Vacante non solùm percipere in absentia fru-
ctus, sed etiam distributiones quotidianas, quia
censetur esse in servitio Ecclesiæ, & in utilita-
te totius corporis: deputatur enim unus ut ex-
erceat jurisdictionem, & non occupetur totum
Capitulum, quæ ratio cessat in Vicario Epis-
copi, quia non est in servitio Ecclesiæ, sed
Episcopi. Pro quo & allegatur Rota Decis.
222. num. 6. 2. parte diversorum. Sed quidem
discrimen adductum non videtur admitten-
dum, quia & Vicarius Episcopi in servitio est
Ecclesiæ non minùs quàm Vicarius S. V. juxta
dicta n. 11. præsentis Tituli. Pro quo facit quodQuod de-|beantur ex|Tribunalis|identitate|ostenditur.
habet Auctor Lib. 8. Disput. 19. §. 4. n. 3. Ubi
probat Episcopi & Vicarij unum esse Tribu-
nal, nec ab isto ad illum appellari, sic conclu-
dens: Nec refert Vicarium constitui ab Episcopo,
quia quamvis ab eo constituatur, non tamen Epis-
copus ei confert jurisdictionem, sed eam habet à
Canone. Ex Cap. 2. de Officio Vicarij in 6. Ergo
ejus jurisdictio est ordinaria &c. Cùm ergo idem
Tribunal constituant, & ordinariam habeant
jurisdictionem: sicut Episcopus in Ecclesiæ
servitio est, ita & Vicarius, eisdem ministerijs
mancipatus. Licet autem Episcopus Ecclesiæ
sponsus sit, rectè dici potest in ejus esse servi-Et ex eo|quòd ser-|viat Eccle-|siæ.|1. Cor. 7.|v. 33.
tio; nam & sponsum servire sponsæ rectè dici
potest, quando & revera ita accidit; servit enim,
& multipliciter servit. Qui autem cùm uxore est,
solicitus est quæ sunt mundi, quomodo placeat uxo-<-P>@@
<-P>ri, & divisus est. 1. Cor. 7. v. 33. An non hoc
servire est, & servitium multiplex, quod à se
ipso hominem distrahit, & talem constituit di-
visionem, ut duo scilicet, dominus inquam &
servus esse videatur? Servivit ergo Iacob pro Ra-Gen. 29.|v. 20.
chel septem annis. Genes. 29. v. 20. Ubi Hispano-
rum Poetarum Princeps, Mas no servia à el, ser-Quomodò|illud in|Christo ve-|rum.|Isai. 42.|v. 24.|Vide P.|Gasparem|Sancium.
vià à ella. Ubi pro Christo figuratitium ali-
quid: Verumtamen servire me fecisti in peccatis
tuis. Isaiæ 42. v. 24. Verba sunt Dei. Et qui
stare queat ut Deus serviat? Bene utique, si ad
Christum cum multis referamus, qui formam
servi cùm acceperit, juxta Apostolum Philip. 2.
v. 7. varia ministeriorum officiositate servivit.
Sed cur illud? Audiendus, qui & nuper: ViriEphes. 5.|v. 25.
diligite uxores vestras, sicut & Christus dilexit Ec-
clesiam, ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam.
Ephes. 5, v. 25. cum sequentibus, pro hoc myste-
rio. Ut stat quod ad præsens conducit inten-
tum, Vicarios inquam Episcoporum Ecclesiæ
servire, sicut & Episcopos ipsos, & ita distri-
butionibus minimè defraudandos. Pro quo &
facit quod idem P. Fragosus habet citata Dis-
putat. 23. §. 2. n. 3. Vers. 1. ubi ita scribit: QuæriP. Fragosus.|Quid neces-|sarium pro|lucrandis|distributio-|nibus.
potest quæ requirantur ut poßit absens à servitio
suæ Ecclesiæ lucrari distributiones. Respondeo duo
copulativè requiri, videlicet justam caussam absen-
tiæ, & licentiam Ordinarij. Glossa in Verbo Suo-
rum Prælatorum in Cap. Relatum, ubi Abbas
Notab. 4. de Cleric. non resid. & tenuit Rota in
una Lecien. fructuum 21. April. 1603. coràm Illu-
strißimo Pamphilio, & in una Calagurritana fru-
ctuum & distributionum 26. Maij 1614. coram
Dom. Ubaldo. Sic ille. Non est ergo cur Rotæ
auctoritate pro assertione illa priori terreamur,
cùm pro ea, quam tuemur, illam apertè faven-
tem habeamus, quandoquidem Vicarius Epis-
copi absens, & justam habeat absentiæ caus-
sam, & Episcopi non solùm licentiam, sed &
mandatum. Pro Indijs autem illud habetur
speciale, fructus à quotidianis distributioni-
bus non esse discretos: & ita cùm concedan-
tur fructus, distributiones eatenus conceden-
dæ. Neque enim è converso argui potest: ne-
gandos scilicet fructus & consequenter in di-
visas distributiones: neque enim adversantes
sic arguunt, uti certum oppositum supponen-
tes ex communi Ecclesiæ praxi in his, & simili-
bus, juxta quem fructus absentibus cum justa
caussa, & requisitis legitimis, neutiquam dene-
gantur. Pro quo Concilium Tridentinum
Seßione 24. Cap. 12. de Reformat. & quæ circa
illud habet D. Barbosa in Collectaneis, & remis-
sionibus &c. Et Cap. de cetero. Et Cap. Ad Au-
dientiam, de Cler. non resid.
1271. Et ex utroque id, quod de EcclesiæCirca assi-|stentes|Episcopo.|Cap. de|Cetero.|& Cap.|Ad Au-|dientiam.|Servire|Ecclesiæ.|Glossa.
servitio dicebamus habetur manifestum. In
priori enim de Canonicis agitur, qui in servi-
tio Ecclesię fuerint, quibus nihil subtrahi debeat
vel auferri, quod de communitatis sibi beneficio de-
betur. Circa quod sic Glossa Verb. In servitio:
Nota quòd qui est in Servitio Episcopi, pro præsente
reputatur quoad perceptionem beneficij, & Eccle-
siæ servire intelligitur. Hæc ibi. Licet autem in
eodem Capite sic addatur: Nisi fortè sint victua-
lia, quæ non consueverunt absentibus exhiberi. Qui-
bus verbis nomine victualium distributiones<-P>
@@0@
@@1@454 Recognitio Tomi II. Thesauri Indici. Tit. 14.
<-P>sunt quotidianæ designatæ, ut in Summario
Capitis dicitur, & Glossa exponit. Licet in-
quam ita habeatur, nihil inde contra superio-
rem positionem infertur; quia distributionum
lucrum absolutè non subtrahitur, sed tantùm
ubi talis est consuetudo. Id quod dici tunc ne-
quit quando ad distributiones emolumenta
Præbendariorum revocantur, sicut neque ad
Ecclesias, in quibus talis non viget consuetudo.
Unde Glossa circa distributiones in casu dicto
nihil habuit speciale, quod diceret, ut illas
censeret penitus denegandas, & ita Verb. Vi-
ctualia, sic tantùm addidit: Hujusmodi victua-
lia, sive distributiones non dantur studentibus in
Theologia. Infra de Præbendis Cap. Licet. Sic illa,
quæ in citato Cap. Licet, id addidit, quod in alio
prætermisit circa consuetudinem. Et ita quod
hîc dicitur, respicit consuetudinem Ecclesiæ. Verba
illius sunt: quæ & de consuetudine statim
agit, in qua distributionum separatio non ex-
tat, & sic concludit: Tunc credo quod integrè
debeant habere beneficia in Theologia scribentes,
aliàs parùm valeret talis indulgentia quantùm ad
illos, qui non habent beneficia distincta. Tantùm
ibi ad similia penitus extendendum.
1272. In Cap. Ad Audientiam sic habetur:Cap. Ad|Audien-|tiam.
Decernimus ut duo ex Canonicis Ecclesiæ memora-
tæ, in tuo servitio existentes, suarum fructus inte-
grè percipiant præbendarum: cùm absentes dici
non debeant, sed præsentes, qui tecum pro tuo, &
ipsius Ecclesiæ servitio commorantur. Sic Hono-
rius III. Ubi & Glossa similiter Verb. Commo-Glossa.
rantur, sic ait: & ita qui est in servitio Episcopi,
servire Ecclesiæ intelligitur. suprà eod. Cap. de
cetero, ubi de hoc. Ita illa, ubi quod de hoc ait,
ad victualia refertur: sed quidem eodem modo
accipiendum, cùm se ad illud referat, nec quid-
quam addat, ex quo possit diversitas conjecta-
ri. Ex quibus & habetur quàm sit parùm ra-
tioni conforme, quod ait P. Fragosus citato §.
2. Disput. 23. post adducta præcedentia Capi-P. Fragosus|minùs ap-|tus inter-|pres dicti|Capitis.
ta sine verborum tenore nu. 11. sic enim ibi:
Nam aliud est servire Episcopo, & aliud servire
Ecclesiæ. Neque ex quo servitur Episcopo, censetur
inservire Ecclesiæ. Sic ille: quod est quidem ve-
rissimum, sed extra rem, cùm agatur de servi-
tio Episcopi in ordine ad sui muneris congruam
administrationem: in quo ipsius est Ecclesiæ
servitium insertum, ut est ex præcedentibus
manifestum. Unde & irrefragabile apparet,
quod de Vicario est dictum: nullus enim ma-
gis Episcopo inservit; immò nec tantumdem:
cùm sit alter ipse, & ita nullus ita Ecclesiæ
convincitur deservire, si ut debet, serviat:
sin minùs grave onus conscientiæ subibit; ex
inofficiosa absentia ultra graves suo in mini-
sterio defectus, & restitutionis obligatione,
juxta dicta. nu. 12. præsentis Tituli, pro quo
hæc satis.
@@
CIRCA
TITULUM XV.
DE VISITATORIBUS
EPISCOPORUM.
De quibus & in Additionibus & To-
mo 3. Auctarij.
§. UNICUS
Aliqua utiliter expediuntur.
1273. CIrca procurationem versaturD. Quitensis|ut stare|queat sen-|tentia circa|procuratio-|nem.
primum & secundum Caput,
ubi specialia nonnulla, quæ
quidem non tetigit Dom. Quitensis in Itinera-
rio Parochorum Indicorum Lib. 5. Tract. 2. qui
est de Visitatoribus, & satis quidem doctus.
Et circa pœnam dupli sine ulla limitatione
procedit tenorem sacrorum Canonum & De-
cretorum, ut jacet, amplexus. Et Seßione 6.
in fine concludit circa illam servandam esse
consuetudinem. Quod quidem prudenter di-
ctum, si rationabilis sit consuetudo: circa quod
tamen dubitari posset propter id, quod habet
n. 6. ubi ita scribit: Adviertase que el Derecho
no señala los dias, que ha de estar el Visitador en
cada pueblo, ni lo que podra llebar de procuracion
por cada dia: però el Synodo de Lima del año de
1613. dize uno y otro, y cada Obispado avia de
señalar ambas cosas, dando regla y orden à los Vi-
sitadores de lo que se debe hazer: que no se ha de
dejar à la conciencia de ellos; que como unos la
tienen mas ancha que otros, siempre abrà dudas, y
para quitarlas era bien poner orden cierto. Sic ille.
Atqui hoc relinqui consuetudini, est nihil cer-
tum haberi, nisi à Prælatis fuerit approbata;
ex adducta ratione, quòd Visitatorum quo-
rumdam laxiores conscientiæ sunt, & si juxta
illos inducta fuerit consuetudo, rationabilis esse
non poterit, quam tamen conscientiæ similis
qui successerint proclamabunt: quidquid de
alijs fuerit timoratioris, & ad æquitatem ratio-
nabiliùs conformatæ, qui non semper majores
numero, licet ad consuetudinem stabiliendam
potentiores. Circa consuetudinem ergo Præ-
latorum debet pia & justa providentia versari,
& consuetudinis qualitates dignoscere, ne con-
scientiarum quarumdam laxitas in eorum, qui
visitantur, pressuram convertatur. Pro quo &
est doctrina ejusdem Antistitis Seßione 3. Ubi
rogat, an si Visitator viginti aut triginta dies
pro visitatione assignet, & eam duobus finiat,
possit procurationem designatorum dierum
exigere, & cùm efficaciter probet id non posse,
Vers. Vltimo sibi objicit consuetudinem, quod
refellit ita subdens: Porque à esta costumbre leConsuetudo|reprobata,
faltan los requisitos necessarios para obligar en con-
ciencia: juntamente no tienen derecho à pedirla losDom. Qui-|tensis.
Visitadores: porque si se mira de la parte del Visita-<-P>
@@0@
@@1@§. Vnicus. Circa Visitatores Episcoporum. 455
<-P>dor, no la puede introducir, que como Superior està
con la espada en la mano, con horca y cuchillo para
poder hazer mucho mal: con este miedo no puede
aver voluntario y libre. Y si se considera de parte
del visitado, que la da, tambien se descubre fuerza,
pues niuguno da la procuracion de tantos dias de su
voluntad, sino de mala gana; y si no replica, y lo
contradice, es porque negociara con esto su perdi-
cion: y aßi digo que est à obligado el Visitador à re-
stituir la procuracion, que llebò fuera de los dias,
en que no visitò, como està probado. Hæc ille.
Juxta quæ id venit regulandum, quod juxta
consuetudinem illam priorem ab eodem dice-
batur, quæ quidem ab ijsdem introduci po-
tuit, qui, ut ipse loquitur, furcam & gladium
habent præ manibus.
1274. Potest autem circa casum, de quoProcuratio|ut debeat|diebus vi-|sitationis|respondere
nuper, breviatorum dierum visitationis id ob-
jici, quod & ab eodem, pro indebita scilicet
diligentia posse pretium reportari. Ad quod
quidem communi circa hoc doctrina recepta
respondet in casu præsenti specialem obstare
rationem, eo quòd Concilium TridentinumConcilium|Trident.
Seßione 24. Cap. 3. de Reformat. quidquid dici
de adhibita diligentia potest, suo decreto com-
prehendat illis verbis: Studeant quàm celerrimè
visitationem ipsam absolvere: ubi quidem etiā su-
perlativo aliquid videtur adjectum, quod parti-
cula Quàm voluit designatum & penitus com-
mendatum. Quod quidem prudentissima est
cōsideratione deductum. Sed nihilominùs mo-
dus ille loquendi suam moderationem admittit;
neq; per illum à Concilio quidquam intentum
aliud, quàm ne affectatæ in Visitatione moræ
sint, horis pro quiete, & somno, minimè de-
negatis. Sic Tullius eodem est modo loquendi
usus ad Atticum lib. 16. Sed peto à te ut quàm
celerrimè mihi librarius mittatur. Ubi mora tan-Tullius.
tùm affectata removetur. Si ergo Visitator in
gratiam Visitati quietis horas negotio visita-
tionis impendat, videtur equidem juxta com-
munem doctrinam, recipere aliquid posse, se-
cus si proprij commodi id præstat intuitu, quia
scilicet illi est commoda accelleratio, ut aliò
tendat, & est illud quidem in Jure perspicuum.
Cap. Procurationes de Censibus, ibi: Ita quòdCap. Pro-|curationes.|de Censibus.
numerus procurationum numerum dierum, quibus
huiusmodi moram fecerint, non excedat. Et Cap.
Felicis eod. tit. in 6. Pecuniam licitè recipere
valeat pro sumptibus moderatis faciendis in victua-
libus, diebus, quibus visitationis officium personali-
ter exercebunt. Sic Bonifacius VIII.
1275. Quia verò Indorum ParochiæVnam tan-|tum procu-|rationem|exigendam,|etiamsi uno|die plura|loca visi-|tentur.
multos solent habere populos parùm distantes,
quorum aliqui eodem possint die visitari, erunt
fortè qui velint procurationes geminandas, vel
plus aliquid. Contra quod tamen stat decisio
præfati Pontificis citato in Capite ita subdens:
Adjicientes quòd non liceat visitanti, nisi unam
procurationem recipere una die, sive unum locumCap. Feli-|cis supra.
solum visitaverit, sive plura; etiamsi locus quilibet
visitatus ab illo sufficeret ad procurationem integrè
persolvendam: cùm eidem sufficere debeat ut tem-
poralia metat à locis personaliter visitatis pro die-
bus, quibus eis spiritualia subministrat. Hæc ibi.
Pro quo Dom. Barbosa in Collectaneis ad cita-
tum Concilij Tridentini Caput n. 32. ubi ex Ste-<-P>@@
<-P>phano Weyns ait quòd si Visitatores exigen-
do duas procurationes ab uno vel duobus locis
eadem die visitatis, vel etiam procrastinando
suam visitationem eo fine ut duplicatas procu-
rationes lucrentur, malè versentur, & ad ac-
ceptorum restitutionem teneantur, ipsum
Deum habituri victorem. Ubi Victorem pro Vl-Divina|ultio ut|immineat|secus fa-|cientibus.
torem positum. Habituri inquam ultorem et-
iamsi restituant. Quòd si restituentibus divina
imminet ultio, quid de non restituentibus pro-
feramus? Quod equidem in Visitatoribus Indi-
cis specialius formidandum, qui ad spiritualem
Indorũ profectum, firmandam conversionem,
stabiliendā fidem, & Christianam eruditionem
promovendam destinantur? Pro diebus, quibus
eis spiritualia subministrat. Ut à Bonifacio di-
ctum. Ad hoc quidem visitatio tendit, & In-
dicorum præsertim Parochorum. Et inde la-
mentabile emerget absurdum, si maximè indi-
gentibus spirituali pastu, id minimè peragatur,
sed ad temporalia commoda, detonsis ovibus,
Visitatorum anxietas divagatur.
1276. Circa Visitatoris Officiales in casuCirca Offi-|ciales in|illicita Vi-|sitatorum|detentione.
dicto ampliatæ procurationis potest esse diffi-
cultas, si ipsi ad illam non conferant auxilium
vel consilium, sed Visitatori simpliciter obse-
quantur, an ex acceptione partiali procuratio-
nis grave crimen incurrant, & ad restitutio-
nem, sicuti & Visitatores teneantur. In quo
quidem si bona ducantur fide, cùm ad ipsos
non spectet præcipua Visitationis dispositio, &
ratione acceptionis non sint locupletiores red-
diti, doctrina est communis applicanda, juxta
quam cessat restitutionis obligatio. Id quod
circa victualia non erit admodùm difficile,
quando ad pecuniam redacta non inveniuntur.
Si verò in mala sint constituti fide, & pecu-
niam acceperint, non videtur quomodo eximi
ab obligatione queant, cùm nullus respectu
illorum labor accrescat, neque titulus licitæ
acceptionis appareat, nisi qualis in ijs, qui socij
furum. Si verò tantùm de Victualibus in spe-
cie agatur, accidere potest ut obligatio restitu-
tionis absit, ex præsumpta visitati voluntate
circa hæc, in quibus Parochi Indorum cum
ijs, qui per illorum oppida iter facere solent,
liberales esse consueverunt, eos ad mensam in-
vitantes. Quòd quidem in unius aut duorum
dierum detentione verosimile apparet, secus si
diuturnior haberetur. Pro quo id facit quod
dictum nu. 15. præsentis Tituli, ubi de remis-
sione accepti, quæ potest accidere, etiamsi im-
partitio involuntaria acciderit, id est, invitè
peracta, licet animus transferendi dominium
cum eo compati possit, ut aliàs declaratum. In
victualibus autem, quorum dominium usu
statim amittitur, & si revera non sit compara-
tum, potest locus esse facilior remissioni, &
quia horum vix est qui curet. Præterquam
quòd apparatus mensæ intuitu Visitatoris in-
struitur, & quod pro illo fit, in Officiales re-
dundat; unde ratione illorum parùm sumptus
accrescit. Quod si illi ex conscientiæ remorsu
abstinere vellent, non dubium quin Parochus,
aut qui ejus loco Visitatori assistunt, eos ad
mensam invitarent, vel Visitator ipse ad id
compelleret, dicens supra se scrupulum jactari,<-P>
@@0@
@@1@456 Recognitio Tomi II. Thesauri Indici. Tit. 15.
<-P>si forsitan aliquo pungerentur, satis facturus
ex intègro, si satisfactioni aliquid obnoxium
occurrere sibi persuaderent. Video ScriptoresCirca frag-|menta|delicata|doctrina.
aliquos ita delicatè in hac materia loqui, ut neq,
fragmenta, quæ ex victualibus supersunt, dicant
posse Visitatorem secum asportare, ut ea domi
pauperibus eroget, sed debere ea pauperibus
visitati populi distribuere, si videlicet notabilia
sint, ut ex Genuensi habet D. Barbosa circa
citatum Concilij Caput n. 26. Sed quidem cùm
notabilia dicantur, circa non talia, sine scrupu-
lo procedit assertio, & talia censeri possunt,
quæ uno aut altero die Officiales absumunt:
cùm aliàs circa Indicos versemur Parochos,
liberaliùs agere solitos, & plus aliquid hoc in
genere terræ opulentia patiatur. Et circa ero-
gationem dictam fragmentorum notabilium
esse difficultas potest, ut queat à Visitatore
peragi populi pauperibus, cùm eorum non sit
dominus. Ad quod quidem ex præsumpta vi-
detur eorum, qui Victualia præstitere, id stare
posse verosimiliter respondendum. Ex quo
& habemus circa talia multùm posse verosimi-
les conjecturas operari, casui de quo agimus
verosimiliter adaptandum.
1277. Potest etiam circa Officiales dictos,Circa No-|tariorum|salarium.
Notarios præsertim, inquiri id, quod ad sala-
riũ spectat, an scilicet stare debeant præscriptæ
quantitati à legitima potestate. Circa quod
Dom. Quitensis Seßione 6. secutus plurium
Doctorum sententiam, de quo & Nos alibi,
asserentium ob adaucta rerum pretia mutatio-
Dostları ilə paylaş: |