est ab Universitatum institutoribus constituta,
unde non debet tunc alterius generis labor as-
sumi. Si autem velit aliquando assistere, vide-
tur tunc portionem integram lucraturus. Sed
nihilominùs id non est penitus exploratum,
quia videtur ut hospes assistere, eo quod nulla
in re onera Canonicorum assumat, & ita pro
toto studiorum tempore quasi extraneus repu-
tetur. Itaque si Capitulares obstent, habent
non leve pro obstaculo fundamentum. Si au-
tem conniveant, id poterit sine conscientiæ
gravamine stare; quia cessare videtur ibi, quod
est pro absentibus prohibitum, de quo inferiùs,
cùm præsenti detur, quodcumque illud sit, &
præsentia, ut supponitur, condecenti. PotestAlia pro|mensibus|tribus in-|dultis.
etiam circa præfatos dubitari, ex eo quòd Præ-
bendarijs tres à Concilio Tridentino absentiæ
menses concedantur Seßione 24. Cap. 12. de
Reformat. in quibus lucrari distributiones pos-<-P>
@@0@
@@1@484 Recognitio Tomi II. Thesauri Indici. Tit. 18.
<-P>sunt: an id aliquomodo absentibus studiorum
caussa possit suffragari; & negandum penitus
videtur: quia vacantia dicta in levamen im-
pensi pro Ecclesiæ servitio laboris indulgetur:
unde pro non ita laborantibus est penitus favor
hujusmodi denegandus. Juxta quæ Doctores
plures, quos adducit & sequitur D. Barbosa
Tract. de Canonicis Cap. 24. nu. 36. affirmant,
quòd licet ægrotantes pro præsentibus habean-
tur, id tamen non habet locum quando qui
ægrotat, non erat solitus divinis officijs inter-
esse, tunc enim titulus levaminis deest, cùm
labor non præcesserit.
1343. Circa absentes ratione magisterij,De titulo|magisterij.
de quibus §. 2. præsentis Capitis adducta conces-
sio Gregorij XIII. satis ampla, dum lectori
concedit, ut diebus lectionis pro præsenti in
Choro penitus habeatur. In qua aliqua videtur
esse difficultas, ex eo quòd gratia dicta circa
lectores tantùm Theologiæ versetur, pro quo
Dom. Barbosa circa Cap. 1. de Reformat. Ses-
sione 5. n. 34. ita scribit: Distributiones quotidia-Dom. Bar-|bosa.
nas quamvis lucri facere minimè debeat obtinens
præbendam Theologalem, si divinis non intersit,
etiam eo die, quo lectionem habet: ut tamen dili-
gentiùs huic muneri præclarißimo Theologalem ob-
tinens vacare queat, illi conceditur, ut deinceps
omnibus illis diebus, quibus hujusmodi munere fun-
ctus fuerit, distributiones quotidianas percipiat,
quamvis Choro non intersit. Salva citato loco, ubi
dicit sic fuisse resolutum in caussa Orielensi 5. Au-
gusti 1616. Hæc ille. Juxta quæ ad solam
Theologiæ lectionem gratia dirigitur, unde
& resolutio præfata circa Caput illud 1. Seßio-
nis 5. proponitur, in qua de lectione tantùm
Scripturæ sacræ agitur, ubi & Cap. finale de
Magistris citatur, in quo, sicut & in 4. juxta
dispositionem Concilij Lateranensis loquun-
tur Pontifices Innocentius & Honorius, de
Magistro in sacra pagina, & Theologia tra-
ctatur, & juxta illud se procedere Conciliũ Tri-
dentinum profitetur. Non ergo ad Juris Ca-
nonici Professores gratia illa Gregorij se po-
test extendere, & ita omnes affirmant Inter-
pretes, & Doctores communiter, quos adducit
& sequitur Dom. Barbosa ad citatum Caput
finale, & Tract. de Canonicis Cap. 24. nu. 7. &
circa Cap. 12. Seßion. 24. de Reformat. Quod
autem n. 39. dictum ex Tiberio Deciano circa
studentes, stet quidem ut ille & alij volunt,
quibus libenter assentimur: sed Magistrorum
alia est profectò ratio, quia & diversi in illis
gradus sunt, & neque similitudo juvat, neque
concessionis tenor, maximè in illis, juxta Juris
regulas observandus. Videant ergo sacrorum
Canonum Professores docti quid hac in parte
habeant, quod ipsis faveat, quibus & ego id
præsto, quod citato nu. 51. habetur, illos enim
eximiè veneror, utcumque in hac nimis quan-
tum devexa ætate professionis ipsorum nobi-
lissimæ candidatus. Ex quibus liquet quid cir-
ca inferiorum facultatum Professores debeat
judicari.
@@
§. V.
Circa remißionem distributionum, & menses
vacationis. Ad Cap. 8. & 9.
1344. VT nullo modo remissio aut condo-D. Barbosa.|ut obstet|remissioni.
natio liceat videtur censere Dom.
Barbosa circa Caput 12. Sess. 24. Concilij Tri-
dentini de Reformat. n. 108. & duobus seqq. nullo
pro licito aliquo casu Auctore citato, cùm
tamen pro absoluta negatione quamplures
adducat, cùm sit sanè valde probabile id, quod
est à Nobis Asserto 5. cum multis, & gravissi-
mis Scriptoribus statutum, & non leviter com-
probatum. Sed audiendus ille, dum Tractat. de
Canonicis Cap. 22. n. 23. sic locutus: & quam-
vis nonnulli existimaverint non esse prohibitum re-
mittere distributiones præteritas, si absit omnis fraus
& conventio, sed solùm esse prohibitum convenire
de remittendis distributionibus in futurum, ut pro-
babiliter putat Moneta p. 3. q. 5. n. 8. cujus opinio
attento jure communi vera est, si credamus Glossæ
Verb. Suas, in d. Cap. Vnico. quæ id probat, &
videtur amplecti Rota Decis. 61. n. 4. p. 1. recen-
tiorum: nihilominùs tamen post Concilium Tri-
dentinum ampliùs non licet, ut sentit Navarrus de
Oratione Miscell. 59. nu. 3. dum ait sententiam
illius Glossæ esse per Concilium Tridentinum subla-
tam Stephanus Durantus de Ritibus Ecclesiæ lib. 3.
Cap. 25. nu. 5. dum dicit prædictam Glossam esse
nunc delendam. Azor Lib. 7. Cap. 7. Quæs. 9. San-
chez in Consilijs moralibus Lib. 2. Cap. 2. Dub.
108. in fine Machadus d. docum. 8. nu. 3. plures
refert, & sequitur Sanctorellus d. q. 13. nu. 6. ubi
addit hanc opinionem hoc tempore esse communem,
& favere cultui divino: quia alioquin daretur oc-
casio clericis absentandi se à Choro sperantes sibi
faciendam esse remissionem à suis Canonicis ami-
cis: & ita quoque ipse Canonicus cogeretur saltem
ex gratitudine remittere distributiones alijs Cano-
nicis in diminutionem cultus divini. Hæc ille:
qui ijs non obstantibus, quæ subjunxit, sen-
tentiæ oppositæ non potuit probabilitatem in-
ficiari, de qua tamen in priùs citato scripto
nullam intulit mentionem, cùm tamen sicut
hoc loco, meritò potuisset.
1345. Et quidem mirari juvat AuctoremQui fa-|veant Au-|ctores.
præfatum eos pro se Scriptores adducere, qui
ipsi apertè adversi comperiuntur. Nam P. Azor
Tomo 2. loco ab ipso designato ita scribit: Aut sineP. Azor.
ullo pacto, vi, vel metu præsentes Canonici distri-
butiones sibi restitutas, & jam acquisitas liberali-
ter absentibus donant, & tunc possunt absentes eas
tutò recipere, quia Concilium non dixit simpliciter,
quavis donatione exclusa, sed quavis collusione &
remißione: at remißio est cùm creditor debitorem
à solvendo liberat: remittimus enim, cum debitum
nobis solvendum condonamus. Sic ille: quod etiam
amplectitur P. Thomas Sancius suprà Dub. 109.
similiter locutus, licet Dub. 108. invalidam
censeat remissionem. Concilium TridentinumP. Thomas|Sanchez.
vetat remißionem, non verò donationem rei jam
restitutæ: & cùm sit pœna, non est extendenda,
quæ sunt illius verba. Pro eodem Trullench,
adductus etiam à præfato Scriptore circa cita-<-P>
@@0@
@@1@§. V. Circa remissionem, & menses vacationis. 485
<-P>tum Cap. 12. Concilij, siquidem Tomo 1. Lib. 1.
Cap. 8. Dub. 16. n. 4. & 5. cujus tamen limitatio
apud alios extat, & à Nobis indicata citato n.
62. sic enim ille: Navarrus & Moneta putant hocTrullench.
verum esse etiam in illis distributionibus, quæ non-
dum applicatæ sunt donantibus, sed adhuc rema-
nent apud Thesaurarium, aliumve, qui paratus est
ea solvere, quod non probatur Bonacinæ nu. 2. nec
Castro suprà nu. 1. cit. nec mihi: quia hoc non est
donatio, sed remißio, eo quòd ante applicationẽ Ca-
nonicus earum dominium non habeat. Secus autem
dicendum arbitror cum Bonacina supra, si Thesau-
rarius facta distributionum divisione, ad partem ex
mandato donantis retineat eas, quæ ipsi donanti ac-
creverunt; tunc enim censentur applicatæ donanti,
& sunt sub ipsius dominio. Sic doctus Scriptor.
In qua delicata distinctione quis non videat
parum esse momenti pro negotio præsenti, &
Concilium cum ea fuisse præcisione locutum,
quæ nihil ad illius intentum conducebat? Cùm
aliàs remissio genus donationis sit, ut videre
licet apud P. Thomam Sancium citato dub. 109
Pro eodem stat P. Henriquez Lib. 7. de Indul-
gentijs Cap. 36. n. 4. in Glossa lit. X, qui & audien-
dus, sic enim ibi: Postquàm tamen Capitulo so-P. Henri-|quez.
lutæ sunt distributiones ab alijs perditæ posset huic
Canonico, si pauper sit, donare: quia in hac lege
odiosa & rigida verbum Remißio non excludit do-
nationem. Sic ille, qui quod de paupere asse-
ruit, potuit omittere; ratio enim, quam sub-
dit, pro quocumque militat, unde & sufficit
titulus amicitiæ, aut quivis honestus alius, im-
mò etiamsi non penitus talis sit, dummodò
non illius sit generis, quod Concilium vitare
contendit, collusionis scilicet, aut tale aliquid
sapientis.
1346. Jam circa vacationis menses stan-Circa di-|stributiones|pro mensi-|bus vaca-|tionis pecu-|culiaris|enodata|difficultas.
dum dictis Cap. 9. ubi peculiaris occurrit quæ-
stio an illi, qui spatium assistentiæ per novem
menses non explevit, sed tantùm sex debeat
aut possit integrè Concilij indulto gaudere,
ita ut trium illi mensiũ vacationis emolumen-
ta debeantur? Circa quod negativè respondet
Alexāder Moneta de distribut. quotid. 2. p. q. 14.
n. 34. ex eo probans quòd privilegiũ odiosum
strictè est interpretandum, unde solùm illo
licebit uti pro rata interessentiæ & servitij:
aliàs sequeretur hoc privilegio ita illum gau-
dere, qui integris decem mensibus inservivit,
ac qui modico, & nullo tempore, quod est ab-
surdum. Poterit ergo si vacatio per duos men-
ses tantùm ex consuetudine liceat, unius men-
sis emolumenta recipere; si per tres, unius &
dimidij, nulla ab Auctore addita minutiori
computatione: sed cùm dicat pro rata facien-
dam, ex eo qualis sit futura compertum habe-
tur. Oppositum tamen tenet Bonacina Disp.
2. de Horis Canonicis Quæst. 5. Pun. 4. nu. 11.
quem secutus P. Palaus Tomo 2. Disput. 3. §. 10.
nu. 10. & utrumque Trullench suprà Dub. 14.
n. 10. qui tamen existimat cum Bonacina su-
prà n. 10. quando Canonicus fuit admissus ad
distributiones mense Novembri in Ecclesia,
ubi tempus interessentiæ computatur à Majo
in Majum non posse duos integros solatij, &
recreationis accipere juxta illos sex menses à
die admissionis, quia hîc non dicitur tunc uno<-P>@@
<-P>anno Canonicatum obtinuisse cum admissio-
ne ad distributiones. Ratio autem assertionis
ex eo desumitur, quòd licet strictè sit interpre-
tandum hoc privilegium, non tamen ita est
restringendum, ut non admittatur juxta pro-
priam verborum significationem: at privile-
gium non loquitur nec restringit ad annum
interessentiæ: ergo neque nos restringere nec
distinguere debemus. Sed quidem negari ne-
quit priorem sententiam esse valde rationi con-
sonam, & consequenter privilegium juxta
mentem Concilij ritè perspectam debere in-
telligi: siquidem illud in hujusmodi indulto le-
vamen voluit laborantibus indulgere, unde &
labori proportionatum: Atqui per spatium sex
mensium tantùm in Choro laborans minorem
laborem sustinet: ergo & minus etiam leva-
minis ipsi debetur. Neque id contra propriam
verborum significationem militat, quæ talia
sunt citato Cap. 12. Non liceat vigore cujuslibet
statuti aut consuetudinis ultra tres menses ab eis-
dem Ecclesijs quolibet anno abesse. ConcediturConcilium|Trident.
enim juxta præfatum tenorem abesse posse,
sed juxta mentem Concilij, & finem indultæ
vacationis. Sic enim dictum suprà n. 1342. ab-
senti ratione studiorum distributiones pro tri-
bus mensibus non deberi, ubi tamen præfatum
privilegium attenta proprietate verborum pos-
set applicari. Quod tamen non admittitur ex
præfata ratione, quòd scilicet sic absens mini-
mè pro Ecclesiæ servitio laboret, ut tale debeat
laboris levamentum reportare.
1347. Ubi objici potest posse Præbenda-Objectioni|fit satis.
rium initio anni tres menses vacationis assu-
mere, & emolumenta integra: cùm tamen in
eo eventu minimè finis levamenti subsistat.
Ad quod quidem dicendum in eo casu futuri
laboris levamen eatenus extare, quatenus va-
cationem hujusmodi ut magis sibi commodam
Præbendarius usurpat, cùm eorum sit illis hoc
relictum arbitrio. Circa quod tamen Episco-Quid circa|Indias.
porum debet providentia versari, præsertim in
Ecclesijs Indiarum, ubi peculiari ratione lo-
cum habet quod tradit Illustrissimus Zerola inZerola.
Praxi Episcopali Vers. Privatio §. 4. ubi cum
citat Trullench, cùm tamen sit Dub. 4. in quo
ita scribit: Sacra Concilij declaratio. 448. in
meis, censuit in hæc verba: nullam aßignandam esse
caussam, nec ullam licentiam requiri: non tamen
omnes Canonicos posse abesse eodem tempore, ne
Ecclesia destituatur suo debito servitio, sed tantùm
quotam partem Canonicorũ, quæ videbitur arbitrio
Episcopi & Capituli. Sic ille. Sed specialius il-
lud, quod habet circa Dubium 3. sic enim ibi:
Sacra Congregatio respondit quòd non tempore Pa-
schæ Domini, & hujusmodi maximarum solemni-
tatum. Et hæc omnia intelligi de bent cum Clausula
Concilij in d. §. Salvis nihilominus. Tantum ibi,
adducta Declaratione 453. & ad hanc videtur
citatio Trullenchij directa, cùm tamen erra-
tum in ipsa fuerit. Stat ergo in Indijs id posse
Episcopos circa absentiæ tempora providere.
Licet enim ex Nicolao Garcia & P. Palao af-
firmet dudũ citatus Scriptor in aliquibus regnis
Hispaniæ nulla esse tempora reservata, in eo
non debent Indicæ Ecclesiæ parem sibi licen-
tiam arrogare, in quibus adeò est diversa ratio,<-P>
@@0@
@@1@486 Recognitio Tomi II. Thesauri Indici. Tit. 18.
<-P>neque ea est introducta consuetudo: unde &
à Concilio Limensi illa est vacationis amplitu-
do restricta, id probante Pontifice summo, ut
obviam eatur objectioni ex eo quòd Conci-
lium non potuerit Provinciale restringere
Concilij generalis indultum. Licet enim addat:
Salvis nihilominùs earum Ecclesiarum Constitutio-Concilium|Trident.
nibus, quæ longius servitij tempus requirunt. Id
quidem ad Constitutiones referendum, quæ
Concilium præcesserunt. Quamvis non videa-
tur inverosimile, si dicatur posse fundari Ec-
clesias, in quibus privilegio dicto renuntietur,
quod permissio tantùm est, & cujus renuntia-
tio in eum redundabit effectum, qui est maxi-
mè Ecclesiæ menti conformis, continuatum
inquam Ecclesiæ servitium, cum ijs tamen ab-
sentiæ moderationibus, quas & prudentes con-
suetudines, rationabiles caussæ, & sensus Do-
ctorum firmare possunt, & reddere non solùm
tolerabile, sed etiam delectabile, si res hæc
momenti tanti coràm Deo, ut decet viros
adeò honorificè, & commodè ipsi addictos.
transigatur.
§. VI.
Nonnulla specialia circa Indicos Præben-
darios. Ad Cap. 10.
1348. PRo obligatione assistentiæ disputa-Circa obli-|gationem|canendi in|Choro.
tio procedit. Et quod probatum n.
73. circa obligationem cantus, erunt fortè qui
non admittant pro Ecclesijs præcipuis, in qui-
bus sufficiens numerus Cantorum habetur, ut
possit quis probabili se opinione tueri, juxta
quam ad canendum non tenetur, quem sequun-
tur complures, quos allegat Dom. Barbosa
Tract. de Canonicis Cap. 34. n. 10. inter quos mi-
rum est P. Suarium recenseri indicato Tomo 2.
de Relig. Lib. 4. Cap. 2. nu. 18. ubi nec verbum.
Neque id stare poterat cum assertione contra-
ria, pro qua ipsum attulerat nu. 9. ex citato Li-
bro Cap. 12. n. 8. & seqq. ubi luculenter pro ob-
ligatione cantandi depugnat, nec poterat vir
adeò suis in sententijs constans ejus oblivis-
ci, quam Libro eodem uti sibi arridentem sta-
tuisset. Neque citato in loco Capitis 2. quid-
quam extat, ex quo tale aliquid, etiam cum
levissimo possit fundamento desumi, aut etiam
somniari: ibi enim de Antiphonis tantùm agit,
& earum origine, atque usu. Sit ergo opinioVrgere|illam pro|Indicis|Præbenda-|rijs.
illa etiam P. Suario refragante probabilis: ni-
hilominùs quod de obligatione canendi di-
ctum in Ecclesijs Indiarum sustinendum est,
quia pro illis non stat quod pro removenda
hujusmodi obligatione dicitur, & videri potest
apud P. Thomam Sancium Tomo 1. Consil. mo-
ral. Lib. 2. Cap. 2. Dub. 99. quòd scilicet sic est
usu receptum, & sic usus interpretatus est, &
ideò alij ministri destinati sunt, qui cantent,
quos Capellanos vocant, & licet Præbendarij
non cantent, sua præsentia ornant Chorum,
& auctoritatem præstant, & distributiones
dantur illis principaliter ut sua præsentia au-
ctorizent & ornent Chorum. Non inquam
stat, quia quod ad usum attinet, non est con-<-P>@@
<-P>stans, & hîc meritò advocandum quod asserit
Navarrus in Manuali Cap. 22. n. 97. non ad-
mittendam excusationem ex usu & consuetu-
dine, nisi sit ab Apostolica Sede confirmata,
aut legitimè præscripta. Hoc inquam peculiari
titulo, de quo n. 67. ubi auctoritas Præbenda-
riorum non pro auctorizando tantùm Choro
deservit, sed pro concilianda auctoritate, reve-
rentia, & majestate divinis officijs, in his re-
gionibus, in quibus id maximè necessarium
est. Neque est cur Canonici & Dignitates id
refugiant, ac si illud minùs deceat personas
tales, quandoquidem de Davidicis Psalmis
agitur, quos rex tantus harmonicè canere mi-
nimè sublimitate regia indignum judicavit.P. Balin-|ghem.
Pro quo etiam ita scribit P. Antonius de Ba-
linghem in Kalendario Mariano die 28. Octo-
bris n. 2. Anno 1439. diem extremũ claudit Impe-Praclarum|Imperatoris|exemplum.
rator Albertus II. Hic tantò animi studio ferebatur
in Virginem, in Religionẽ Catholicā. in Cærimonias,
in Symphoniam Ecclesiasticam, ut indignum non
arbitraretur sua majestate publicè cum Clero tum
Dei, tum Deiparæ laudes occinere. Sic ille, qui &
die 20. Iulij num. 2. sic de Roberto Religio-
sissimo Galliæ Rege post alia: Eo in templo cumRegis Gal-|liæ aliud.
Clericis Dei ac Deiparæ laudes canente, muri Ava-
lonis (ea est civitas Burgundiæ, quam per suos ob-
sidione cingebat) sponte, ut quondam muri Ierichun-
tini, corruerunt. Tantum pijssimus juxta ac eru-
ditissimus Scriptor.
1349. Illustrissimus Archiepiscopus D.Circa ab-|sentiam ob|procuran-|dam Cano-|nizationem|Prælati.
Petrus de Villagomez ut Prædecessoris sui
fama sanctitatis percelebris D. Turibij Al-
fonsi Mogrobejo cultum publicum ab Aposto-
lica Sede, quæ præmitti debent præmissis obti-
neret, quemdam suæ Limanæ Metropolis Ca-
nonicum in Urbem destinavit ante annos non
Dostları ilə paylaş: |