<-P>Ecclesiam venire, de licentia Vicarij licebit in illa
celebrare. Sic ille, adducto etiam Cardinali
Lugo, qui Tomo de Sacramentis Disput. 20. n. 63.Et Cardi-|nalis Lugo.
sic habet: Potest tamen Episcopus ex caussa neces-
sitatis dispensare, & tanta potest esse neceßitas, ut,
non sit recursus ad Ordinarium, si poßit absque ejus
licentia celebrari. V. g. Si in die festo populus non
habet aliam Ecclesiam, in qua poßit Missam audire.
Hæc Cardinalis: qui de Episcopo locutus priùs,
cùm de recursu egit statim, non ad Episcopum,
sed ad Ordinarium habendum dixit, indicans
posse illum etiam ad Ordinarium haberi, qui
Episcopus non sit, & ita ad Vicarium genera-
lem, unde & P. Avilæ meminit n. 62. cujus &
doctrinam amplectitur cit. n. 63. quatenus ea-
dem est, quæ & illorum, quos refert pro cele-
bratione cum licentia Episcopi: sic enim &
tenet P. Suarez Tomo 3. Disputat. 81. Sect. 4.
Vers. His positis, in 3. p. & P. Fagundez Lib. 3.
de. 1. Præcepto Ecclesiæ Cap. 13. nu. 2. quorumPP. Sua-|rius & Fa-|gundez, qui|& defensi.
rationem impugnat ex eo deductam, quòd
Episcopus potest dare licentiam celebrandi in
loco non consecrato: ergo & in loco, qui per
violationem quodam modo amisit consecratio-
nem. Non enim videtur legitima cōsequentia:
quia Episcopus de jure cōmuni potest deputare
Oratorium saltem publicũ non consecratum ad
celebrandũ, absq; necessitate & tamen sine ne-
cessitate nequit licentiā concedere ad celebran-
dum in Ecclesia violata: ergo non est similis
ratio pro illis, unde solùm necessitatis titulum
pro licentia dicta videtur agnoscere. Sed qui-
dem prædicta ratio potest sustineri: Nam stan-
te potestate in Episcopo ad licentiam pro loco
non consecrato, non est cur debeat negari in
illo similis ad Ecclesiam violatam; licet enim
plus aliquid videatur hoc esse, non tamen ali-
cubi prohibitum invenitur, & quod ratione
necessitatis pariter verosimile comprobatur.
Itaque ratio, quam dictus Auctor reddit, à
præfatis debet subintellecta censeri. Ubi &
addi potest esse in prædictis suum modum æ-
qualitatis: licet enim locus publicus in eo ex-
cedat, quòd violatus non sit, in Ecclesia tamen
id habetur pro majori convenientia quòd sit
locus Dei cultui consecratus, cujus consecratio,
etiam post violationem perseverat.
1370. Quidquid de hoc sit, sententia Car-Cardinalis|Lugo ut|minùs fa-|vere videa-|tur.
dinalis ex eo non videtur casui præsenti con-
gruere, quòd de necessitate loquatur, quam
ejus declarat exemplum, si videlicet non sit alia
Ecclesia, in qua die festo populus Missam
possit audire. Cùm tamen Limæ quadraginta
aliæ sint, in quibus posset impleri præceptum.
Sed quidem generalis doctrina ab Auctore
præmissa eum sententiæ, de qua agimus, fau-
torem ostendit, dum ait, ut ex eo positum:
Potest tamen Episcopus ex caussa neceßitatis dis-
pensare &c. Vidimus tamen, cùm de recursu
agit, non Episcopi, sed ordinarij nomen indu-
xisse, quo & Vicarius Sede vacante compre-
hensus. Licet autem exemplum ab eo sit dictæ
necessitatis adductum, illud genera alia neces-
sitatis non probat exclusa, quando & major
esse illa potest, ut in casu nostro, violatæ sci-
licet Metropolitanæ Ecclesiæ. Quantùm enim
esset in ea inconveniens, si ut locutus superiùs<-P>@@
<-P>Pontifex, divinæ laudis organa suspendantur? Et
quidem præfatus Cardinalis in allato exemplo
de illo locutus casu, in quo sine licentia posset
celebrari. Ubi enim illa adest, minor est suffi-
ciens, & satis est juxta Auctores adductos, si
Episcopus absit, & non possit advenire, ut li-
centiam concedere Vicarius Sede vacante pos-
sit, immò & non vacante, propter eandem ra-
tionem.
1371. Aliter etiam philosophari possumusModus|alius philo-|sophandi|verosimilis.
juxta sententiam, de qua nu. 263. Tituli præ-
sentis, juxta quam Prælati Religionum possunt
reconciliare Ecclesias aqua ab ipsis benedicta,
si alia non suppetat in absentia Indicorum
Episcoporum, & saltem per duas distent diœ-
tas, quod & tenet P. Mascarheñas Tractatu de
Sacramentis 5. Disput. 5. nu. 320. cum alijs, de
quibus ibi. Quod quidem privilegium ad pro-
prias eorum spectat Ecclesias, sed videndum an
possit ad alias extendi, & ita in nostro casu
locum habere. Circa quod verosimilis esse po-
test affirmatio, pro qua privilegium Pauli
Tertij, de quo nu. 261. non obscurè videtur
suffragari, sic enim ibi post alia: Et vestes sa-Privile-|gium Pauli|III. pro|Societate.
cerdotales, Pallas, Corporalia, Calices, Altaria,
Cœmeteria (si Episcopus, qui ea faciat, Catholicus
ibi non adsit) benedicere, ac profanatas Ecclesias
reconciliare poßint. Sic Pontifex ubi quod ad
profanatas Ecclesias pertinet satis compertum
apparet: quòd autem ad proprias non debeat
arctari, ex eo ostenditur, quod circa præceden-
tia conceditur, & ad ea, quæ ad externos spe-
ctant, extendi probatum Cap. 10. Tit. 12. Dicto
4. nu. 260. Deinde etsi concessio de ijs tan-
tùm, quæ ad usum proprium attinent videatur
expressè procedere, necessitatis casus pro alijs
minimè exceptus reperitur, unde potest ad il-
lum verosimiliter applicari. Jam enim vidimus
quantam habeat vim hac in caussa necessitas,
quando & sine Ordinarij licentia, quod est pro-
fecto à communi jure exorbitans, potest in ne-
cessitate celebrari. Quod multò plus est, quàm
extensio facultatis, de qua agimus, dum à Ca-
pitulo Regularis Prælatus ad illam invitatur.
Et in privilegio dicto, in quo pro erigendis
Ecclesijs & alijs circa ipsas facultas attribuitur,
sic additur, Sine alicujus præjudicio, quæ qui-
dem & ad sequentia meritò quis asserat refe-
renda. In hujusmodi ergo concessionibus, &
illorum usu, quando præjudicium nullum est,
sed potiùs utile & exoratum obsequium, id
quidem minimè est Pontificiæ menti contra-
rium. Et ex hujusmodi praxi id habetur, quod
ex præfatis nequit modis obtineri. Licet enim
licentia concedi possit ut in Ecclesia celebre-
tur, ex eo non tollitur quo minùs violata re-
maneat, unde & debet à superveniente Epis-
copo reconciliari.
1372. Sunt quidem nonnulli asserentes eoEcclesia an|reconcilia-|tur celebra-|tione Missæ|in illa.
ipso quòd in Ecclesia violata Sacrificium Mis-
sæ celebretur, amissam ipsi sanctitatem resti-
tui, & reconciliatam censeri. Sic P. Sà Verb.
Ecclesia nu. 19. & in 2. editione Lugdunensi ad-
duntur pro eodem Navarrus, Toletus, & P.Qui affir-|ment aut|probabile|censeant. &|qui melius|negent.
Suarez cum manifesta falsitate. Tenet etiam
Diana Parte 1. Tractat. 14. Resolut. 69. & P.
Avila citata Disputat. 7. Vers. Castro respondet,<-P>
@@0@
@@1@§. IV. Circa Ecclesiæ violatæ reconciliationem. 497
<-P>eumdem Castrum adducens ex Lib. 2. de lege
pœnali Cap. ult. ubi sic censet: valde sibi pro-
babilem videri ejus sententiam affirmat. Sed
illam omni fundamento carere judicat & pro-
bat Cardinalis Lugo suprà n. 62. & ante illum
P. Layman Lib. 5. Tract. 5. Cap. 5. nu. 12. Vers.
Addendum. Et præter alia, quæ contra illam
objiciuntur, argui validissimè potest ex Cap.
Aqua de Consecrat. Eccles. in quo reconciliatioCap. Aqua|de conse-|crat. Eccle-|siæ.
Ecclesiæ per Sacerdotes simplices fieri prohibetur,
& sic additur: Quia licet Episcopus committere
valeat, quæ jurisdictionis existunt, quæ ordinis ta-
men Episcopalis sunt, non potest inferioris gradus
Clericis demandare. Sic Pontifex. Tunc ultrà
Communis Doctorum sententia, de qua supe-
riùs, firmat posse Episcopum licentiam conce-
re ut in violata Ecclesia celebretur; ergo & ut
per Sacerdotes simplices reconcilietur. Patet il-
latio, quia per celebrationem Missæ reconci-
liatur. Dici potest à Pont fice tantùm prohi-
beri reconciliationem ritu solemni, qualis ex
veteri more in Pontificalibus præcessit, & quo
ad substantialia in eo habetur, quod Clemen-
tis & Urbani VIII. auctoritate vulgatum. SedValidè pro|sententia|negante|arguitur.
contra est, quia immeritò magnus ille recon-
ciliationis labor Episcopis indiceretur; si per
solam celebrandi licentiam ille posset evitari.
Itẽ prohibitio talis esset inutilis, ut constat, cùm
sine reconciliatione dicta posset facillimè illa
stare, quæ per solam Missæ celebrationem ab
Episcopo posset adhiberi. Prętereà recōciliatio
absolutè loquendo nōjurisdictionis, sed ordinis
Episcopalis asseritur, unde sine fundamẽto ab-
soluta assertio ad specialem adstringitur; sine
ratione item, ex eo enim fieret, quòd si propter
sanctitatem sacrificij labes violationis abster-
gitur, ex celebratione pariter debet Ecclesia cō-
secrata censeri, si ita accidat, ut per ignorātiam
aut malitiam Sacerdos in illa celebret, quæ
nondum fuerat consecrata: quod quàm sit ab-
surdum statim apparet. Quod ergo ad nego-
tium istud spectat ex sola Ecclesiæ dispositio-
ne dependet, ut illa dicatur Ecclesia consecrata
& benedicta, quæ peculiaribus Ecclesiæ cære-
monijs fuerit Deo dedicata: quod & in recon-
ciliatione pariter accipiendum: in illa enim
quasi de novo Ecclesia dedicatur, dum conse-
crationis & benedictionis impedimenta remo-
ventur. Cúmque ab Ecclesia nullus alius sit
institutus ritus pro præfatis, nisi qui in sacris
Cæremonialibus proponitur, quidquid aliàs
confingitur, solido est fundamento destitutum,
unde neque apparet ab intrinseco probabile;
an autem ab extrinseco, viderint alij, dum Au-
ctores citati satis per trāsennam videntur quę-
stionem delibasse potiùs, quàm ut par erat, per-
tractasse.
1373. Cùm ergo res sic se habeat, in casuClauditur|resolutio.
nostro reconciliatio facta modo dicto Episco-
pum à labore solemnis reconciliationis eximet;
neque Ecclesia diu erit irreconciliata secun-
dùm Communem bene sentientium persuasio-
nem. Quòd si dicatur juxta modum reconci-
liationis dictum probabiliter tantùm reconci-
liatam debere existimari, unde & posse recon-
ciliari legitimo Ecclesiæ ritu. OccurrendumNotanda|doctrina.
revera reconciliatam quantùm ad ritum legiti-<-P>@@
<-P>mum attinet^. ex eo autem quòd videtur obstare
ratione Ministri, ab Ecclesia suppleri ne ite-
rata reconciliatio repetitione sacrarum cære-
moniarum cum scandalo videatur. Pro quo est
citatum Caput Aqua, in quo sic citatus Hono-
rius: Quod autem mandantibus Episcopis super re-Cap. Aqua|de Conse-|crat. Ec-|clesiæ.
conciliatione factum est hactenus per eosdem, mise-
ricorditer toleramus. Sic ibi. Circa quod ita scri-
bit Bernardus Parmensis Verb. Toleramus: Sed
videtur quòd ista sola tolerantia non sufficiat sibi,Bernardus|Parmensis.
nisi iterùm reconcilietur per Episcopum, quia nulla
fuit reconciliatio. Sed dic quòd per talem tolerantiā
ratā habet talem reconciliationem, & incipit valere
ex tũc &c. Id ergo quod in casu dicto dicitur ex
tunc valuisse; supposita jam Pontificia voluntate
in Jure expressa, in casibus, in quibus proba-
biliter actum fuerit, debet putari verosimiliùs
valiturum. Et quidem si Episcopus reconcilia-
re pergat, probabiliter tantùm in eo procedet;
cùm meritò dubitari possit an id facere queat
supposita reconciliatione modo dicto peracta:
etiamsi conditione utatur, ubi nullius Sacra-
menti valor in discrimen adducitur, juxta di-
cta nu. 262. præsentis tituli. Pro quibus hæc
satis, sicut & de Titulo 19. ut jam
CIRCA
TITULUM XX.
DE APOSTOLICIS
INQUISITORIBUS.
Multa ad S. Tribunal spectantia extant
in Tomis Auctarij, quæ dabunt
Indices, & præsertim
Tom. 2. Part. 7.
§. I.
Circa conscientiæ obligationes.
1374. NOtarios secreti viros esse debereCirca No-|tarium se-|creti, quæ|in illo desi-|derentur.
competentis ætatis, & maturi
judicij, ac notæ probitatis, eo-
rum officij qualitas, etiam me, alijsque tacen-
tibus, potest cumulatissimè persuadere. Unde
à multis est cum admiratione suspectum ado-
lescentem aliquando ad id muneris ex Hispa-
nia destinatum. Sed illis est faciendum satis,
& monendi ut advertant in sacro Tribunali
quæ tractantur, multa esse, & valde diversa, pro
quibus diversa in Secretarijs exigitur judicij
maturitas, & morum gravitas, & ad pruden-
tiam Dominorum spectare, ea sic disponere, ut
nihil indecens, indecorum, aut periculosum,
secundùm materiæ illecebrosæ caussam, in-
competentis ætatis Notario conferatur. Hinc
est id, quod circa Notarios in caussa fidei in-
venimus Canonico in jure dispositũ in Cap. VtCap. Ut|officium|de hæreticis|in 6.
officium §. Verùm, ubi illud: Volumus & manda-
mus ut in examinatione testium, quos recipi super<-P>
posse Religiosos assumi. In illis ergo & dis-
mitare. Audienda Glossa circa citatum §, ubiGlossa.
de qua nuper, redditur manifesta.
16. sic habetur: Et in discursu Capitis, de Inqui-
4. Tract. 8.) qui & id non videtur improbabile
damentum. Et Nos quidem nu. 1. illum exhi-
ficia procedit. Unde videtur non immeritò à
probatum. Cùm sint fortè futuri qui dicant
dici debuisset.