Sublata ergo Declaratione usus posset verosi-
militer sustineri. Cùm ergo illa non videatur
urgere, potest modò, & poterit deinceps, dum
quidquam quod magis urgeat, non prodit, pa-
riter sustineri.
1362. Jam quod de controversia illa in-Circa com-|parationem|inter Theo-|logos & Ca-|nonistas.
ter Theologos & Juris Canonici peritos, quis
eorum videretur esse major, dici in præsenti pos-
set, opportunius arbitror suppressisse: siquidem
in ordine ad effectum, de quo agimus, adeò
est probabilitas sententiæ pro Theologis stans
usu sapientium roborata, ut nostro opus non
sit nimis operoso suffragio; sitq́ue semper inter
præclaræ utriusque facultatis professores pug-
na erudita futura, dum quisque illam, quam
profitebitur, sit meritò laudaturus. Idque sive
de Vicario agatur, sive de Episcopatu. Circa
quod tamen Joannes Angelus Bossius Tomo 1.
Moralium Parte 1. Titulo 1. nu. 714. post ex-
actum circa comparationem partis utriusque
discursum, ita scribit: Quare hodie ex factoAngelus|Bossius.
summorum Pontificum videtur cessare quæstio, an
Theologus doct us sit in assumptione ad Episcopatum
præferendus docto Canonistæ ubi hæreses non pullu-
lant: cùm videamus paucos Theologos (licet sem-
per tam in Vrbe, quàm alibi non desint insignes &
doctißimi) plurimos autem Iurisperitos creari Epis-
copos. Et certè Tridentinum dict. Cap. 2. Seßione
22. videtur decernere æqualiter juris Pontificij
Doctores & Theologiæ Magistros seu Theologos ad
Episcopatus eligi & promoveri posse: & licet pri-
mo loco ponat Theologos, rectè dici potest id fecisse,
quia Theologia nobilior & præstantior quàm scien-
tia Canonica aut Civilis, ut plenißimè probat
Chassanæus d. part. 8. Considerat. 10. & sex seqq.
Hæc ille ex illis insignibus & doctissimis
Theologis, quos laudat, unus, & qui inter
paucos assumeretur, profectò dignissimus, quod
tamen non assecutus. Juxta cujus judicium
scientia Canonica summorum æstimatione
Pontificum ad Episcopatus aptior reputatur,
quandoquidem ex Canonistis plures, pauci ex
Theologis ad hujusmodi dignitatem assumun-
tur. Sed quidem inæqualitatis hujus ratio non
ex adducto capite, sed aliundè potest, justa ad-
hibita consideratione desumi. Ex eo scilicet
quòd ex sæcularibus plures sint qui sacrorum
Canonum, sicut & civilis juris studio in publi-
cis gymnasijs incumbant, facilius enim & bre-
vius illud, atque ad temporalia commoda uti-
lius judicatur: Theologia autem apud Reli-<-P>
@@0@
@@1@§. IV. Circa Dispensationes. 493
<-P>giosos præcipuè viget, Pontifices ergo etsi eli-
gere plures ex Theologis possent, id non fa-
ciunt, prudentissima ducti ratione, ne scilicet
Religiones præcipuis alumnis privent, quibus
illustrantur illæ, & ad sui status conservatio-
nem valde necessarij computantur. Quod ergo
circa priùs nominatam à Concilio Theologiam
à P. Bossio insinuatum, ob præstantiam scili-
cet, & non propter majorem aptitudinem ad
munus Episcopale, ita factum, cùm ita sensus
videatur probare Pontificum: non est equidem
admittendum: cùm revera prædicationis fun-
ctio maximè genuina Episcopatui sit, & quid-
quid secus accidat, scholarum more loquendo,
per accidens se habeat, ut ex præfatis habetur
manifestum. In officijs sacris, cùm de SanctisSanctitatis|prærogati-|va in Theo-|logis Epis-|copis.
celebratio occurrit Episcopis, illud pro ipsorũ
laudibus positum invenimus: Iste est qui ante
Deum magnas virtutes operatus est, & omnis terra
doctrina ejus repleta est. Non illud: Iste est, qui
forenses judicavit caussas, & negotia litigiosa tra-
ctavit, peritia Iuris insignis. Quatuor currenti hoc
sæculo Præsules Sanctorũ sunt fastis adscripti,
Divi scilicet Carolus Borromæus, Andreas Cor-
sinus, Thomas de Villanova, Frāciscus Salesius,
& Theologi omnes, & Sanctus quidem Carolus
talem se, licet Juris prudentiæ operam dede-
rit, numquàm intermissa prædicatione proba-
vit, gravißimis licet curis occupatus. S. Francis-
cus Salesius Theologiam prætulit: Et ne quid
sibi deesset ad animi culturam, Iuris utriusque lau-
ream summa cum laude Patavij obtinuit. Non
ergo ut judicem ageret, & se muneri Episco-
pali præaptaret. De duobus alijs res est clara,
Religiosi enim. Videant jam Domini Cano-
nistæ an tale aliquid suis possint in laudibus
personare, &, si magnis sint illi dignissimi, qui-
bus non est animus quidquam præfato dis-
cursu decerpsisse. Vide Dianam Parte 7. Tract.
12. Resolut. 34. id quod Resolut. 1. dixerat re-
tractantem, & pro Theologia decernentem
cum excessu probabilitatis.
§. IV.
De potestate Capituli circa Dispensationes.
Ad Cap. 6.
1363. MUlta in illo circa ipsas, & ut reor,Circa dis-|pensatio-|nem irregu-|laritatis ex|defectu le-|nitatis, quid|videatur|obstare.
sufficienter pertractata. Id au-
tem, quod n. 75. dictum circa irregularitatem
ex defectu lenitatis oportet aliquantum am-
pliùs declarare. Dictum ibi quando bellum
justum est, irregularitatem ex defectu lenita-
tis provenientem, sicut & aliam quamcumque
ejusdem generis, posse dispensari ab eo, cui
ampla facultas conceditur, excepto homicidio
voluntario & bigamia, ut tenent Doctores,
quos adducit & sequitur Diana Parte 4. Tract.
2. Resolut. 69. §. Quid ego. Et idem esse quan-
do homicidium, aut alia singularis irregulari-
tas excipitur, ut Simonia in Bulla Pij V. de
qua ibi. Amplam autem facultatem habere
Capitulum ex eo ostensum fuerat, quod illa sit
Episcopis concessa à præfato Sanctissimo Pon-
tifice, sitq́ue Capitulum jure in eôdem succes-<-P>@@
<-P>sor. Sed quidem præfatis videtur obstare tenor
Cōcessionis, sic enim Pontifex: Patriarchis, Ar-Bulla Pij|V.
chiepiscopis, Episcopis, partium illarum, quascumque
personas, à delictis, per quæ irregularitas cōtrahitur,
homicidio voluntario extra bellum commisso, ac
Simoniæ labe dumtaxat excepta &c. Cùm ergo
irregularitas quam judex contrahit ex defectu
lenitatis, ex delicto non veniat, non videtur
virtute concessionis præfatæ posse dispensari.
Et ita tenent citati n. 68. id autem, quod ex
Diana adductum cum limitatione dicta vide-
tur accipiendum, scilicet eum, cui ampla fa-
cultas conceditur, excepto homicidio volunta-
rio & bigamia, posse in irregularitate ex defe-
ctu lenitatis dispensare, quando scilicet ita
ampla est, ut non habeat exceptionem dictam,
quòd videlicet ex delicto proveniat. Non ergo
poterit dispensare Capitulum, quia neque Pa-
triarchæ, Archiepiscopi, & Episcopi.
1364. Sed quidem posse illos n. 71. pro-Absoluta|facultas|ostenditur.
batum juxta tenorem privilegij insinuatum
ibi, sed non exhibitum. Sic ergo sanctus illius
Auctor ante præfatam clausulam: Hac igiturBulla ea-|dem.
consideratione ducti, aliàs dilectis filijs Fratribus
Ordinum Mendicantium in Indiarum partibus de-
gentibus, cum personis, quæ tam ex delicto, quàm
ex non delicto, irregularitatem contraxissent, super
irregularitate hujusmodi dispensandi in aliquibus
casibus facultatem conceßimus. Hæc ibi. Licet
autem concessio pro Ordinibus Mendicanti-
bus ad solos casus aliquos asseratur directa, am-
plissima sanè est, & eatenus ad aliquos tantùm
casus, quia exceptum homicidium volunta-
rium, & Simonia, ut in adducta concessione.
Quibus extantibus, quòd concessio præfata
ad Episcopos etiam spectet. n. 71. probatum,
quia minimè apparet credibile minus eis Pon-
tificem voluisse concedere, quàm fuerat Reli-
giosis concessum. Tum etiam quia allata con-
cessionis verba id non evincunt, nullo enim
modo negatur in ipsa dispensationem posse pro
irregularitatibus ex delicto non provenienti-
bus impertiri. Quod enim dicatur posse à de-
lictis, per quæ incurruntur, absolvi, cum fa-
cultate dispensandi circa alias, potest sine ullo
inconvenienti componi. Quid enim obest dis-
pensatio circa quasdam cum absolutione à de-
lictis dispensationi erga alias, quæ sunt sine
delicto contractæ, aut è converso? Ubi &
absolutio dicta non est limitationis nota, sed
extensionis, quòd scilicet dispensetur, etiam
si delicta intervenerint, à quibus debeant sic
delinquentes absolvi. Et ita intellexisse vide-
tur privilegium dictum doctissimus P. Vera-
cruz, ut testatur P. Joannes Baptista in Animad-Fr. Ioannes|Baptista.
versionibus pro Confessarijs Indorum fol. ult. pag. 2.
ubi ita scribit: Vbi etiam dicit quòd Pius V. con-
ceßit omnibus Episcopis & Archiepiscopis in novo
Orbe, ut poßint cum omnibus fidelibus dispensare in
omni irregularitate, excepta illa, quæ ex homicidio
voluntario extra bellum, & ex Simonia. Sic ille,
juxta legitimũ concessionis intellectũ. Pro quo
& faciunt sequentia verba: Quæ irregularitatẽ exBullæ te-|nor.
alijs, quam ex caußis prædictis contraxerint, super
irregularitate hujusmodi, ex quibuscumque caußis
præterquàm homicidij, & occasione Simoniæ con-
tracta. Hæc ibi, quæ satis quidem videntur<-P>
@@0@
@@1@494 Recognitio Tomi II. Thesauri Indici. Tit. 19.
<-P>perspicua, ut meritò dici citato nu. 75. potue-
rit sic: Vnde licet sint Doctores, qui apud eum-
dem (Dianam) ibidem, & Resolut. sequenti cen-
seant Episcopos non posse in irregularitate ex de-
fectu lenitatis dispensare, quorum sententiam ipse
probabilem reputat: in casu autem nostro nequit
de facultate dicta dubitari ob specialem Conceßio-
nem. Sic tunc censui, & censeo modò, etsi
sciam dubitasse aliquos, sed immeritò. Quod
autem circa judicium Dianæ dictum erga sen-
tentiam negantem Episcopis prædictam facul-
tatem, convenientiùs fuisset, si illum probabi-
liorem judicasse fuisset affirmatum, cùm reve-
ra ita sit, ut non solùm probabiliorem asserat,
sed sequendam, si de Prælatis Religiosis erga
subditos non loquamur.
1365. Quod cùm ita sit mirari juvat quo-Diana à|D. Arauxo|sinistrè ad-|ductus.
modo Dom. Arauxo pro negativa eum senten-
tia adducat in Decisionibus moralibus Parte 1.
Tract. 2. alias 11. Quæst. 11. n. 3. eũ citans Resol.
69. ubi & Nos, & etiam 70. ubi tamen idem
firmat, licet de Prælatis regularibus erga subdi-
tos ibi ex professo disquirat, juxta dicta nuper.
Citat etiam ipsum ex Tomo 7. Tract. 2. Resol. 26
ubi tantùm ait utramque sententiam esse satis
probabilem, & aliquomodo videtur affirmati-
væ favere. Ipse autem Dom. Arauxo negati-Quid ille|circa usum.
vam amplectitur; qui tamen in fine statuit
non esse condemnandos Episcopos, qui cum
judice laico ex rationabili caussa quandoque
dispensant: quia nullus condemnandus est ex
eo quòd in materia favorabili, & sine præju-
cio tertij, sequitur opinionem probabilem. Et-
enim una ex conditionibus concurrentibus in
opinione probabili est quòd possit sequi tuta
conscientia; alioquin probabilis non esset.
Opinio autem affirmativa talis est, & valde
quidem probabilis, ab intrinseco & ab extrin-
seco. Cùm tamen in materia favorabili, qua-
lis est ista, non requiratur intrinseca probabi-
litas, sed sufficiat extrinseca virorum non in-
fimæ notæ. Quis enim dicere audeat opinionemD. Arauxo.
relatā, quæ pro se habet tot tantosque Auctores Iuris
& Theologiæ strenuè peritos, ut Cajetanum, Na-
varrum, Suarium, Covarrubias, Leßium, & alios
recensitos, non esse probabilem, saltem extrinseca
probabilitate, & sufficienti excusare à culpa Episco-
pos, qui ei se conforment, & juxta illam operentur?
Quæ sunt verba præfati Scriptoris. Cujus do-
ctrina optima quidẽ est, & quę deberet materijs
alijs pariformiter applicari. Et quod attinet ad
Patrem Suarium errat citatio, non enim Dis-
putatio. 27. est. sed 47. Sect. 6. in fine. ubi sen-
tentiam prædictam non tenet, sed potiùs op-
positam: illud tamen addit, quod est præsenti
instituto consonum, scilicet eos, qui possunt
ex privilegio dispensare in irregularitatibus
cum exceptione homicidij voluntarij, posse in
hac irregularitate dispensare, quia sub homici-
dio voluntario non comprehen ditur illud, quod
justè fit. Id quod Religionibus Mendicanti-
bus asserit convenire erga proprios cujusque
Religiosos.
1366. Facultates Indiarũ Episcopis concediCirca fa-|cultates|Episcopis|concedi|solitas.
solitas non transire ad Capitulum clarè osten-
sum n. 86. licet non defuerint quidam aliter,
sed meo judicio videri plusquàm improbabiliter<-P>@@
<-P>sentientes. Et n. 87. probatum non posse mori-
ente Episcopo, eligendo Vicario ab ipso com-
mitti, eo quòd incerta illi persona sit, nec possit
satis idonea per experimentalem, aut ipsi æ-
quivalentem notitiam judicari. Videtur au-
tem validam designationem futuram, si Epis-
copus Vicarium suum designet, si à Capitulo
fuerit confirmatus, juxta dispositionem Con-
cilij Tridentini, de qua n. 1361. designato
etiam alio, si à Capitulo non confirmetur, ut
frequentiùs accidit. In quo quidem quod ad
rem ipsam attinet, nulla apparet implicatio.
Sed non videtur quomodo esse conveniens
possit talis disponendi modus. Si enim Vica-
rius ipsi videtur idoneus, designet illum, & id
incertæ Capitularium confirmationi non re-
mittat, in quo sua esse inconvenientia possunt,
ob repulsam cum peculiari affectatione erga
illum, qua designatione præfata in officio pro-
gredi Episcopus conabatur, unde & in ipso no-
vus titulus offensionis, & qui illam solent in-
fausti effectus cōcitari. Et quod de communi-
catione dictum respectu Præbendariorum, ut
scilicet non sit necessarium ut qui in diœcesi
laborabunt, & facultatum sint usum habituri,
eam cogantur peragrare; eò tendit ut Præben-
darij ex eo titulo non teneantur Ecclesias de-
serere, ut possent fortè nonnulli sibi minùs
attenti persuadere. Et eo pacto visitationem
assumere ipsis prohibitam, juxta dicta Cap. 4.
Assert. 4. Ubi & illud occurrit observatione
dignum, in ijs, quos Episcopus ad functiones
ipsi concessas delegaverint, non expirare com-
missas facultates Episcopi interitu, etiāsi nulla
facta delegatione moriatur. Id quod ex tenorePeculiaris|pro comis-|sione illarum|& doctrina|notanda|circa ipsam.
concessionis constat, dum sic dicitur: Prædictas
facultates communicandi Sacerdotibus idoneis, qui
in ejus diœcesi laborabunt, & præsertim tempore sui
obitus, ut Sede Vacante sit qui poßit supplere &c.
Sacerdotes ergo idonei post mortem supplere
possunt, etiam ante tempus obitus delegati,
sic enim præ se fert verborum contextus, ut
illud Præsertim tempore sui obitus non ita acci-
piendum est, ut tunc præsertim fieri commissio
debeat, ne si desit, qui possint supplere defi-
ciant: sed amplior & favorabilior sensus, satis-
que congruus ille est, quem & Pontificis con-
firmat intentio, dum vult post mortem non
debere deesse, qui suppleant. Id quod etiam
ex sequentibus elucescit, dum sic ibi: Vt Sede
vacante sit qui poßit supplere, donec Sedes Aposto-
lica per delegatos, vel per unum ex eis, alio modo
provideat. Ubi notandum illud, Vt Sede vacante
sit: de singulari enim est sermo ab Episcopo
diligendo, in quo plenitudo resideat faculta-
tum. Quinam ergo delegati illi, de quibus
postea per delegatos? Non equidem alij, nisi
quos ante obitus tempus designarat. Quibus
tamen illud quod sequitur, videtur obstare:
Quibus delegatis auctoritate Apostolica facultas
conceditur Sede vacante, in casu neceßitatis con-
secrandi Calices, Patenas, & Altaria portatilia
sacris oleis, ab Episcopo tamen benedictis. Hæc
enim nimis ampla videtur concessio pro Sacer-
dotibus, quibus aliquam aut aliquas facultates
Episcopus delegaverat. Ad quod quidem di-
cendum videtur, cùm ad commissionem Sa-<-P>
@@0@
@@1@§. IV. Circa Ecclesiæ violatæ reconciliationem. 495
<-P>cerdotes idonei requirantur, non esse cur non
debeant memoratæ actiones delegari, cùm re
ipsa delegatis ab Episcopo committantur à
Sede Apostolica, dum aliud ab ipsa non pro-
videatur. Deinde commissio unius aut alterius
facultatis minoris momenti non reddit dele-
gatum, quatenus eo nomine majus aliquid de-
signatur. Unde in casus contingentia non est
temerè, sed consideratione & consilio adhibi-
tis procedendum. In quo & Episcopos opor-
tet esse cautissimos, & quæ per se ipsos exe-
qui commodè possunt, expediet valdè ut alijs
minimè committantur.
DIFFICULTAS
PECULIARIS
Circa pollutam Ecclesiam consecratam Sede
vacante.
1367. NUper sic visum in Limana Ca-Reconcilia-|tio an|queat vir-|tute facul-|tatis dictæ|præstari.
thedrali ex effusione sanguinis,
circa quod est diversimodè ju-
dicatum. Et modò occasione concessionis
præfatæ, juxta quam licet delegatis usus sacro-
rum oleorum in consecratione Calicum, Pa-
tenarum, & Altarium portatilium, quæstio in-
cidit circa Ecclesiæ reconciliationem, in quo
pars affirmativa videtur verosimilis, quia plus
id est, & ratione necessitatis concessum, cùm
tamen pro reconciliatione Ecclesiæ major vi-
deatur esse necessitas. Sed quidem cùm conse-
cratio oleis ab Episcopo benedictis sit facien-
da, in reconciliatione cum proportione proce-
dendum, ut aqua sit ab Episcopo etiam pecu-
liari illa benedictione, quæ in Pontificali ha-
betur, benedicenda cum sale scilicet, cinere,
& vino. Id quod non erit commodè factibile,
cùm Episcopus, qui benedicere possit, non ad-
sit, neque, ab aliquo ex distantibus, nisi post
longum temporis spatium expectari, cùm ta-
men reconciliationis necessitas urgeat. Nec
credibile sit pro hujusmodi effectibus aquam
sic benedictam asservari. Quid ergo tunc? Li-
cebítne aquam communi benedictione sacra-
tam ad hujusmodi ministerium adhibere? Tit.Quid per|privilegia|Religio-|num.
12. nu. 262. & seq. privilegium adduxi, juxta
quod à Regularium Prælatis id fieri queat,
quod & tradunt adducti in Additionibus nu. 25.
Ex quo videtur idem posse à prædictis fieri
delegatis. Regulares enim aqua ab Episcopo
benedicta debere uti per se loquendo affirmant
adducti citato n. 263. ratione autem necessi-
tatis, quod est dictum indulgetur. Ex quo vi-
detur argui pro delegatis posse, ex ratione simi-
li, immò & rationis identitate. Quod quidem
videtur satis probabile.
1368. Sed quia & delegati hujusmodi de-Quid in to-|tali defectu.
esse possunt, ut in casu præfato vidimus acci-
disse, videndum quid fieri in similibus queat.
De quo Diana diversis egit in locis, sed præ-
cipuè Parte 11. Tract. 8. Resolut. 23. Ubi sen-
tentiam Pauli Piasezij adducit, de qua & No-Noctinot.
ctinotius Verb. Ecclesia polluta nu. 15. qui ita<-P>@@
<-P>scribit: Piasezius docet (in Praxi Episcopali
par. 1. cap. 2. arti. 4. n. 7.) quòd ubi reconcilia-
tio non potest haberi statim ab Episcopo, debeat la-
vari Ecclesia cum aqua exorcizata, & interim ce-
lebrari in ea, donec reconcilietur per Episcopum,
Cap. finali de Consecrat. Ecclesiæ. Sic ille pro
casu, de quo agitur eximius futurus fautor, si
uti relatio proponitur, docuisset, cùm tamen
aliquid sit omissum, in quo multùm potest
esse momenti, sic enim Auctor: Vbi etiam re-Paulus|Piasezius
conciliatio haberi non posset, posset ex permißione
Episcopi lavari Ecclesia polluta aqua exorcizata, &
celebrari interim donec reconcilietur per Episco-
pum. Sic Piasezius ad effectum dictum requi-
rens Episcopi permissionem, seu veriùs licen-
tiam, quam posse dari sunt qui sentiant, ut vi-
deri apud citatos potest. Sic enim prior Vers.
Dostları ilə paylaş: |