modi prohiberi, & posse à Sacerdote tali san-
ctè fieri Sacramentum: quod penitus ample-
xus P. Filliucius Tract. 7. n. 246. Quod autem
ita confidenter ac indubitanter procedat, pos-
set quidem ad casum referri in Mediolanensi
diœcesi, nisi id, quod est præmissum obstaret,
sicut etiam quod habet nu. 15. quidquid etiam
n. 13. ubi solius prohibitionis rationem inducit
pro resolutione, de qua ibi. Et quidem ex pro-
hibitione ipsa argui potest, & jurisdictionis
subtractione; non enim erat necessarium pro-
hiberi, quod ex se non esse licitum indubitan-
ter constabat; neque subtrahi jurisdictio pote-
rat, quæ erat prorsus nulla. Quòd si dicatur,
id ita factum propter eos, qui aliter sentiebant:
ergo jam quæstio illa erat in mundo, erantq́ue
qui assererent & qui negarent. Jam quod ad ca-
sum extremæ aut gravissimæ necessitatis præ-
fati Scriptores id adstringunt, alij minimè ad-
mittunt, & in PP. Suario & Filliucio id videre
licet absolutè & sine illa adeò ingenti restri-
ctione loquentibus, quam & impugnant Jo-
annes Sancius in Selectis Disputat. 11. nu. 16. &
Diana Parte 5. Tract. 14. Resolut. 110. & Por-
tel citato Casu. 50. licet nu. 1. urgentissimam
necessitatem apponat, circa ejus finem ita scri-
bit.
@@
1293. Et hoc magis locum habebit, si pona-Quid Portel.
mus casum in Parocho rurali, qui cognovit carnali-
ter suam Parochianam, quæ non potest urbem vel
oppidum adire commodè pro quærendo alio Confes-
sario. Sic ille, in quo & mirandum, quid ibi-
dem habet sic locutus: Hæc opinio, quod sciam,
numquàm fuit recepta, immò nec audita extra Me-
diolanum: & quod notandum est, Bonacina nullum
Doctorem pro se in hac materia citat. Hæc doctus
Pater: qui in Conlusitano suo, ut Dom. Bar-
bosa loqui solitus, sententiam Bonacinæ inve-
nire potuit, in Patre inquam Fagundez de Præ-
ceptis Ecclesiæ in 2. Lib. 4. Cap. 3. nu. 34. anti-
quiore Scriptore, ubi asserit Confessarios hu-
jusmodi peccaturos mortaliter, validam tamen
futuram absolutionem, si confitentes sint ritè
dispositæ, ubi etiam de concubinis. Citat au-
tem D. Thomam in Additionibus ad 3. p. q. 20.
arti. 2. Sed quidem stantem contra ipsum aper-
tè, sic enim ad 1. scribit: Ad primum ergo di-D. Thomas.
cendum, quòd in tali casu nec Sacerdos de-
bet audire confessionem mulieris, cum qùa pec-
cavit, de illo peccato, sed debet ad alium mit-
tere: nec illa debet ei confiteri, sed debet pe-
tere licentiam ad alium eundi, vel ad Superio-
rem recurrere, si ille scientiam (corrige li-
centiam) denegaret: tum propter periculum,
tum quia est minor verecundia: si tamen ab-
solveret, absoluta esset. Quod enim Augusti-
nus dicit (libro de vera & falsa pœnitentia
Cap. 20.) quod non debet esse in eodem crimine,
intelligendum est secundùm congruitatem, non se-
cundùm neceßitatem Sacramenti. Sic ibi. Ex quoMag. Nu-|ñez.
manifestum habetur non peccare mortaliter
sacerdotem: id autem quod de congruitate di-
citur, interpretatur Mag. Nuñez Cabezudo
ut sit in eo peccatum veniale, quod neque ad-
mittit Joannes Sancius. Et verò cùm confes-
sio talis solùm in casu non levis convenien-
tiæ admittenda sit, Confessarius ad illius au-
ditionem inculpatè procedit, unde ut P. Sua-
rez adductus suprà asseruit, Sanctè potest fa-
cere Sacramentum. Citat etiam P. Fagun-
dez alios pro suo placito, sed nescio quanta
cum fide, nam Sylvester ubi illum allegat, sci-
licet Verb. Confeßio 1. nu. 16. nihil tale ha-
bet, neque alios opus est modò ut diutiùs im-
plicemur, cùm sit satis pro certo habendum
quæstionem præsentem, & varios circa illam
dicendi modos non esse in Scholis Theologicis
peregrinos. Unde & quæstionem etiam agi-
tat Verucelli Tomi 1. Quæst. 162. Dub. 5. Ubi
acriter pro negativa parte depugnat, cuius ra-
tionibus ex eo fit satis quod resolutio nostra
procedat in casu, pro quo inconvenientia ab
ipso adducta non adsint, quod non est morali-
ter impossibile.
@@0@
@@1@§. III. Circa Sacramentum Baptismi. 463
§. III.
Circa Sacramentum Baptismi. Ad Cap. 4.
& Addit. n. 319.
1294. AN potio Chocolatica esse queatCirca rosa-|ceam a-|quam an|materia|snfficiens.
Baptismi materia citato Additionũ
loco cum P. Verricelli agebamus, ubi & sic ha-
betur: Vbi non est prætereundum nimis esse rigi-
dam Pasqualigi sententiam, de qua Decisione 77.
negantis posse in neceßitate aquis ex floribus expreßis
unquam baptizari. Cùm & ipse admittat fieri posse
humore stillante ex arboribus Decis. 78. & jure car-
nium Decis. 79. Sic ibi, admittendo aquam ex
floribus expressam esse dubiam Baptismi ma-
teriam, & ita in necessitate cum adjuncta con-
ditione penitus applicandam. Contra quod ta-
men ita scribit P. Cardenas in Crisi TheologicaVt neget|P. Cardenas
Tract. 6. Disput. 46. n. 102. de illo locutus,
quem dabimus inferius: Exorbitat sextò in eo,
quòd dicat aquam rosaceam esse materiam dubiam
Baptismi, cùm certißimum sit eam nullo modo esse
materiam hujus Sacramenti. Nam ex definitione
Tridentini Sess. 7. Can. 2. habemus aquam veram
& naturalem esse de neceßitate Baptismi. Constat
autem certißimè aquam rosaceam non esse aquam
veram & naturalem, sed aquam artificialem, sive
succum rosarum medio calore ignis expressum. Et
ita omnes ad unum Theologi tamquam certum affir-
mant. Sic ille, mirabili prorsus confidentia, ex-
actissimus aliàs, ut erat opus crisim profiten-
ti, Theologicorum sensuum explorator. Osten-
dendum ergo non ita esse sententiam dictam
omnium ad unum Theologorum, cùm extent
plures aliter sentientes, quorum dicendi mo-
dum uti improbabilem non licet rejectare.
1295. Esse ergo materiam dubiam Bap-Contra|illum stare|Scriptorum|agmen,|dubiam|agnoscen-|tes.
tismi aquam rosaceam, & similes ex floribus
aut herbis expressam, & ita in necessitate ad-
hibendam tenent
Joannes Puteanus Professor Regius Sacræ
Theologiæ in Academia Tholosana in 3. p. D.
Thomæ q. 66. arti. 4. n. 22.
Chamerota de Sacramentis Tract. 2. de Bap-
tismo Cap. 2. Dub. 2. cujus verba adducit Diana
Parte 5. Tract. 3. Resolut. 2.
P. Franciscus Bonæ-Spei Tomo 6. Tractat. 2.
Disput. 1. n. 27. ubi ita inquit: Attamen in casu
neceßitatis adhiberi debere, & posse liquorem
quemcumque, de quo prudenter judicatur, seu du-
bitatur an sit aqua vera & naturalis; immò & a-
quam rosaceam, succum herbarum, lignorum &c.
cùm nondum definitum sit non esse aquam natura-
lem, & desuper (corrige insuper) aliqui dubitant.
Ratio est quia cùm Baptismus sit ad hominum sa-
lutem institutus, hominum saluti magis, quàm re-
verentiæ Baptismi consulendum. Hæc ille, qui in
eo quod ad reverentiam attinet, ad liquores
aliquos minùs decentes respectum intendit;
quòd tamen de aqua rosacea dici nequit, quæ,
si revera esse materia possit, nihil in ejus usu,
dum necessitas compellit, irreverentiæ videtur
admisceri.
P. Angelus Maria Verricelli Tomo 1. Tract. 1
Quæst. 15. ubi pro eo multa.
@@
Fr. Joannes Pontius in Cursu Theologico Disp.
42. n. 11. ubi de quacumq; aqua, de qua dubi-
taretur an esset naturalis, & apponit exemplum
in aqua defluente ex ligno cùm comburitur,
quam non esse sufficientem præmiserat.
D. Joannes Machadus Tomo 1. Lib. 3. Tract.
2. Docum. 2. n. 6. ubi postquam de varijs aqua-
rum generibus, quas insufficientes judicaverat,
& inter eas rosaceam, locutus fuisset, genera-
lem tradit regulam, juxta quam omnes præce-
dentes quæstiones cessant, instantem scilicet
necessitatem, quomodocumque de veritate
aquæ dubitetur.
Benedictus Remigius in Praxi Parochorum
&c. Tract. 5. Cap. 2. §. 1. Ubi non solùm lici-
tum, sed etiam obligatorium statuit præfatum
usum.
1296. D. Josephus Januarius, quem licet
P. Cardenas non videatur admodum curare, à
D. Caramuele, qui & ejus doctrinam amplecti-
tur, eximiè commendatur, pro quo num. 64.
Unde & cum eo, & alijs.
D. Caramuel in Theologia fundamentali num.
1934. Qui & nu. 1812. quæstionem propo-
nens, eam esse philosophicam attestatur, & sic
respondet: Secundò rescire à Philosophis (debet)
anne aqua odoracea, pluvia, &c. nivalis, glacialis
&c. specie differat à naturali? Si differunt, rejici
debent: si non differunt, admitti possunt. Sic ibi.
Juxta quod cùm adhuc explorata non sit præ-
fata diversitas, non est penitus in necessitate
extrema illius usus rejiciendus. Neque obstat
id, quod habet n. 164. stat enim inconveniens,
quod objicit: posse scilicet aqua præfata fide-
les uti; scilicet generali usu, & non in urgen-
tissimo necessitatis articulo, sive aqua vera sit,
sive non, cùm verba Christi juxta hæreticos
ad metaphoricum sensum pertrahantur.
Ægidius Trullench Tomo 1. Lib. 2. Dub. 3.
nu. 3. negat aquam rosaceam esse Baptismi
materiam: negat item de liquore distillato ex
vite, arboribus, aut ex herbis expressa. Addit
tamen sic: At quia de hoc est dubium, non videtur
improbabile posse in extrema neceßitate conferri
Baptismum in hac aqua. Sic ille. Ex quo eviden-
ter sequitur idem dicendum de aqua ex rosis
expressa. Quid enim plus habent in ordine ad
præsentem effectum herbæ quàm flores, aut
flores quàm herbæ?
1297. Ad Scriptores jam Societatis ve-Auctores|Societatis.
niamus.
P. Joannes Præpositus, qui à Diana citatus
contra propriam sententiam Parte 5. Tract. 3.
Resolut. 2. insignis Theologi honoratur enco-
mio, ita scribit in 3. p. D. Thomæ q. 66. arti. 4.
nu. 22. post alia: Charitas in tali circumstantia
obligat, ut adhibeamus omne medium, quo fortè po-
terimus eidem proximo succurrere. Hinc est quod li-
cet ea, quæ Notabili secundo diximus, non esse ma-
teriam convenientem Baptismi, sint conformia com-
muniori Doctorum sententiæ: quia tamen de qui-
busdam aliqui dubitant, ut de aqua rosacea &c. in
extrema neceßitate deficiente materia certa, licere
in hujusmodi baptizare &c. Ubi licet de licito
tantùm usu videatur concludere, ex eo quod
de obligatione charitatis dixerat, compertum
est illam juxta ipsum extare.
@@0@
@@1@464 Recognitio Tomi II. Thesauri Indici. Tit. 16.
P. Adamus Tannerus Tomo 4. Disput. q. 1.
Dub. 2. n. 42. similiter loquitur.
P. Stephanus Bauny Tomo 1. tract. 2. Quæst. 4.
Assert. 2. Vers. Infertur 2. & seq. Ubi & juxta
doctrinam Reginaldi de obligatione adhibendi
medium dubium, illa sub reatu mortalis pec-
cati constringit.
P. Antonius de Escobar & Mendoza Tomo,
seu Volumine 2. Problematum moralium lib. 11.
nu. 142. post adductas circa casum præsentem
oppositas sententias, ita post alia subdit: Igitur
si dubitas de aqua an sit vera (distillata inquam
ex floribus) & diluendus in periculo existit, nec
alia certior ad manum materia subest, aliquando
potes, quandoque debes hujuscemodi adhibere ma-
teriam, sub conditione tamen. Hæc ille. Ubi di-
stinctio illa circa posse & debere, videtur diffi-
cilis. Cùm enim nequeat talis adhiberi mate-
ria nisi in periculo, ut ipse statuit, & juxta id
currat quæstio, cum licito usu obligatio chari-
tatis urget. Unde apud ipsum ibidem axioma
illud omnium consensu receptum: Extrema ne-
ceßitas cogit quæque tentare. Et rogo quidem
cur quādoque debeat? Ad quod responderi ali-
ter non potest, nisi reddita ratione periculi:
Atqui illa est semper: ergo & semper urget
obligatio.
P. Emmanuel Mascarenhas de Sacramentis
Tract. 2. nu. 31. ita loquitur: & propter rationes
suprà citatas existimo etiam in casu extremæ ne-
ceßitatis, si non detur aqua naturalis, posse Baptis-
mum conferri in aqua rosea seu artificiali distillata
à succis herbarum, seu in aqua profluente à vite; &
ratio est, quia licet communis Doctorum sententia
doceat hanc non esse materiam sufficientem: tamen
aliqui dubitant de hoc: tum quia dubitant utrùm
aqua artificialis differat specie ab aqua naturali:
tum quia licet Concilia exigant ad validitatem
Baptismi aquas naturales, quales sunt pluviales,
maris, fontium, & fluminum: non tamen est defi-
nitum hactenus ab Ecclesia in nullo planè casu ul-
lam aliam aquam à naturali non sufficere ad vali-
ditatem Baptismi; unde saltem in opinione multo-
rum est materia dubia, qua in casu neceßitatis, de-
ficiente materia certa seu probabili, possumus uti sub
conditione. Hæc ille, qui id quod de Ecclesiæ
definitione hactenus non extante protulit, ex
Joanne Puteano hausit similibus verbis lo-
quente, ut videri apud Dianam potest Resolut.
2. citata. Juxta quæ locus relinquitur opinan-
di etiam aqua non naturali posse conferri Bap-
tismum in casu extremæ necessitatis: ex ra-Ratio ur-|gens ex si-|militudine.
tione illa non quidem levis momenti, quòd
quidem aqua rosacea majorem affinitatem vi-
deatur habere cum aqua naturali, quàm aqua
quorumcumque fontium. Unde non apparet
verosimile eam pro casu necessitatis Christum
Sacramenti omnium maximè necessarii aucto-
rem penitus repulisse. Chocolatum etiam spis-
sum, & potiùs habens rationem cibi quàm po-Quid de|Chocolato.
tus, contendit P. Verricelli suprà esse posse Ba-
ptismi materiam, id quod ex PP. Coninchio
& Palao in simili loquentibus comprobat n. 6.
Et quid hoc ad rosaceam aquam? Quis & credat
à Christo huic negatum, quod illi concessum,
pro significatione mystica adeò ineptam, cùm
sit illa pro ipsa tot dotibus decorata?
@@
1298. Et Pater quidem Palaus in eademCirca Pa-|tres Palaum|& Coninck.
videtur esse sententia Parte 4. Tractat. 19. Pun-
cto 3. ubi cùm à ratione baptismalis materiæ
excludat inter alia aquam rosaceam, seu ex vite,
alijsque herbis & floribus expressam, aquam ex
sale resolutam, cerevisiam, & jusculum; pau-
lò inferiùs pro casu necessitatis omnia illa ad-
mittit: licet autem de aqua rosacea peculiarem
non inserat mentionem, illam tamen verbis
illis includit: Liquores ex herbis expressos, de
quibus similiter fuerat locutus post aquam ro-
saceam: quam si vellet exclusam, exprimere
profectò debuisset: parum tamen consequen-
ter, immò cōsequentia nulla: quid enim habet
aqua rosacea ut excludi debeat, cùm aqua ex
floribus alijs & herbis expressa, materia habilis
habeatur? ut superiùs etiam circa Trullench ar-
gumentabamur. Neque alia est mens P. Co-
ninchij circa Quæst. 66. D. Tho. n. 23. dum enim
ita concludit: Quia tamen extrema puerorum ne-P. Coninck.
ceßitas cogit extrema quæque tentare, nolim om-
nino damnare tali materia in ea utentes, donec Ec-
clesia apertè damnet: id quod ita pronuntiat ad
materiam dubiam est apertè referendum, pro
qua multa præmiserat, & inter alia, illo im-
probando Liquores ex plantis aut herbis ex-
pressos: quos tamen in urgenti necessitate adhi-
bendos, cum præmissis alijs arbitratur.
1299. Habemus ergo ex præfatis quàmConclusio|resolutionis.
immeritò fuerit dictum omnes ad unum Theo-
logos aquam rosaceam non esse materiam du-
biam, neque in necessitate usurpabilem af-
firmare, cùm tantam habeamus imposi-
tam nubem testium, quos improbabiliter lo-
cutos non erit cordati Theologi pronuntia-
re; cùm tamen is, quocum agimus, & matu-
ritate judicij, sicut & religione ac sapientia in-
signis habeatur. Neque contra resolutionem
præfatam obstare debet id, quod narrat Mag.
Acacius de Velasco Tomo 1. Resolut. 89. la se-Circa pecu-|liarem|successum.
gunda, de Religioso quodam aqua rosacea
baptizato; cujus Baptismum fuisse invalidum
peculiaribus est signis comprobatum. Non
enim constat in sola aqua fuisse defectum,
quandoquidem, ut ex narratione apparet, in
magna confusione alius potuit error admisce-
ri, sicut revera etiam turbidi illi Religiosi mo-
tus aliundè provenire. Unde neque propter
successum peculiarem, quem quisque prout li-
buerit interpretari potest, scholarum est va-
riandus processus, & receptis opinionibus sua
probabilitas detrahenda. Dici etiam potest jux-
ta mentem aliquorum ex prædictis Doctorum
Baptismum illum fuisse invalidum, quia non
fuit casus extremæ necessitatis, pro quo aliter
est à Christo provisum. Ad eum modum, quo
censent aliqui Balsamum esse necessariam ma-
teriam Sacramenti Confirmationis: pro casu
autem defectus illius posse assumi, quod revera
tale non est, ut de Indico non pauci judicarunt:
Ecclesia autem dum aquam naturalem esse
materiam Baptismi declarat, verissimum qui-
dem dogma proponit, sed de raro casu non de-
cernit, pro quo necessitas aliter judicare com-
pellit. Pro quo & commodum exemplum oc-
currit in sacrificio Missæ, quod ex præcepto
Christi, & vi institutionis debet sub utraque<-P>
@@0@
@@1@§. III. Circa Sacramentum Baptismi. 465
<-P>specie celebrari, pro quo Doctores apud Dia-
nam Parte 8. Tract. 1. Resolut. 23. & P. Masca-
renhas Tract. 5. Disput. 1. Cap. 7. & tamen po-
test esse casus, in quo sub una specie celebrare
liceat, ratione scilicet necessitatis, pro quo vi-
dendus Auctor idem: ergo & propter necessi-
tatem credi verosimiliter potest Christum tale
aliquid in Baptimo disposuisse, cujus necessitas
est maxima comparatione omnium Sacramen-
torum. Et hæc pro casu prædicto.
1300. Jam quod attinet ad repetitionemPro iti-|rando|Baptismo|ab Indis ad-|ministrato.
Baptismi ab Indis administrati confert id,
quod habet P. Portel Tomo 2. Casu. 73. &
97. circa baptizatum à Clerico descenden-
te ab Hebræis, posse enim statuit ob ve-
hementem suspicionem: licet Tomo 1. Casu
28. de Religioso agens, qui eo cruciabatur
scrupulo, multa afferat, quibus conatur osten-
dere nullam esse pro repetendo Baptismo obli-
gationem. Et textus quidem Canonici juris
pro eo adducens, si revera pro stabilienda hu-
jusmodi positione conducunt, non solùm posse,
sed etiam debere à repetitione abstinere con-
vincent. Sed quidquid de illo sit, pro cujus ite-
rato Baptismo magna inconvenientia, de qui-
bus ibi: illa respectu Indorum nequeunt alle-
gari, unde illorum securitati omnimodis con-
sulendum. Et quidem fatetur ille n. 19. citati
casus 28. contritionem esse difficilem & de Re-
ligioso satis circa res fidei instructo loqueba-
tur. Quid ergo de Indis sit, quibus, si baptizati
non sunt, necessaria est prorsus illa ut possint
salutem æternam obtinere? & pro hoc faciunt
quæ adducit Casu 73. citato. ubi quæ in priori
illo 28. dixerat, & obstare possent, rationi
conformiùs temperavit. Licet ergo respectu
aliorum habere locum possit opinio probabilis,
Indorum tamen respectu, (Et idem est, de
Æthiopibus) admittendum non est, juxta sæ-
piùs dicta de exceptione, quando ex illius usu
damnum constat eminere. Esse ergo potest
probabile puerum ab Indo sacrista baptizatum,
verum Sacramentum accepisse: sed opinioni
Dostları ilə paylaş: |