rabba diversum est: prius enim idem est ac Fi-De nomine|Barabbæ.
lius magistri, posterius autem Filius patris, sicut
apud Nostros Perra & Pera, jarra, & jara, &
apud Latinos Canna & Cana, Allia & Alia,
Annus & Anus, & alia. Stat ergo Mathiæ no-
men per simplex thau scribendum, & origina-
tionem incertam, ut si de illo interrogetur, re-
sponderi possit, quod alius Angelus ludic. 13.
v. 19. Cur quæris nomen meum, quod est mirabile?Iudic. 15.|v. 19.
Quod si placeat etymologia præfata, sicut &
aliæ, per me quidem licet, cùm in gloriam
D. Apostoli cedant, unde & citato §. 17. n.
418. nonnullas alias dedimus. Undique ergo
evadit ille laudabilis, vel ex nominis signifi-
catione multiplici, vel quia ignota.
§. XX.
Errores nonnulli cum documentis utilibus
proponuntur.
438. NVm. 422. col. 2. Domine pro Domino.Divorum|Pauli &|Barnabæ|elogium.
Divo pro Divi. Num. 425. col. 2.
Quid pro Quod. Hic pro Sic. Ubi de Divis Pau-
lo & Barnaba à Spiritu sancto in Apostolatus
munus specialiter designatis: neque notabiles
circa illos errores, sed leviusculi. Vitæ inno-
centissimæ Barnabas, Paulus etiam & ipse in-
teger vitæ, scelerisque purus, excepto sermone Vriæ,
excepto inquam furore, quo in Christi Eccle-
siam persecutor acerrimus ferebatur. Sed con-
versus ab ipso in eam vitæ puritatem evasit, ut
cum Barnaba bigam potuerit Evangelicam
constituere pro salvatione mundi ex illis, de
quibus Habac. 3. v. 8. Qui ascendes super equosHabae. 3.|v. 8.|Psal. 17.|v. 11.
tuos, & quadrigæ tuæ salvatio. Davidem canen-
tem audio Psal. 17. v. 11. Et ascendit super Che-
rubim, & volavit. Nec tamen ibi audio salva-
tionem. Et bene quidem: non enim Cheru-
bim ad salvationem ut ministri ejus primarij
& Christo propinquiores adsciti, sed qui ab
ipso electi plusquam Cherubicis virtutibus
eminentes: Apostoli inquam, ut D. Ambrosius
eleganter exposuit in Psal. 118. in fine Octon. 4.D. Ambro-|sius.
sic locutus, Ascendisti in equos tuos, equitatus tuus
sanitas. O bonorum equorum duodeca jugum mira-
bile, quibus fræna pacis, habenæ sunt charitatis,
constricti inter se concordiæ vinculis, & jugo fidei
subjecti .... Bonum aurigam portantes Dei Verbum,
cujus flagello fugatæ sunt illecebræ sæculares &c.
Ubi licet S. Doctor de duodecim loquatur,
ejus doctrina ad duos præfatos pariter referen-
da, & singulari quadam ratione, quia simul
electi, ut simul pergerent, dum aliud cælitus
oraculum non haberent, unde illis id apprimè
congruit, quod à S. Ambrosio dictum: Quibus
fræna pacis, habenæ sunt charitatis, constricti inter
se concordiæ vinculis. Ex quo sit ut non solùm
scientiâ Cherubim, sed & ardenti fuerint Se-
raphim charitate. Quid ergo si tantùm levissimi
errores in ipsis, quos humana nequit penitus
fragilitas evitare. Et talis ne in ea divisione
eorum inter se fuit, quam occasione JoannisAct. 15. v.|37. & seqq.
Marci accidisse narrat D. Lucas? Act. 15. v. 37.<-P>@@
<-P>& seqq. Fortè illud, sed quod cum constantissi-
ma constiterit charitate: pro quo sic D. Joan-Separati|salva cha-|ritate.|D. Ioan.|Chrysost.
nes Chrysostomus post alia magno ejus spiri-
tu digna: Mihi etiam videtur disertè separatio illa
facta, & quòd inter se dixerint: Quoniam ego non
volo, nec tu vis, ne pugnemus: distribuamus provin-
cias, & ita sibi invicem multum cedentes hoc fece-
runt. Volebat enim Barnabas non dejici quod à
Paulo erectum. Idcircò & seceßit. Volebat simili-
ter & Paulus non infirmare quod illi visum: ea
propter & ipse idem facit, ac secedit. Vtinam &
nos tales seceßiones faceremus, & sic ad prædicandũ
abiremus. Sic ille. Ex quo apparet quanta cum
circumspectione dissensio illa processit, atten-
dentibus beatis commilitonibus, ne occasio ulla
violandæ charitatis, & intimæ amicitiæ, inter
pugnam utrimque rationabilem oriretur. Ex
qua factum ut gloria Dei amplificaretur cre-
dentium cumulo, prædicatione ampliùs pro-
pagata, & sancta amicitia sine violationis
cujusquam periculo conservata.
439. Num. 429. col. 2. Hic pro Sic. ErrorD. Marci|singularis|laus.
tolerabilis, & qui posset sustineri. Non ita qui
sequitur Num. 430. col. 2. Reciperet pro Cogeret.
Ubi de D. Marco agitur suo exemplo omnes
imitatores Christi ad exemplum sui cogente;
ut loquitur D. Hieronymus, quod ibidem ex-
pensum. Sed an stare etiam possit, quod & re-
ciperet? Videtur equidem indole S. Evange-
listæ perspecta, minimè singularitatis fastuosæ
avida, ut neminem velit sibi, more Pharisæi il-
lius in Evangelio miserè celebris, coæquari.
Non sum sicut ceteri hominum. Lucæ 14. v. 11.Lucæ 14.|v. 11.
Itaque volebat esse plures Marcos, & quo si-
miliores, eo dilectiores, quia ex eo ampliùs
Christi gloria, quam ambiebat corditus, auge-
batur. In quo nescio an dicam Divum Paulum
præivisse, quem dicentem audio: Volo enim1. Cor. 7.|v. 7,
omnes vos esse sicut me ipsum. 1. Cor. 7. vers. 7.
Magnum quidem in Paulo magisterium, sed
alijs, non Marco scribebat, in longinquo agen-
ti, & sublimiori lumine collustrato: licet ne-
gari nequeat magnum in Marco fuisse Pauli
spiritum prædicto in ornamento in se mirabi-
liter expressisse. Cujus præfatam sententiam
Auctor Commentariorum in ipsius Epistolas
inter D. Hieronymi opera sic exponit: VoloAuctor|apud D.|Hierony-|mum.
autem &c. Hoc parvulis indulgeo, non præcipio ut
perfectis: nam omnes homines cupio mihi similes
inveniri. Sic ille. Omnes ergo homines cupie-
bat esse perfectos, & omnes pariter ita sibi si-
miles, ut nullius comparatione esset singularis,
si Deus vellet dona sua æqualiter impartiri.
Sed unusquisque proprium donum habet ex Deo.
Ibidem. Et hoc quidem in D. Marco quod
summæ est ipsi laudi, credimus, & dicimus
præfulsisse.
440. Num. 432. col. 2. Hunc ergo ille præCirca D.|Lucam.
oculis, non Illa. Num. 433. col. 1. Ablusione pro
Adlusione adversante sensu. De se solo locutus,
deest particula, Non, ut ex contextu constat.
Vegetionum pro Vegetiorum ex comparativo Ve-
getior à Vegetus. col. 2. Iam ille pro Tam ille.
Num. 434. col. 2. Domicans pro Dimicans col. 3.
Tamen esse divinam pro Tam. Trationem pro Tra-
ditionem, Perarat pro Perorat. Totus hic erro-
rum cumulus §. 19. ubi de Divo Evangelista.<-P>
@@0@
@@1@§. XX. Circa Partem I. Errores cum documentis. 157
<-P>Luca Nobis sermo, dum conaremur dignum
illi præconium adornare. Sed lux ille est, juxta
nomen suum, & lux, ut spero, lucebit in te-
nebris, & multò meliùs erroribus profligatis.
Et quidem mirum haberi non debet, si sata-
gente tenebrarum aliquo principis satellite er-
rores fuerint plusquàm in Heroibus alijs cœle-
stibus cumulati: cùm odio illum habeat plus-
quàm vatiniano, eo quòd excellentias Virginis
suo in Evangelio reddiderit manifestas. HincGenes. 3.|v. 15.|Vt conterat|quotidie ca-|put serpen-|tis.
enim contra infernum durum & durans instau-
ratum prœlium, hinc victoriæ innumeræ, &
triumphi innumeri reportati. Ipsa conteret ca-
put tuum. Genes. 3. v. 15. An id semel? Mini-
mè. Vicit, & vincit quotidie per fideles adju-
torio cœlesti roboratos: habet enim caput quodPsal. 73.|v. 23.
sæpiùs conteri possit: quia superbia eorum, qui
te oderunt, ascendit semper. Psal. 73. v. 23. ut
infernalibus hydris nova capita, crescente su-
perbia, emergere, & ascendere videantur Sicut
ergo ob contritionem hujusmodi inimicitiæ
inter Virginem & Serpentes tartareos positæ,
ut ibidem dicitur: Inimicitias ponam inter te &
mulierem: ita & inter eos, qui ea auxiliante
conterunt. Sed cum D. Luca præ alijs: quia
quòd alij conterant, ipsi est præ alijs adscri-
bendum. Per ipsum enim excellentiæ Deiparę
cognitæ, unde & ad ipsam recursus compara-
tus, sicq́ue & ipse dici potest cum conterenti-
bus conterere, & cum triumphantibus trium-
phare, ut & continuatione gaudeat præmio-
rum. In Psalmo nostro id habemus, de quo in
principio: Misericordias Domini in æternum can-Psal. 88.|v. 1. & 2.
tabo. In generationem & generationem annuntiabo
veritatem tuam in ore meo. Psal. 88. v. 1. & 2.
& dictum nu. 49. quod ore suo Propheta an-
nuntiaturus dicatur veritatem Domini futuris
generationibus, quia ad illas ejus erant carmi-
na perventura. Et stat ritè illud: unde & stat
quod in generationem & generationem canta-
verit, sicque & modò cantet in utraque Ec-
clesia militante & triumphante, quia ea, quæ
essent cantanda ministravit. Ad hunc ergo
modum, vincit & triumphat D. Lucas, & ser-
pentis conterit caput, quia Virginem mundo
exhibuit, dum notam fecit, cujus imploratis
auxilijs victoriæ & triumphi apud fideles fre-
quentissimi comperiuntur.
441. Num. 438. col. 1. Sed illius pro SedDe D. Lucia|Virgine.
illud. Intexisse pro Interisse. De Sanctissima
Virgine Lucia sermo, & doleo, ubi de illa agi-
tur, puritatis speculo, quidquam litura dignum
admisceri. Illius hodie festus recurrit dies, &
transire illum sine alicujus laudatorij addita-
menti obsequio non permittit affectus. Ubi
de morte agebatur errores dicti incurrerunt,
cùm scilicet similitudo cum Christi morte fir-
maretur. Cùm voluit ille, mortuus, mortua
& Lucia. Rogavi Dominum meum Jesum Chri-
stum ut ignis iste non dominetur mei: & impetravi
à Domino inducias martyrij mei. Sed cur illa
ignis martyrium recusat, & precibus amoli-
tur? Ideò utique, (ut rationes alias discurren-
tibus aliter relinquamus) ne virgineum corpus
in cineres abiret, & eo pretiosissimo divinæIgnis mar-|tyrium cur|recuset.
beneficentiæ pignore privaremur. Sic spiritu
sancto inspirante peractum. Castè & piè viven-<-P>@@
<-P>tes templum sunt Spiritus sancti. Sic illa de se-
ipsa, dum sibi, quod commune videri poterat,
specialiter adaptavit, contestante exceptione
omni majore teste, Diva inquam Agatha: Quia
jucundum Deo in tua virginitate habitaculum præ-
parasti. Cùm ergo Virgineum Corpus Spiri-Vt in ejus|corpore Spi-|ritus san-|ctus.
tus sancti esse habitaculum agnovisset, perma-
nere illud sua in geminata integritate voluit,
sic enim & Spiritus sanctus cum ipso & in ip-
so, qui fons est donorum, ut ex Isai. 11. v. 2.
constat. Ubi licet de spirituali donorum sep-
tennario sermo sit, ad omnia alia debet exten-
di, vulgari argumento de majori ad minus:
unde & in labore requies, in æstu temperies, in
fletu solatium, dulce & refrigerium aderit, ubi
& corpus, aut ex corpore pretiosa portio; im-
mò & ubi nihil ejusmodi, si petentis pietas eòFelix ipso|Veneta|Respublica.
se proripiat, ubi thesaurus talis asservatur, Ve-
netijs inquam, amplissima illa & erga sacra
pignora apprimè religiosa Republica. Neque
enim sine mysterio dispositum ut in ejus Festo
Evangelium de Thesauro in agro abscondito
decantetur, pro quo qui invenit, omnia, quæ
habuit bona contulit, lætissimus comparato.
Gaudeat ergo opulentissima & florentissima
Respublica Thesauro isto, quem debet meritò
suis omnibus thesauris anteferre, cùm dono-
rum omnium pariter habeat munificentissi-
mum largitorem. Inducias illa impetravit
martyrij, etiam cùm inviolata ab igne, trans-
fixo gladio gutture loquebatur.
442. Et cur itura jam ad sponsi nuptias, adCur differas|mortem.
gloriæ palmas, exitum remoratur? Ut oret
quidem, & feliciorem statum Ecclesiæ, im-
mani persecutionum turbine cessante pollicea-
tur. Ita ergo tenerum illud cor erga Ecclesiam,
& fideles filios affectum, ut gloriæ jamjam
instanti orationem præferat, & quod ad fide-
lium consolationem conferre poterat, non cur-
sim, sed per otium exequatur. Et quia in morte
similem Christo & dictum & probatum, videa-
mus & hoc in illo graphicè demonstratum.
Matrem discipulo dilecto, & discipulum Ma-
tri pendens in cruce commendat. Ecce filiusSimilis|Christo in|illa.|D. Ambro-|sius.
tuus. Ecce mater tua. Joan. 19. v. 26. & 27. Cir-
ca quod D. Ambrosius Libro de Institut. Virgi-
nis ad Eusebium ita scribit: Paulisper publicam
differt salutem, ne Matrem inhonoram relinquat.
Sic ille. Nec solùm Matris honori & solatio
consultum ab ipso, sed & discipuli. Ideò ille
dilectionem sui narrationi præmisit: Cùm vi-Ioan. 19.|v. 26. & 27.
disset ergo Jesus matrem, & discipulum stantem,
quem diligebat. v. 26. Ubi de Matris dilectione
nihil, de hoc enim non poterat dubitari. Se
autem nota peculiari designat, & dilectum
pleno ore pronuntiat: ut quod narraturus per-
git, dilectioni loquentis, & mirabiliter agen-
tis adscribatur. Paulisper ergo differt ille pu-
blicam salutem, mundi redemptionem, ut Ma-
tris & discipuli sic honori & solamini consula-
tur. Huic se divino exemplari Virgo sanctissi-
ma Lucia præstitit ardenti ex dilectione con-
formem; dum & martyrij decus, & gloriam
divinæ differt visionis, ut Ecclesiæ honori, &
fidelium consolationi accommodis omnibus
singulare momentum importet. Et in Domino
quidem dilatio prædicta geminatæ gloriæ re-<-P>
@@0@
@@1@158 Recognitio II. Amphitheatri Misericordiæ.
<-P>tardatio fuit: publicæ inquam salutis, hoc est
redemptionis, in quo summa est ipsius gloria
constituta: & etiam ejus, quæ ad beatitudi-
nem pertinebat: non quidem animæ, quod ad
substantiam ejus spectat, sed ad illa, quæ
ad animam ex mortalis corporis consortio re-
dundabant, & pœnali onere deprimebant, at-
que etiam corporis, glorificandi citiùs, si &
citò mortalis conditio finiretur. Pro quo id ob-
servatione dignum in D. Ambrosij verbis oc-
currit: quòd scilicet Christus de gloria du-
dum explicata minimè quod ad dilationem
attinet, curasse videatur, dum honoris Ma-
tris, & discipuli adeò se providum ac solicitum
curatorem ostendit: & publicæ tantùm salutis
mentio celebris exhibetur. Plus ergo ille pon-
derandā nobis salutis nostræ curam impendit,
& illius dilationem, quàm quod ad gloriam
suam spectat, quod nec videtur curare, ut quan-
tùm amori ejus maneamus obstricti hoc præ-
stantissimo argumento dignoscamus. Ut & stat
quod ad D. Luciā attinet, cujus & amori debet
Christianus populus peculiarem se recognosce-
re debitorem. Et sint hæc paucula pro ipsa sa-
tis, pro quibus felicem ad alia tendentes arri-
puimus occasionem.
443. Num. 440. col. 1. Ferus pro Feris. Num.Errorum|series.
442. col. 1. Theodotus pro Theodorus. Persona-
rum pro Personam. Num. 443. col. 2. Quid pro
Qui. Num. 448. col. 2. Ne credendus, pro Nec.
Nuncupata pro Nuncupatam. Num. 452. col. 2.
Potest pro Potu. Num. 453. Divitias pro Divi-
nas. Sistamus hîc aliquantulùm ex hoc inju-
cundo errorum cursu, & in hoc ultimo divinas
leges divitias dictas non ineptè neque fallaci-Legum cu-|stodia divi-|tiæ veræ.|Psal. 118.|v. 14. 72.|& 127.
ter æstimemus. Optimus circa hoc judex &
rex & Propheta, qui id non semel protestatus;
sic enim Psal. 118. v. 14. In via testimoniorũ tuo-
rum delectatus sum, sicut in omnibus divitijs v. 72.
Bonum mihi lex oris tui super millia auri & argen-
ti. v. 127. Ideò dilexi mandata tua super aurum &
topazion. Ideò equidem quia mundanis omni-
bus pretiosiores, unde & solæ illæ verè divites
possunt reddere felici earum avaritia insatiabi-
liter æstuantes. Ubi tamen id solerter obser-
vandum; magnum quidem discrimen interce-
dere inter divinas leges (& humanas item, si sub
culpa obligent, quia jam eo pacto divinę repu-
tantur) & divitias sæculi: quòd istæ in malum
domini custodiuntur, juxta illud Eccles. 5. v. 12
Est & alia infirmitas peßima, quam vidi sub sole:Eccles. 5.|v. 12.
divitiæ conservatæ in malum domini sui. Ubi con-
servatæ idem est ac custoditæ, ut antiquissimus
omnium exponit Interpres D. Gregorius
Thaumaturgus, post quem D. Ambrosius sic
locutus: Avaritiæ languor inexplicabilis cupidita-D. Ambro-|sius.
tis languor istæ divitiæ sunt, ut dicit Ecclesiastes:
Est languor malus, quem vidi sub sole, divitias cu-
stodiri in malum poßidentis eas. Sic ille in expo-
sitione Psalmi primi. Cùm tamen leges divinæ
omnium optimo in loco debeant custodiri. DaPsal. 118.|v. 34.
mihi intellectum, & scrutabor legem tuam: & cu-
stodiam illam in toto corde meo. Psal. 118. v. 34.
Sic custodientes evadunt divites, quia inenar-
rabiles divitias Christi consequuntur, seu investiga-Ephes. 3.|v. 8.|2. Cor. 9.|v. 13.
biles, ut loquitur D. Paulus Ephes. 3. v. 8. ad
quod & spectat quod habet 2. Cor. 9. v. 13. Su-<-P>@@
<-P>per inenarrabili dono ejus. Pro quo SalomonProverb. 3.|v. 1. & 2.
Proverb. 3. v. 1. & 2. Fili mi, ne obliviscaris legis
meæ: præcepta mea cor tuum custodiat, longitudi-
nem enim dierum, & annos vitæ, & pacem appo-
nent tibi. Non potuit præcepta in corde custo-
dienti majores divitias polliceri, pro quo D.
Hieronymus audiendus in eum locum; sic
enim ille: Ne imposita præceptorum custodia tur-D. Hierony-|mus.
baret audientem, præmisit præmia certa, & sic enu-
meravit præcepta, longitudinem dierum, lucem
sempiternam: annos vitæ, transcensum mortalita-
tis hujus: augmentum pacis, ipsum æternæ beatitu-Isai. 9. v. 7.
dinis statum designat, de qua dicit Isaias: Multi-
plicabitur ejus imperium, & pacis ejus non erit fi-
nis. Sed & priori Dei populo in præsenti datum est,
ut cùm legi Dei obediret longo tempore in pacis
quiete viveret. Sic S. Doctor. Ubi doctrina quę-
dam observatione digna proponitur, ut cùm
observationi legis in veteri illa promissiones
bonorum temporalium factas audiamus, illas
pro nova & gratiæ ad sublimiora directas cre-
dere debeamus. Sic ergo præcepta in corde
servanti, quæ à Salomone expressæ, juxta D.
Hieronymi debent sensum usurpari, pro subli-
mioribus inquam divitijs, de quibus & Vates
idem sic, aut ore ipsius Deus: & sedebit popu-Idem 32.|v. 18.
lus meus in pulchritudine pacis, & in tabernaculis
fiduciæ, & in requie opulenta. Isai. 32. v. 18. Ut
ergo non negemus commissum errorem dum
pro Divinas positum Divitias, id tamen sine
absurdo stare potuisse oportet fateamur, ut sci-
licet appositivè legendum sit, Divitias leges,
quo pacto præfatus possit discursus locum non
importunum habere.
444. Num eodem col. 3. Jesum pro Jesu. SiIESVS re-|gnum cælo-|rum. & Dei.
Grammaticæ leges admitterent, staret bellè il-
lud: In regnum Jesum, sed cùm sequatur Christi,
addenda correctio. Verissimè namque Jesus
regnum est, & qui illum possederit, regnum se
assecutum meritò potest gloriari. In diebus illisMatth. 3.|v. 1. & 2.|& 4. v. 17.
venit Ioannes Baptista prædicans in deserto Iudææ
Dostları ilə paylaş: |