro eo aliquæ illi oc-
currere suo judicio non leves rationes potue-
runt. Sed nulla mihi major Pontificia jussio-
ne. Nullo autem modo sericeæ. Sed quid de alio,
qui Mozzeta ex aurea tela valde splendida
utebatur: quem cùm invisisset quidam prima-
riæ auctoritatis togatus in cubiculo subobs-
curo, ita scintillanti textura perstrictus est, ut
si visitatum non nosset, de cælo delapsum ali-
quem supernum incolam credidisset. Et quid
ad hæc diceret providentissimus Clemens, se-
riceas propulsans vestes, & aureas deprehen-
dens? Forsitan solùm in regionibus istis In-
dicis talia posse contingere, quò non videntur
Pontificia Decreta pervenire. Sed perveniunt
sanè, contra quæ si delinqui tamen accidat,
non sunt opportuna semper remedia, dum pro-
prij judicij amplificatur imperium, & esse quis-
piam potest, qui periculoso illi adhærescit effa-
to Episcopum sua in Diœcesi idem posse quod
in tota Ecclesia Pontifex. Ex quo fiet pro ta-
libus laborem Cæremonialis fuisse frustra-
neum. Sed absit ut exemplaria hujusmodi quis-
piam maturi cerebri, quales futuros eos, qui-
bus scribuntur isthæc, æmuletur, quæ tamen
prudentis cautionis gratia visum est præsenti
hoc articulo protulisse.
1256. Quòd autem pro præcepto sub mor-In sericea|veste posse|prohibitio-|nem extare|sub mortali
tali materia esse sufficiens possit, non videtur
posse rationabiliter dubitari. Pro Religiosis
enim ex eo ostenditur, quod circa illos dicunt
graves Scriptores, asserentes peccare ipsos
graviter si pannis utantur pretiosis. Pro quoLezana.
luculenter Mag. Lezana Tomo 1. Cap. 16. de
Reformatione Regularium nu. 28. & 29. Fr. Pau-Berti.
linus Berti in Praxi criminali Regularium Cap. 25.
§. 7. Pro quo & Clemens V. Lib. 10. Clement. 1.Clem. 1. de|statu Me-|nacho.
ubi illud inter alia: Nec in qualitate panni Re-
gularis excedatur modestia, nec quæratur quod pre-
tiosius & subtilius, sed quod utilius valeat inveni-
ri. Sic Pontifex, addens inferius in hunc mo-
dum: Si quis autem præmissorum temerarius exti-
terit violator, Regulari subjaceat disciplinæ. Licet
autem prædicta, sicut & alia ibidem contenta
ad Benedictinos Monachos dirigantur, ad om-
nes quidem spectat quod de Regulari mode-
stia dicitur, quæ pretiosarum vestium usu vio-
latur. Unde & Navarrus Clericus Regularis
pro eo stat, affirmans se numquam vestem ad-
misisse ex panno Contrai dicto, eo quòd pre-
tiosum habebatur. Ex quo & manifestũ evadit
de Sericea veste similiter sentiendum, quę mul-
tò magis potest Regularem modestiam viola-
re. Circa quod Cardinalis Lugo Tomo 1. de Iust.Cardinalis|Lugo,
& Iur. Disputat. 9. nu. 185. ita scribit: Hoc ta-
men totum judicandum est ex circumstantijs, ut di-
xi, & ex usu: nam in aliquibus Religionibus quæ-
dam erunt contra paupertatem, quæ in alijs non
sint. Et quidem in nostra Societate ego non libera-
rem à peccato gravi contra paupertatem eum, qui
haberet stragula, vel ornamenta serica ad lectum,
vel qui haberet triginta indusia linea ad suum usum
privatum; hæc enim & similia non decent, sed
graviter dedecent paupertatis statum, quem no-
stra Societas profitetur. Hæc ille; qui excessum
prædictum non ex eo statuit, quod votum pau-
pertatis usurpatione proprietatis violetur, prop-<-P>@@
<-P>ter quod dici posset in Episcopis aliam esse ra-
tionem: sed ex ratione status, qui pauperis est,
& eo pacto ad perfectionem tendentis. Quod
quidem & in Episcopis meritò etiam exigi po-
test, siquidem statum perfectionis profitentur:
pro quo graviter & eruditè Cardinalis Bellar-
minus in Opusculo ad Nepotem Episcopum Tomo 1.
Opusculorum. Controv. 4. Stet ergo pro præcep-
to sub mortali materiam esse hanc, de qua
agimus, sufficientem: quidquid de recepto usu
dici aliàs possit, quem oportebit comprobari.
Circa Rocchettum.
1257. LIcere illud Religiosis Episcopis af-Licere Re-|ligiosis ut|probat D.|Villaroel,
firmat & multis probare contendit
Scriptor qui suprà Quæst. 2. & sine peccato
etiam veniali id stare posse, si habitus Religio-
sus retineatur. Primò Quia non est prohibitio
pro eo à suprema potestate descendens. Nam
Caput. Vt periculosa. Ne Clerici vel Monachi.Cap. Vti|periculosa.
in 6. ubi excōmunicatio Pontificia pro dimit-
tentibus habitum ad Episcopos non spectat,
pro quo adducit P. Azor Tomo 1. lib. 12. Cap.
7. §. Verum. Et Emmanuelem Rodericium, &
Barbosam referentem alios. Deinde. Quia in
Cap. Clerici officia, de vita & honest. Clerico-Cap. Cleri-|ci officia.
rum, ubi specialiter agitur de Rocchetto, so-
lùm prohibetur illius usus, si habitus Religio-
sus dimittatur, verba illius sunt: Pontifices autem
in publico & in Ecclesia super indumentis lineis
omnes utantur: nisi Monachi fuerint, quos oportet
ferre habitum Monachalem. Prætereà quod exCæremo-|niale.
Cæremoniali adduci potest, non urget, quia
narrativè procedit, & non decisivè, sic enim
citato Cap. 1. Promoti verò ex Regulari Ordine
non utuntur Rocchetto, sed retinent in vestibus co-
lorem habitus suæ Religionis, & deferunt ubique
Mozzetam ejusdem coloris, & Birettum nigrum,
pilos tamen viridi ornato, pro ut alij non Regulares
utuntur. Sic Cæremonale: ubi cùm utuntur, &
non utantur dicatur, ad voluntarium Episcopo-
rum Regularium usum est referendum, qui ta-
men Auctori non placuit, Roccheti usu ob
majorem commoditatem assumpto, eo quod
longæ superpellicei manicæ pro vestitione vi-
deantur incōmodæ, cùm debeant post tergum
rejici, & ita aut majori pondere premere cum
tot alijs, aut gibbi deformitatem importare.
Secundò, arguit ex usu præclari apud Peruvia-
nos Antistitis Dom. Ludovici Lopez de So-
lis. Tertiò, Quia est signum jurisdictionis, unde
in aliena Diœcesi indui prohibetur. Atqui
Regulares Episcopi alijs sunt in jurisdictionis
prærogativis æquales: Ergo eo pariter uti va-
lent. Addit quòd etiamsi centum prohibitio-
nes extarent, non deberent in exercitio Ponti-
ficalium intelligi. Cùm enim in illis gemmati
calcei, Mitra pretiosa opere phrygio, solium,
umbella, & alia magnitudinem præ se feren-
tia admittantur, non debet profectò linea tu-
nica denegari, ut ratione illius discrimen inter
Episcopos statuendum videatur. Unde nihil
se vetitum in hac parte, sed usum expeditissi-
mum protestatur.
@@0@
@@1@§. IV. Circa habitum Indicorum Episcoporum. 449
1258. Sed quidem cum bona ipsius venia,Adducta|fundamen-|ta disii-|ciuntur.
fundamenta pro usu hujusmodi minimè talia
sunt, ut in re momenti non exigui, sed juxta
Ecclesiæ sensum, non gravis modò, sed & gra-
vissimi, id factu licitum proferatur, & facilè,
quod ab ipsa apertè prohibitum comperitur.
Aliquod quidem inter Episcopos ex sæculari-
bus, ac Regularibus electos esse discrimen ir-
refragabilis Ecclesiæ sensus est, ne scilicet in
istis Regularis professionis memoria deleatur,
pro qua & suas etiam obligationes extare re-
ceptissima Doctorum sententia est, quam &Posse Roc-|chettum|portare rem|esse momen-|ti magni.
tenet præfatus Antistes Quæst. 3. Arti. 4. n. 31.
& seqq. probans cum multis illos post conse-
crationem manere verissimè Religiosos, unde
& votis solemnibus (quidquid sit de alijs,) re-
ligatos. Tunc sic. Etgo illud, quod pro discri-
mine hujusmodi designando statuitur, leve ali-
quid non est, sed momenti magni. Id quod
de diversitate habitus in Religionibus eviden-
tem habet probationem: unde & obligatio sub
mortali resultat, immò & excommunicatio
juxta citatum Cap. Vt periculosa. Atqui pro
discrimine hujusmodi designando negatio
Rocchetti auctoritate est Pontificia consti-
tuta: ergo quod ad illud attinet magni mo-
menti est. Item Rocchettum, juxta eumdem,
est signum jurisdictionis: ergo sicut jurisdi-
ctio res magni est momenti, ita & illud, sic
enim ejus tertia procedit ratio, ut nuper vidi-
mus. Neque dici potest pro discrimine diversi-
tatem coloris sufficere, quia præter colorem
potuit Ecclesia signum aliud adjicere, sicut
Religiones præter colorem solent signis pe-
culiaribus discerni, ut videre est in Patribus
Trinitarijs, & Mercenarijs, ac nonnullis
alijs.
1259. Jam quod ad fundamenta prædictaFunda-|mentorum|in speciali|dilutio. Et|de duobus|prioribus,
attinet, prius illud de excommunicatione in
Cap. Vt periculosa non urgere concedimus. Ex-
positionem autem Cap. Clerici officia, ut cum
habitu Religioso stare Rocchettum queat, sa-
tis esse violentem tenor ipsius evincit: illud
enim quod alijs & conceditur, & jubetur, Re-
gularibus denegatur institutum amplexis Mo-
nachale; eam enim habet vim illud, Nisi Mona-
chi fuerint. Nam si cùm Monachali habitu sta-
re posset, ineptus esset loquendi modus, quan-
doquidem utrumque stare posset, & ita dicen-
dum: Etsi Monachi fuerint &c. Quàm autem
diversæ significationis sint, Nisi, ac etsi tam est
clarum, quàm quod clarissimum. Quod &
usus in Universa Ecclesia receptus satis etiam
apertè convincit. Unde cùm ex sua & alijs
Religionibus adducat plures, qui ad Episcopa-
tum promoti habitum commutarunt, nullum
certè ex illis ex Rocchetti assumptione com-
mendat: sic enim dictum Caput fuit intelle-
ctum, sicut & novior interdictio, de qua infe-
rius. Et multò minùs ex ijs, qui habitum non
mutarunt, quorum commendat aliquos, afferri
quisquam potuit præter unum, ex quo argui
nequit; cùm una hirundo non faciat ver, &
possit etiam dici pro eo Pontificiam licentiam
habuisse: præterquam quòd usus talis ante Cæ-
remonialis editionem accidit, cujus manife-
stissima decisione antiquius est Juris præcep-<-P>@@
<-P>tum declaratum & confirmatum. Ex quo se-
cundum manet fundamentum quàm sit debile
demonstratum.
1260. Quod ad Tertium attinet ex eo sta-De Tertio,|eius infir-|mitate de-|clarata.
tim apparet infirmum, quòd nimiùm expro-
bari videatur, scilicet Episcopos omnes, qui eo
non utuntur, malè se gerere, eo quòd non fe-
rant suæ jurisdictionis insigne, sicut malè age-
ret Archiepiscopus, qui sua in Provincia Cru-
cem ante se non portaret Archiepiscopalis in-
dicem potestatis, unde illa ipsi in aliena Pro-
vincia prohibetur. Ut stet ergo jurisdictionis
esse signum, dubitari nequit ab Ecclesia posse
signum tale prohiberi, cùm alia suppetant. Ubi
jam resumendum, quod circa primum funda-
mentum ex Cæremoniali est positum, in quo
expressa Rocchetti prohibitio extat. Ex eo
autem quod utuntur, & non utantur dicatur, le-
vissima est sanè conjectura: nam præsentis si-
gnificatione stare prohibitio potest, quod est
ex tenore locutionis colligendum. Et quidem
explicatio dicta ex eo inepta convincitur, quòd
si de voluntaria Rocchetti omissione ageretur,
non posset generalis esse assertio. Cùm enim
illud non prohibeatur, & aliàs mutatio habi-
tus concedatur, non posset non in multis usus
Pontificiæ facultatis pervideri: neque enim
convenire potuerunt omnes in omissione præ-
dicta, sicut non convenerunt in usu facultatis
pro habitus mutatione, quia id videtur volun-
tati promotorum reservatum. Deinde, quod
ad retentionem habitus dispositum fuerat in
citato Capite Clerici officia, ita moderatum est,
ut mutato illo color inviolabiliter conserve-
tur: Atqui quod ad Rocchettum attinet, &
quod ad colorem, eodem modo est à Pontifice
in Cæremoniali dispositum, per Verbum sci-
licet præsentis temporis, ut jam vidimus: NonCæremo-|niale.
utuntur Rocchetto, sed retinent in vestibus colorem
habitus suæ Religionis. Ex quo evidenter colli-
gitur etiam in modo illo dicendi imperium
contineri. Id quod etiam comprobari potest ex
Capite 3. ubi ita habetur: Ceterùm quod dicitur
de hujusmodi Episcoporum habitu, tam Capparum,
quàm ceterarum vestium, non est intelligendum de
Episcopis regularibus, qui non mutant colorem sui
habitus, neque induunt Rocchettum, sed in Ecclesia
propria uti debent Cappa coloris suæ Religionis con-
venientis &c. Ex quibus compertum habetur id,
quod nuper dicebamus, in modo scilicet lo-
quendi præsentis temporis debitum extare, cùm
adeò acuratè pro ea diversitate, quæ esse inter
Religiosos & sæculares Episcopos debet, Pon-
tifex semel & iterùm proloquatur.
1261. Urgere etiam satis robustè possu-Vrgetur|amplius ex|Rubrica|Missalis.
mus ex Rubrica Missalis de Ritu servando in cele-
bratione Missæ nu. 2. ubi sic habetur: Quibus dis-
positis accedit ad paramenta &c. calceatus pedibus,
& indutus vestibus sibi convenientibus, quarum ex-
terior saltem talum pedis attingat, induit se, si sit
Prælatus sæcularis, supra Rocchettum, sit sit Præla-
tus regularis, vel alius sacerdos sæcularis, supra
superpelliceum, si commodè haberi poßit &c. Ubi
quidem licet per verba de præsenti agatur, in-
eptissimè quisquam dixerit narrativè & non
dispositivè, quæ dicuntur, accipienda, & con-
stat quid de casu, in quo sumus decernatur.<-P>
@@0@
@@1@450 Recognitio Tomi II. Thesauri Indici. Tit. 13.
<-P>Et satis quidem apparet leve, quod de incom-
moditate superpellicei dicitur, quod erunt non
qui irrideant pauci, sicut alia farinæ ejusdem:
proceditq́ue ex qualitate superpellicei non ritè
præcognita: neque enim illud oblongas illas
debet habere manicas, quibus pro communi
usu Clericorum conficiuntur, sed brachijs
æquandas, quales thoracis, aut sotanæ. Et quia
hujusmodi Prædicatores annis præteritis ute-
bantur, earum est illis usus prohibitus, utpotè
quæ Episcopales, & ita illis planè adscriptæ,
ad quos legitimè pertinebant. Unde quod de
centum prohibitionibus dicebatur, nescio quo-
modo cum observantia Sedi Apostolicæ debita
possit componi: quando vel unica esse suffi-
ciens, in personis præsertim talibus, debuisset.
Ubi erunt fortè qui dicant, sicut sunt licentiæ
poëticæ, esse etiam Indicas licentias, sicut
& fuere nonnullæ aliæ, quæ neque Auctori
sic loquenti placuerunt, de quibus Quæst. 1.
Arti. 9. & seqq. juncta Epistola, de qua in fine
Col. 2.
Circa convenientiam in mutatione ha-
bitus.
1262. MInimè illam agnoscit citatus An-Convenien-|tiam muta-|tionis ut|neget &|prob t D.|Villaroel.
tistes, & licet unicuique ut suæ
devotioni indulgeat relinquendus sit, juvat ta-
men nonnihil circa hoc adjecisse in gratiam
Indicorum. Ergo Quæst. 2. citata nu. 16. hanc
statuit Conclusionem. 2. ordine. Species in-
gratitudinis est dimittere Episcopum Religiosum
habitum suæ Religionis. Nulla est in statu Religioso
celsitudo, ex qua poßit observata modestia Religio-
sus asserere se habitum honorare suum: potest tamen
absque nota, & discooperta facie de se id Episcopus
quilibet affirmare. Et est ingratitudinis genus non
honorare illum, quando honorare valet. Et cùm Se-
Dostları ilə paylaş: |