autem præcisivè sumpta videtur omnino im-
proportionata, ut sit tam nobilis Personæ prin-
cipium. Sic ille discurrit, quod & productioni<-P>@@
<-P>Spiritus Sancti adaptandum, ut sic intelligatur
quomodo processiones sint propriè vitales, ut-
pote intellectio & amor.
752. Circa quæ quidem negari nequit pro-Quid circa|illam.
babiliter Auctorem discurrere, quidquid non-
nulli voluerint rigidi originum activarum de-
fensores, ut vidimus cit. n. 240. Sed standum
dictis, quia rationes, quæ in contrarium addu-
cuntur non urgent, inter quas specialis illa, ex
distinctione originũ sequi in divinis nō solùm
trinitatem, sed quaternitatem, immò & quini-
tatem reperi. Id probatur. Nam origines con-
stituunt personas, aut formaliter, ut volunt
multi, aut licet aliqualiter distinguantur, eam-
dem tamen realitatem important, & ut ait D.
Thomas à Nobis adductus n. 297. ad modum
nostrum intelligendi reducitur, quatenus origo
hypostasim non videtur convenienter designa-
re: Atqui præter originem passivam Filij &
Spiritus Sancti constituentes illos, & activam
constitutivam Patris, datur origo activa Spiri-
tus sancti, in Patre & Filio: quæ communiter
una dicitur: licet sint qui duplicem asserant:
& cùm sint etiam, qui Patrem ante ori-
ginem activam constitutum asserant, de
utraque eadem videtur ratio, cùm sint sub-
stantia in gradu intellectuali, & suam rationem
incommunicabilitatis habent: Ergo &c. Sed
quidem ratio dicta aliquantulùm à Nobis
roborata, nullius momenti est: quia origines
dictæ sunt realiter Personis identificatæ, unde
multiplicari earum numerus ratione illarum
nequit. Immò neque dici plures personæ pos-
sunt saltem virtualiter distinctæ: id enim con-
tra rationem personæ est, quæ non multipli-
catur ratione cujuscumque ipsi quomodolibet
advenientis, cùm se habeat quasi subjectum,
quod semper est unum, quidquid receptibile
adveniat.
753. Circa id verò quod de spirationeCircacen-|suram à|P. Suario|negatam, &|assertam.
activa diximus, observandum est, ut probabile
quidem admissum, non esse à passiva distin-
ctam, juxta id quod à P. Suario assertum, de
quo cit. n. 240. qui in eo nihil erroris aut te-
meritatis se invenire testatus. Adductus tamen
n. 811. plusquàm temerarium esse affirmat,
negare spirationem activam ob Conciliorum
auctoritatem pro ea stantem, cui & assensus à
Nobis præstitus, neque admissa P. Arriagæ ex-
plicatio de origine passiva. Et quidem in cita-
tione præfati nu. 240. error typographicus ir-
repsit: pro libro enim 5. positus 3. Quomodo
autem possint P. Suarij asserta componi non
assequor. Quod autem à me dictum citato nu.
811. citata etiam P. Ruizij acriori censura ver-
bis illis: Et quidem non immeritò sic accipien-
dum, ut non sit censuræ absoluta approbatio,
quæ negata nu. 240. sed quòd non sine fun-
damento ita censuerit præfatus Scriptor, prop-
ter subjuncta ibidem, unde & P. Arriaga im-
pugnatus ibidem juxta explicationem, quæ
Concilijs adhiberi possit, de una actione aut
spiratione passiva, & non est penitus improba-
bilis, cùm eam & docti alij Scriptores ample-
ctantur, & P. Suario eatenus tantùm displicuit,
quatenus Doctores Theologi ita communiter
fuerint arbitrati, nec sit verosimile in expli-<-P>
@@0@
@@1@§. II. Circa conceptum divinarum Processionum. 261
<-P>cando hoc mysterio fuisse deceptos. P. Ortega
Disputat. 3. de Trinitate Quæst. 5. probandum
ex professo assumit probabilitatem sententiæ
dictæ: qui n. 1. parùm consideratè affirmat P.
Suarium ausum fuisse eam à censura liberare,
cùm aliàs sit ille non parùm in aliorum cen-
suras proclivis. Quæ enim audacia est id fate-
ri, quod Auctor dictus adeò verosimile prote-
statur? & qua dici veritate potuit Doctorem
Eximium in Censuras aliorum esse proclivem,
qui moderatione summa in Censurarum in-
ustione procedit? De quo ille ita scribit 2. 2.
Disput. 19. de fide Sect. 2. nu. 21. Tales censuræQuàm mo-|deratus in|illis.
sine discretione prolatæ scandalum generant, & in-
juriosæ sunt, quia, & infamiam inurunt, & inter-
dũ inducunt alia incommoda & detrimenta: & ideò
prudens Theologus ac timoratus, diligentißimè
observare debet, ut has censuras sine magno judicio
non efficiat. Sic ille doctrinæ suæ attentissimus
observator.
754. P. Quiros Disput. 7. de Trinitate n. 10.Quid P.|Quiros circa|sententiam|adversan-|tem.
sententiam prædictam referens, & pro ea
Henricum, Argentinatem, Marsilium, &
Scotum, opponit illi auctoritatem Agathonis
Papæ in 6. Synodo Actione 6. quæ non admo-
dùm videtur urgere, & rationem, quia nihil
pertinens ad perfectionem simpliciter simpli-
cem multiplicatur in personis: sic non datur
relativa Deitas, Omnipotentia, justitia &c. At
cognoscere est perfectio simpliciter simplex:
Ergo &c sic cōcludit: Id sufficiat de obsoleta opi-
nione. Pro quo nōnihil addit Disp. 36. n. 53. Sed
quidẽ quod ad rationem attinet probabiles ha-
bet instantias in prædicatis trāscendentalibus,
& relationibus ipsis, quę juxtagraves Scriptores
perfectionem simpliciter Simplicem impor-
tant. Unde certius aliquid adduci debuisset.
Nec verò ut obsoleta debet sententia dicta
contemni, quæ præter antiquiores, non con-
temnendos habet inter Neotericos defensores.
Et quidem superata difficultate, quæ circa Spi-
rationem activam ex auctoritate Conciliorum
occurrit, non ægrè poterunt illi rationibus sibi
objectis respondere, & multùm quidem ar-
guentibus sudandum est, (& an sit sufficiens
futurum ambigo) ut negotium illis possint
aliquale facessere, & in arctum pertrahere,
anxiè & difficilè evasuros.
755. Contra eamdem sententiam opponitAuctorita-|tes senten-|tiæ P. Bonæ-|Spei obie-|ctæ.
insuper citatus Scriptor Disputat. 41. Sect. 3.
auctoritatem Concilij Florentini in Oratione
pro unione Cap. 6. Col. 8. pag. ipsi 899. ubi sic
ait: Paternitas & origo differunt secundùm mo-
dum intelligendi, non re. Item & Caput Vnicum
de Summa Trinitate in 6. ubi definitur unica
spiratio: nec potest de passiva intelligi, quia
hæretici de unitate passivæ non dubitabant.
Circa quæ P. Bonæ-Spei doctrinam animad-
versione dignam inducit. Et de eo quod à P.
Quiros dictum circa obsoletam sententiam
cum adjunctis nil solicitus, ad præfata respon-
dendum sibi esse conveniens judicavit, de qui-
bus n. 36. & 37. Ait ergo ad Primum quomo-Quid ille ad|Florenti-|num.
documque ibi sumatur origo, eodem modo
esse sumendam Paternitatem, semperq́ue ve-
ram esse definitionem Florentini. Vel enim
sumitur origo pro originante, vel pro origina-<-P>@@
<-P>ta: si primum, est re eadem cum Paternitate
originante, & hoc sensu tam origo, quàm Pa-
ternitas est in Patre, cùm ut sic præcisè sit rea-
lis relatio principij ad Filium originem origi-
natam. Si secundum, est re eadem cum Pater-
nitate fundata in origine originata: & hoc
sensu tam origo, quàm Paternitas est in Filio in
divinis, uti in creatis. Sic ille, minimè au-Minimè ad-|mittendum.
diendus in hac ultima responsionis clausula,
quòd scilicet origo passiva sit idem realiter
cum Paternitate, ex quo & sequitur in esse
Patris constitui per Filium. Quod quidem
licet in creatis sustineri possit juxta aliquorum
sententiam, qui denominatione extrinseca
compleri relationem prædicamentalem asse-
runt, id quidem in divinis minimè potest su-
stineri, ubi quidquid ad mysterium Trinitatis
attinet, intrinsecum est, cùm per actus imma-
nentes penitus constet. Et sunt quidem qui
denominationem Patris à generatione passiva
posse desumi affirmant, ut videri potest apud
P. Arriagam Tomo 1. in 1. p. Disput. 48. nu. 6.
Sicut & è cōverso in Filio, quatenus relationes
eorũ ut prędicamentales considerantur: addunt
tamen generationem activam adæquatè cum
Patre identificari. In casu autem nostro nulla
in Patre activa generatio admittitur, & deno-
minatio Patris à generatione passiva, & con-
sequenter denominatio Paternitatis desumi pe-
nitus affirmatur. Et quidem si Pater talis est
formaliter per Filium: ergo non opponitur
Filio. Patet illatio, quia nihil opponitur for-
mæ, ratione cujus tale est. Deinde, Pater
absolutè generat: ergo absolutè opponitur
Filio, ex quo & sequitur non esse Patrem
per illum.
756. Ad auctoritatem Cap. Firmiter in 6.Sicut neque|ad Cap.|Firmiter.
responsurus pergit, cùm auctoritatem dictam
sic proposuisset: Confirmatur: In 6. Synodo Cap.
Vnico de Summa Trinitate &c. Ubi quidem mi-
rum est virum doctum inexcusabili inadver-
tentia prolapsum. Cùm enim in P. Quiros ci-
tatum comperisset Cap. Firmiter in 6. Sextam
Synodum esse credidit, unde extractum Ca-
put: cùm sit illud ex Concilio Lugdunensi, &
illud In 6. non Synodum, sed Sextum Decre-
talium librum indicaret. Quod quidem animad-
versum volui, ut admonitione qualicumque
mea Scriptores in hujusmodi reddantur atten-
tiores, cùm reverà defectus tales non sine boni
nominis aliquali jactura contingant. Respon-Illius ver-|ba.
det ergo sic: Respondeo ibi id non definiri, du-
biumque fuisse de paßiva uti de activa; eo quòd
Patri & Filio principijs realiter distinctis videre-
tur respondere debere principitas personas realiter
diversas, cujus oppositum definivit: unde cùm spi-
ratio activa & paßiva sint duæ realiter distinctæ,
puto oppositam sententiam minùs esse isti definitio-
ni conformem: adeoque P. Ruiz Disput. 84. Sect. 3.
nu. 12. censuram, qua dixit nostram sententiam esse
parum tutam, in se, & Patrem Quiros convertere
debet. Hæc ille: in quibus quod ad hæreticos
attinet, quibus insanum illud figmentum ad-
scribit, egregiè hallucinatus est. Ubi enim tale
aliquid legitur? Confictum sanè illud ad au-
ctoritatem adeò urgentem eludendam. Deinde
in eodem Capite id additur, quod responsio-<-P>
@@0@
@@1@262 Recognitio Tomi II. Problem. Theolog.
<-P>nem prædictam evidenter infringit, sic enim
ibi: Hoc habet Orthodoxorum Patrum, ac Docto-Cap. Fir-|miter.
rum Latinorum, pariter & Græcorum incommuta-
bilis & vera sententia. Atqui Orthodoxi Do-
ctores de spiratione activa sunt locuti, & sic
est Concilij mens ab omnibus intellecta, ut ex
P. Suario vidimus suprà, cujus hoc loco discur-
sus opportunè succedit, sed audiendus ille suis
locutus verbis: Nihilominùs vel ob hanc ipsamP. Suarez.
caussam (quod scilicet res hæc solùm videatur
pertinere ad modum concipiendi nostrum) non
videtur recedendum à communi Theologorum sen-
tentia: quia non est verosimile omnes ineptè conce-
pisse aut declarasse hoc mysterium, nec sine caussa
fuisse ita locutos. Sic ille. Iuxta quem, in eodem
loquentes articulo arguere pariter possumus,
ut minimè sit credendum Theologos omnes
mentem Concilij ineptè concepisse, & perpe-
ram declarasse: Omnes inquam, utriusque sci-
licet Scholæ, Thomisticæ & Scotisticæ, nec
non aliarum, si paucissimi excipiantur, qui
eo tempore, quo P. Suarez scribebat, ante 70.
inquam annos, pro nullis reputabantur, neque
omninò apertè locuti, paucissimis etiam posteà
subsecutis, sine laude novitatis. Dicere autem,
regestione censuræ, priorum sententiam esse
parùm tutam, intolerandæ videtur audaciæ, &
doleo me ad sic loquendum ab eo adactum Au-
ctore, qui à me laudatus suprà, & benignum
se præstare solitus erga Scriptores Socie-
tatis. Sit ergo ille sententiæ suæ probabi-
litate contentus, quod liberaliter indulge-
mus, nec transgrediatur terminos, quos non
solùm religiosa moderatio, sed & justitiæ ma-
nifesta jura præscribunt. P. Herincx Tomo 1.
Tract. 2. Disput. 1. n. 30. ex Smising, statuitP. Herincx.
quartam relationem Spiratoris esse de fide, &
Gregorium ac Gabrielem, qui pro opposita
sententia citantur, revera illam non amplecti
& posse congruam habere explicationem. Et
quid ille de P. Bonæ-Spei censura censeret?
Nisi dicamus non fuisse illam seriò prolatam,
sed apparenti quadam significatione jaculum
in eum missum indignanter retorquentis.
§. III.
Circa subsistentiam absolutam.
757. STatuimus illam Sect. 19. Problem. 4.Auctores|pro absoluta|subsistentia.
pro qua citati multi, præter quos sunt
alij, ex quibus Mag. Joannes à S. Thoma Tomi
2. Parte 2. Disput. 45. Arti. 2. apud quem Car-
melitani, & nonnulli alij, ex quibus aliqui à
Nobis adducti, Herincx citato nuper loco n. 59.
Lezana Disput. 4. de Trinit. Quæst. 3. Josephus
Rocafull in Praxi totius Theologiæ moralis Parte
1. Cap. 4. Quæst. 2. ubi & tradit ratione illius
posse Deum creatam naturam assumere. P.
Esparza Lib. 1. Quæst. 40. sub quadam conside-
ratione illam concedit, juxta quam putat posse
duas circa hæc diversas sententias conciliari.
Et mihi, quo plus rem considero, plus asserta
positio placet facili discursu, sed efficacissimo,
& ut reor, juxta materiæ qualitatem, evidenti,
probabilis, si benè ea, quæ in Problemate sunt<-P>@@
<-P>dicta, perpendantur. De concedenda Deo sum-
ma quadam perfectione agitur, talis enim re-
vera est absoluta subsistentia: complexumDiscursus|evidens pro|ea.
enim hoc Deus à relationibus præcisum exi-
miam præ se fert excellentiam & majestatem,
unde si convenienter potest eidem adscribi, id
equidem summa cum intellectus inclinatione
præstandum. Et quidem quemadmodum pro
adstruenda in Virgine puritate originea, pietas
Theologorum excubat, ita & pro Dei perfe-
ctione certandum. Et sicut quando de Virgine
agitur, contra illius puritatem necessitas re-
demptionis objicitur; & pro ea cum puritate
originis componenda, rationes verosimiles
conquiruntur: Ita equidem in negotio præ-
senti Theologorum pietas adniti profectò de-
buisset. Et nullus credo erit, qui eam negatu-
rus sit, si possit cum Theologicis principijs
componi: Atqui potest, ut constat, quia pluri-
mi & gravissimi Theologi ex S. Thomæ, Scoti,
& aliorum Scholis, id egregiè præstant, quod
& alij, si vellent, pariter possent; & non velle,
non sine detrimento videtur esse pietatis. Et
miror quidem cùm aliquos video multis argu-
mentis armatos in certamine incalescere. Et
quò hæc tendunt? Ad removendam à Deo
excellentissimam perfectionem, & nominis
illius DEUS singularissimam majestatem, &
unus ex his est P. Quiros, cujus argumenta
juvat specialiùs diluisse, Arguit ergo ille Disp.
29. à n. 22.
758. Primò, Quia subsistentia absolutaEx P. Qui-|ros arguitur|contra il-|lam. 1.
nequit esse totalis, neque partialis: ergo nulla.
Probatur 2. pars antecedentis. 1. quia relatio
adveniens est substantia totalis: aliàs Pater
non distingueretur adęquatè per Paternitatem:
ergo cum absoluta subsistentia totalitatem non
facit. 2. quia perfectio essentiæ divinæ, si sub-
sistentiam exigit, eam profectò exiget, quæ
absolutè talis sit: partialis autem non est talis,
ut deformis materialibus affirmat P. Suarez
Disput. 34. Metaphysicæ Sect. 5. n. 42. 3. quia
natura divina completur & terminatur per sub-
sistentiam relativam, id quod non habet partia-
lis subsistentia. Iam 1. pars antecedentis osten-
ditur, quia si esset totalis, tolleret à relationi-
bus rationem subsistendi, & per ipsam subsiste-
rent: nam subsistens habet hanc vim, ut sub-
sistere faciat omnia, quæ ipsi uniuntur, ut con-
stat in humanitate Christi, & in accidentibus
compositi.
Resp. facile esse totalem in suo genere, ab-Resp. esse|totalem.
soluto inquam, sicut existentia totalis est, &
ratio substantiæ. Sicut autem id non tollit re-
lationibus rationem existentię, neque substan-
tiæ, ita & de subsistentia dicendum. Ad id au-
tem quod additur de subsistentibus ratione
unionis, id contingere, quando id, quod unitur
propriè subsistens non est, ut in anima ratio-
nali, & materia prima melior philosophia pro-
bat: & ut nihil tale in humanis esset, circa al-
tissimum mysterium digniùs & singularius dis-
currendum.
759. Secundò. Si natura divina uniretur2. Ex sin-|gulari casu.
relationi, ita ut faceret cum illa unum suppo-
situm, non posset habere suam subsistentiam
propriam totalem distinctam à subsistentia re-<-P>
@@0@
@@1@§. III. Circa subsistentiam absolutam. 263
<-P>lationis: Atqui nihil ipsi prodest, formaliter
loquendo, quòd hæc unio non sit physica, sed
per identitatem. Ergo. Major probatur, quia
si natura subsisteret, non posset constituere
unum per se cum forma, quæ advenit ipsi com-
pletè subsistenti. Minor jam ostenditur. 1. quia
aliàs attributa haberent propriam subsisten-
tiam, solùm enim per identitatem alteri com-
municantur. 2. plus est de complemento rei,
plusque ipsi debetur, quod identificatur cum
ipsa, quàm quod præcisè unitur physicè; sub-
sistentia autem non est in eo, cui deficit com-
plementum. 3. Formaliter loquendo, hîc iden-
titatem per modum unionis concipimus, cogi-
tamnsque quid haberet natura, si à parte rei
poneretur sine relatione, quam tamen petat
ut sit incommunicabilis, & subsistat relativè
ut modò.
Resp. negando majorem, & ad probatio-Nihilurgere|convincitur.
nem negatur quod assumitur, posset enim
unum per se constituere, quia non esset com-
pletè subsistens in genere relativo, unde non
est de alijs curandum, quæ pro Minoris proba-
tione congeruntur. Admittitur enim casus sub
terminis modò extantibus, quæ aliàs posset
suppositio negari, quia eo ipso quòd natura
esset physicè unibilis, non esset infinitè perfe-
cta, & ideò neque per se subsistens, unde dici
hic posset quod sæpè aliàs, dato scilicet im-
possibili sequi quodlibet. Dicta autem juxta
admissam suppositionem omnia adducta pro
Minoris probatione nihil obstare convincunt,
cùm possint consequenter admitti.
760. Tertiò. Subsistens excludit non so-3. Ex ra-|tione subsi-|sistentis.
lùm ne inhæreat alij ut subjecto, sed ne insit
alteri ut composito, seu ut pars toti. At natura
divina, & quidquid est in Deo absolutum, in-
est ut toti completo. ergo non subsistit absolu-
tè. Major probatur: nam ideò humanitas licet
non possit inhærere subjecto, non subsistit,
quia ordinatur ad unitatem ulterioris comple-
menti per subsistentiam Verbi. Econtra Homo,
qui cum subsistentia humana omnem ordinem
ad ulterius complementum excludit. Minor
etiam probatur: nam quidquid est absolu-
tum in Deo, licet non inhæreat, unitur tamen
per identitatem cum relativo, ita ut purè ab-
solutum nequeat existere nisi in supposito re-
lativo.
Resp. 1. Negando Majorem, quia in ani-Evidenter|diluitur.
ma rationali & materia prima contrarium in-
venitur: Auctor autem secundùm suam sen-
tentiam loquitur, ex quo apparet quàm sit sen-
tentia illa argumentis urgentibus destituta.
2. concessa Majori, nam in casu nostro subsi-
stens absolutè neque ut composito inest alij,
neque ut pars toti, sed per se stat ut perfectissi-
ma ratio, & primaria in complexo personæ.
Exemplum humanitatis nihil probat, quia deest
similitudo: licet autem ratione subsistentiæ
dicatur Deus, sicut & homo ratione suæ; in
eo tamen est diversitas, quòd homo non ad-
mittit ulteriorem terminationem, quia est per-
sona, cùm tamen Deus illam admittat ob di-
versam subsistendi rationem. 3. respondetur
instando in relatione, quæ inest toti, & tamen
subsistit. Cui instantiæ conatur respondere<-P>@@
<-P>Auctor iterata responsione, sed minimè satis-
faciens, ut adeunti constabit, videtur enim
evidens, & irrefragabilis.
761. Quartò. Natura ut condistincta à4. Ex eo|quòd pro-|prietas &c.
qualibet alia formalitate non est subsistens in
concreto: ergo nec absolutè. Antecedens
probatur, quia subsistentia est quasi passio &
Dostları ilə paylaş: |